장음표시 사용
321쪽
aio MEDICINA HI P P OC RAT ICA A . ros.
manet locus. Possumus exspuere sanguinem confluentem ex tota membrana
pituitaria in fauces; vel qui manat ex ipsis faucibus ili oris cavitate ; vel qui in ventriculum confluxit & vomitu redditur; vel denique qui stillat intracheam arteriam & bronchia, atque dein tussiendo sursum elicitur, & ita exspuitur. Ad ambiguitatem evitandam si diceretur pro Expuere , Extussi- . re, quod quoque ali i observarunt, firmior esset sententia, & minus obscura. Hippocratem in hoc loco intellextile sanguinis reiectionem tussiendo emissi, nullus dubito . Nam si exscreatum vel vomitum intelligeret , talis tune rejectio non sinificaret , eum sanguinem provenire ex pulmonibus iverum quidquid tussiendo elicitur, sive sit sanguis, sive pus, sive sputum ,
id omne ex pulmonibus venit; quum vomitus sit amo exonerans ventriculum , screatus purgans fauces ; sed Tussis liberans pulmones ab inhaerente
Ostii, II. Ut magis certum esset signum, reiectum cinguinem venire ex pulmo-D U nibus, adjeeit Spumosum. Hoc quoque his temporibus invenitur verum, si=utia..ia quis tussiendo reddat sanguinem spumosum . ille ex pulmonibus sanguinem ιυ, re1icit. Quae autem fit ratio, admodum disceptante multi sunt natuentes , ebullientem sanguinem proslire, alii autem ipsum sanguinem esservescere ire pulmonum vasis. Sed si consulamus experimenta in animalibus viventibus, quae demonstrant, nihil spumosi aerei contineri in sanguine arteriae & venae Pulmonalis, evincimur credere, spumam eam non esse in sanguine vasis suis Contento, verum postea sanguinem in pulmones & bronchia effusum , spumosum fieri. Quod autem ille sanguis masis quam quivis alius spumescat , non desunt rationes seu causae . Pulmo enim est illud primarium in nobis organum, quod actione sua conciliat sanguini concrescibilem naturam, quare tota massa sanguinis, quae transiit per pulmones, magis concrescibilis est,
quam quae per venam cavam adducitur. Lien e contra videtur hanc potentiam concrescendi in sanguine exstinguere, ne tardo illo motu in vena portarum concresceret, & quia forsan talis natura sanguinis requiritur, ut aptus sit ad bilis secretionem. Illa major tenacitas in sanguine pulmonis facit etiam, ut si bulla aeris in eo recepta sit , non tam facile separari possit, quemadmodum invenimus puram aquam conquassaetam vix per momentum continere bullulas aeris , sed si sapo aut glutinosum aquae adiunctum fit, bullulae diutissitne remanent. Hoc etiam in urina aegrotantium observatur verum . quo plus saponacei vel glutinosi , eo diutius conservat ex coninquassatione factas bullulas . Altera quae accedit causa maioris est momenti, nempe continuus introitus & exitus aeris singulis respirationibus , qua actione aer trajectus toties per exstillantem sanguinem , totam illam sanguinis massam in spumam fere convertit. Quoniam hae binae causae ita cooperantes non inveniuntur ita alibi agere, ubi exstillat sanguis, talis spumansia sanguis potest esse certissimum criterium, eum ex pulmonibus venire . Hoc epregium est ad praedictionem sormandam ex sanguinis sputo , qui ex faucibus profluit, quum amplitudo faucium non faciat ita fieri sanguinem spu- . mosum , & quoniam ille sanguis non venit ex arteria vel vena pulmonali , sed ex vena cava vel arteria aOrta, ut alibi in co ore.
322쪽
2or. Tabe detento alvi profluvium superveniens, lethale . I. c Ui putant , Hippocratem conscripsisse ex rationibus Aphorismos , a d veritate longe recedunt , nam quae in Aphorismis traduntur , sunt observationes praEticae, quae ab Hippocrate ipso , vel ab ejus antecelsoribus fuere detectae . Inde vix alicubi ad;icit , quanam ex ratione hoe vel istud contigit; sed simpliciter ponit hoc vel istud exspectandum esse , quoniam observavit tale quid constanter vel saepe suisse subsecutum . Hoe etiam verum est in Tabidis , si veniat alvi fluxus ἱ observavit enim Auctor nunquam ab alvi fluxu levamen allatum fui ise , sed aegrum magis aggravari, debilitari, & sputum supprimi, propterea in praesente statu, si oboritur alvi fluxus, tale quid facile praesagire potuit , ut ex floribus conspeltis praesagiuntur fructus: si talis fluxus alvi veniat in Phthisi, dum capilli de eapite defluunt, mortem instare significabat: h. 2o3. verum in quavis specie Tabis & sine Praegresso capillorum defluvio, lethale est signum , quoniam ut signum notat humores colli' uescere, & non observamus in praxi, morbos pectoris per alvum facere critim salubrem; & ut causa quoque ri cet alvi fluxus, quoniam ejicit nutrititium , & derivat purulentum aut ich rosum ex pectore ad alvum, atque ita supprimit sputi eiectionem , quod admodum malum est iu phthisicis . Ex hac observatione ut ex praecedentec Aph. 2o . certe constat , quam male multi agunt , qui non dubitant phthisicis dare medicamenta purgantia.
