장음표시 사용
82쪽
LLus TR Es fuerunt Antonij apud Romanos ob nobilitatem antiquitatemq; suam, quippe qui ab Herculis filio
Antonae originem traxerint; ex cuius nomine ita eorum
familia nucupabatur,uti literaru monumetis tradidit Appianus libro Bellorum ciuilium tertio,&Alex.ab Alex. libro primo Genialium dieru.Marcus Antonius Triumuir Reip.constituendae dux insignis,facundusq; oratori luiq; domi, & seris honores,magisti at usq; obtinuerat ob Caesaris amicitiam, ex multis uxoribus,quas habuit,duas filias tantu suscepit ex Octauia sorore Augusti,quae ambae Antoniae nominatae sunt,haec Maior ob statem,illa Minor. Maior Lucio Domitio Aeneobarbo nupsit, minor Neroni Claudio Druso, cognomi Gei manico,Liuiae Drusillae Augustae filio;cui peperit duos mares,vnaq; scemina Germanidum scilicet Caesarem,ac Tiberium Claudium,qui postea occiso Caligula principatum krtitus est,tum Liuiam Drusillam, quae Liuilla dicitur. Maritus dum insignis victoriae Urbi opima Germanorum
spolia referre cupiebat, in itinere priusquam Romam rediret latere concusso,cum Equus supra eum cecidisset,ut ait Liuius,extinctus est, qua uis morbo concidisse asserit Suet. at nonnulli veneno arbitrantur. Senatusconsulto Arcus triumphalis marmoreus cum trophaeis in via Appia ei extructus est, sicuti testatur Suet. in Claudio,in cuius memoriam etiam conflatae fuerunt quaedam uncialia numismata ex aere Corinthiaco misto,quorum notae in altera parte erat effigies Claudij Imperatoris, in altera vero arcus cum statua Equestri.&trophaeis,a Druso adquisitis, taliq; inscriptione: NERO CLAv
DIVS DRUSUS GERMAN. I ΜΡ. cuius hoc exemplum est.
83쪽
ALIA etiam aerea eadem specie uncialia conflata sunt,in quorum posteriore parte conspicitur statua triumphalis super spoliis Germanorum insidens, laurumq; dextra tenens , cum nomine Tiberij Claudij Imperatoris eius filij inscripto nam ipse, ut conflarentur numismata,edixerat in hoc
id est; Tiberius Claudius Caesar Augustus Pontifex maximus Tribunitia potestate Imperator pater patriae. Ex altera parte Drusi imago cernitur cuhac inscriptione: NERO CLAVDIvS DRvs VS GERMANICUS IMP. huic notae sunt videlicet per similes. N V M M I quoq; argentei eandem significantes victoriam insculpti suerunt; alter cum trophaeis in aduersa parte,alter cum captiuis & Equestri statua super arcu,tatiq; scripto: DE GERMAΝI. sive: DE GERΜ. in anteriore Drusii imaginem habebant cum inscriptione: NERO CLAUDIUS DRUSUS GERMAΝICvs IMP. nobis placuit horum etiam exempla delineare,ut huius rei studiosi certiores fiant. TANTAM vero formidinem Septentrionalibus nationibus Drusus reliquit,ut his etiam temporibus illius nomen horrendum videatur; nam cum& nostra aetate inter Germanos & Belgicos aliquis grauissimum quidpiam
84쪽
piam imprecatur, tanquam eius spiritus horribilis sit quispiam, ac malus daemon, illorum idiomate hunc sensum exprimunt: In te Drusius incidat. Sunt enim earum calamitatum memores, quas ab eo pertulerunt, atq; Ob hanc causam in ciuitate Maguntia in altera portarum, quae flumen Rhenuspectat,exigua quaedam illius cuprea imago adhuc conspicitur cubiti lo gitudine.
GERMANI Cus Caesar eius filius cum maximam Romani exercitus seditione in Germania sedasset, qui & in inserioris Germaniae praesidiis erat collocatus selicissimeque pugnasset, Imperante Tiberio, merito triumphauit,sicuti hoc numisma semunciale ex aere Corinthiaco misto in illius gloriam a Tiberio Caesare Augusto sormatum declarat, in altera parte habens currum triumphalem, super quo Germanicus triumphauerat , cum tali superscriptione: GERMANICvs CAESAR: In altera vero statuam eiusdem loricatam cum paludamento, quae sinistra Scipionem gestabat, in cuius superiori parte insidet Aquila;virga enim est & magistratuum insigne, cum simili scripto : s1GNIs RECE P. DEVICTIS GERΜ.
