Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico liber 1. libri 3. pars 2. 2

발행: 1750년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

LIBER SECUNDUS. 1 Istitim propinquitatem, dc suorum auctum numerum in custodienda urbe paulo attentiores . Itaque Vigiles , porta ue custodes mature seia tiunt, &, clamore sublato, jacula conjiciunt; neque tamen , quid rei sit,eXplorant, aut cavent incredibili secordia. At Hispani pedites, ubi praeter Opinionem, quos arctissimo semno opprestas languere crediderant , Vigilare , dc propugnare vident ut improvisis homines rebus facile exterrentur j primo Vehementer perturbantur, deinde terga subito vertunt, & fugere contendunt. Fugientes increpat Flobertius, quidnam vererentur δῆ paucos esse intus velites, non, quamVis senserint, ausuros prorumpere: simul ducentos a porta passus rubsistere in

ipsa via jubet, dum paululum digressus ad moenia accedit ipse speculandi i

222쪽

3 a. DE BELLO ITALICO, catis i. Ille omnia circumspe stans animadvertit , muri partem quamdam

exesam vetustate corruere, eminenti.

busque ex ruina saxis non dissicilem dare ingredientibus adscensem. Hac explorata re accurrit ad suos ; quid

viderit, & quid fieri velit, ostendit;

dubitantes confirmat, praedam Ostentat . Quibus rebus invitati pedites eundem regresti sequuntur ducem itineris, qui erat agminis, occultatique fosia, oc si nubila nocte ad locum pergunt. Ibi Flobertius ipse, caeteris audaciam ut adderet, saxis nixus cminentibus , primus murum astendit ; in de, traditis per manus armis, alii alios eXceptatueli ascendunt omnes, perque aggerem progrelli munitionis , orbe ficto in stationem . irrumpunt, qua erat ad portam collocata, ipsamque, custodibus obtruncatiS , portam re

223쪽

L1BER SECUNDUS. 3 fringunt. Mittit confestim Flobertius, qui rem gestam Vievillaeo nunciet. Vievillaeus, qui longiore mora distentus, spe metuque aestuabat, statim cum

nuntio proficiscitur. Interea ex clamore, fremituque concursantium tota urbe rumor percrebuit, expugnari oppidum , venisse hostes. Quo in tumultu dum oppidani se semnes si pent, Austriaci milites, arreptis a mis, procedunt in medium, & viis atque angiportis occupatis, Flobertianos repellere conantur. Committitur

praelium, longiusque consulia a Flo bertio cedendo, resistendoque producitur . Ecce autem, pugnantibus utris que acriter, atque albente jam coelo, Vievillaeus legatus omnibus copiis urbem ingreditur. Tum vero Austriaci novitate rei , & multitudine nostrorum commoti, perterritique repugna

re Disi tiros by Corale

224쪽

14 DE BELLO ITALICO, re diutius non potuerunt, alciue in fugam conjecti, nonnullis amistis, in arcem dcccc. confugiunt. Reliqui sese

oppido foras Alexandrina porta proripiunt, Ticinumque amnem lapideo ponte transgressi, qui pons oppidum

contingit, ad suos sese incolumes recipiunt . Postridie, qui in arcem confugerant, se, suaque omnia sine mora Vievillaeo dediderunt. Gagitas semper, ut Videbatur, spectans, si1 tot diversis itineribus hostium copias . diducere posset , per causam rubmittendi Vievillaeo auxilii Silvam castrorum Praesectum cum cohortibus vii. duabus equirum, totidemque Draconum alis Ticinum statim contendere jubet. Εb etiam confluunt deducti Parma Placentiaque milites, quorum in locum missas cum Castellarensi legiones duas demonstra

vim a

225쪽

LI AER SECUNDUS.vimus. Eodem ipse. cum universo exercitu Gagius imminere , & cogitare dicitur. Dies palam dicitur, qua die castra moveantur. Vievilhaeus, capto Ticino, latius cum equitatu Vagatur, maximumque toti provinciae terrorem infert. Trepidatur Mediolani , sic ut civitas ipsa, missis ad Vie- villaeum legatis, de deditione agat

Hoc statim per exploratores defertur ad hostem. Sculemburgius his omnibus rebus invitatus, cum neque tantum sine gravi causa convenire Ticinum copiarum, neque iter tam longe avertisse ab hoste Gagium arbitraretur, Mediolano timens ab Rege Sardiniae discedendum sibi esse statuit,

retinenteque Rege , negat enim Veroferendum esse , ut, sedente se, omni Regina Ungariae in Italia imperio dejiciatur : Mediolanum hostes non ob

