Medicina hippocratica exponens aphorismos Hippocratis auctore Joanne de Gorter ..

발행: 1757년

분량: 556페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

;so MEDICINA HIPPOCRATICA Aph. 263.

res fieri debere ex lumbis. Hanc ergo sententiam in medio relinquam , donec clarior ratio hanc observationem ad masorem usum redegerit.

LI B. V. APH. LXX. A Quartanis eorrepti, a convulsione non admodum corripiuntur. Si vero prius corripiantur , o posea quartana supervenerit, liberantur . - Uo hic proponuntur morbi utrique chronici, nempe Febris quartanais is in h. 3o. II. atque Convulsio h. 3 i. III. δέ Aph. i9 . I. De quar-

ιιmο- tana dici potest , quod sit morbus admodum pertinax, qui interdum ad a nos continuatur suis redeuntibus paroxysmis, sed tam ea raro, si pura manet, hominem interficit: quia vero ἰutplurimum auscultet antidoto, constat unicam simplicem ejus esse causam , quae antidoto subacta , hominem sanum relinquit. Convulsio autem est morbus ex variis causas natus, quae propterea non habet antidotum constans , quod duntaxat valere potest in certa specie Convulsionis, sed non in omnibus. Hinc mihi quoque incertum est praesagium , an Quartanis correpti non admodum corripiantur Convulsione , cum quaedam causae Convulsionem inducentes aeque generari possint, sive Quartana sit praesens, vel absens. Imo observavi in praxi mea levissimas convulsiones hystericas frequentius fieri in iis, qui quartana febre laborant, quam in persecte sanis . Nisi ergo addatur certa species Convulsionis ex sua latente causa, non possumus pronuntiare an quartanarius liber manebit a Convulsione , vel non. Aa eo II. Quod statim proposuimus est repetendum , quum quaedam causae esse vulsio νομ possint Convulsionem inducentes , quae a superveniente febre Quartana su- ,. Possunt , & cum iu tore subsequente expelli e sed & sunt plures aliae - . .uan causae Convulsiones inducentes , quae potius per qua rata nam intenduntur ua. quales disserentias in praxi mea saepe observavi . Propterea nisi per multiplicem experientiam constet , quaenam species Convulsionis a Quartana sabigatur, tam diu incerta manebit praedictio.

L I B. V. APH. LXXI.

264. Uibus cutis obtenditur at Ida ae dura , sine sudore moriuntur . Quitas Nae vero laxa ac rara , eum sudore moriuntur.

I. AT Ullam in curatione hie Aphorismus habet utilitatem, sed solummo-- ιζ. .. Medico auctoritatem conciliare potest aliquid praesagiendo, quod

clis λω omnibus non ita patet. Utplurimum experimur instante morte ex tota facie νει με sudorem suttatim exprimi e ne autem hoc phaenomenon exspectemus ante' quam quis moritur, hoc Aphorisino addisci potest interdum sine apparente V sudore homines mori. Sed ut praedicamus, num prius sudor si exspectandus , vel nu Ilus, indicia ex Cute desumenda : nam quibus tota cutis est arida, &dura , hi sine sudore moriuntur. Talis est Cutis in iis, qui ex marasmo mortu tur consumtis omnibus humoribus: vel & etiam in validissima febre ardente, dum omnes humoreς in lentorem fuerint compacti, & tamen vehementi tali motu vitali instigato , ita destruuntur solida , & consumuntur spiritus , ut inger in vigore febris moriatue. Frequentius autem diminutis viribus, & col-Ii quatis humoribus homo moritue, in quali statu ante mortem cutis desectincontra L it tis laxa est, & tenuitate corrupti humoris undique fit uliginosa .

