Pars Secunda Sive Orationes Omnes

발행: 1827년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

5so EXCURSUS

panus fuit. Hi erant certissimum reipublicae subsidium, quippe qui duris temporibus ad sublevandas aerarii angustias venderentur ; 2V aut devictis gentibus adempti, militibus . vel inopi plebi dividebantur, unde coloniae ortae; 3' aut denique gentibus in deditionem acceptis colendi re

linquebantur. Liv. XXVI, 16; XXVIII, 46; XXXI; 13.

Cicero, Agrar. 11. Ex agrorum illorum omnium, pauculis exceptis qui immunitate donabantur, fructibus vectigal rei publicae pendebatur.

Agrorum, qui patrimonium reipublicae facti fuerant, omnis reditus ad aerarium pertinebat. Id erat luculentissimum reipublicae subsidium. Agrar. ΙΙ, C. uo. Agrorum, qui coloniis erant assignati, fructus quidem ad colonos pertinebant; vectigal tamen aliquod, quasi m imcedis Domino, publico pendebant. Non aequale illud fuit in omnes colonias; sed pro jure et legibus quibus deductio carum facta erat, vel pro terrae aut ubertate, aut sterilitate, alii agri quintas pendebant, alii septimas, teste Hygino, oui sere consentit Appianus, quum ait decimam partem ex . satis solvi solitam; quintam ex arbustis, hoc est, ex Pomo, vino, nuco, ficu, Et reliquis arborum fructilius. Hygin. de Limit. constit. I, p. I98 ; Appian. Beli. Civ. I. At pinguissimum fuit illud vectigal quod capiebatur ex agris, qui gentibus in deditionem acceptis colendi relinquebantur. Arationes istae soli populo romano erant fructuosae; quippe

ex agrorum vel feracissimorum fructibus vix supererat aratoribus unde familiam suam alerent e tantum fructuum populus romanus auferebat. Testis est una Sicilia, quae, prima sere romanam in Provinciam redacta , triplex frumenti g nus, nempe aestimatum, emptum et decumanum ad perpetuam tum praetoris in provincia, tum plebis urbanae annonam pendere cogehatur. Ordinarium fuisse vectigal decumas

infinitis ex locis patui. Has Sicilia jam ab antiquis temporibus regibus suis pendebat; et postquam Romanorum provincia Diuili od by Coos e

592쪽

DE VECTIGALIBUS REI P. otc. 55i

facta est, omnem agrum retinuit, eo jure, ut easdem Romanis deinceps persolveret. Neque illas solum tritici. , sed et hordei, et minutarum frugum omnium, Vini denique, olei, mellis, etc.

Alterum pricterea fuit quasi vectigal; emptum dico frumentum et aestimatum, hoc in praetoris provinciae, illud in populi annonam Sicilia quotannis praestare cogebatur. Empti frumenti genus duplex fuit: unum, alterarum decumarum; alterum, quod praeterea civitatibus aequaliter esset distributum. Illius decumani tantum , quantum ex primis decumis fuisset : huius imperati tritici modium octingenta millia. Cic. in Verr. lib. III, c. 69. Locatio decumarum in singula jugera fiebat. Ex singulis jugeris quae arabantur, fructuum pars decima, decumarum nomine, detrahebatur. Hinc jugera profiteri debebant aratores. Haec fuit, stante republica, vectigalis frumenti ratio. Nam frumentum illud quod Cicero in Pison. cap. 35, honorarium vomi, non pendebatur reipublicae ; sed dabatur praetoribus a publicanis, honoris causa, et ut illos sibi faventes in litibus suis cum provincialibus haberent. Sed honorarium vinum appellatur, quod potentibus viris, honoris gratia, offertur. Cato de innocentia sua: α Quum essem, inquit, in provincia legatus quamplures ad praetores et

consules vinum honorarium dabant; numquam accepi, nec

privatus quidem .. Vide Muret. Var. Lect. XII, 5. Alterum ex agris pendebatur vectigal scriptura. Ex pascuis publicis exigebatur: montes enim et agri culturae inhabiles, silvis et salictis impediti, pascendis gregibus elocabantur; et saltus, eommuni nomine, Vel pascua publica appellabantur. α Saltus est, ubi silvae et pastiones sunt. , inquit Festus. Saltum possidere fere proverbii speciem obtinuit de divite patre- familias. Pascua ejusmodi plurima per totam Italiam et provincias possidebant Romani : praecipua Italiae erant in Apulia, et vicinis Apuliae locis. Hinc propter magnitudinem pastorum

593쪽

559 EXCURSUS

coniurationes in ea provincia saetae saepe memorantur. Celebrantur etiam Mantia silva in Campania; salicta ad Minturnas , et mons Gaurus.

