Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico liber 1. libri 3. pars 2. 2

발행: 1750년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

LIBER SECUNDUS Grbantur. At Gagius, qui dextro cornu cum Mutinensitum una Duce praeerat, jam cum orta luce ad Tanarum, ut diximus, pervenisset, neque dum ob dissicultates, quae supra

runt demonstratae, reliquae essent copiae consecutae, eas, quod res in cete ritate posita esse videbatur , non putavit expectandas; atque ad Subalpinos, qui adversam confertissimo equitatu ripam obtinebant, dextram intendens , simul proximos respiciens equites regios: Habetis, inquit, Equites , eundem in conspectu hostem, quem Camposanct ensi praelio fudistis: eandem vos ad Tanarum praestate Virtutem , quam ipse me duce ad Scultennam praestitistis: jam fligam

ille circumspectans , impetum certe vestrum non feret. Haec quam brevissime potuit eloquutus, equo admis

232쪽

O, in medium irruit flumen. Illum primo equites regii statim sequuntur, equitatus nostri pars serocissima, atque hos pedites circiter mille: aliae post

aliquanto cohortes, equitumque tu mae conVeniunt : postremo dextera

omnis pars reliqua, quae ignorantia loci deerraverat, a Silva castrorum Praefecto, qui partem itineris noverat, revocara, flumen jam ingrediebatur;& non longo ab ea intervallo paulosiapra, quam Tanarus, & Padus comfluant, Escerius cum ii. millibus partim Neapolitanorum, partim Genuensium , quorum Genuensium, in eo praelio virtus ipsis admirationi filii veteranis, Tanarum se transjecerat eo consilio, ut Austriacorum in Pado pontem o cuparet , eosque transitu prohiberet. Jam Gagius apprehenderat ripas, hostibusque 1ubmotis, magnam ubique

233쪽

LIBER SECUNDUS . 63que cladem, majoremque multo terrorem intulerat, eodemque tempore

ab sinistro cornu in dextram hostium partem Philippus, & Malibrius, &,

qui mediam aciem ducebat, Aramburus legatus in mediam item illorum aciem, flumen transgressi, impetum ficere coeperunt. Qua in re admodum fuit Borboniorum virtus laudanda . Nam , cum selo ex aqua

capite extarent, ea celeritate, audaciaque ierunt, ut plerique ex hostibus, aut subito, uti no stu conquie- Verant, opprimerentur in tabernaculis, aut impedimentis sarcinisque relictis, turpiter profugerent; iique ipsi, quibus animus fuisset ad resistendum, Vitamque, quoquo modo se res haberet , ferro reddendam, tamen reliquorum fuga abrepti pellerentur, ripas munitionesque dimitterent , in-

234쪽

c DE BELLO IΤALICO, que locis consistere stiperioribus non auderent. Quod Vero plus erant spatii in latitudinem complexi castris, quam quantum copiis explere suis possent, quodque pluribus nostri locis irrumpebant, idcirco ipsi nece

sario diducebantur ac laxabantur , dc diductis cohortibus, laxatisque manipulis neque erant, si repugnarent ad excipiendum impetum nostrorum id net , neque, si se reciperent, unum habebant omnes receptum, cum diversi fugerent, & pars Alexandriam, Forum pars Fulvii peteret . Ipserum autem equitatus, ut peditum suorum receptui, si posset, consisteret , non longe ab Augusta Batienorum leniter

acclivi loco, consertisque turmis constiterat, & primo emissis jaculis, deinde, gladiis districtis, nostros, qui

ab dextero cornu succedebant, disti

nere Disit iros by Corale

235쪽

LIBER SECUNDUS. 63nere conabantur. At equites regii,

quos flumen transisse primos dixeramus, indignantes, quod conspectum suum subalpini equites ferre possent, emistis ipsi jaculis ad gladios redierant, tantaque Vi procurrerant, ut eorum nemo consisteret, universique tersa Verterent , atque angusto per colles, saltusque itinere, incitatis equis, fugere perseverarent. Tum Vero, pulsi equitatu, omnis Sardiniae Regis exercitus, qui jam inclinaVerat, tumultuosius agi , dissiparique coepit. Dissipatos, fugientesque Alexandriae,