LIB. Disitirco by Corale

392쪽

Cterie. non admodum flatulentἰ . I. . Uum Auctor in quibusdam Ictericis h. I a. I. detexerat nonia observari flatus, hanc regulam posteritati reliquit, Ictericos non ad- ει non a modum natulentos esse . Sed si ipsam observationem Hippocratis conseramus H. a. 739. satis constat, quod qui ictero tenebatur, etiam esset na-6 tuosus . Atque nos in Praxi frequentiores natus in Ictericis observavimus quam in aliis morbis: & miror non frequentius observari, quum ipse icterus causam frequentem natuum contineat . Saepe enim a spasmodica conintractione ductus choledochi generatur Icterus, & etiam natus . Cons. Aph. 183. I. Bilis effusio in intestina intercepta permittit ut ingesta alimenta sponte fermentando aerem artificialem seu natum producant. Icterus a cabeulo obstipante exitum bilis in duodenum, atque hepatis scirrhoia induratio irritando natum producit . Hinc tam frequens etiam Tympanites in Icteri eis. Ex quibus rationibus potius pro regula aliqua admitterem Ictericos natulentos ess s.

393쪽

Ex PONENS

HIPPOCRATIS LIBRUM SEXTUM.

pinio in Libro Interpretes magis laborarunt Minυeniendum nexum inter Aphorismos , quam in hoo Libro Sexto , φuum vix duo inter se verum

nexum doctrinae habeant; ex quo intelligi potessAuctoris scopum fuisse duntaxat colligere sententias seu regulas generales praecipuas in praxi medica , ex quibus potiri tandem potuissent concinnare issema . Hisce autem temporibus , vel simplices conscribunx Observationes medicas , vel satim se accingunt componere issema medicum , mediam hanc partem intactam reliquentes , per quam tantum in arte medica fecit Hippocrates progressum , ut omnes hodie miremur , scientiam hane ad Utad fastigium perfectionis permeniis se eo tempore, ut a poseris non nisi in theoreticis aliquod in-erementum acceperit. De industria sepe multis in morbis , qMAE de iisdem Hippocrates tradidit, in aliquod osema redegi , antequam alios practicos pervolvere incipiebam; at miratus detexi , me ex aliis vix quidquam ad praxin medicam spectans addere potuisse , re quae inveniebam lona , longe antea ab Hippocrare fuere observata: imo quod peius ero, multa egregia ab μ' pocrate dicto in istis auctoribus fusina quaesivi . Horror igi-xur re moram Practicos, ut in posterum non amplius ita addicti fini defcri cm specialia obse aia, vel continuare issemato pro

394쪽

ctiea , sed ut potius scientiam medicam aliis Aphorismis ommolibus noυis ornenr , quo tandem de quovis morbo perfecta re absoluta haberi potes doctrina . Quasi autem modo conscribendi junt Aphor mi , re quomodo redigi possunt in ordinem , supra in Praefatione ad Librum secundum demonserata .

APH. D sitirso by Corale

395쪽

384 MEDICINA HI PP OCR AT IC A Aph. 266.

L I B. VI. APH. I. 166. πN dIuturnis intestinorum Ovitatibus ructus acidus superveniens , qui

ut prius non fuit, signum bonum .

opiosior, & frequentior alvi egestio morbosa varia nomina obtinuit ex diversa materia ejecta, ut si alimenta ingesta vix aut non mutata brevi post ingestionem ejiciamur,

Graecis λειεντερία , Latinis Laevitas intestinorum vocatur . Galenus eos vehementer increpat, qui tale nomen imposuerunt huic morbo , quasi intelligerent , asperitate intestinorum cibos retineri, & coqui , quod omnino negat. Non vero video, istos ita inerepandos esse , quoniam per canalem intus laevigatum transitus fiat prompte. Qui vero statuunt eum Galeno, ventriculi aratonem esse coquere cibum, & inde hunc morbum magis pertinere ad Uentriculum , quam Intestiua, concepta quadam opinione seduHi sunt, quum ad praeparanda asi sumta alimenta plus faciant Intestina, quam ipse ventriculus. Constat enim experimentis , in canali angustiore, & longo contentos liquores persectius elaborari, quam in cavitate amplissimas & eertum est etiam copiosiore a fusione humoris praeparatorii persectiorem fieri coctionem seu assimilationeni . Hate si conserantur ad Ventriculum, & In testina, res ipsa constabit: Uentriculus enim amplissima cavitate complectitur ingesta, & vix quidquam aliud agit quam suo calore, & humiditate assumta macerare In testina autem huc illueque agitando transeuntia , postquam istis admista est bilis , & succus pan-ereaticus , non solum eodem calore, & humiditate macerant, sed & omnia accurate miscent, & conquassant, tuis osculis licteorum, & sorsan princisis venarum meserat earum praeparatum deponunt, novumque humorem vitaem ex arteriis meseraicis recipiunt, contentis iterum miscent, ut ita omne