Pascuorum publicorum, quae erant in Sicilia, meminit Cicero passim in Verrinis; et Asianorum, in orat. pro lege Manilia, cap. 6. In Africa etiam Publica pascua fuisse testatur Plinii locus, XIX, 3. Denique nulla sere erat provincia

quae fructuosa reipublicae pascua non haberet. Illa privatim homines redimebant a Censoribus, ut pecuariam facerent, et in ea numerDSOS Pecorum gregeS, quaestus sui causa, immitterent. Varro de Re Rust. lib. II, praef. de se testatur se pecuarias habuisse grandes; in Apulia, Oviarias; in Reatino, equarias. Communem saltum Possidebant in Gallia Naevius et Quintius, teste Cicerone pro Quintio. Terentia Ciceronis uxor, et Atticus ipse, publica pascua in agro Mulvio possidebant. Ad Att. Epist. ΙΙ, 15. Ex his igitur pascuis, saltibus, silvis publicis, magnum

aerario romano vectigal accedebat; quod diu solum fuit. Plin. XVIII, 3. Atque initio non ita certum, propter priVatorum licentiam greges suos in publica pascua impune immittentium; donec tandem Publicii fratres, aediles plebis anno Urbis conditae 5I3, quum aerario consultum vellent, lege lata multam primi irrogarunt iis, quorum pecudes agrum publicum depascerent. Ovid. Fast. V, 279 et seqq.Ιntentiore cura deinceps publica pascua Servata sunt; et inultae saepe in pecuarios, ob violatam legem Publiciam

irrogatae sunt. Liv. X, 47 ; XXXIII, ia.

Ab aedilibus ha3c pascuorum cura deinceps translata est ad consores, a quibus illa publicani redempta elocabant privatis certo aere, vectigalis nomine, dissolvendo. 1Ioc vectigal dicebatur scriptura; quia pastores oportebat ut numerum pecudum quas in pascua publica immittere vellent, ad publicanum profiterentur : quem numeruindeinde publicanus in tabulis suis describebat; ox qua scriptura vectigalis ratio , inter Pastorem et publicanum, con-Di iii od by Corale

594쪽

DE VECTIGALIBUS REI P. etc. ' 553

ficiebatur. Inde etiam ager, sive pascuum ipsum, dicebatur

ager scriptuarius. Festus.

Qui vero pecudes, quas non erat professus, aut plures quam publicano scribendas dederat, pavisset, in legem censoriam incidebat. Varro de Re Rust. lib. II, cap. I.

Omissae professionis poena videtur fuisse, ut non scriptae pecudes caderent in Commissum : et ut publicanus, provectigali fraudato, eas sibi vindicaret. nixarum pastorex inter et publicanos subortarum frequens occurrit mentio apud Livium. Nec etiam continua illis erat cum aratoribus qui agros publicos conduxerant, concordia, ut patet ex Inscript. apud Grut. pag. 35O, ri' 6, 7. Erant enim pastorefisilvestre genus hominum, et ab humanitate alienum: und et vias publicas latrociniis eos in sestasse narrat Livius, XXXIX, 29, et saepe motus CODCitaSSe.

Haec erat, libera et stante republica, ratio triplicis hujus vectigalis, portorii, decumarum, et scripturae; quod multis modis primo imminutum, deinde omnino sublatum est. . De portoriis jam diximus. Eamdem sortem habuere et

agri publici, et pascua publica; quod tactum est incredibili locupletum avaritia, qua pulsi sunt aratores ex antiquis possessionibus, quas divites aliis temporibus alias ementes continuarunt, et Pophilum romanum Vectigalibus annuis, et pauperes propriis alimentis spoliaverunt. Itaque lex fuit necessaria, quam tulit C. Licinius Stolo tribunus plebis,

anno Urbis 377 : - Ne quis plus quingenta jugera agri,

centum pecoris majoris capita, quingenta minoris possideret .. Liv. VI, 35. Qua sua lege ipse vigesimo anno post.

quod mille jugerum agri cum filio possideret, damnatus est. Idem, VII, I 6. Quum nihilominus Licinia lex negligeretur, eam Tib. Sempronius Gracchus tribunus plebis anno Urbis 62o, nova lege sibi muniendam duxit. Neque minus tamen avaritia dominata est. Agri, quod Sempronia lex vetuerat, ut antea vendi coeperunt, atque ita in divitum a Pauperibus ementium potestatem redigi. Cui incommod Diuili od by Coos e

