Avgvstarvm imagines, aereis formis expressae; vitae quoque earundem breuiter enarratae, signorum etiam, quae in posteriori parte numismatū efficta sūt, ratio explicata

발행: 1558년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

IVLIA AGRI P. AUG.

CORONA CIVIC

CORONA ex frondibus Quercus composita superioris numismatis est pars aduersa,quae corona Senatus costilio ex instrtuto illi dicata atq; appensa fuit primo sui Imperi, anno supra Palatij porta, in quo habitabant Imperatores,quae Palatia idcirco dicebatur. Affigebatur hec praeterea in Capitolio supra templi Iouis Opt vlax. portam, quae quot annis Cal. Ianuari, renouari solebat, ut commodius alibi explicabitur in nostro de aduersis partibus numismatum Criarum quodam libello,qui breui a nobis edetur in lucem. Hse corona Ciuica etiam nuncupatur: quae minime idcirco Imperatori concedebatur,quod aliquem ciuem Romanum seruasset in bello, ii cutiante significabat, verum quia totam seruasset Rempu. atque hoc quoddam erat adulationis genus, quod emostrare volebant, Imperatorem optimum omnibus Romanis ciuibus salute, incolumitatemq; apportare. Fuit Augusto antea haec cum inscriptione dicata , qua declarabatur eum non Rempu. solum Romanam, sed uniuersum hominum genus seruasse, sicuti testatur Plinius in eo capite ubi agitur de Coronis; et duo antiqua etiam ex argento Augusti numismata a me conspecta, declarant. Supradicta igitur de causa Ciuica corona in Neronis noui Imperatoris honorem affixa fuit, eadem i, in aurea moneta i mpressa,viliterae ipsς testatur; IMP. NERONI CLAVD.

DIVI F. Imperatori scilicet, Neroni Claudio Diui filio. Reliquae literae non ita sunt impres , ut legi aut comprehendi possint; Hoc numisma est penes Achillem Masseum.

CURRUS ELEPHANTORUM,

INITIVM a Diuo Augusto ea consuetudo accepit, Vt maiorum memoria in ludis, pompisq; Circensibus curru Elephato tum decoraretur: si quidem a Tiberio, Liuiaq; Augusti coniuge post ipsius mortem primum id extructum fuit, super quo eius statua aurea visebatur,quae una cum reliquis sacris per diem festum circa Maximum circum ducebatur, quod vehiculum in numismate quodam aereo unciali conspicitur ad ipsius Di ui memoriam conflato. Neque illi sane absimile a Claudio Liuiae Augustae eius auiae, sicut narrat Suetonius in vita ipsius Claudij .Caius Caesar Caligula horum exemplo aliud in Drusillae sororis extinctae memoriam cum statua,in Hippodromo introducendum curauiuatq; ex hoc numismate, quod aureu est pariter

122쪽

IVLIA AGRIPPINA AUG.

cum Claudij effigie in altera parte,sacile coniectare licet,Neronem in Diui Claudi j patris sui honorem iussisse ut aliud conficeretur: quandoquidem Neronis mater aemulatione quadam Liuiam imitari uoluit in defuncto marito honoribus assiciendo.Nisi tamen nos Neronem Agrippinamq; credanmus ob maiorem fastum minime curasse ut ipsi serrentur: quod sane facile accidisse potUit,tanta fuit eorum animorum elatio,quo ipsos sublimis sortunae magnificetia prouehebat.Hoc ex iis literis facile mihi persuadeo,que

circa numisima leguntur; AUG. DIVI CLAVD. NERONIS CAEsΑR.

Augusti Diui scilicet, cum prima haec pars in Agrippinam reseratur, quod uxore significat Diui Claudij, CLAVD. NERONI s CAESAR. hanc alia partem in Neronem reserendam censeo,quae Claudij Neronis C saris significat; scriptu m fuisset in eo numismate CAEsARIS, verum non satis est spatij in antiqua moneta, quandoquidem literae maxime inter se sunt propinquae,elephantorumq capita attingunt: atq; ob loci ipsius angustias necesse fuit arti scij R. cum A. litera coniungere, nisi animalium capita Offendere maluisset.Verum utra harum rationum Neronem, Agrippinamque ad imprimendum vehiculum in numismate compuleri nulla certa sunt argumenta. Sceptrum illud, quod figura dextera sustinet, erat magistratuum insigne, prouinciarumq; Praesectorum, quod etiam triumphantes Imperatorures manu gestare consueuerunt, dum super triumphali curru veherentur. Mentionem secit huiusce sceptri Diuus Isidorus in libro Etymologiarum ,, decimo odiatio, his verbis ubi de triumphis loquitur. Scipionem cum sceαρ piro in manu gerebant ad imitationem victoriae Scipionis, licet & Scipio,, baculus sit quo homines innituntur, unde & ille primus Cornelius Scipiose appellatus est, quia in foro pater eius coecus innixus eo ambulabat. Super auo tem Aquila supersedebat ob indicium , quod per victoriam quasi ad superis nam magnitudinem accederet;Inde S colore ruso pei linea bantur,quasi imiri tarentur diuini ignis effigiem.

NERONIS ET AGRIPPINAE IMAGINES

NuMIsMA alterum extat cum duobus capitibus, atq; cu inscriptione;

stus Germanicus Imperator Tribunitia potestate Consul hic tantum corrosi spatij relinquitur, quantum duas literas capit)Proconsul. Sumpsit virilem togam Nero anno sequenti post adoptionem, Claudio quintum,Scr-

123쪽

IVLIA AGRIPPINA AUG.

gioq; Cornelio Orfito Consulibus: illi 1; concessum est ut vigesimo aetatis

1uae anno Consulatum obtinere posset, cum decimum quartum lucageret.

Verum interim Proconsulare Imperium extra Vrbe illi designatur uti Caesares habebant,Iuuentutisq; Princeps est appellatus, de quo ita scripsit Ta-- citus libro duodecimo; Ti. Claudio quintum, Ser. Cornelio Orfito Coss.

is virili toga Neroni maturata, quo capescendae Rei p. habilis videretur. Et Cae,, far adulationibus Senatus cessiit, ut vicesimo aetatis anno Cosulatum iniret: se atque interim designatur Proconsulare Imperium extra Vrbem haberet acis Princeps iuuentutis appellaretur. Additum nomine eius donatiuum militi,

se Congiarium plebi,& ludicro Circensium , quod acquirendis vulgi studiisi, edebatur Britannicus in Praetexta, Nero triumphaliu veste transuecti sunt. Sed neque illud siane praetermittere volui,quod duae imagines quae si persident vehiculo fortasse Neronis triumphantis,& Britannici prς textati, erat: quod per ipsum sceptrum demostratur,atque transuecti in Ludis Circensi- si bus, sicuti ex superioribus Taciti verbis elici potest; Et ludicro Circesium, si quod acquire dis vulgi studi js edebatur,Britannicus in praetexta, Nero triuis phalium veste transuecti sunt. Tertio post anno defuncto Claudio, Nero- neque annum decimum septimum age te,nisi sallitur Tacitus libro decimo tertio,haec ipsa moneta impressa suit; cuius habui ex eplar ex aurea antiqua ab amplissimo Francisco Medices Floretinae Iuuetutis Principe:cuius pars auersia sequens est: vehiculum ab Elephantis tractum cum duabus statuis,de quibus satis superius. Exorta est interim simultas inter matrem,& filium,quia paulo asperiore

se praebebat Neroni Agrippina,cum Omnia, quae diceret,vel faceret, Obiurgaret,Senatusq; actibus aduersaretur.Necesse fuit idcirco statuerent patres, qui in Palatiu ob id vocabatur, hoc pmitte te Caesare,ut astaret abditis a tergo foribus velo discreta,quod visum arceret,aditus no adimeret. His rebus

ita commoueri se simulauit Nero, ut quo eam populo inuisiam faceret, dicere solitus sit, se eius gratia Imperij administrationem esse depositurum, Rhodumque abiturum Enimuero omnem prorsus autoritatem illi breui ademit,omniq; potestate,& honore priuauit, semotisq; Germanis custodibus,quos salutis suae gratia circii habebat ut pote quae tanqua Imperatoris uxor semper septa suerit,sepireturq; custodiis eam colubernio quoq; ac palatio fugauit, in domumq; Antoniae suae auiae dimisit,omnibus quibus posset, sciretque rationibus illi molestias inserens. Cu interea accusata fui L. set Agrippina,quod contra Neronem moliretur,ita orationis ipsius astutia, caliditasq; ualuit, ut ea absoluta,accusatoresq; condemnati fuerint. Verum quoniam

124쪽

IVLIA AGRIPPINA AVG.

quoniam mulier esset natura iracunda, contumax, & serox eroni semper minans,blandiens que Britannico, cum diceret se ita facturam, ut ad quem iure optimo perueniret,daretur Imperium, eaque de causa undecunque poterat cumulans pecuniam,aurum,& argentum,Tribunos, Centuriones,l omanosque patritios demulcens,tantum illi terroris incussit,ut quavis ratione eam de medio tollere conatus fuerit. Et cu veneno ter tentasset,sentiretq; antidotis praemunitam,neque ferro viam tutam arbitraretur,lacunaria,que noctu super dormientem, laxata machina deciderent, parauit. Verum cum hoc consilium per conscios parum caelatum esset,solutilemq; nauem, cuius naufragio,vel tecti camerae ruina multo plumbo omnes perirent, qui essent cum ea,Aniceto eius liberto,Classis apud Misenum praesecto,& pueritiae eius educatore consulente,commentus est: atque ita reconciliatione simulata, iucundissimis literis Baias euocauit ad solemnia Minquatrium simul celebranda,ubi eo tempore esse illi contigerat: datoque negotio trierarchis, qui liburnicam,qua aduecta erat, uelut fortuito concursu, confringerent, eam ut expectaret protraxit conuiuium. Repetentique Baulos in locum

corrupti nauigij dolosum illud obtulit,hilariter etia prosecutus in digressit papillas exosculatur.Scribit Tacitus libro decimo quarto quod cum ea insidias cognouisset, ab Antio, ubi tuc erat,Baias in lectica iter habuit, Sed quoquo modo res se habeat,nauim ornatissimam, munitissimamque conscendit,tanquam id quoque honori matris daretur, prorogataque coena in bonam noctis partem inter suauissimos sermones, aegre discessit ab ea Nero simulatis lachrymis,haec naui vecta est. Neque multum sane itineris sipati utraiecerat cum dato signo loci operimentum ob magnum plumbi pondus corruit,quod cum nulla ex parte eam vitae periculo offendisset, cu minime super eam collapsum esset,nauis in altera partem inclinata, & submersa est. Haec cum esset ignota,quanquam v uulnus in humerum ceperat, ita natauit, ut nonnullorum Lucrinorum beneficio ad sua villam peruenerit. Cum filij insidias hic persensisset,vulnerique medicamenta adhiberet, Neronem per Lucium Agerinum libertum facit certiorem benignitate Deum,& fortuna eius euasisse grauem casum. tum pauore exanimatus Nero, & ia iamq; aflore obtestans vindictam, vel futurum enim ut ea seruitia armaret, Vel accenderet militem,uci facinus ad Senatum deferret, inops consilii, neque quid sibi agendum foret animo complectens Agerinum coniecit in vincula, gladiumq; intra pedes eius abiicit, eumq; ab Agrippina missum sunulauit ut Neronem interficeret. Maridauit praeterea Aniceto ut mater clam obtruncaretur, rumorq; dissiparetur, quod ea deprehesi sceleris pudore sibi manti intulissct :

125쪽

IVLIA AGRIPPINA AVG,

intulisseime de ea re quaestio seret. An icetus Trierarchus igitur villam si

tione circundat, refractis foribus ad cubiculum penetrat nonnullis seruis repulsis,qui resistere conabatur. Seruabant, cubiculi aditum pauci homines, cum alij forent deterriti militum ostia frangentium strepitu . cubiculo in erat exiguum lumen,vnaq; ancillacii Agrippina cogitabuda,ac moesta,quoniam nondum reuertisset Agerinus, quem ad Neronem miserat: neq; qui Dquam accesserat ab eo missus.Verum cum strepitum percepisset,vitae suae finem aduentasse rata est,quae cum a serua etiam desereretur, & tu me deseris' ait. Ingressus est cum militibus interea Anicetus, quibus dixit Agrippina; si mei visendae gratia huc accessi istis, me valere filio significate: sin occidendae; hoc minime ex eius sententia crediderim. Milites thorum circumsistut,primusque Trierarchus suste caput eius percussit: tum Centurioni districto ense eam vulneraturo uterum protendens, eum seriendum esse exclamauit, quoniam monstrum huiusmodi gestasset : quaecum lachrimaretur multis vulneribus conficitur. Scribit Suet. post eius mortem Neronem ad eam visendam accessisse,omniaq; eius membra tractasse, quorum formam nonnullorum laudabat, quaedam carpebat,ac libidine quasi commotus,ait; Nesciebam me tam pulchram matrem habere: atque bibit etiam cu id faceret . Eadem nocte concremata est: neque dum rebus potiretur Nero humo clausa est; verum post ipsum a suis familiaribus lenem tumulum consequitur propter Miseni viam, Caesarisque Dictatoris villam, quae loca mare finitima pertingit. Acccso rogo eius libertus Mnester nomine, ferro sibi mortem costiuit,neque certum est dominae amore,an timore ex iiij id fecerit. Multis antea annis Agrippinae consulenti super Nerone nuntiatu suisse aiunt a Chaldaeis,quod genus id mortis esset perpessura, eam vero minime suisse sollic1tam, quae subsanans etiam dicere solebat; o CCIDAT, D VΜ IMPERAT. Perspicuum est sane eam imperadi cupidissima fuisse, qua etiam spe allecta cum adhuc esset tenerae aetatis cum Lepido stuprum admisit. Quin etiam a quo vel serae naturae instinctu abstinere solent) cocubuit cum filio, quod eum ita delinire sperabat,ut sibi obtemperaret: Verum Dei Opt.Max.aequitas pro humanis operibus merita praemia deniq: tribuit. Sunt tame qui Neronem id ex matre cooptasse in quiant, qui Actis i ibertae postea astutia Seneca propulsante 4 re deturbatus est. Memoriae prodidit Suet. ab Agrippinae obtrectatoribus ipsi dissuasum suisse, quippe, qui vereretur ne nimium hoc genere gratiae posset apud Imperatorem, isq; illi obsequi cogeretur, quoniaferocem,superbam, auara,& intolerabilem,ac Norsus nimium potente foeminam cognosceret. atque Neronis animus clare sane patefactus suit, post-χ quam

126쪽

IVLIA AGRIPPINA AUG.

quam quandam meretrice, quam fama erat Agrippinae esse simillima, inter

concubinas receperat. Olim etiam cum simul in lectica veherentur, Neronem ex desiderio materni concubitus turbatum fuisse , ac maculis vestis proditum,affirmant,atque inter alios Sextus Aurelius asserit,Neronem stupro matrem contaminasse.Post caedem, huiusce malae suae ac nimiae imperandi cupidinis a Nerone accusata fuit in Senatu, cum diceret eam Imper ij sociam esse volusse,ac regere, quam regi maluisse, eamq; in dedecus Senatus Populique Romani sperauisse ut praetorianae cohortes in eius verba iur

rent, periculaque viris illustribus instruxisse infensam militibus patribusq;& plebi fuisse cum dissuasisset donatiuum & cogiarium, tum quod ipse uix

coercere potuisset quo minus 3c nationes externas admitteret, uti volebat, continuo variis criminibus aggravans matris inuidia. His rationibus,hisq;

calumniis auctore Burro primis in adulatione Ceturionibus Tribunisq; , quasi discrimen improuisum & matris facinus Nero euasisset comoti sunt