solubile misceatur, praeparetur, &dein auseratur coctum, relictis in sua cavitate, quae solvi nequeunt, postea eiiciendis. Quare ventriculus tanquam

commune receptaculum concipi potest, ne homo cogeretur perpetuo sumere alimentum , ubi simul assumta ill quo modo macerantur : sed Intestina vera sunt praeparatoria organa. Si actio illa inverse consideretur, optime comparari potest organo urinae , s comparetur Ventriculus vesicae urinariae, & intestina tenuia renibus. Nemo enim ad struet, vesicam esse organum secretorium , vel praeparatorium urinae , sed receptaculum , ne homo omni tempore cogeretur reddere lotium : ita ventriculus est receptaculum, ne homo etiam continuo cogeretur ingerere cibum . Neque haec amo est singularis in viventibus; observamus enim ubique naturam uti longissimis, &exilissimis canaliculis, si aliquid sit praeparandum, nunquam vero cavitatibus amplioribuet. Si isitur Intestina Laevigata sint intus muco obducta, introitum

in vasa lactea intercipientia , cum motu aucto solo eo, qui ad inferiora ducit, necesse est, ut Ventriculus assumta alimenta protinus dimittat per py-Iorum in duodenum, & intestina propellentia recepta sine vix aliqua inducta mutatione deponant per alvum . Constans ergo causa est in Lienteria , ut adsit motus maior ventriculi, & intestinorum ad inferiora , cum intercepta vel minuta absorptione per vasa laelea , sve hoc producatur a muco Obii dente oscula, sive deficiente motu vermiculari chylum urgente in eadem

396쪽

oscula . Causa igitur unica est assignanda, quae talem motum producit, tisimul inhiber absorptionem , quaeque diu durare potest . Hanc causam inveni esse Putredinem chronicam, quae nascitur ex deficiente actione vitali, qua humores sibi veluti relicti corrumpuntur, & partim abeunt in humorem tenuem , & partim in tenax viscosum: quoniam omnia putrefacta in ventriculo, & intestinis haerentia stimulant has partes ad ejiciendum, uti experimur, si modo putrefactum ingeritur, id enim in ventriculo haerens primo nauseam , dein vomitum creat , sed in intestina delatum alvi nuorem' inducit . Igitur tenax gluten coeruptum lateribus intestinorum adhaerens suo speciali stimulo in intestinis producit motum ad exonerandum disponentem , & quia simul obstinata a viscoso sunt oscula absorbentia , & runc simul non fit ille motus vermicularis , qui requiritur ad pellendum chylum in Iadtea vasa , eunEla quae tunc ingeruntur, non mutata per intestina traiiciuntur, & egeruntur. Quia vero talis spontanea corruptio diu perseverare potest , & eorruptum tenaciter adhaerens lateribus intestinorum expelli nequit , necesse est , ut talis lienteria interdum duret per multos annos, ut in quibusdam observavi. II. Constitit ex iis, quae disputavimus, putredinem chronicam permanen- Ru

tem esse eausam Lienteriat diuturnat, ergo ex Ructu acido superveniente con-- stare debet, causam hunc ructum producentem tollere posse antecedentem putredinem . In Ructu acido duo sunt observanda, primo ructu iri fieri motu boistim si ventriculi inverso , quo truditur aer in ventriculo contentus per oesophagum; guum & secundo ut ille aer impraegnatus sit vapore acido . In vetusta Lienteria continuus motus erat deorsum , sed quoniam nunc fit ructus, signum est, eum motum deorsum non ita constantem esse, sed quoque incipere sursum ,