zo3. ex pleuritide suppurati sunt, si intra quadraginta diar, ex quo rv- ι ς' suerit fael a , repurgentur superne , liberantur: se vero minus, ad
loco videndum est , quando debemus ex tali nato Empyemate exspectare sanitatem , vel commutationem in Plathisin . Tempus determinat Auctor in- νυι ρω tra quadraginta dies, & solutionem petit ex sputi rejectione. gara δε- II. Intra quatuordecim dies solet Pleuritis innammatoria commutari in 'suppurationem , sed propterea statim non generatur Empyema seu puris collectio in cavo pectoris , quum saepe pus colligatur in tunica cellulosa Pleurae, ubi quandoque diu haeret, antequam rupto illo sacco pus funditur in cavum pectoris: quamdiu pus in eo sacco haeret, suppuratio non est facienda expurgationis, sed tunc demum , si pus in pectoris cavitate colligitur. Quoniam Hipp. dicit intra quadraginta dies, ex quo ruptio fuerit facta, Plane constat, numerationem eorum dierum non debere inchoari a principio pleuritidis, vel a die decimo quarto , sed a tempore eo , in quo ab-s cessus ille ruptus effudit pus. Si ergo non sermetur abscessus in sacco pleu-xae, dies numerari possunt a die decimo quarto, sed si saccus formatus suit,
323쪽
i, MEDIO INA HIP POCRATICA Aph. 168.
tam diu est exspectandum , donec ruptus fuerit ille abscessus. Hae ruptiones
non fiunt semper eodem temporis termino, quaedam citius, quaeda in serius.
S quidem dolor in principiis fiat , o spirandi disscultas, rnos , otitu
tio perseverans ad vigesimum diem pertingat, eruptionem tune exspesiare oportet,
aut etiam prius . Si vero quietior fuerit dolor , m alia omnia tro hujus ratio- . ne , eruptio posterius exspectanda es. Necesse vero est accedere oe dolorem , σDipandi disscultatem , sputationem ante puris eruptionem et Hipp. a. 46 i. σ462. Ut hoc tempus, a quo initium dierum est supputandum , iuniori medico constet, paulo planius tradenda sunt signa . Siquidem ex signis conis stet , aegrum laborasse pleuritide inclammatoria, eam pleurit idem durasse ultra quatuordecim dies sine resolutione & fine puris evacuatione per sputum vel urinam , dum tamen ex ceteris signis constet , pleurit idem abiisse inpurulentiam , tunc iudicandum est, pleurit idem sermasse abscessum in saeco dilatato pleurae, nam si pus suisset effusum statim in cava pectoris , ais liquid redderetur per sputum . Ille saecus sensim fiet major , unde se bris suppuratoria fit cum respirationis difficultate & tussi inani, quia pus in hoe
sacco contentum evacuari nequit per sputum : sic sensim pergit morbus,
donee saccus ille rumpatur, & pus effundatur in cavum pectoris. Facta hac ruptione aeger iudicabit se liberatum esse a morbo , liberius enim respirabit, minus tussiet & dolebit , nam pus in cavum pectoris effusum minus premit pulmones, & pleura rupta minus tensa lenimen doloris faciet. Ab hoc tempore numerandi sunt dies Empyematis, quod initium temporis non habetur eodem tempore ab invasione pleuritidis in omnibus hominibus. In robustis enitri fit citior ruptio, ut & in validiore inflammatione, at in debilioribus , senioribus aegris, & mitiori morbo , serius rumpi mr ille abstes. us. post ruptionem hanc observavit Hipp. si aeger non expurgetur superne,
id est per sputi rejectionem , intra quadraginta dies , incidet in Tabem . Quando istud pus ita in cavum pectoris effusum est, propterea non sempersequitur Tabes , nam si pus istud rejicitur per sputum intra quadraginta dies ab dicta ruptione, aegri hi non incidunt in Tabem, sed liberantur ab
uomia. Empyemate . Eis nisa a II. Quam maxime disputant physiologi , num pus ex pectoris cavo ingre- -i di possit pulmones, ut reddatur per sputum , & urinam . Practici autem hanc p. p viam admittunt, etiamsi contendunt physiologi tales non inveniri vias, pusis ' ' ni in is crassum esse , quam ut posset intrare , quum inveniant in aegris, ut quoque in hoc loco notavit Auctor, pus suisse evacuatum ex pectoris cavo,& per sputum, & per urinam. Vidi ego etiam in quodam viro, cujus pectus ita plenum erat pure post pleuritidem, ut meditaremur paracentesin, quod omne istud pus fuerit evacuatum per sputum & urinam , & homo perfecte curatus: sive ergo dicant physiologi , nullas esse vias, sive vias concedant, observationes autem hae frequentes probant, pus evacuari polle. Si vero sedulo perpendimus, quae fiunt in viventibus, iniecto acri humore in cavum pectoris, qui tus fre facit, liquorem etiam iniectum evanescere ς innatos pulmones transmittere aerem , & multa alia experimenta comparamus