Senatores,ut natalem eius diem inter nefastos reserendu censuerint, in quibus nihil facere licebat: praeterea ut supplicationes apud omnia puluinaria decernerentur, utq; QEinquatria quibus apertae essent insidiae in Caesarem, ludis annuis celebrarentur, ut aureum Mineruae simulacru in Curia, & iuxta Principis imago statueretur,tum alia etiam complura in eius vituperium decreta fuerunt, sicut resert Tacitus libro Annalium quarto decimo. Scelere igitur a Caesare persedio, ipse s pius in nocte exterrebatur,& tanquam ab armatae facibus Agrippinae specie agitabatur: atque reliquo nocti Stempore modo per silentium defixus,saepius pavore exurgens,& mentis imopS lucem operiebatur,tanquam exitum allatura,& in proxima Campaniae ora creditum est, sonitu tubae collibus circum editis,planctusq; tumulo matris ipsum audiuisse. Prodigia quoq; crebra & irrita mortis suae interces sere,anguem enixa mulier,& alia incocubitu mariti fulmine exanimata est: ia sol repete obscuratus,& tactae de coelo quatuoi decim urbi S regio es sint. Fuit mulier astuta, inuidiosa,crudelis,animo feroci, auara, superba,ac si pra modum male imperandi cupida, odiosa, iniuriarum ultrix, ac scelerum magistra. Quod autem de ea dici potest honorificum , urbana eiu S oratiosuit eiusq; consuetudo iucunda,imultaque cum diligentia,tum elegantia Vitam,sortunamque Agrippinae matris suae descripsit,maximequest uduit, ut quam honorificenti sis ima & honesta esset eius familia, optimumque virum fili) sui magistrum instituit Annium Senecam. Aliena prorsus ab ingenio fuit materno auitoque & proaui,atque amitarum ; sed Iuliae auiae maternae persimilis,quandoquidem ambae parum honestae fuerunt, & impudentes. Scribuntur

127쪽

IVMA AGRIPPINA AUG.

Scributur haec a Tacito libro duodecimo, tertiodecimo, & quartodecimo; libro quinquagesimo octauo a Dione, a Plut. in vita Galbae, &a Suet. in Cato, Claudio,ac Nerone. Vnicum fuit exemplar ad haec usque tempora, quae filia,soror,coniux, materq; Imperatorum fuerit: qua in re amplitudine matris Si mandri Aegyptiorum regis superauit, quae filia, coniux, & mater Regum fuerat,quam ob re tribus coronis decorata pingitur ab Aegyptiis.

129쪽

I o es

DIVA DRUSILLA

130쪽

R 1 TvR Drusilla ex Germanico Caesare & Agrippina

Marci filia in Trevirorum regione anno circiter secundo post natum Caium Caligulam eius fratre, quare scripsit Plini us, attestante etiam Suetonio in eiusdem vita, aram olim fuisse in qua scriptum erat: OB AGRIPPINAE PUERPERIVΜ, ubi soror altera eiusde nominis edita est. quinto declarauit Tacitus cum adoleuis siet ad nuptialem aetatem, nupsit a Tiberio auunculo Lucio Cassio Longino Con si lari, Ser. Galba Llicioq; Sylla Consulibus; non tamen nupsit virgo, quoniam cum educaretur una cum Cato fratre suo in Antoniae auiae suae domo,ab ipso prς textato adhuc stuprata fuisse aiunt, cum ab Antonia in concubitu eius quondam deprehensa suissetia quo etiam mox Principe creato marito fuit abducta,& pro uxore propalam habita. Literarum monumentis tradidit Dion libro quinquagesimo octauo ea Marco Lepido Caij ipsius exoleto, aliartiq; duarum sororum amatori nupsisse, quarum unaquaeq; couiuio pleno infra se vicissim ab illo collocabatur, uxore supra cubante . His Cato ita iubente omnia Vestalium Virginum priuilegia dignitatesq; Senatus consulto concessa suere,vnaq; cum eo profestis solemnibus in curru a quatuor equis candidissimis tracto vehebantur,quod nusquam antea visum fuerat.

Trium

SEARCH

MENU NAVIGATION