장음표시 사용
101쪽
O 3 siculam, vexillum caeruleum, ac naualem coronam meruit, quae aurea erat Rostrata,& quae in posteriore parte se rei numismatis semuncialis cuiusdam Caesaris conspicitur, quia eandem & ipse Caesar acceperat, uti subsequens numisma eodem pondere materiaq; declarat, quae Di ui filij,ac M. Agrippae in amplexu capita velata huiusce coronae insculpta habet,a tergo vero,Crocodillum palmamq; arborem,signu Coloniae Nemansiensis. URBS praeterea ab eo ornata,rectoq; disposita suit: siquidem magnis centi sis imum illud Iouis temptu erexit, ut asserit Plinius libro trigesimo secundo, vocatu Pantheon, quod omni u Deorum; idq; nunc etiam CHRI STI, ac Virginis cui consecratum est beneficio conspicitur integrum.Eo praeterea anno, quo Aedilis,aquarumq; praesectus fuerat,aquam Virginem in Vrbem deduxit, Iuliam, Martiam, Appiam, Anienemq; csteroru Aedilium incuria pene deuastatas refecit,atq; resarciuit.Fecit& septingentos lacus,centum fontes,centum & quinq; scaturigines,centum & triginta aquarum castella: quibus in operibus tercentas partim marmoreas, partim cupreas statuas collocauit, cum quadringentis marmoreis columnis, ut asserit Plinius libro trigesimo quinto. Data suit idcirco eius familiae aquarum cu-Ia,tanquam perpetuis earum curatoribus,ut inquit idem Plin.ac Frontinus
102쪽
ribus,stia Titi Pomponsi Attici scilicet, Marcella Octauiae maioris filia, de Iulia filia Augusti duae tantii filios illi pepererut.Ex Pomponij filia Agrippinam suscepit, quae nupsit Tiberio adhuc priuato; Ex Iulia tres habuit mares,duasq; sceminas; Caium,Lucium,& Agrippam, Iuliam de qua superi u , S Agrippina. Scripsit Dion,quod Octauiam etiam minorem sororem Augusti uxore duxit.Decessit anno aetatis suae quinquagesimo primo, ob adulteriorum Iuliae suae coniugis moerorem,cum diutius ex pedibus laborasset, ins feliciterq; ageret, quod ultimam filiam genuisset,& neptis Agrippine causa: quae humano generi duo monstra maxime pernitio a protulerui, Caium Caligulam,Domitiumq; Neronem Imperatores,vtiam irmat Plinius libro septirno. Cum Germanico C a sari nupsisset Agrippina, nouem filios peperit, quorum duo infantes adhuc extincti,alius,cui nomen Caio Caesari, iam puerascens insigni festiuitate mortuus est,cum aliquatulum adoleuisset: qui perhumanus,& iucundus esse videbatur; cuius effigies in Cupidinis habitu in Veneris Capitolinae templo deposita fuit,atq; cum aliam in cubiculo haberet Augustus, quotiescunq; thalamu introiret eam exorculabatur.Ex caeteris filiis tres erant foeminae,Agrippina,Drusilla, Liuilla, quae tribus annis natae fuerunt inuicem succedentes. Fuerunt & totidem mares, Nero, Drusus,& Caius Caesar Caligula.Foeminae, & Caius, superstites matri suerunt; at Nero, & Drusus a Tiberio intersecti sunt,ab eo primum accusati in senatu, hostesq; Populi Ro. iudicati. Peperit primum Caium Caesarem Tyburi, atq; alium eiusdem nominis, Caligulam postea cognomento. Peperii Antium post annum Germanico, Catoq; Fonteio Consulibus, atq; Nero
Nata est Agrippina,ex Drusilla in Treuiris dum maritus cu Germanicis
pugnaret,& ubi aram suisse scribit Pli. in qua scriptum erat; OB AGRΙΡ-PINAE PUERPER I v M. Peperit Iulia in Lesbo insula cum una cum Germanico in Oriente proficisceretur,uti scripsit Suet. in vita Caligulae,& Tacitus libro secundo. Cum ea esset in castris, dum pugnaret Germanicus in
Germanos, magno in discrimine vitae versata est,quoniam cum Germaniae inferioris exercitus commotus esset, cogitur pauci S comitantibuS m ulieribus ac grauida cum Cato in ulnis per Trevirorum fines effugere, a quibus ob admirabilem facundiam, honestissimam famam,iucunda in patris Agrippae memoriam,auiq; ipsius Augusti, per humane excipitur. quin etiam cum ibidem hyemasset,unam ex superius dictis sceminis peperit; quanquam Cupuderet milites eius mora multis precibus Agrippina rogarunt ut in castra rediret
103쪽