85쪽
PRODI TVM est qua sortuna Quintilius Varus Legatus Cerii an Iarpugnauerit contra Germanos,cum sub Augusti Imperio legiones omnes signaq; amiserit,ac simul ipse sit interfectus Germanicus Caesar,cum mitteretur cum nouo exercitu in Germanos sepe cum iis pugnas,& victor existes, signa,quae Varus amisera i legionis undevicesimae aquilam caltera apud Brudicros fusos,alteram apud Marsos uti in primo ac secundo Tacitus historiae Augusti libro testatur. cuius triumphi ob inuidiam, Liuia eius auia ita procurante, in Syria Cnei Pisonis opera eius prouinciae prssecti obiit cum Don mediocri omnium dolore & cum magno Populi Romani luctu. Claudius,alter ex duobus filijs Imperi u sortitus est,cuius vita a Tranquillo precipue scribitur,ab Eutropio,Orosio,Tacito,Dione: partim a Liuio,Floro,N Iosepho.Verum haec ea sunt, quae ad Antoniae originem, coniunctione, genus q; spectant. Quod vero attinet ad mores, non minus ea laudis, & gloriar meruit apud posteros in iis omnibus,quae mulierum sunt officia,quam vel Marcus Antonius,vel Drusus,vel Germanicus.Siquidem ob temperantiam castitatem,fidem,amoremq; singularem in viru suum, ob charitate in nepotes,ob humanitate in amicos,dignior erat qus Maioris,quam Minoris cognominediceretur: cu oes suae familiae insignes virtute loge superauerit. Ita vero suit continens,ut inter caetera huiusce virtutis argumenta, fama sit eam abstemiam fuisse. Illud sane perrarum est naturae munus, quod de ea scripsit Plinius libro septimo, quod nunquam per totum vitae suae curriculum spuit;quam rem testatur Solinus etiam. Mortuo marito, ea fuit in illuside ac reuerentia ut quamuis & Optima esset aetate, & maxime vigeret tum iuuentute,tum etiam forma, nulli amplius nupserit, vel Augusto nubere iubente. Verum pro nuptiali societate cum sua socru Liuia dormire consueuuit,eodemq; lecto fruens vidua consenuit, super quo Drusus iuuenis interierat,sicuti testatur Valerius Maximus libro quarto. de qua etiam meminit Iosephus libro decimo octauo. Neq; parum sane Tiberio Imperatori haec profuit, quoniam huius prudentia talutis causa illi extitit. nam cum
Seiani praetorianorum cohortium praefecti conripi tati Οὐ- , raram in Tiberium parabatur,intellexisset,eum per literas de re secit certiorem,quas Pallanti liberto Capream dederat. Inde effectum est,ut summae reuerentiae semper fuerit apud Caesarem,isq; illi liberissime in omnibus obtemperauerit, cum ea ita volente vel Liuillae filiae suae pepercerit, per quam id scelus perficiebatur; quamuis hac ipsa causa adductus eam inedia pollea absumpsierit,
uti scripsit libro quinq iagesimo septim O,& octauo Dion Cum gratia plurimum posIet apud Tiberium Herodes Agrippa, carusq; esset Antoniae ob
86쪽