595쪽

554 EXCURSUS

subvenire cupiens Sp. Thorius tribunus plebis anno Urbis 646, tulit, α No ex lege Sempronia dividerentur amplius agri publici, sed possessores in iis relicti vectigalia pro iis penderent; eaque pecunia plebi divideretur .. Thoriain legem vitiosam et inutilem appellat Cicero in Bruto, quod fraudaret aerarium publicum, et plebi viritim

pecuniam vectigalem divideret. Non tamen hoc loco res stetit, sed ulterius progressa libido est: nam tribunus plebis alius vectigal illud totum lege sua sustulit; et agros vectigales omnes immunes secit; caritque, WNe populo, neve publicano pecunia, scriptura, Vectigalve daretur, darive deberetis. Sic respublica omni fructu Italiae spoliata atque nudata est: unde merito dixit Cicero, α portoriis Italiae sublatis, agro Campano diviso, vectigal nullum Supe

esse domesticum praeter ViCesimam π.

suit rerum istarum ratio in Italia. In provinciis vero attentata interdum a seditiosis, aut populari studio devotis civibus, et decerpta de publico patrimonio etiam suisse vectigalia docent historiae. Sic P. Clodius, suriosus ille tribunus plebis, Byzantios lege sua liberiavit, hoc est, imminnitate donavit. Interea divites in provinciis latifundia sibi

Compa Verant, quibus agrorum scripturariorum facta est imminutio. Crevit civium, et civitate rom. donatorum numerus, atque EO C Scente deminutum est portorium vectigal, cujus immunes romani cives, et socii nominis latinierant; ut colligitur ex Livio, XXXVIII, M. Stipendium, vectigalis genus etiam fuit, quod pendebant provinciae illae, quae ob id stipendiariae appellabantur. Harum pessima erat conditio. Tributum enim duplex confer

bant. Tales Poeni, Hispani, Galli, et plures, qui Per vim

ultimam, et hello pertinace victi essent. Quorum CorPOra, sive capita, ut Latini loquuntur, et agri ipsi onusti erant. Hoc autem non, nisi in vere victos, et vi subditos, usur

patum.

Praeter illa vectigalia, de quibus hactenus egimus, aliud Disiti od by Cooste

596쪽

DE VECTIGALIBUS REI P. etc. 555

suit reipublicae vectigal uberrimum ex metallis. Metallorum nomine Continentur aurum, argentum, aes, ferrum , Plumbum , etc. saxa, lapides; creti dinae; coloriae; Salinae, etc. Vid. Goth. ad cod. lib. XΙ, tit. 6. Primis temporibus in Italia motalla, et ex iis vectigalia, aerarium locupletaverunt. a Metallorum omnium fertilitate. inquit Plin. III, Io, Italia nullis cedit terris . . At propagato deinde extra Italiam imperio, quum ubertim provinciae deinde illa suppeditarent, cautum est a vetere interdicto patrum Italiae parci jubentium ., no metalla in Italia exercerentur. Itaques hoc lucro soliae deinceps auxerunt rem romanam provinciae, quae metalla visceri hus suis continebant; praecipue Hispania, Macedonia, Illyricum, Africa, Sardinia. In Hispania primus hoc vectigal instituit Cato. Liv. XXXIV, 21. Amplissimum fuisse colligitur ex Strabone, lih. III. Plumbi etiam metalla, minium, ferrum, ex Hispania amplum vectigal dederunt. Plin. XXXIII, 7.

Macedonia, jam antequam Romanorum provin Cia essΘt sacta, regibus suis vectigalia ex metallis solvebat, quae Praecipuae opes eius regni erant.

Romani victores vectigal metalla exercentibus dimidium ejus imposuerunt quod pependissent regi. Liv. XLV, 29. Eodem modo, quo Macedonia habita suit, cum Illyrico actum est. Ibid. c. I 8. Africa, Thracia, denique omnes provinciae, ex quibus aut metalla effodiebantur aut lapides, hoc nomine vectigal Romanis peponderunt. Porro metalla fuerunt aut publici juris, ant privati. Publici juris, stantes republica, pauca fuerunt, rare diuturna rnam sublatis Italiae metallis, respublica subjectis gentibus videtur exercitium metallorum , vectigali tantum imposito , reliquisse. At mersa republica imperatores metalla sibi vindicarunt.