Forique Fulvii arces vix tandem protegunt. Augustam Batienorum, quam propter loci opportunitatem tueri paulisper poterant , tantum ut receptum adjuvarent suorum, indefensam relinquunt. Nonnullae cohortes integrae,

ne tentata quidem desensionis spe, I abj

236쪽

cc DE BELLO ITALICO, abjectis armis dediderunt sese ; adeoque erant omnium fracti animi , atque perculsi, ut nemo esset tam fortis , qui de resistendo cogitaret. Compluribus suffossis, SI captis equis, illatisque vulneribus, equites , pedites

que illorum, aut cursu exanimati pro sternebantur in via, aut fugientes obterebantur a suis , concidebantur a nostris coacervatisque hominibus, jumentis, omnia longe lateque tumultus

Obtincbat, pavor, caedes. Ipse in fuga postremus, atque in periculo princeps, Sardiniae Rex, ubi quod in periculo summo obsequium non recipit timor ) cohortationes, atque imperia negligi sua videt , paucis equitIbus, Filioque comitatus, magni animi in geniique Adolescente, ad Forum Fulvii protinus, equo citato, contendit: atque ibi pauli iper commoratus, dum colle-

237쪽

LIBER SECUNDUS . G

colle sitim ex fuga peditatum sub ipsis oppidi moenibus conssistere , &celeritatem cohibere insequentium jubet , nocturno ipse itinere non intermisse , Casale venit, ebque disi1-patas convenire copias, castraque ad oppidum transferri imperavit. At Sculemburgium properantem Mediolano ferre subsidium, cum jam aliquot in eam arcem cohortes submisisset , crebri sunt ab Rege Samdiniae in itinere nuncii consequuti, adesse omnibus copiis Borbonios, Tanarumque transire. Quibus ille nunciis incitatus, regredi festinavit, neque tamen satis mature advenit;

propterea quod, fugatis ii. suis ad Augustam Batienorum cohortibus, de quibus supra dictum est , pontem ,

quem ipse in Pado fecerat, muniti nemque Escerius praeoccupaverat, Au-I L stria-

238쪽

68 DE BELLO IΤALICO, striacosque, dc eos, qui per pontem sese raptim recipiebant, dc eos, quic h Sculemburgio ad fluminis ripam

advertim sero pervenerant, allatis tormentis duobus, telis jaculisque insectabatur; deterruerat etiam, quO- minus lintres , quibus efiiciebatur pons, recuperarent illi, aut id, quod lacere jam coeperant, incendio cor rumperent . Desperato Sculemburgiustranti tu, incendioque naVium , , cum respexisset, conspicatus in altera

Padi parte effuse fugere Subalpinos, corum accusans ignaviam, quod ne primum quidem nostrorum impetum ex loco superiore tulissent , dc te a Gaetio detulum

fremens , secundum ire flumen perrexit, atque opportuno loco e regione Casilis oppidi castra fecit, sic ut suae cum exercitu Regis Sardini e copiae, facto ponte,

conjungerentur. Fu-

239쪽

L1BER SECUNDUS. 69Fusis, fugatisque hostibus, Philippus, eorumque castris, atque impedimentis firme omnibus potitus, in iisdem ipsis castris concilium statim advocat : & Gagius quidem utendum fortunae beneficio, nullum victis spatium dandum censebat. Agutare fugam milites eorum, dediti nem populares omnia repentino ter rore prostrata jacere . Quocirca ii standum perterritis , inermibus , fugientibus ; neque arduum quicquam existimandum victoribus, iisque militibus , quos nulla flumina, nullae unquam munitiones, aut dissicultates tardaverint, nunquam , insecta re, arma positerint . Contra ea Mali-bojus, & satis ad gloriam , atque ad utilitatem prosectum eo praelio, neque ultra , quam satis esset, temere audendum dicebat : multorum mil-

240쪽

o DE BELLO ITALICO, millium iter noctu confectum, traje ctum Tanarum , propulsos hostes, castra occupata , atque horis haec acta omnia minus duodecim: quare tam defatigatis militibus parcendum esse, ne consumptis viribus animum in victoria ipsa despondere cogantur.

Fortunae vero quatenus credendumtquoties esse perculsis insequentes a fugientibus P quoties victis cessisse victores t multa quidem in bello existere improvisa propter ignorationem

maxime locorum, ignorationem hostium. Subesse arces non tam manu, quam natura munitissimas, itinerum

angustias , persequi quae fugientes prohibeant: denique hostem subesse, cujus in ipsa fiiga consilium aliquod

callidius ne lateat, magis verendum, quam triumphandum, quod in pugna perterritus sugerit; cum praesertim

SEARCH

MENU NAVIGATION