hinc spes est fieri posse, ut restituatur motus peristallicus , qui vicissim operatur sursum, & deorsum in intestinis, quali modo agit in sua actione naturali, qua praeparantur alimenta.& quia in ordinem redire incipit, signum est , musam priorem , eam propulsionem facientem , incipere minui. Hi ne solus Ructus si prius non acisuit, bonum fg m praebet. Sed si Ructus fiat acidus, eo signuin est melius: nam spontaneae corruptiones sunt duplices , vel per putredinem in alcati corruptum , vel per fermentationem in Midum. Ex Chemicis experimentis discimus, haec duo smul constare non Posse , putredinem , & sermentationem , cum alcati, & acidum se mutuo exstinguant. Si ergo signa adsunt, fieri sermentationem , certus sum putredinem cessare . Ructus autem ille Acidus tale certum est signum , quoniam sne sermentatione tale quid in nobis nunquam generatur . Igitur ex Ru- Elu acido scio , eum nunc hominem , qui tam diu laboravit putredine , nunc laborare acido sermentato : quae dicuntur de Acido succo pancreatico , & ventriculi naturali, quoniam satis refutata sunt, non erit opus hoc Ioco repetere , sufficiet accipere, quod ab omnibus physiologis experimentis suit probatum , & acceptum . acidum ventriculi generari ex assuintis vegetantibus Per sermentationem in acidum commutatis. Differentia itaque morborum Nunc est proponenda, ex qua deducere debemus, acidi produEtionem bonum esse signum . Experimentis confirmatur, mutationem inductam per Putredinem immutabilem deinceps esse, nos nulla arte corruptam carnem ita emendare posse, ut non sit corrupta: sed acidum fermentatione natum facile est exstinguere . Aleali quidem volatile in Putrefacto possumus per admistum acidum exstinguere, sed pinguedinem adhaerentem destructam in pinguedinem

naturalem redi3ere nota valemus: verum acidum sermentatione natum eodem

modo per additum alcati exstinguere possvinus, vel repetita destillatione , ac-

397쪽

eent

oess MEDICINA HIP POCRATICA Aph. 266.

que etiam pinguedinem adiunctam nobis iterum bonam recuperare valemus. Unde conitat , putredinem maiorem destrumonem facere quam sermentationem . Haec si applicamus ad noitrum corpus, clare patebit, actionem nostri corporis valere omne acidum sermentatione productum exstinguere . Qui enim assumunt acetum , vel bibunt Vinum rehenanum , modo corpora sint fana, illi ne vestigium acidi evacuabunt, neque invenietur reis manens in corpore. Qui autem putre tactum continet, istud emendare non poterit, sed reddere iterum debet, ut ab eo liberetur. Si ergo Ructus aci-duq superveniat, fgi um est , motum periit alti cum in ordinem redire ; puti edine ni cessare , d laborare morbo ex acido, qui cum pollit actione laostri corporis subigi , qu e causa praecedens non erat domabilis , certe tale signum est bonum . Ex istis facile decernere possumus, an succi vegetantes seponacei acidi ita snt vitandi in diuturna Lienteria ; an debeamuς adstringentibus talem Lienter iam compescere; an jura carnium sint danda ad ma- rorem nutritionem , ut multi praecipiunt.

267. Uibus nares natura humidiores , oe genitura humidior, imperfectius a sani faut , quibus υero contraria, perjectius .

I gere magis, & minuq firmam Sanitatem : requiritur itaque , ut primo perpendamus fgnum ipsim , ex qua causa nascatur, antequam possimus ex designata causa aliquam praedimonem formare. Nares natura sunt humidiores, ergo taleς esse non debent ex aliquo morbo, vel medicamento adhibito, uti in Coryeta, vel ptarmi eo attra Elo; neque illa humiditas perhreve tempus durare debuit . Uerum natura humidiores Nares designant, constantem esse causam eam humiditatem inserentem . Omnibus hominibu Sfanis interna cava narium sunt humida , sed si tanta humiditas in hoc loco proveniat, ut exstillet mutus, nares dicuntur humidiores . Hanc abundantiam muci non ita provenire ex copia maiore humorum , quam ex m tu debiliore in membrana pituitaria , demonstravimus h. oo. XI. Igitur ex naribus humidioribuq scire possumus , ea ni membranam debilem habere motum, & quia dicitur natura humidiorest nares, illa debilitas est constans non facile euranda. II. Omnes sere Commentatores cum Galeno per genituram intelligunt semen virile, & inde ex ejus maiore humiditate praesagium sermant. Ego autem puto, genituram in hoc loco non notare semen , sed partes genica les tam Virorum quam mulierum, quoniam γον ii aeque norat partes genita-Ies quam semen, & hoc loco agitur de naribus humidioribus, non vero demueo humidiore ς itaque conveniens est, ut hic quoque accipiantur Partes genit les, non vero semen. Et quid quaeso signum desumeretur ex semine humidiore, nisi vir laboraret pollutione vel gonorrhoea, quum alias humi , ditatem seminis non esset licitum observare ρ Propterea concipiendum est, Hippocratem intellexisse iiividitatem partium genitalium utriusque sexus . Quae humiditas in his partibus eodem modo, uti in naribus, Oritur ex la xitate, di nube lente motu in partibus his.

III. Etiamsi quibusdam in partibus quidam sit debilior motus, qu)m qui potest

398쪽

potest suos humores attenuare , dc discutere, inde non sequitur , ut inde homo aliquo morbo dicatur laborare, tam levis enim est hujus partis affe-

ctio, ut non mereatur morbi nomen, sed tamen non est perse Eta sanitas, hiasi M. tam ratione signi, quam ratione causae saepe enim fit, ut si quadam in minui parte conspiciatur debilior actio, etiam in reliquo corpore actio habeatur '

languidior, prae primis si duobus simul in locis talia signa inveniuntur, uti hic in partibus genitalibus, & naribus. Atque humores his in locis stagna

res, minus commoti, sensim corrupti, & minus praeparati traduntur communi circulationi, ubi totam mallam inficiunt humore crudo , & levite e corrupto, qui quidem actione vitali emendari potest, sed tamen inae non stultue ille homo persecta sanitate. IV. Si vero partes, quae ex natura sunt laxiores, & uliginose, modice mm .

siccae inveniuntur, sa3num est huc contiuentes humores ita attenuari , ut 'per insensibilem perspirationem evolent , quod etiam hoc in loco notavit piu dii Galenus e nam actio validior in his partibus non solum propter maiorem rem f. uia concitatum calorem ex hoc motu , & promptiorem expulsionem minuit huius partig humiditatem , verum etiam reducit per vasa absorbentia , &venosa eam humiditatem, quae alias ibidem subsisteret. Hinc ratione signi,& eausae harum partium siccitas modica eii bona , quum notet actionem valentem, & non permittit, istos humores stagnando corrumpi.

I . . . ' G

263. LN longis d enteriis apositiae, malum, o cum febre pejus . I. CAtis constare potest ex iis, quae diximus h. i 34. I. quid proprieo per Dysenteriam sit intelligendum e verum in hoc loco designary tur Dysenteriae longae seu diuturnae. Adeoque Apositiam non ita damnat in i- tia , m.initio Dysenteriae, sed si aliquamdiu duraverit. Quae disserentia est notabilis, μ nam fieri potest , ut humor aliquis acris in intestina depositus rodendo inserat dolorem eum copiosiore deiectione , sed postquam hic humor fuerit eva.cuatus, sensim quoque cessat Dysenteria. Uerum diuturnae Dysenteriae denotant, scaturiginem humoriς acris exhauriri non posse , vel eum humorem acrem induxisse intestinorum exulcerationem, quae dem Dysenteriam continuare facit. Ergo solae dysenteriae longae per se sunt malae, quoi corpus exhauriunt, & malam latentem causam designant . In his si fiant Apositiae, malum . Ut intelligamus hanc prognosin, videndum, ex qua causa latente illa Apostia fiat. Nostrum corpus vivens ita est creatum, ut egeat nutrimento , quod restaurat deperditum inevitabili amone corporis . Deus, ut caperemus alimenta , nobis concessit sensum famis , qui nos instigaret ad alimenta capienda, & simul Gustum, ut acciperentur cum oblehsamento. Quando per morbosam aliquam causam deletur famiς sensu ς, etiamsi in corpore habeatur alimenti desectus, qui naturaliter in nobis famem excitat, proprie vocatur Inappetentia; sed quando stinui capienda alimenta aversionem

pariunt, Fastidium dicitur, quod in hoc loco per Apostiam intelligitur . Potest enim aeger esse sine desiderio capiendi alimenta , ut si videat ea , vel comedat, dum tamen non fastidit. Quare perpendendum, quibus frequentissimis causis fastidium generetur . Experimur Fastidium fieri, si motus ventriculi fiat inversus , uti in nauseosis, vel quando aliquid putrefactum in

399쪽

ass MEDICINA HIPPOCRATICA Aph. 168.

ventriculo lueret. Si ergo aliquis fastidiosus fiat , signum est, ventriculum consentire , & putrefactum quoque in eo cohaerere . Dysenteria autem est morbus intestinorum, & fastidium morbus ventriculi , ergo causa mali latius est disperia, quot malum est praeterea per fastidium designatue, Dy.

senteriatu abiisse in putredinem , quae commutatio quoque est mala . Denique corpus per Dysenteriam ita exhaustum tunc privatur simul suo naturali nutrimento, quod amissum restaurare debebat. Hoc in Iongis Dysenteriis periculosum est, quarum causa est constans, ut monuimus ; in incipiente autem Dysenteria spes supererat, evacuata caeochylia, appetentiam reditu. ram , sed nunc vix ullam sperri habere possumus, quum causa constans demum inducens fastidium, in ut privet corpus suo naturali nutrimento, Sesgnum sit, latius propagari morbum .E is II. Plerumque Dysenteriis adjuncta est febris, verum non semper requi- fiam ρε- ritur, sepe eniti observavi Dysenteriam fine ullo indicio febris: quippe Dν- senteria habet motum intestinorum perturbatum, & febris est motus uit lis cordis, Ze arteriarum perturbatus; quare hi duo morbi sunt duas acti nes distinitas afficientes, & non semper sequitur, ut ex motu virali depe vato in febribus motus intestinorum in consensum trahatur , quod interdum fit, interdum vero non . Sed si motus intestinorum turbatus fit, frequentius motas circulatorius in consensum trahitur, quod etiam in aliis motibus particularibus observatur . Si ex motu particulari , ut ex motu turbato intestinorum cim culatorius motus in consensum trahitur, nisi ille motus simul valeat tollere causam , ille motus & ratione causae, & effectus , cum morbum auget, quod paucis videbimus. Si Dysenteria cum febre incepit, & tamen non cessat Dysenteria, signum est, febrem non valere causam Dysenteriar superare, & expellere : interim tam longa fuit sacta evacuario, ut vires vitae per imperfectain illam crisin suerint exhaustae; quare vix ulla spes superest curationis . Si vero in principio non adfuerit febris, sed postea superveniat,

talis febris vel accenditur per consensum ex motu perturbato intestinorum, vel ex translatione materiar ex cavo intestinorum ad organa circulatoria . Utrumque malum est. Nam motus febrilis in organo circulatorio per eonsensum concitatus non compescet motum turbatum intestinorum , neque emendabit corruptos humores in intestina confluentes, verum utraque haret

potius augebit. Si humor corruptus ex intestinis, ubi est perpetua scaturigo in Dysenteria diuturna, seratur ad organa circulatoria, tunc simul tota masisa sanguinis hoc putrefacto insecta citiorem interitum minabitur . Recte ergo praeeipit Auctor cum sebre peius, quoniam latiorem consensum, & transi tionem indicat, quam quae observatur in sola A positi a superveniente