Proximum metallorum vectigal est illud quod ex salinis redigitur. Salinas primus instituit Ancus Martius : fuere Di ili co by Corale

597쪽

556 EXCURSUS

circa Ostiam. Ibi v. I, 33. Primum sali vectigal impositum est a censoribus Marco Livio et C. Claudio, anno Urbis conditast 549. Idem , XXIX, 37. Unde et Livio, cujus id commentum esse credebatur, Salinatori inditum Cognomen eSt. Quantum hoc vectigal stante republica suerit, incertum. Sub imperatoribus eamdem hujus vectigalis summam, qua metallorum erat. nimirum decimam fuisse vult PancirOlus,

Var. Leci. III, 3I. Vendere sal licuit olim privatis; sed eiectis regibus, quia nimis impenso pretio veniret, arbitrium hoc illis ademptum, et in publicum translatum est. Liv. ΙΙ, 9. Quodcumque magistratibus aut legatis per provincias euntibus de publico

subministrabatur in sumptus itineriis, a sale salarium dictum est. Hinc in glossis salarium vertitur παροχη, et Salarii, i. e. praebitores, ab IIoratio parochi appellantur. Sat. I, 5, 45. Haec sint de metallorum vectigali. Praeter autem divorsa vo tigalium genera quae hactenus descripsimus, vectigal aliud fuit, domesticum, quo vigesima pars de pretio servi manumittendi aerario solvebatur, et dicebatur vectigal manumissionum. Rus origo resertur ad Cn. Manlium consulem, qui de eo legem tulit, anno Urbis 396. Liv. VII, I 6. Ab hoc tempore Constanter exactum eStusque ad ultima reipublicae tempora; et sublatis portoriis , et reliquis Italiae vectigalibus, unum hoc superfuit. Cic. ad Att. II, epist. 16. Quaeritur uter vigesimam solverit, dominusne qui manumittebat, an servus qui manumittebatur. ει Arriano Diss. in Epict. ΙΙ, i, potest colligi vectigal istud a domino solvi solitum fuisse; et ita censuisse videtur Gr novius, de Poc. vet. ΙΙΙ, I 3. Sed verisimilius ost id a servo ipso suisse persolutum. Docet aperte idem Arrianus, III, 26, et Petronius, cap. 58 et 7 I. Dominos tamen servis aliquando libertatem gratuitam et immunem praestitisse benivolentiae gratia, non nega erim. Vectigal manumissionum, qui auro solvi solebat, dico batur aurum vicesimarium : in sanctiori Saturni aerario ad Disiti Cooste

598쪽

DE VECTIGALIBUS REI P. etc. 55

summos vel publicae casus servabatur. Liv. XXVII, io. Et quoniam, ut Raevari . observat de ΑuCtor. prudent. Cap. 7, duplex erat manumissio, altera justa, quae Vindicta, testamento, censu; altera latina, quae Vel inter amicos, vel

convivii adhibitione, vel per epistolam fiebat, a vigesimae vectigali immunes erant servi, qui justam, seu persectam, i. e. jus romanae civitatis non QOnsequebantur. Quid enim solverent ii, qui quotidie a dominis in servitutem rovocari poterant 8 Non etiam exigebatur istud ab iis servis qui a

peregrino manumittebantur.

Huic vectigali colligendo praeficiebantur publicani vic

simarii, qui ex servi manumissi aestimatione partem suani sibi auferebant. Illam aestimationem definire non ita promptum est. Variasse, pro servi manumissi pretio, non est

quod dubitetur. Hactenus maxima populi romani vectigalia quam potuimus breviter et a curate recensuimus. Supersunt minuta

quaedam verbo declaranda. Primum occurrit illud, quod pro aqua pendebatur. Aquaeductus publici Romae constituti sunt an . U. C. 44I . M anno, quo Appius Claudius censor viam ab Urbe Capuam usque munivit, ab eo dictam Appiam; idem aquam ab eodem dictam Claudiam primus induxit, quum antea Romani aquis Tiberinis tantum, aut fontibus puteisve contenti suissent. Vetitum autem primo fuit privatis aquae publicae partem aliquam decerpere. Front. de aquaeduci. II, P. 247. At sensim jus aquae publicas vel ruri in agros privatos deducendae, vel Romae in domos privatas derivandae, dat

certo vectigali, permissum est a CenSoribus, aut, quum censores in republica non essent, ab aedilibus. Hoc appellabatur vectigal ex aquaeductibus; sive hortorum, eo quod iis irrigandis aqua deduceretur; sive formae, sic enim appellabantur canales, per quos aqua ex publico in privatorum agros derivabatur. Meminit hujus vectigalis Polyh. lib. VI. Proximum huic vectigali est illud, quod pro cloacis solve-Diuiti oti by Cooste

599쪽

558 EXCURSUS

liatur, cloacarium vulgo dictum. Cloacar a Tarquinio Prisco institutae fuerunt; admirandum sane opus, et in quibus prim dicandis auctores mirifice sibi indulgent.Vid. Lips. de Magnit.