huic observationi practicae, admittere debemus non unicam sed binas vias pro exitu Puris ex pe Aoris cavo , nempe in vesiculas pulmonales aerem etiam transmittentes in pulmonibus inflatis, atque in vasa venosa absorbentia , quae
receptum pus miscent sanguini . Per primam viam , quae facillima est, fit puris receptio exeavo pectoris & rejectio per os, sed per alteram viam potius suppeditatur illud pus, quod eum urina redditur. Inde fieri potest, ut pus ex cavo Pectoris omne reddatur per os, vel per renes; sed quoniam Vi
324쪽
in vesiculas pulmonales est pate tor , quum transmittat aerem , per sputum facilius quam per urinam reddi potest pus. IV. Quum vero Pus collectum haereat in pectore , & non reiiciatur superne, Pr εμ υ, vel via est clausa, vel pus est tenacius, vel deficit actio, quae absorptionem si
et t. Igitur Pus hic manens similem subit mutationem , qualem Observamus in repuet abseessu purulento , scilicet stagnando corrumpitur . Hoc Pus corruptum semper rur ut ahaerens ad pulmonis superficiem , eius externam membranam corrodit , & ita θη-4 φ
pulmones exulcerat, in principio leviter, sensim vero profundius, ita ut post δ' 'quadraginta dies sic habeatur exulceratus pulmo, qui sanationem respuit, atque indueit Phthisin pulmonalem . Si quis rogat, cur post quadraginta tandem diechoe fiat, & non priusὶ illa nimis astura est interrogatio eo scopo excogitata, ut quidquid certi habetur in praxi reddatur ridiculum , nam invaluit opinio , quod qui non potest reddere rationem alicujus rei, illa res censetur incerta aut nullius momenti r quum istitur nihil certi de termino hoc temporis possit proferri , quibusiam videtur, hoc tempus ex mente Hippocratis suisse excogitatum. Verum ego omnino aliter sentio, nempe Hippocratem, uti&nos, & alios practieos observasse , pus in cavo pectoris effusum si maneat ultra quadraginta dies, produxisse Tabem , sed si ante istud tempus reddatur per sputum , raro intulisse Tabem . Haec constans observatio non est opus ratione probetur, & qui hoc temporis studium ratione conatur probare , inanem impendunt operam, nam si quis vellet ex natura examinata radicis bulb fae plantarum definire florendi tempus, ridiculam navaret operam , quoniam tempora haec solis observationibus sunt detecta.
γ. Alidum , eo frequenter utentibus, has assera noxas: earnis effem nati /
nem, nervorum impotentiam, mentis torporem , fanguinis eruptionem,
enimi deliquium: bac, quibus mors
L Ntequam per experimenta fuit investigatum in corporibus quid x Calidum, admodum disputarunt Medici & Physici , ut satis eon-πstare potest ex Veteribus, qui de Calido innato integros libros conseripse runt: postquam vero Physici experimentis rimati fuere naturam Caloris , detexerunt esse aliquam corporis proprietatem, quae adesse & abesse potest, augeri & minui in corporibus , cujus praesentia detegitur thermometro &sensibus nostris . Thermometrum expanfione sua tamen multo perseElius ..quantitatem caloris demonstrat , quam possit sensbus nostris inveniri r an vero pari gradu augmentum caloris faciat expansonem corporum , quam detegimus thermometro, adhuc inquirunt: neque satis constat , an augeatur
Calor collectis particulis igneis, vel quovis alio modo . Nobis in hoc Α- phorismo sussieit scire Thermon , seu Calidum eam in corporibus vocari qualitatem , quae facit elevationem thermometri, & in nobis concitat talem
sensum , quem Calorem appellare solemus. -
II. Talis Calor in nobis generatur duobus modis, nempe sponte, sine causa Vri cis externa, quae aliis tu corporibus concitaret Calorem maiorem, vel ab externe ε teli sa-R r appli- ur.
