장음표시 사용
112쪽
tu LIA AGRIPPINA GER M. CAE S. P I L.
ERMANICvs Caesar pater Agrippinae fuit, cuius si pro stantiam mihi describedam prsponerem,nullae essent unquam laudes, quae vel minimam eius meritorum partem adaequare possent: siquidem ab iis,qui historiam conscripserunt, unicum omnium virtutu tam animi quam corporis vas atq; exemplar iudicatus fuit, cuius vita illustris ita ornate,ac breuiter in initio vitae Caij a Suet.descripta est, ita illius laudes a Qujntiliano praedicantur,ac ab Ouidio, cui opus Fastorum dedicatur,ut quiuis eius virtutes resq; bene gestas ibi iucundius legere possit, quam ab aliquo eas expectare ampliores; eius tamen estigiem hoc loco non omittendam putaui,quae in antiquis numismatibus argeteis, aereisq; semuncialibus reperitur,cuius parte aduersam hic quoq; decernedam curauimus,cu in posteriori parte argentei Caij Caesaris Caligulae eius fili j imago conspiciatur. AGRIPPINA A mater fuit Agrippina Marci Agrippae silia Augusti, quae
honestissima suit mulier animoq; & paternis virtutibus, Augustiq; aut omnino similis.Nata esse creditur ex Vbiorum oppido, eo scilicet tepore quo Germanicus eius pater cum Germanis pugnabat, atq; idcirco cum Claudi j Imperatoris uxor fuisset,Coloniam ibi deduxit,qui locus postea ab eius nomine Agrippina vocatus est atq; nunc etiam cum frequetissima sit Vrbs ac opuletissima, Colonia nuncupatur.Scripsit Tacitus libro duodecimo eam ibi natam esse,quodq; Agrippa eius auus eiusce gentis habuit administrationem.Narrat tamen Suet. quod nata est in Germania, ubi Drusillam etia natam esse asserit, non tamen quo in loco praecipue dixit, praeter id quod Pli-M nium
113쪽
nium accusat, qui in Treui rorum regione aram suisse narrat, in qua erat inscriptum: OB AGRIPPi NAA PvER PER I v Μ. cum amrmet Caium illius
fratrem in primo Germanici Consulatu natum suisse. Huic opinioni assentitur Tacitus libro primo,ubi inquit quod ob Romani exercitus seditionem oportuit matrem Agrippinam grauidam cum Cato tunc paruo aufugere in Trevirorum regionem, ubi sequenti hyeme peperit. Consentaneum est rationi ut is partus scemina fuerit,cum tribus annis tres filias pepererit, ut autor est Suet. aliam post aliam: quamobrem accidit ut sub finem Consulatus Sexti Pompeij, Sextiq; Apuleij nata sit Decebri mense,vel in principio Consulatus Drusi Caesaris,& Caij Norbani mense Ianuarij, vel Februarij.Ita v ro nos computamus iis freti,quae scripsit Suet. Natus est Caius Caesar me se Augusto,& Romae,eo tempore quo pater primo fuit Consul: Germanicus igitur nisi peracto mense se in Germaniam non contulit. Hoc idcirco dico, quia cum is in Germaniam accessit, uxor etiam una iter arripuit, ac paulo post seditio nata est in exercitu. Mortuus est Augustus Augusto me se Sexto Pompeio,& Sexto Apuleio Consulibus. Inter Germanici & Pompeij,Apuleiq; Consulatum,alius Costilatus intercessit, qui fuit Lucij Planci, & Caij Si iij. Inter eum igitur Augustum mensem,quo natus est Caius,& quo mo tuus est Augustus,duo anni intercesserunt; sub quorum finem cum Germaniae exercitus desciuisset,Agrippinaq; esset grauida, sequentiq; hyeme peperisset,uti dictum est in Treuiris. cepit vel sub finem Consulatus Pompeij vel in principio Drusi. Quod esset Agrippinae part hoc nos, ut arbitremur, adducere potest, quod ubi de matris Agrippinae fuga scripsit Tacitus,eam Caium paruulum secum abstulisse scribit, neque alium nominat infantem: cui rei vel id argumento esse posset, quae post mares natae sunt,quorum Vltimus suit Caius. Ex his colligi posset filiam Agrippina aetate maiore in Tre uiris natam suisse, atq; alae inscriptionem, cuius mentionem fecit Plin. magis illi, quam Drusillae,conuenire. Verum res huiusmodi ita tenebris inuolutae Ob temporis distantiam , ut verum perquirere res maximi, N infiniti prope sit laboris: atq; haec pauca ego percurere volui, ut Obscuritatem viri studiosi magis intelligerent. Quod attinet ad illius nomen ,eam variis nominibus appellata suisse semtio,quandoquidem Tacitus in uno tantum loco Iuliam Agrippinam nominat, idq; in principio libri duodecimi:& Dion libro quinquagesimo septimo, semet,ac nusquam amplius Aegyptiam vocavit. reliqui vero scriptores oes eam Agrippina vocat simpliciter sine alio praenomine, vel cognomine. Primum illius matrimonium fuit cum Pasieno Crispo qui bis consulatum
114쪽
tum gesserat,sueratq; orator;de quo mentione secit Plinius libro Naturalis
historiae decimo sexto,& Suetonius in Nerone. postea a Tiberio suo auunculo Cneo Domitio Aeneobarbo in matrimonium data est,qui antiquissimae nobilitatis erat& assinis Imperatorum ob co sanguinitatem: quoniam Octauia illius fuit auia, per quam Augustus eius erat avunculus, uti narrat Tacitus sub finem libri quarti,nosq; demonstrauimus in lineamentis in nostra Genealogiarum Caesarum, successionumq; Romanaru familiarum t bulaNum quo unum tantum filium genuit Domitium Neronem nominatum. Verum post Tiberij mortem cum is ex Vrbe exivisset ut tumultus eos deuitare Pyrgis in Thusciae oppido comoratur, decessitq; ibi morbo aquae interciatis, uti Suetonius tradit in Nerone. Ser. Galbae matrimoniutentavit,qui Lepida erat orbatus iuxta Suetonij sententiam in ipsius Galbae vita, quo tempore cum Caius eius frater ad summam rerum euasisset, cum eo concubuit per aliquod tempus, a quo suis catamitis postea conceditur, qui ea potirentur.Praeterea cum illius imago in aduersia parte numismatum
Caij impressa suisset in Deae Constantiae sorma, via cum Drusillae, Liuiaeq;
imagine, omnesq; eos honores obtinuisset quos vivae sorores aliae sint consecutae,illi tandem molesta visa est ac odio digna, utpote adultera,& Aemi-lij Lepidi coniurationis conscia: quae etiam condemnata, it in Pontias Inαsulas relegata,eius bonis in publicii redactis,cu prius illi imperasset Caius, ut in urna plena aquae inclusia Lepidi ossa Roma in gremio asportaret: quod a Dione scribitur libro quinquagesimo Octauo. Verum paulo post desuncto Cato,a Tiberio Claudio eius patruo Imperatore in patriam reuocatur,omniaque bona recipit. Ac subinde Messalina uxore a Claudio intersecta, libertis Claudij studentibus ut nouam illi sponsam inuenirent, illecebris illius, ac per ius osculi utpote neptis pellecto in amorem Principe patris sui Germanici fratre eum subornauit, Pallantisque liberti intercessione adiuncta, Paulinae Lolliae, Eliaeq; Petiniae studio, contentioneq; superior, quae & antea eius fuerat uxor, ut inter patruum, ac neptem nuptiae celebrarentur obtinuit,cum primum tame rogata lex esset in Senatu, at matrimonia huiusmodi patruorum, ac neptium legitima iudicarentur, quae ad id tempus incesta habebantur. neque tamen praeter libertinia quendam,& alterum primipilarem eius facinoris imitatores inuenerunt, quorum officium nuptiarum,& ipsa cum Claudio celebrauit. Cum ad Imperatoriam dignitatem haec ascendisset, eas uias paulatim aggreditur, quibus etiam filius perduceretur : atq; Octauiae Claudij filiae per falsas calumnias nuptiis c u Lucio Siliano solutis, eam Neroni filio in uxo-M 1 Tem
115쪽
rem dedit. Neqr multum sanε temporis spatium intercessit tum pallante intercedente Nero per adoptionem in Claudioru familiam accipitur, illi qι Augustia nomen inditur, ut ait Tacitus libro duodecimo.tum multifariam illius imago in argenteis numismatibus insculpitur, & in Deae Cereris Q mam,cum huiusmodi inscriptione; AGRIPPINAE AUGUSTAE.
117쪽
E R v M in parte aduersa ipsorum numismatum Claudij ipsius impressa cst imago cum his literis circum: T I.
H 1 c idem Claudius Octauiae sitae beneuolentia permotus, atque Α- grippinae facinore, quod ei praeclarum videbatur, quod ei idoneum marisi tum coniugasset, quod hoc maximum amoris argumentum existimabat, quodque ea pro suis viribus ut Princeps Reipublicae procrearetur procuras, set,in alijs argenteis numismatibus eam imprimendam curauit: quorum ini aduersa parte Deae Cereris simulacrum dextra hastam laevaque pomum Ο- stentans conspicitur, quandoquidem id signum est eius,quo a Paride Phrygio donata est, cum eam reliquas Deas forma antecellere pronuntiauit in iudicio; quin etiam ipsum est Veneris sydus, quod maritorum coniugumq; animos mutuo amore coniungere consueuit, cum his circum literis;
E T quoniam ea semper sere est consuetudo, ut inter nouas nuptias primis temporibus concordia reperiatur,cum horum animi etiam forent coniuncti,consatur hoc argenteum numisma cum huiusce Deae imagine, quae dextera tenet pateram, laevaque cornucopiae, ut illud interim significaretur, quod literis mandauit Salustius; Concordia paruae res crescunt, discordia maximς dilabuntur. quamobrem cum de hac loqueretur libro primo Carminum Horatius ita inquit: Foelices ter & amplius, Quos irrupta tenet copula: nec malis
118쪽
Suprema citius soluet amor di e. Haec vero sedens estingitur,ut declaretur eam ad extremum usque diem
firmam esse oportere. Huc accedit quod illi Carpentum per solemnia sestavit, ex Senatus consulto concessiim est; ut sub finem libri quinquagesimi octaui tradit Dion. His dictis honoribus senim,ut sibi tanquam viro seruiretur instituit, seueritateque publice utebatur, aureum paludamentum gestabat, quo facem dotes antiquitus uti consueuerunt; quo induta & Capitolium ascendit, &ad spectacula accedere solebat. Assirmat Plinius praeterea libro trigesimo tertio,se in procinctu naualis praelij eam apud Claudium sedentem, vesteq; auro absque alia materia intertexta indutam vidisse. Memoriae prodidit Tacitus, quod cum Britannoru Rex Carattaccus praelio victus,ad Imperatoris praesentiam vinctus deductus esset, Agrippina paulum seorsum a marito in sede sublimi considebat,cumque omni um admiratione Romanis cohortibus era praesecta: atque ipsa dicere consueuerat, quod a suis maioribus socia facta fuis set Imperii. Praesectos Praetorianorum cohortim ex officio deposuit, aliosq; suffecit prout sibi videbatur, at eadem ratione res etia publicas administrabat, ita ut iis darentur magistratus atq; ossicia, quibus ea uoluisset, quae & autor extitit,ut Annius Seneca ab exilio reuocaretur , Praeturamq; adeptus fuerit. Scripsit tame Plinius libro trigesimo quinto, Senatum suo edicto Praetoria ornamenta Claudii libertis concessisse. Verti quod maxima est admiratione dignum, ea sua astutia omnem prorsus amorem,beneuolentiam, studium, Sc gratiam Imperatoris filio ademit,suoq; Neroni potentiam,ac autoritatem addidit,cum diceret contemni adoptionem ab amicis, & ab iis qui Britannici partibus studebant. quamobrem cum curauisset ut in Britannici educatores animaduerteretur, id obtinuit, ut pro suo arbitrio custodias illi statueret, atque illud accidit, quod per prouerbium es- . feri solet, seli lardum credere; quandoquidem ita negletus fuit adol scens, ut uel a suis ipsius seruis parti ineret. Pro suis his uiribus odia etiam imma nitatemque in omnes exercuit; nam cum prius Siliani Octauiae mariti caedis causa extitisset,effecissetque ut Claudii liberti, qui in obtinendis Imperatoriis nuptiis repugnarant,de medio tollerentur, curauit etiam ut Lollia Paulina hac ipsa de causia exit i u pateretur,& occideretur deniq; cuius caput cu ad se allatum esset neq; cognitum,os suis manibus aperuit, ut dentes inspiceret. Curauit necandas etiam alias matronas, inter quas Calpurniam nobilissimam: neque alia sane de causa, quam quod eam Claudius aliquando
119쪽
Yt formosam mulierem laudasset. Quin etiam leuissimis de causis Domitiam Lepidam consobrinam suam , Neronisq; amitam occidi iussit, cum ea tanqua Magicae artis studiosam accusasset. Tum Iunio Syllano superioris Syllani fratri Asiae Proconsuli uenenum dandum curauit: atque Iosi phus libro Antiquitatum vigesimo, illius iussu Messalinam interfecta fuisse
memoriae prodidit,ob Zelotypiam, quam eX ea conceperat. Cum timeret haec igitur ne ob crudelia sua facinora fortuna mutaretur, idemque sibi contingeret,quod &caeteris Claudii uxoribus euenerat, Britanicusve haeres Imperii institueretur,hoc etia scelus caeteris adde du ce su it, ut Imperatoris morte acceleraret,id talo maiori studio, quod eu senserat
no adoptionis solu,sed matrimonii etia poenituisse, quod clam eu iratu aliquado comemorantibus libertis ae laudatibus cognitione,qua pridie quandam adulterii rea conde nauerat,sibi quoq; in fatis esse iactare audiuerat,o1a impudica, sed no impunita matrimonia. Quodq; is constituisset ut Britannicus togam uirilem sumeret, cuius rei argumetum uidebatur,quia illi factus Obutus,eum aristissime complexus est, ac hortatus ut crescet et, rationeque ii se omnium factorum acciperet. Nulla res tamen magis eam ad id em ciendum inflammavit,quam quod multorum criminum accusata fuerat, Claudiusque testamentum condiderat,per quod instituerat haeredem Britannicum. Agrippina igitur priusquam aliquid praeterea is moliretur, per peritissimam uenenariorum magistram Locustam nomine egit, perque Aloitum Spadonem cubiculariu, ut daretur ei uenenum in boletis Xenophonte etiam medico adiuuante. Post illius mortem ea Liuiae Augustae aemula esse voluit eos illi omnes honores concedendo, quos illa tribuerat Augusto,cuin Deorum numerum eum retulerit. Inde duo nata sunt dieteria, quod b leti Deorum essent cibi, cum Claudius per boletos fungos extinctus, dein relatus sit innumerum deorum & quod in coetu pater unco sit correptus. Imperio ita ad Neronem translato, haec minus quam antea tolerabilis esse coepit, neque se ab omnibus timeri solum voluit, uerum etiam filium minis territabat,omniaque tanqua Imperator administrabat, ita ut o P ΤΙ-MAE MATRIs tessere darentur Tribunis . Ausa est praeterea legationibus ex Armenia ad Neronem rogandum quadam de causa accedentibus Imperatorium subsellium conscendere,ac ius dicere; idque secisset, nisi Nero pi tate, reuerentiaq; simulata assurrexisset,illiq; tanquam matri occurrisset a Seneca,ceteterisq; amicis admonitus.
120쪽
IMPRAssAE suerunt complures aureae monetae Neronis Agrippinaeq; nomine hoc tempore,inter quas unum conspicitur genus, cuius in altero latere corona est.circa duas imagines huiusmodi extat inscriptio; AGRIPPAEAVG. DIVI CLAVD. NERΟΝ. ΜAΤER. qua in re animaduertedum est
quod Agrippinae nomen ita eti m scribebatur; AGRIPPA, absq; duabus penultimis literis.Nomen Au G. in Agrippinam, no autem in Claudium refertur;siquidem ubi periisset Imperator, relatusq; fuisset in deorum numerum,non amplius Augustus,sed Diuus appellabatur,tanto digniore hoc nomine existente,quanto praestabilius est Deum esse,quam hominem. Sic Diuus Iulius,non autem Iulius Caesar:Diuus Augustus, non autem Caesar Augustus: Diuus Vespasianus,non autem Vespasianus Augustus; ita etiam Diuus Claudius,at non amplius Claudius Augustus. Atq; obseruatum est rei quos omnes diuos dictos fuisse solo proprio nomine adiuncto, quamobrelegendum est AGRIPPA, id est Agrippina AucvsΥA DI v I uxor sciliacet,quod Diui uxorem alias significabat. Hec ita seribendi consuetudo non apud Romanos solum,uerum etiam penes Graecos extitit. Ita vero Octauianus etiam priusqua Augustus iret nuncupatus, Caesar Diui filius scribere
consueuerat, sicuti marmoreae inscriptiones testantur, omniaq; numismata
ab eo conflata, atq; Iuli j Caesaris filius intelligebatur. Claudij nomen quod in inscriptione subsequens est, in Neronem potius, quam in Claudium referri debet;quoniam Nero ipse in Claudiorum familiam receptus adoptantis patris nomen accepit, Claudiusq; dictus suit, sicuti Caius Caesar infanti
Neroni vaticinatus suerat,cum rogante eum Agrippina,vt nonae, quod sibi videretur,imponeret,ipse ad Claudium suum patruum conuersus dixit per iocum quod ex ipso nomen tribueret,ut asserit in vita Caij Suet. Adoptatus fuit Caio Antistio,Marcoq; Suili o Coss. qua de re scribit Suet. in Claudio. E generis Neronem adoptauit.& in alio loco. Adsciturus in nomen familiae Neronem , quasi parum reprehenderetur , quod adulto iam filio priuignum adoptaret, identidem diuulgauit, neminem tanquam per adoptionem familiae Claudiae insertum :& Tacitus libro duodecimo ait; Caeterum actae principi grates exquisitiore in Domitium adulatione. Rogataq; lex,qua in familiam & nomen Neronis transiret. Augetur & Agrippina cognomento Augustae. Atq; cum Augusti nomen ita scriptum reperiatur; Caesar Diui filius, intelligebanturque Caesar Diui Iuli Caesaris filius: ita & hic Claudius Diui Claudij filius intelligeretur.quanquam non ita plane sit explicatum,cum antiqua ita scribendi consuetudo extiterit.