Erant praeterea, Solarium, quod pro Solo pendebatur, in quo aedificia excitabantur. Non aliter Dido Carthaginem condidit, statuto annuo vectigali pro solo Urbis; quod vectigalis illius antiquitatem declarat. Iustin. XVIII, 5. C

lumnarium , et Ostiarium, erat Vectigal, quod pro columnis, et ostiis aedium privatarum exigebatur. Rus origo resertur ad legem Iulium sumptuariam, qua, quum omnium impensarum modus et numerus esset definitus, etiam insanum Columnarum, Et ostiorum studium inhibitum est, imposito

vectigali, si quis plures. , quam lex permitteret, haberet. Vide Bosium ad Ep. 6 ad Att. lib. XIII. Non diuturnum hoc vectigal suit. Libitinarium fuisse videtur etiam vectigalis genus quod pendebatur libitinariis, qui jus apparandorum

funerum a populo redemerant. Vid. Κirchm. de lanerib. I, 9 Tertullianus, Apolog. I 3, et t. Ι, ad Nat. Io, memorat olitorium, quod redemptoribus pendebatur pro iis rebus quae in soro olitorio venales proponerentur; Serapeum, C

pitolium , quod pendebatur pro solo templi, pro aditu sacri;

pro stipitibus; pro ostiis : verum an haec omnia instituta fuerint stante republica, affirmare non ausim. Hoc satis erit dixisse de vectigalium numero, et magnitudine. Iam vero operae pretium fuerit declarare quam pe

cuniae annuae Summam hoste universa in unum collecta con

ficerent; ac proinde quantus pecuniae modus florente republica, α Orbem quum totum victor Romanus habebatis, rodiret quotannis in aerarium publicum. At nes tentemus ea quae, si non vires hominis, at sane meas excedunt. Immensam illam suisse pecuniam quantum Conjectura assequi

possumus, affirmare non dubitabit, qui ad illa mihi pro se animum intendet, quo tu plex vectigalium genus fuerit; Diqisti Corale

600쪽

1 E VECTIGALIBUS REI P. etc. 559

quantum peCuuiae ex uno quoque ConsiCeretur; quot Provinciae, quam latae, quam Vario fructuum genere abundantes; quot nationes, quam opulentae romano imperio parerent, a quibus singulis Vectigal raro leve, saepe gravi simum, exigebatur.

Sola Asia, Minorem intellige, imo Ioniam, et hanc Asiae

Minoris partem quae ad mare est , quo tempore Caesar est interfectus, pro Vectigalibus pendebat annua viginti talentorum millia scircit. IIO,ooo,ooo D. . Id colligitur ex Plutarch. in Anton. et Appian. de Beli. Civ. V. Hic ait Ani nium, postquam Philippis debellatum est, ab Asianis exegisse ut decem annorum vectigalia intra anni spatium repraesentarent; ille autem refert collata ab liis ducenta millia talentum fuisse; quae si in decem annos dividantur, exsurgent vicena millia annua talentum , quae vectigalis nomine quotannis Asia tum pensitabat.

De Pompeii triumpho post devictas ab eo Asiam, Syriam, Phoenicon, Iudaeam, Ciliciam, etc. narrat Plutarchus in Pomp. atque in eo praelatum suisse ait titulum, qui literis indicaret universa populi romani vectigalia subaud. ex his locis) ante id bellum bis millies suisse scircit. 4r,ooo,ooo s); ex iis vero quae bello ipse acquisisset, redire ad ter millies quadringenties scircit. 62,32o,ocio D.). Quod si quem id commoveat, quod summa haec vecti

galium ante victoriam Pompeianam exigendorum longe minor illa fuerit quam modo ex Plui. et Appiano retulimus, is noverit Asianos initio, post Attali testamentum , quo Romanis relicti fuerant, indulgentius etiam acceptos fuisse; donec exortae turbae secerunt ut majores illis pecuniae imperarentur. Appian. Decumas unius Siciliae, atque eas tenuiter aestimatas, Cicero suisse dicit nonagies sestertium scirc. I,84o, Oo D.),

at solas tritici decumas significat. Quid si his addas hordoi, et leguminum p Quid si vini, olei, mellis, etc. quorum Proventus in Sicilia fuit uberrimus, an ex his decumis minus, Diuili od by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION