장음표시 사용
271쪽
tis, quae erant pro eversione patriae consequuti . . Patres ne extorsissent provincias Pisoni, et Gabinio, si ultra annum non prorogassent imperium p si quidem per advorsarios necessaria erat prorogatior . Numquam succedetur illis, nisi quum ea lege reseretur, qua intercedi de provinciis non licebit.: infra contra eos, qui censuerant, alteram Galliam cum Syria decernendam esse: α Attamen his sententiis, Piso in provincia permanebit. . Utrumque salsum est, si prorogationem admittamus; nam licet in decernendis provinciis aliud statuisset senatus, poterat nihilominus Cicero impedire decretum de prorogando imperio Pisoni et Gabinio si necessarium illud erat ad hoc, ut illi provincias retinerent... Sexto: P. Sextius quaestoriam provinciam Consularem Sortitiis, metuens, ne post annum sibi eriperetur provincia, quam administrabat, Ciceroni amico significavit, sibi gratum sore, si eam retinere diutius posset: ad quem ita Cicero epist. 6, lib. V:. Quum ad me Decius librarius tuus venisset, egissetque mecum , ut operam darem, ne tibi hoc tempore Succederetur. ; quum uti posset commodiore verbo, et do prorogando potius imperio, quam de non succedendo mentionem facere, quod majus erat beneficium. Si C epist. 29,
lib. XIII, de Antistio : α Qui quum sorte quaestor Maced
niam obtineret, neque ei successum esset .... Septimo: ex
oratione in Pisonem aliud argumentum deducitur; nam haec ibi habentur: .Quum tibi spe salsa quod Q. Ancharium
non ESSE Successurum putares, animos rumor instasset. .
Quaeris, cur eo rumore adeo laetaretur Piso' quia, si Ancharius sibi successor destinatus in provinciam non veni S-set, rotinuisset ipse adhuc imperium in Macedonia sine ulla prorogatione, quam a Patribus sibi inimicis ne impetrares quidem potuisset; sed jam noverat, nihil agendum fore de
pri rogatione. . . octaVO : quum magistratus essent annui, et a solis magistratibus vetere lege provinciae regerentUr, Proro
gatio imperii erat aliquid extraordinarium ; proindeque, si Distrigod by Cooste
272쪽
tollamus legem Corneliam de imperio, lateri opus est, praeter senatus decretum necessariam suisse populi rogationem,
post illam tribunitiam legem Corneliam de solvendo legibus , cujus meminere Dio et Asconius, ut cuipiam ultra annum imperium prorogaretur: tum vero multo majorem vim habebunt Coniecturae, quae allatae sunt. Nemo enim sibi persuadeat, tantum ha de re futurum silentium apud Omnes; quum saepe adeo et consuli senatus, et rogari populus
de prorogatione debuerit . . Ultimo : lex Iulia de provinciis
examinanda est, qua lata a dictatore Caesare, lex illa Cornelia de imperio sublata esse videtur; ea igitur cavebatur: Ne praetoriae provinciae plus quam annum , noe Plus quam biennium consulares obtinerentur .. Cicero Philipp. I. Et hac ratione contraxisse Caesarem ad hiennium consulibus, ad annum praetoribus provinciarum, imperiique tem Pus Certum est, quod antea erat lege Cornelia indefinitum, ut alibi fusius ostendam. Ad hane de lege Cornelia doctrinam absolvendam, Operae pretium est exponere, quo putem consilio eam promulgatam fuisse; nam quid re ipsa perscriberet, satis patet. Quum igitur maximae quandoque utilitati reip. fore arbitrarentur, si ab eodem imperatore idem bellum conficeretur; non Semel ad tempus indefinitum prorogarunt imperium. Sic Philoni ex Livio, lib. VIII, prorogatum est imperium : α Quoad debellatum cum Graecis esset α; P. Scipioni, lib. XXX :α donec debellatum in Africa foret. ; deinde T. Quintio in
Macedonia , lib. XXXII: α donec successor ei Venisset .. ΙΠ- super, si quando evenisset, ut quispiam ultria annum oblineret provinciam absque eo, quod prorogatum ipsi fuisset imperium, dubitari poterat, essetne ille vere, et jure pro Consul. Quam omnino dubiam controversiam attigit Appianus lib. I de Bello civili, quum de Sulla loquitur his verbis:
Visus est et ipse proconsul in Mithridatem constitutus nondum dignitatem exuisses; neque certe ab inimicis, qui
273쪽
remP. CupaVerant, prorogatum illi fuisse imperium, dicendum est, quod tanto post ex Asia reversus in Italiam, adhuc retinere vidchatur. Hinc legislator, quum indefinitum provincialium magistratuum tempus fecit, et dubiam controversiam diremit, et in Patrum potestate esse voluit re- OCarct post annum, misso successore, aut per Plures annos
detinere in provinciis praetores, nihil decernendo, prout
Quaedam ob ici possunt, et, ne quidquam videar pret termisisse , singula reseram, iisque hreviter satisfaciam ... Primo contra est illud Ciceronis de provinciis: α Ut et pro tores annuas provincias habeant α; ex quo colligi potest. annuam tantum suisse provinciarum administrationein. SQ respondeo, idcirco annuas dici provincias , quia sicut intra
annum neque Poterat praetor, inConsulto senatu, de provincia decedere, neque revocari ipse a senatu sine causa; ita elapso jam anno, et revocari a senatu, misso Sum Ssore, et sponte sua de edere poterat, suumque vel legatum, vel
quaestorem Praeponere provinciae; quia illud tempus legibus
erat praescriptum, reliquum arbitrarium : sed et praetores revorabantur plerumque Post annum; consules, ut diutius retinerentur, magis gratia valebant... Deinde opponunt Tr
boniam legem, ut per quinquennium Pompeio Hispania, Crasso Syria, Caesari Galliae darentur; cui adde Vatiniam de Gallia citeriori, et Gabiniam , qua bellum adversus piratas per triennium Pompeio delatum est, ut refert Dio lib. XXXVI. Quibus tamen legibus illud unum praestitere tribuni pl. ut adimerent iacultatem senatui mittendi intra illud tempus successoris, ut notat Calvinus ad legem Treb Diam, et manifeste patet ex oratione de provinciis. Mox objicitur Cicero, qui saepe in epistolis tum ad Atticum, tum ad diversos, et si hi annuam datam provinciam dicit, Cui supra satisfecimus quadam ex parte; et adiu0duin se timeroas Irmat, ne senatus sibi in provincia pro garet imperium. Dissiliam by Corale
274쪽
Sie et Q. Tullio fratri Ciceronis manendum fuit in Asiae
praetura per triennium propter senatus decretum, non modo 'praeter suam Voluntatem, sed etiam adversus amicorum contentionem, qui, ut ei Successor decerneretur, operam d derant. Notandum tamen est, nullam quidem fuisse pror gationem, ut a Volentibus obtineretur imperium ultra . annum; necessariam autem suisse, ut invitus quispiam remanere cogeretur. Elapso itaque anno a legibus csenstituto, si senatus misisset successorem, necessario erat decedendum ; si prorogasset imperium, necessario manendum; si neutrum, liberum erat praetori tum de dere, tum manere. . .
Cicero epist. Ici, lib. II: α Quare, mi Rufe, vigila, primum ut mihi succedatur; sin id erit, ut scribis, et ut ego arbitror, spissius, illud, quod iacile est, ne quid mihi temporis prorogetur s. In primis enim ex eo, quod de utroque laborat, patet, utrumque potuisse non contingere; deinde primum petit, ut sibi succedatur, ut necessario sibi, et sine ulla reprehensione decedendum sit; hoc si fieri nequeat, ne quid temporis prorogetur, ne Sibi necessitas permanendi imponatur. Tandem loquitur de prorogatione temporis, non imperii; quia non prorogabatur imperium, sicut ante legem Corneliam, sed tempus manendi in provinciis. Quae vero de Cicerone dicuntur, accuratius explicanda
sunt: nam Pompeio tertium Consule tactum est senatus msultum, teste Dione lib. XL: α Ne consules et praetores irent in provincias intra quinquennium ., quo privati, atque etiam ipse Cicero coacti sunt ire in provincias; et ille quidem invitus ; quid enim id privatus ambiret, quod praetor et Consul repudiasset y Quum igitur inviti mitterentur, ad eorum solatium, illud singulare additum puto senatusconsulto, ut annuas tantum haberent provincias. Sic epist. I, lib. XV, ad Marcellum : α Ne quid accedat temporis ad id, quod tu mihi et S. C. et lege finistis. Ibid. ep. I 4, ad Cassium: α Ad hanc