325쪽
, i. MEDICINA HIPPOCRATICA h. ro .
applicatis. Quia vero agit de istis Calidis, quibus uti possumus, satis patet,
Hippocratem petere indicia ex iis rebus calefacientibus , quae sunt extra corpus 14ostrum , in quibus frequentior & rarior conceditur usus . Si has res Calefacientes examinamus, inveniemus, quoddam corpus non solum nostrum vivens, sed etiam alia corpora mortua calefacere, quae res continent Calorem Actualem, qui ambientibus communicari potest. Aliae autem res corpori viventi ingestae vel applieatae augebunt quidem istius corporis calorem , sea corpora mortua non cale-iseiunt. Talia ingesta vel applicata dicuntur Calefacientia vel Calida Potentialia . Haec ecr se non calefaciunt, at applicata vel ingesta eam causam magis instigant in viventibus, quae calorem naturalem corporis Viventis producit, id est motum vitalem . Praeter duo haec inveniuntur quoque alia , quae sermentando, putrescendo, effervescendo, C Morem generant e sed quoniam nostri humores fani has operationes non subeunt, inde per Calidum in hoc loco intelligendum Calidum Actuale.& Potentiale .catis re- III. Calor actualis corpori nostro variis modis applicatur . Ita est Aer cali-0 μ' ε dus , sive per sol ori, ignem , vel vaporem exhalantem corpori applicatur ; vel L' 'aqua calida in modum vaporis, balnei, cataplasmatis, aut sementi applicatae Dei' vel corpora seca calentia .dhibentur, ut vel pars quaedam corporis vel totum nostrum corpus concalescat. Hi modi diversi varios quoque sortiuntur effectus,& sunt Medicis in frequenti lsimo usu ad multos curandos morbos: ne autem Nuq iudicet, horum omnium usum frequentiorem non posse in serre noxas, Auctor quasdam noxas citat, quae ex tali abusu proveniunt, nullo habito respectu ad humiditatem vel siccitatem adiunctam ; nam si haec simul adsunt, compositi etiam effectus proveniunt. Idem etiam sentiendum de Calefacientibus spiritu o- sis & aromaticis. Quare in hoc loco non omnes noxae Calidi & Calefacientis recensentur, sed quaedam, quae ex si inplici calore maiore frequenter adhibi- ro proveniunt. Frequentior usus hic proponitur , quia si semel aut bis vel raro aliquis uteretur istis, non deberet exspectare recensenda mala. Preduris I U. Carnis effeminatio notat talem statum in partibus mollioribus seu fi-C mi es bris carneis nostri corporis, tu quo sentitur ad attactum maior mollitudo, & de- , -- tegitur minor contractilitas, quam in hominibus sanis esse debet, qualis status morbosus in fibris hodie vocaretur Atonia , vel Laxitas , & quoniam in foemi irarum carne talis dispositio magis invenitur, quam in corporibus virorum, inde ille status seu dispositio corporis non inepte vocatur Esseeminatio . Αctu Calida talem inferre Laxitatem , exposuimus in Comp. nostra T. 6. atque experimentis quotidianis comprobari potest , modo calor tantus non concilietur , qui comburere potest . Quod autem potentia Calida uti Spirituosa carnis effoeminationem inserant, paradoxum videtur, quia haec stimulando videntur roborare , α firmare solida : sed si intuemur corpora potatorum , veritas Observationis nostri Auctoris abunde constat, talia enim bene pota corpora laxa , enervata, frigida, tumida, & tremula inveniuntur, & tam debilia, ut sine stimulo illo vixta valeant se movere. Cavendum omnino , ne quaeramus auxilia nostra ad fir-
mandas vires in frequentiori spiritu osorum potu, nam si stimulus spiritu orum evanuerit, corpus istud magis effice minatum erit, quam ante horum usum .
Neque balneum, somentum , cataplasma actuali calore omni noxa carent; saepe enim observavi in praxi, horum frequentiori usu membra amisisse potentiam movendi ; & qui semper bibunt aquam calidam magna copia , ut hodie moris est, in tantam ventriculi atonia in incidunt, ut vix valeant digerere alimenta, atque Pedes, & reliquum eorpus tumeant propter esseeminationemm ., - tumore cedom xoso, & aquoso frigido.