226쪽

16 DE BELLO ITALICO ,scure petere: arcem illam neque sitis munitam esse, neque paratam ab d fensoribus. Itaque vel ad speciem exercitus, vel ponti, locoque praesidio cohortibus ad Augustam Batienorum relictis ii. ipse cum reliquis copiis Padum tran ressus per Laumellinum agrum omni incitatus studio Medi lanum ferebatur, ut arcem, & trans padanam illam omnem regionem tueretur , 5c si deprchenses in itinere Borbonios opprimendi daretur occasio, facultatem ne praetermitteret, Gagius laetanti jam animo, &spe optima confirmatus, quod perinde , ut in concilio pronunciaverat, tandem erant hostes diducti, qua die profectum Sculemburgium cognovit, ea die castra movet; is dies erat ad v. kal. Octob., & non Ticinum, Mediolanumque versus, uti omnium

erat

227쪽

LIBER SECUNDUS. 37 erat sermo, proficiscitur, sedI repente quasi commutato consilio, revocatis etiam, quas Ticinum submiserat, cohortibus, equitumque alis, & praesidio ponti, quem in Pado fecerat, Ticinoque, Iriaeque oppidis, quantum satis esse visum est , relicto, ipse, cinpiis reliquis omnibus contractis, cum advesperasceret, regredi Dertonam Versus coepit, Iriamque amnem, ponte minus v. horis facto, transgressus, ea celeritate xv. circiter millium noctua- εbundus viam processit, ut, cum lucesceret, ad Tanarum e regione A

gustae Batienorum perveniret . Ebetiam transgressi flumen e regione Ri-Varonis , ac Montis castelli, sicuti inter eos pridie convenerat, diverse sub lucem item consecto itinere, Phi

lippus , & Malibojus, dato signo,

concurrunt.

228쪽

18 DE BELLO ITALICO, Otitur Tanarus ex Apennino, qua proxime pertinet ad Alpes mariatimas, torrentibusque auctus xii. tamen neque ea est altitudine, neque

rapiditate aquae quin pluribus locis vado transiri queat; praesertim sudum si diutius fuerit, ut tum accidit: atque ubi Pado appropinquat , in quem influit, Alexandriam alluit, &non longe a Monte castello, atque Augusta Batienorum labitur, quae inter loca, Subalpini atque Austriaci

castra fecerant. Castra erant, ut demonstratum sepe est, natura, atque opere munitissima. Alexandria , Forumque Fulvii erant oppida a tergo utroque in latere. Sinistra erat Padus, dextra Tanarus, atque ubi se amnisiple Tanarus ad angulum inflexerat, ante frontem castrorum fluebat, in eoque amne pons, atque ad capita

229쪽

L1BER SECUNDUS . ys pontis, de secundum fluminis ripas perpetuae fere stationes, & munitioneS erant. Praeterea rubis, sentibuLque interjectis viae impeditae, congestisque saxis, & crebris arboribus succisis, atque inflexis aditus praeclusi Omnes , ut eb penetrari singulari etiam homini difficillimum videretur posse, idque ita recte videbatur, ut, cum adventus Borboniorum Regi Samdiniae nunciaretur , aliquandiu fides fieri non posset: tantam habebat loci fiduciam , sperabatque , si tam a duum Borbonii facinus auderent, aut tandiu repugnare facile posse, dum, cognito hostium adventu, Scu-

lemburgius regrederetur, aut temeritatis ipsis praesentem daturos poenam, cum loco iniquo , atque in ipse fi

mine dimicare cogerentur. Quibus dissicultatibus non fiangebantur animi H 1 Bo

230쪽

co DE BELLO ΙΤ ALICO, Borboniorum, sed incitabantur, quo celerius, Vadis repertis, flumen trans irent , opprimerentque Subalpinos duscessu Austriacorum relictos a firmi

simo robore veteranorum militum.

Itaque, triplici instructi acie, hostibus , Tanaroque appropinquabant. No sturnum erat iter, multisque an fractibus devium. Consilium imperatorum ne efferretur, perpauci tenebant legati. Perpauci item erant itineris duces, hique ipsi eadem consilii ignoratione non omnino locum noverant, quem peterent. Ignari autem milites, quo ducerentur, partim properabant, partim morabantur, tormenta ad praelium necessaria ab iis tardius administrabantur , qui ei negotio praeerant, & quae tormentis praesidio erant Belgarum Praetorianorum cohortes duae lentius subseque

SEARCH

MENU NAVIGATION