Ummata . I. Ria in hoc Aphorismo essent perpendenda, primo qui morbus dicaturcumgω- I Ulcus,sed quoniam huius definitionem dedimus in Chirurgia Repurgata

I 293. non erit opus repetere. Alterum est quando dicantur circumglabra; Mdenique Cur talia dicantur maligna . Pars glabra dicitur , quae omni inaequalitat

earet , si fiat in P Ire pilosa , si pili cadant, & non renascantur , in aliis autem partibus si squamula: epidermissi L se dant, Aquasi politam superficie in relinquant ,

400쪽

quant: sed praecipue tunc habentur glabrae partes, si earum superficies obductast muco tenaci, ac si esset pinguedo corrupta tenax parti adhaerens. H c ultima species an sit concipienda ac si solummodo haberet in ambitu glabritiem, an vera etiam in ulceris cavitate , disputari potest , nam si ulcus i prum , & eius margines sint glabrae, tale ulcus quoque circum glabrum dici potest . :Talia nunc Ulcera pronunciavit καπιμεα maligna , quoniam designant, hie collisi corruptos humores, & difficilem curationem admittunt, quod quoque passm in praxi observa iuus. Si enim pinguedo naturalis circa partem exulceratam haerens corrumpitur , illa vel abit in ichorem tenuem, qui cuncta , quae tangit, liquefacit, ut inde squamulae epiderinidis decidant, & pili defluant; vel abit in tenacem,& corruptum mucum , qui omnem consolidationem impedit. Quamdiu igitur

manent signa corruptae pinguedinis circa ulcus, non possumus exspectare curationem . Huius autem corruptionis signum certissimum praebent Ulcera circum- glabra . Monemur ergo , quamdiu videmus Ulcera circum glabra , nos non posse exspectare curationem , sed transitum in maiorem malignitatem . Hinc omni ope tentanda est emendatio, & ablatio corrupti per externa abstergentia anti septica applicata, & per interna , quae usus docuit summopere eo hibere progressum Putredinis, nam putrefactum per emunctoria eliminare non facile fieri potest .

tum disserant, considerandum . Ι. Bservavit Hipp. Dolores ex variis nasci causis, & varias aggredi par- tes, ut inde non potuerit .rtam prognosin, & curationem forma- ρre , dum tamen multi ex solo Dolore sine discrimine forment prognosim , &deὰucant curationem. Hoc etiam hodie experimur, quam primum enim aliquis in parte quadam sentit dolorem , statim auxilium petit. Empirici quoque nihil aliud quam arcana crepantes sine ullo discrimine medicamentum vel

applicant, vel exhibent. Quia vero observavit noster Auctor, nos non posse sine diserimine quemcunque lenire dolorem, monere voluit medicam artem exercentes, ut, antequam dent medicamentum, perpendant doloris di

serentias, exempla adducit, dolorem pectoris, dc in lateribus, sed quoniam brevissimus est in Aphorismis, non fecit annumerationem, quaena in disserentiae sint observanda . II. Uix latior in tota praxi est Titulus, quam qui dolores comple Eritur,

quum non solum variis ex causis generetur, sed etiam sere omnibus partibus sit infestus e requiritur ergo , ut propter varietatem suam multiplicem cer- ob ianto proponatur or tine. 1 Maximam disserentiam doloris invenio tame iis . tione praedictionis quam curationis, prout variis causiς, & morbis producatur . Ita dolores ex Inflammatione, Consensu , Catarrho, Scorbulo, & ex multis aliis causis summopere disserunt : hi enim non solum lenimen exigunt, sed etiam diversa medicamenta postulant his causis appropriata . a Quamvis eadem causa inserat dolorem, partes tamen diversae mutant praesagium , & curationem , quum quaedam partes affectae ex earum necessitate ad vitam sustentandam doloris periculum augeant ; & non omnium partium dolores eadem methodo curari possint. Ita habentur dolores capitis, ventris, Pectoris, oculorum, & aliarum partium , natura & curatione admodum dis

SEARCH

MENU NAVIGATION