Ια - V. Duplex ιn fibris valet actio , una fit ex contractilitate, quae debilitatur,
326쪽
uti in praecedente g. monuimus; altera fit ex motu, vel animali vel vitali, vel particulari, quae in solis viventibus observatur. Haec actio a Ueteribus tribuitur nervis, unde nervorum Impotentia hodie designat debiliorem acti nem moventem in fibris muscularibus cuiuscunque motus recensiti. Calidorum frequentiorem usum omnem illum motum debilitare , nunc demonstrandum et t. Actu calida statim minuunt contractilitatem , & in maiorem fluorem redigunt humores: inde potentia accurtandi ex voluntate, & actione vitae debilior, quia ad motum illum requiritur non selum spirituum influxus, verum etiam debita contractilitas in fibris, qua minuta , idem spirituum influxus minus validum motum inducere potest: si ergo talis causa fiat frequens , totus sere tonus fibrarum exstinguitur , spiritus debiliori actione vitae minus praeparantur, & propter fluiditate in humorum, & largiorem exhalationem magis minuuntur, unde spiritus minus puri, & pauciores fimul faciunt Nervorum impotentiam . In tali Nervorum impotentia calore frequentiore, & nimio inducta observavi, frigore, seu potius aura frigidiuscula , &potu egelido vires recuperatas suisse , imo aspersione aquae frigidae homo let po- thymia oppressus ad se rediit. Cavendum autem in his, ne nimis subito, &magnum frigus admittatur. Potentia Calida nervorum impotentiam producere , abunde probatum invenimus in spiritu osorum amatoribus , hi enim, nisi vasa spiritu sermentata suerint impleta, tremunt, horrent, frigent, &toto corpore languent; tandem vero frequentiore spiritu osorum usu , pares , imo a poplexia ex virium dc sectu moriuntur. Si quis talem Nervorum impotentiam curare aggreditur , quaerens auxilium in spirituoso stimulo, infidelem praestabit curationem , dum inveniet virium augmentum , quod evanescet cum exhalante spiritu fermentato, relinquens majorem debilitatem , si omittat spiri- tuosa , corpus stimulo ita assuetum omnino languet. Quare ad curationem fidelem nihil aliud valet, quam sensim minuere spirituosi ingesti quantitatem . VI. Acumen ingenii sensim fieri hebetius seu torpidius frequentiore usu cali- M dorum, & calefacientium , ut olim observavit Auctor noster, ita etiam his tem rq 'poribus comperimus, magis autem ab usu spirituosorum, quam actu calidorum, ita ut quidam spirituosorum abusu deperditi, omnino stolidi fiant, omni sere judicio privati e ita enim spiritus nostri corporis frequentiore usu a naturali crasi degenerant, ut mentis actionibus peragendis fiant inepti: horum multa, tam in viris quam in liminis, non desunt exempla, qui per reliquam vitam quasi
semper ebrii, mentis torpore correpti, manserunt.
VII. Non est opus ut actu, vel potentia Calida in frequentiore usu adhi- suisti abeantur, saepe etiam prima vice haemorrhagiam inferre possunt: actu enim calida solvendo sanguinem , & laxando solida faciliorem vasculorum ruptionem, & osculorum dilatationem permittunt; & sanguis , tenuitate acquisita, saei lius exit. Potentia calida quoniam stimulando faciunt , ut sanguis ruat majori impetu in latera arteriarum, & earum oscula , saepe miniana vascula disrumpit vel dilatat, ut ita exeat retinendus sensuis. Quod si Dequentiore horum usu vascula sunt laxiora facta, & sanguis tenuior, eo facilior fiet ista sanguinis evacuatio . Inde iuvenes , qui spirituosis abutuntur, vel delectantur aromaticis, aliisve calefacientibuς , toties incidunt in natauin haemorrhagiam, & haemoplysin. Inde etiam aestate, & aliis locis c
1idioribus frequentior hami rhagia, quam hyeme , & regionibus frigidis . VIII. Quid sit Leipothymia, eiusque causa , supra h. 66. exposnimus, mimi ae ex quibus colligi potest, a calidorum isequentiore usu , quo exhauriuntur spiritus, & partes firmae laxantur, facile fieri posse animi deliquium , quod toties sit, ac spiritus non amplius fluunt ab encephalo ad organa motoria. Si ab usu R r a Ca-
327쪽
his MEDICINA HIPPOCRATIC A Aph. roq.
Calidorum tantus sit desectus spirituum natus , ut inde fiat vel Leipothymia, vel syncope, verendum est, ne subsistens maneat ille motus , & homo tandem ex improviso moriatur.
. IX. Late disputant, qualis sit lectio, & sensus huius partis ultimae , qui 1
ιῶ , , . etiam Galeni tempore varia habebatur lectio, ut His mors succedit. Adouae mors. Haec quibus mors. Itie ad mortem ferunt. Qualis autem lectio sit servanda , & sequenda, relinquo Criticis, & iis, qui verba sectantur rem intactam relinquentes. Quod si aliquis sensus sit obscurus , vel lectio varia , id nullam mutationem scientiae medicae inducit . Quod si scientia nostra niteretur auctoritate Hippocratis , severo examine illa essent perspicienda ,& cum aliis conserenda . Sed quoniam medicina nititur experimentis , non uero auctoritate , si occurrit sensus obscurus , vel lectio varia , recurrendum est ad experientiam . Hanc si consissimus , facile erit hane ultimam partem explicare . Huius Aphorismi scopus est demonstrare , ea-lidorum frequentiorem usum multas noxas inferre posse , & inde quasdam noxas recitat , plures annumerare potuisset : dei a dicit, me quibui mors , vel uti rur reliquis lectionibus , quae omnes notant , post noxas has non raro homines mori. Ouod experientia confirmatur; nam si frequentior Calidorum usus tantum desectum Virium potuit inducere, qualis cognosci tur in recensitis morbis i illa causa ulterius continuata mortem inseret. Quare sententia non est istas noxas inferre mortem , sed mortem tandem fieri per continuatam illam causam . Et inde recensita mala non sunt noeci pendenda, sed protinus minuendus est Calidorum , & Calefacientium se quentior usus, & sensim transeundum ad Diar tam magis frigidam, & resei
gerantem, nam si subito talis induceretur mutatio, citius fieret mors , ut experiuntur spirituosorum amantes , si ex aliquo morbo cogandur mutare vitae genus
L I B. U. APH. XVII. γ etio. Ρ Rigidum autem convulsiones, tetanos, nigrores, o rigores febriles L T T T duo sunt genera Calidi, actu, & potentia, totidem etiam sunt genera. ebi, frigidi, quς dicuntur frigida, & frigefacientia. Summus autem gradux
sam. frigoris vocatur gelu , ut maior gradus caloris urit: propterea in hoc loco nori inquirendum , quid iaciat Gelu , sed gradus gelu proximus quid faciat. Calor, de frigus comparative sumuntur ad eum caloris gradum, qui temperatus potest dici ad corpus nostrum. Ab eo gradu usque ad gelu viden flum est, quas noxas insertfrigus. In genere monendum , quo frigoris gradus propius accedat, eo magis illa mala sunt exspectanda . Contrarias causas non semper contrarios effectus prod cere , ex allegandis morbis constare potes , nam tunc deberet frigus corpus rob
rare , nervos firmare , mentem acuere &c. verum a frigore aeque quam a calore
Producuntur morbi. Inde constat in hoc Aph. intelligi frigus maius, quam quod potest a corpore sano tolerari sine damno . Iste autem frigoris gradus non omnibus hominibus illa damna inseret, sed quibusdam et experimur enim in his locis septentrionalibus, corpora nostra ab acri, & urente gelu roborari, & inveniuntur homines ita robusti, & frigori assueti, ut ab intensissimo frigore non assicia tur : alia vero a leviori frigoris gradu in multos morbos incidunt; quod inde est
deducendum, quod cuius corporis actio vitae est debilis, talis homo a frigore m iure Dissiligod by Corale
328쪽
iore amittit vel totum illum motum vitalem , in nobis naturalis caloris ea si vel tantum minuitur, ut partes firmae priventur suo motu, & humores subsistant, & ita concrescant. An vero in hoc Aphorismo sint intelligenda Refrigerantia, uti in praecedente Calefacientia, ambigo , quum Refrigerantia non operantur per oppositam causam , quae in Calefacientibus est assignata . Stimulus enim erat causa, eius oppositum non habemus, & stimuli ah- latio non est frigiditatis causa in corpore sano , quod non eget stimulo, ut exerceat suum motum. sed si calor maior ex stimulo suit suscitatus, stimuli ablatio refrigerat, id est redigit nimium calorem in naturalem teporem . Inveniuntur autem Refrigerantia, quae assumta , vel applicata naturalem calorem minuunt; illa autem recensita damna non inserunt. Propterea in hoc loco accipienda
sunt frigida actualia : an vero humida . vel sicca snt accipienda , longe disputant Commentatores, sta quoniam Auctor noster nullam huius facit mentionem, duntaxat videbimus, quid faciat frigus actuale in partes firmas , humores,& actiones, ex quibus generalibus recitati morbi facile deduci possunt.
sum esse morbum, ex hoc Aphorismo satis constare potest, numerat: enim Auctor noster morbos ex frigido nascendos; incongruum equidem foret in hoc loco duo proferre nomina eandem rem fgnificantia : igitur per Spasmuin in hoc loco intelligimus alternam violentam contra voluntatem musculorum constrictionem per totum sere corpus: sed per Teianum constrictionem constantem , ut musculus interim se non dimittat. Quando vero hi duo morbi a frigore inducantur, allucinantur multi. Tales tamen fieri motus in voluntarios , tam
in motu animali, quam vitali , & particulari, per frigus applicatum , aliquoties experimur : ita haustu gelidae aquae homines. suere suffocati, contractis fibris respirationi servientibus: applicato frigido ad pedeς, ventrem, vel alias partes colicas dolor ex constri Esis fibris intestinorunt, vel & me senterii indu-Aus suit: qui vel instrumento , vel liquore frigido tangit in ulcere , vel fistula nervum nudum, aeger ut plurimum in motu animali convelletur. Ergo experimentis satis constat, frigido applicato, vel ingesto generari saepe Spasmum , & Teianum . Hoc quidem sufficeret ad cognitionem practicam, nos propterea non imprudenter debere ingerere , vel applicare frigida . Sed quando ad originem usque adscendere possumus, non solum major accedet fides, sed etiam esregium ornamentum scientiae . Quaenam sit mea sententia , paucis exposituri sumus . Constat, omnem motum in nobis fieri influxu spirituum , & omnem causam morbosam propellentem hos spiritus producere vel Spasmum , vel Ἀ- tanum . Cons. Aph. 06., III., I9q. , II., I93. I. prout constantem , selinterruptam propulsionem faciant. Igitur in hoc loco adstruendum , offendens frigus talem propulsionem facere posse . Observavimus , fibras molles nostri corporis a frigore accurtari, atque experimur, excedens frigus applicatum instar stimuli agere: si ergo frigus applicatum ad nervi capsulam ratione contractilitatis, vel ratione stimuli faciat, ut nervi capsula contracta urgeat contentos canaliculos spiritibus plenos, hi spiritus tanto impetu propulsi ad partem aliquam faciunt, ut musculi istius partis vel spasmo, vel tetano codiripiantur, & quoniam nervorum capsulae sunt continuae, totum corpus consentiens convellitur .
III. Postquam experimentis detectum fuit, sanguinem rubrum in quadam me is, parte collectum nigrum praebere colorem , nullum amplius mysteri utri est quaerendum, ut multi ex veteribus , cur frigus inserat nigrores . Frigus enim exstinguens in vasculis minimis motum circulatorium , dum tamen arteria
major adducit sanguinem, facit, ut tali in parte motu privata accumuletur
329쪽
318 . MEDICI NA HIPPOCRATICA A .rio.
tur sanguis: & idem frigus coagulando sanguinem iacit , ut ille collectus sanguis in thrombum concrescat. Ergo sanguis ruber collectus, & ita coagulatuς praeprimis in parte, quae tangitur a frigore, illos nigrores indueit .a4.- IV. Quid sint Rigores, antea h. i56. I. definivimus, eorumque dis
s. s. serentiam ad consimiles morbos exposuimus quibus satis patet , Teianum& Rigorem non eundem esse morbum. Ouomodo autem Horrores febriles, id est tales horrores, quales in febribus observantur, a frigido applicato vel ingesto concitentur, paucis videndum. Dum frigus applicatur parti neruosae, illa ratione noxii stimuli se inordinate movere incipit, quae est lex particularis eorporibus viventibus , nam in corporibus mortuis non observa tur; ille motus inordinatus a uobis perceptus & observatus vocatur Rigor cuius multas causas exposuimus, h. i56. II.
f L lae r calidum vero utile .
dentibus, ne is , cerebro , spinali medaiacis , A I. Tiamsi regulariter idem morbus diversis in partibus corporis idem
variae pro videatur exigere curationis & medicamenti genus , quum generetur P r e ex eadem causa, constat tamen in praxi, nos saepe debere mutare curationis indicationem & medicamentum pro parte assecta, quod Medico & Chirurgo magnam dissicultatem parit: qui enim novit , quid si agendum in hoc vel illo morbo, decipietur interdum , si ille morbus specialem partem aggreditur: itidem qui cognoscit medelam alicui parti propriam , lanam
pere peccaret , si omnes morbos istius partis eodem modo curare vellet .