amicitie memoriam,quae inter eam,matremq; eius Beronicem intercestarat;accusatus fuit a quodam suo liberto, atq; cum innocentiam suam cognosci maxime cuperet, non prius habita est quaestio de liberto, aut res trans cta, vel multis ob id Tiberio instantibus,qu m Antonia id postulauerit; ut scripsit Iosephus libro Antiquitatum decimo octauo. Post mortuos Gemmanicum eius filium nurumq; Agrippinam, & Liuiam Augustam, multa cum humanitate apud se nepotem,neptesq; educauit, Caium Caligulam scilicet, Drusillam, Agrippinam,& Liuillam,cu reliqui dudum cssent mortui. Praeter caetera vero illius prudentiae argumenta ex tat hoc etiam,quod eodedie,quo rerum potitus est Caius,cum Agrippam esset ex carcere absoluturus, in quem a Tiberio coniectus fuerat, quod se optare dixerat ut cito moreretur Tiberius,Caiusq; principatum obtineret, ei obstitit Antonia; neq; ob id sane, quod Agrippam odio prosequeretur, sed honoris causa ipsius Caij, ne crederetur vulgo ita iucundam ipsi Tiberii morte accidisse,ut continuo eum ex carcere prae laetitia emisisset,sicuti narrat Iosephus .Quod vero ad illius humanitatem spectat,praeter id quod vel ipsa natura ad beneficia conserenda in omnes maxime erat procliuis, cum multum aes alienum Agrippa aliquando contraxisset,atq; id circo eius honor, fortunaeq; magno in discrimine versarentur, haec illi concessit, ut idem testatur libro decimo Octauo,trecenta nummorum millia, quae si ad nostram pecuniam reserantur,triginta erut millia coronatorum. Quamobrem causa illa extitit, quod vel eo perveheretur, ut Rex etiam fuerit creatus. Per eas ceremonias, quae Germanici si iij mortui causa fiebant,incertum est,an quia non satis valeret, domi se continuerit,an quia a Tiberio, Li uiaq; eius socru fuerit retenta,ne maiore dolore ex Germanici obitu ipsa percipere videretur: neq; vlla praeterea dignitas consolationis gratia illi, sicuti caeteris affinibus, cocessa fuit, cuius rei mentionem secit Tacitus. Magno in honore etiam habita suit a Caio eius nepote in principio illius Imperij, cu ei ex Senatus consulto omnes ei honores,ac tituli concessi fuissent, qui variis temporibus Liuiae Augustae,ut in ipso Cato testatur Suet.Verum hic ita inhumanus postea in illa apparuit,ut vel ad morte compulerit,quia nescio cuius sceleris eum reprehendi Tet,ut asserit Dion libro quinquagesim ctatio. Memoriae prodidit Suet. in Caij vita illum huius mortis causam extitisse, quia cum ea secreto esset cum Aufidio Lingone collocutura,qui vir Romae magistratus obtinuerat, ille prohibuit,nisi audiente Macrone Praetorianorum cohortium praefecto colloqueretu r;quam rem mox aegre tulit, quod male tractari se ab eo arbitraretur. Nec defuerunt tamen, qui eam veneno ab eodem Cato sublata
87쪽
suisse autument. Haec mortua nullum honorem est ab eodem cosecuta:atq; prospexit e triclinio ardentem rogum .Plinius libri noni literarum cap. s s. Antoniam Drusi, murenae, qua diligebat, inaures addidisse tradidit, cuius p topter sordiam nonnulli Baulos videre concupivisse.Narrat Tranquillus in Claudio, quod cum aliquando de Claudio loqueretur, eum portentum hominis dictitabat, nec ab lutum a Natura, sed tantum inchoatum . quae etiam si quem socordiae argueret,stultiorem aiebat filio suo Claudio. Verueo Principe iis reiectis, quae a Caio eius nepote perperam aeta fuerant, Augustae cognomen illi tradidit,statuitq; ut publice eius exequiae perageretur atq; carpentum in eius honore circensibus traheretur. Hoc scripsit Suet.
in Claudio, Dion q; libro quinquagesimo octavo, itaq; erectum illi templum,uti testatur Plinius libro trigesimo quinto.
ad formam CereriS. PRAEΤER ea vero, quae dicta sunt, Antoniae Augustae imago iuxta consuetudinem,ut de Liuia Augusta superius dictum est, expressa fuit in Deae Cereris si inulachrum,quod spicis coronabatur,quae corona proprium suit ipsius Deae ornamentum, uti habemus apud Ovidium libro quarto Fa
Imposuitq; suae spicea serta comae. Atq; diebus Cereri consecratis in ludis Agonalibus,qui in ipsius Deae honorem celebrabantur,hanc sursse consuetudinem testatatur antiqui scriptores,ut victores ludorum corona spicis hordeoq; composita decorarentur. Haec imago, Claudio Imperatore ita iubente, in moneta etiam relata suit, sicuti aureum quoddam numisma testatur Achillis Massaei Romani ciuis. Antoniae
89쪽
Est v ENERvNT ad manus meas Venetiis duae aereae semunciales monetae,altera cum Graecis literis, altera cum Latina inscriptione,quae Claudij habebant imaginem, Antoniaeq; illius matris:ex altera parte Claudij ipsius caput cospicitur. Antoniae effigies ad Romanarum matronarum habitum est induta, stolam enim habet, diviemaq; in ceruice.Ιta vero de stola inquit Diuus Isidorus libro Etymologiam vigesi mo: Stola matronale operimentum, quo cooperto capite & scapula a dextro latere in laeuum humerum mittitur. Stola autem Graece vocatur, quod supermittatur.padem & Ricinium latino sermone appellatum,eo quod dimidia eius pars retro elicitur,quod vulgo Mavortam dicunt: Vocatam autem dicunt Mavortam quasi Marte. Signum enim maritalis di gnitatis, & potestatis in eo est.Caput enim mulieris vir est, inde & super capite mulieris est. Vocatur autem stola quia superius ponitur. Hanc solis pudicis mulieribus gestare concedebatur,uti Martialis testatur libro primo: Quis Floralia vestit Et stolatum permittit meretricibus pudoremtEt Valerius Max. ita scripsit libro secundo;Sed quo matronale decus verecundiae munimento tutius esset in ius vocati matronam corpus eius attingere non permiserunt,ut inuiolata manus alienae tactu stola relinqueretur. Haec ipsa a capite ad pedes demittebatur,uti narrat Tibullus: Impediat crines nec stola longa pedes. De Diademate autem scripsit Isidorus libro vigesimo; Diadema, inquit, est ornamentum capitis matronarum ex auro,& gemmis contextum, quod in se circumactis extremitatibus retro astringitur, & exinde dictum Graece quod praeligetur.
MAx IMA sane fuit Antoniae Fortitudo, atq; Constantia imperante Tiberio leuiro in morte filij praesertim ; verum multo fuit maior Cato eius nepote Principe,qui sicuti superius enucleauimus, eam vel ad interitu usq; inhumane insectatus est. Hac igitur ratione ex Senatus consulto, Claudiiq; Principis mandato nobilissimae huiusce virtutis forma sculptam suisse credimus nam haec sola contra proteruam fortunam armata est) iaposteriore
90쪽
monetae parte, quae est aurea, An toniae in Cereris sormam habet imagi
Γ V g R v M multiplicibus rationibus Ceres a maioribus exprimebaturr Aliquando caput erat spicea corona,papauereq; coronatum . frumentumq; gestabat in manibus:aliquando rursus ut moesta matrona facem gestans effingebatur,qus stolam,diademaq; haberet in ceruice.Cereri sex idcirco fuit attributa,ut filiam Proserpinam amissam significarent, cum rapta fuit a Plutone:quandoquide Ceres moesta eo tempore ac sollicita di inbus taedae truncis direptis,sive arboris laricis, quibus altera ex parte accesis, suum currum a serpentibiis tractum conscendit,eamq; cum illis sacibus in obstu rioi ibus locis inquirebat:obtaedas huiusmodi I sdisera postea a Poetis fuit nuncupata: Faces ex picea consectae postea fuerunt, ex taeda, & larice, pinoq; arbooribus;vel etiam ex sicca a rudine oleo peruncta,vel cera. Dicitur idcirco C res Augusta, quoniam omnia honorifica, religiosa, maximeq; obseruationis, quaeq; tanquam diuina reuerentiam consequebantur, Augusta nominata sunt, ut templa,simulacraq; Augusta dicebantur,ac Qrm' etiam dicuntur Augustae. Hoc numisnaa aereum semunciale, sed quod maximo tamen studio ab amplissimo Patriarcha Aquileiae custodiatur , habet in priore latere Claudij Imperatoris effigiem cum inscriptione huiusmodi: TI. CLAv-
D IUS CAESAR AUG. D. M. TR. P. IMP. P. P. Hoc est Tiberius Clau
dius Caesar Augustus Pontifex Maximus Tribunicia potestate Imperator Pater Patriae. I a Liuilla