275쪽
luit .. Epist. 7, lilb. II, ad Curionem: urique mihi conditio
maneat, qua Profectus sum .. Ibid. ep. I S, ad Coelium : . Non me plane post annum , ut senatus voluit, ex provincia de- Cessisse. I ad Atticum epist. 3, lib. VII: α Etsi cupidissime expressum, et expetitum a me sit, et approbatum a te, ne diutius anno in provincia essem .. Ex quibus colligitur, fuisse hoc expressum a Cicerone in S. C. ut eae provincia Per annum administrarentur; quod in aliis usitatum non erat, nullaque fiebat mentio temporis, ut apparet ex DP. 7,
lib. VIII, et ex Philipp. II, de Cassio. Quamobrem, si fuit
hoc singulare de Cicerone, aliisque cum ipso in provincias mittendis , multo minus mirari debemus , et ita saepe eum scribere, decretam sibi fuisse annuam provinciam, et adeo pro impedienda temporis prorogatione laborasse. Quam quam non est negandum, potuisse Ciceronem non decedere, etiamsi nihil actum fuerit de prorogatione. Epist. 5, lib. VIII, ait Coelius non suturam successionem provinciarum; deinde subjicit: α Tametsi hac de re puto, te Constitutum, quid facturus esses, habere,; quod si nocessario decedendum fuisset, non id constituisset, quasi capto consilio. EP. 6, lib.VI, ad Atticum: . Dum impendere Parthi videbantur,
statueram fratrem relinquere, aut etiam rei p. cauSa Contra
S. C. ipse remaneres. Imperium igitur adhuc obtinebat. Epist. 17, lib. II, ad Caninium : α De successore nihil audivi, nec quemquam sore arbitror; quin ad diem decedam, nulla
Causa est, praesertim sublato metu Parthico; commoraturum me nusquam sane arbitror .: innuitque se omnino quidem velle decedere, remanere tameu etiam potuisse. Imo postquam de provincia decessit, semper se ipse imperatorem appellavit, eam ob causam videlicet, quod leges Cornelia imperium haberet, quoad in Urbem introiisset; id autem non praestitit, nisi victo Pompeio. Caesar denique affertur, qui saepe dicitur apud Plutarchum, Appianum, et alios, illud a senatu postulasse, ut Diuitiam by Corale
276쪽
sibi in Galliis tempus nusquam vero imperium) prorogar
tur, quodque id illi negaretur, arma idcirco movisse. Sed facilis est responsio, si ea, ut revera gesta sunt, diligenter examinemus. Caesar itaque consul anno ab U. C. 69r, Vatiania lege Galliam citeriorem a populo obtinuit per quinquemnium, quumque ea lex promulgata fuerit circiter kalendas mari. non poterat Caesari imperium eripi, nisi halendis mari. anni 696, Domitio et Appio coss. idque constat ex oratione de provinciis: . Praefinit enim successori diem α; et infra: a Kalendis ei denique mari. nascetur repente provincia ηἰ ut scilicet servaretur lex Vatinia, halendis mari. praedicti anni mittendum censebat successorem senator ille consularis. Quum autem anno superiore, Pompeio consule, itidem circiter kalendas mari. lata suisset lex Trebonia, qua per aliud quinquennium in Galliis datum est imperium Caesari, sublatus est annus unus ex quinquennio legis Vatiniae , coepitque per alteram legem Treboniam obtinere Gallias kalendis mari. anni 695, adeoque usque ad kalendas mari. anni 7oo, qui consules habuit L. Paullum et C. Marcellum. Hinc epist. 7, lib. VIII, M. Marcello consule, l . e. anno 699, mense septembri haec loquutum Pompeium resert Coelius: a Se ante kal. mari. non posse sine injuria de provinciis Caesariis statuere; post kal. mari. se non dubitaturum α; ut scilicet lex Trebonia servaretur. Apud Appian. lib. II de Bello civili, ad annum 7oo : u C. Marcellus succe forem Caesari in provinciam mitti postulabat; jam enim tempus ejus muneris ad sinem venisse aiebat .: quoniam kal. mari. illius anni quinquennium Trebonias legis effluxerat. Neque obstat, quod addit infra idem Appianus : α Adversantibus multis, ac non aeque Pompeio tempus emuxisse dicentibus . , quum tamen eodem tempore de utriusque quinquennio lata fuerit lex Trebonia: patet enim, Pompeio tertium consuli prorogatum fuisse ultra quinquennium
tempus imperii, ex Dione et Appiano, qui de Pompeii ter-Disiligod by Cooste
277쪽
tio consulatu haec habet: α Quae omnia quum in senatu numina laude extollerentur, ei duas denuo legiones, et tempus ad aliarum gentium imperium attribuit .. Caesar ipse lib. I de Bello civili ita scribit: a Provinciae privatis deceris nuntur, duas Consulares, reliquae praetoriae, Scipioni Syria, Domitio Gallia obvenit α; retulerat autem de provinciis Lentulus consul statim post kalendas januar. Quamobrem, si Caesari non emuxisset tempus imperii halendis mari. anni 7ω, decretus illi fuisset successor ante tempus lege Trebonia praescriptum, quippe ante kalend. mari. anni 7or, quum sacrum suerit decretum de successione statim post kalend. jan. hujus anni; ideoque non dissimulasset Caesar tantam injuriam, quum ibidem alia minora queratur: u In se novi generis imperia constitui, in se jura magistratuum
Commutari, ne ex praetura, etc.. neque verbum facit demisso ante legitimum tempus successore. Constat igitur,
quinquennium legis Treboni se non excessisso kalendas mari. anni 7oo, et Caesari decretum fuisse successorem Domitium post kalend. januar. anni 7oI, ex Caesaris Commentariis, et aliis auctoribus. Iam vero peterem ab adversariis , quonam jure per decem illos menses, qui numerantur a quinquennio jam elapso Usque ad successorem, Caesar obtinuerit Gallias : si dicant, quod nondum a Senatu Venisset successor, legem Corneliam admittunt; si vero, quod imperium vi retinuit, iam tum ergo iudicandus fuerat hostis, non postquam ultra fines provinciae duxit exercitum. Namsi kalendis mari. anni 7oci imperium Caesari nullum erat, utpote non prorogatum a senatu, cur non hoc apud hist ricos exprobrant Caesaris inimici, qui levia etiam persequum tur Θ Cur proconsulem et imperatorem adhuc appellant cur non hanc belli causam praetendunt 8 Iure nimirum retinehat imperium, sed contra leges suco Sorem recus
bat , quod unum illi objici solebat.
278쪽
280쪽
ET ASCONIO PEDIAND. Victo Caecilio, et accusatione ad se delata, Cicero, quum inquisi tionis tempus in Siciliam postulasset dies CX, et cum filio pati ui sui Tullii totam provinciam colligendis literis in Verrem , et denuntiandis testimoniis peragrasset diebus L, quia pedestre iter ex Sicilia et propter fugitivos et propter Verris insidias devitabat a Vibone transit. Tum repente adveniens, quum videret id agi, ut a M'. Glabrione praetore , et ab iis judicibus,
qui tunc erant, ad alium annum, aliumque praetorem res tota transiret, eripereturque sibi reus patrocinio Hortensii ae Me telli, qui tunc consules suturi erant sper hos enim Verres eludendi judicii fiduciam sumpserat , hoc commentus est rationis, ut orationem longam praetermitteret, neque in criminibus declamatione cumulandis tempus absumeret, sed tantummodo citaret testes ad unumquodque crimen expositum, et eos Hortensio interrogandos daret. Qua arte ita est satigatus Hortensius, ut nihil, contra quod diceret, inveniret, ipse etiam Verres, desperato patrocinio, sua sponte discederet in exsilium. Hoc igitur laborat in oratione hac tota Tullius, ut ostendat, non dolo, nec astutia, sed necessitate sacere, id quod facit; et magis adversariorum fraudibus occurrat, quam ut ipse sit captiosus, Vult enim, ut diximus, omne hoc tempus, quod est ante kalend. januar. dispensare in totius cauSpe actionem, ne ad alium pra torem, aliosque judices novis consulibus Veniendum sit. Toto igitur hoc libro exhortatio judicum continetur, ad Vere judicandum; minae in adversarios diriguntur, omnia tentantes ad corrumpendum judicium: et expositiones Ciceronis consilii sui judicibus exhibentur, quasi inter eos tractentur communiter; tibi h revitas quoque objiciendorum criminum mira arte con