Exemplum aliquod in hoc Aphorismo proponit Auctor , demonstrans quaedam generalia curationis , ut est Frigidum & Calidum prodesse & nocere posse pro diversitate partis. Inimicum πολέμιον hic significat adversuiri, noxium , hostile, in stulti . Utile ώφαμον notat adiumentum , emolumentum adserens, commodum, amicum , profuturum . Igitur differentia haec non est quaerenda in re applicata, sea in natura partis . Hippocr. in hoc loco noluit omnes partes nostri eorporis recensere, in quibus haec disserentia o servatur, nam multo plures huiusmodi partes inveniuntur , sed quasdam ,
ut moueat, nos non solum in applicatione attendere debere ad morbum . verum etiam ad partem variam .... Detegimus in nostro corpore vivente aliquam actionem, quae a nobi ς.πόis . Vocatur motus Viralis, de quo integram Exercitationem conscripsimus, quaec pia , a io nostri corporis viventis est naturalis caloris causa , ita ut cum validiore b:ς motu etiam intendatur calor, & cum motu minuto corpus refrigeretur risis. ἀὲ calor ianguini transfluenti communicatus , etiam aliquo modo transfertistia . illum Calorem ad partem aliam, uti fit in translatione caloris actualis. Nam si aqua calida duceretur per vasa alicuius partis, ea pars concalesceret : quaere Veteres existimarunt, corporis viventis calorem pendere ab influxu sanguinis calidi, quasi sanguis in se faceret & severet causam calefacientem Nos vero, quod alibi latius disputauimus N. T. XLIX. posuimus calefactentem causam in partibus firmis , motu vitali se invicem terentibus , qua actione vitali transfluens sanguis calorem concipit, quem calorem deinceps aIus partibus minori motu vitali donatis, vel frigori externo magis eK posi-
330쪽
positis communicat. Omnibus autem in partibus non est aeque valens ille mo ius vitalis calefaciens, validissimus mihi videtur in pulmonibns , hi quoniam per totam substantiam in singula respiratione perfunduntur aere frigido, tamen manent calidi. Aliae autem partes, quae paucas arterias habent, & per quas parum sanguinis calefacti fluit, minus calent, quum Causa calefaciens sit motus vitalis , non vero particularis, qui requiritur ad specialem consectionem vel secretionem humorum . Si igitur his diversis partibus maiore & minore motu vitali calefaciente praeditis frigus applicatur , facile erit in parte debiliori motu uitali donata totum exstinguere motum . Solummodo itaque demonstrandum est, recensitas partes, Ossa , Dentes, Nervos, id est Ligamenta , membranas, omnesque partes albicantes , Cerebrum , & spinalem medullam , exiguum habere motum vitalem , & parum sanguinis calefacti transmittere . Hoe unicuique constat, quoniam istis in partisus vix conspiciantur arteriae eruentae motu vitali donatae r illud autem conjicimus ex actione particulari tali in parte, quae non est simul causa calefaciens, ut est actio vitalis. Igitur pro regula
generali, loco recensonis partium accipi potest , omnibus partibus, quibus est debilis motus vitalis, & parvus transfluxus sanguinis, frigidum applicatum est infestum . Inde quoque hoc bonum habemus, quod in sominibus diversis frigidum etiam infestum esse possit, dum vero aliis sit utile, nempe homi- Dibus, quibus motus vitalis est debilior, quum frigidum sistens motum vitalem in tali corpore debili, totam vitam facile exstinguit. III. Hippocratem hoc in loco non intelligere excessum Caloris, facile ex Calidum antecedentibus h. aoy.ὶ colligi potest , neque hic accipiendum Calefaciens nomine Calidi, sed solummodo actu Calidum. De eo dicit utile esse recensitis partibus, quibus infestum erat frigus, & hoc ex eodem principio: nam quibus in partiόus, & quibus in hominibus debilior est actio vitae, conveniens est, ut per actualem calorem conservemus cluorem in humoribus, & ita nullum imponimus impedimentum motui vitali. Ex qua observatione generali hoe commodum habemus in imperanda diaeta , & facienda curatione, ne omnibus partibus, omnibusque hominibus aeque frigida & calida adhibeamus , sed semper perpendamus vires vitae tali in homine & parte . L I B. V. A P H. XIX. I. Ontraria contrariis mederi, generalis est regula, quae ergo suggerit,
nos debere partem refrigeratam calefacere: ne tamen aliquis judicaret hanc regulam tam universalem , ut non pateretur exceptionem , hunc Con- oportet. scripsit aphorismum experientia confirmatum , hanc nempe curationem Omittendam esse, si pars illa sanguinem sendit vel profusura est. Antequam dare Possumus rationem huius cautelae, praemonendum erit, quali modo calefacere oportet partem refrigeratam . Pars aliqua corporis hominis viventis refrigeritur vel defectu motus vitalis, vel applicato actuali frigore . In utroque casu tardius transit sanguis ceterique humores per sua vasa , & ipsi sunt sinul refrige- Tati . Humores autem nostri corporis stagnantes concrescunt, & eo magis si fiat frigidiores, quum frigus concrescendi potentiam augeat . 1n parte igitur refrige