rediret,ut habemus,apud Tacitum libro primo. Exiguo tempore interpo-s1to post Germanici victoriam cum in Cheruscorum regione vellent seditio sit quidam milites pontem extruere supra Rhenum in Galliamq; penetrare , Agrippina utpote strenua mulier ducis armis induta eoru impetum coercuit,cum & vestes,& annonam militibus distribuisset. Plinius, ut asserit Tacitus,narrat etia in his libris,quos de bello Germanico scripsit, quod ea armata super ponte constitit gratias agens redeuntibus legionibus easq; laudabat. Dicunt praeterea hoc Agrippinae facinus valde iniucundum Tiberio accidisse,neq; sine magna prorsus molestia. non enim res parui ponderis esse videbatur, quod mulier maioris autoritatis in exercitu fuisset, maiorisq; virtutis,quam vel Legati,vel militum praesecti simul,cum tantam seditionem placasset,quantam vel Principis ipsius autoritas placare no potuit. Videbatur enim illi haec mulier,cum res ageret cu militibus,ac munera concederet,seq; armaret,id conari velle, ut Caius Caesar appellaretur, uti testatur idem Tacitus libro primo. Cum in orientem mitteretur post res huius modi Germanicus,peperit ea in itinere in Lesbo Insula Iuliam, siue Liuilotam,qui nouissimus fuit eius partus, hinc peruenit in Syria, unde ob Gnei Pisonis,Plancinaeq; illius coniugis insidias mortuo Germanico aegra cum mariti cineribus, filiisq; in gremio Romam ad nauigauit. Cum vero obuia fuisset in itinere Domitio Celeri cu triremibus in Syriam a Pisone missis, parum abfuit quin in certamen descenderet. Tum in Corcyrae insula per aliquot dies commorata Brundusium traiecit, cui obuiam iuit magna populi multitudo, quae undiq; ad eam visendam confluebat. Hoc scripsit Tacitus libro secundo & tertio. Haec Plancinae Agrippinaeq; inimicitia ab Augusta Liuia excitata fuit,quoniam cum bifariam diuisi essent aulicoru animi,partimq; in Germanicum, partim in Drusum Tiberi j filium essent propensi, cumq; visum esset quod exercitus Tiberium Imperatorem in Germania recusasset,Germanicumq; expetivisset, cum videret Agrippinam pluris fieri,
quoniam esset ecundior, quod res nouas etiam timeret,Plancinam Pisonis coniugem certiorem fecit,qui tunc Syriae erat Praefectus, ut quo quo modo posset ea cum Agrippina contenderet. Accesserunt huic inimicitiae aureae coronae, quae a Syriis Agrippinae Germanicoq; donatae fuerunt, quae non mediocrem concitarunt inuidiam, cum multo essent maiores iis, quae Plancinae,ac Pisoni datae suerunt, sicuti testatur idem Tacitus libro secundo &tertio. His igitur de causis & senioris Liuiae ambitione , & Seiani insidiis, multiplicibus modis assidue in se stabatur Agrippina; quippe quae grata esse set Dopulo,plurimumq; apud eum posset gratia,tum ob Augusti memoria,
104쪽
tum etia ob summam Romanoru in Germanicum beneuolentiam: per qua verebatur Liuia,ne principatum obtineret. Veru fortuna optimis incaeptis grauis semper aduersiaria, illi ruinae suturae primordia subtexuit, quod cum Claudia Pulchra eius consobrina adulter ij accusaretur, ac veneficij in Principem,ea accesiit ad Tiberium,qui tuc forte Diuo Augusto sacrificabat. Cuautem verbis aliquantulo seuerioribus consobrinae assectione usa suis et, non modo no impetrauit ut absolueretur Claudia, verum etiam non nihilodij inde reportauit, uti asserit Tacitus libro quarto. Cum paulo liberius
aliquando de mariti morte conquesta esset, Tiberius eam manu apprehendens, Graeco versi pronuntiauit, Si no dominaris filiola,iniuria te accipere existimast cu ea aliquado ut in matrimoni uco iungeretur exposceret,quod se iuuenem adhuc esse diceret,quodq; nihil matrimonio iucudius haberet boni in ciuitate;intelligens Tiberius quanti esset ponderis hoc Reipu. nul lum dedit responsum. Quaedam vero inter coenam porrecta a se pomagi stare non ausam, etiam vocare desiit, neq; mox ullo sermone dignatus est. Dicebat enim se arbitrari, eam id secisse, ut crederetur vulgo venenum ad eam porrectum suisse, quoniam Seianus, ut eius perniciem excitaret,no nullos clam miserat,qui amicitiae simulatione,beneuolentiaeq; dicerent, eamq; admonerent ne cum socero comederet,quoniam is venenum illi parauisset. Sed ita se res profecto habet,quod is ipsa poma praebuit,ut intelligeret an ei illa consideret,cui postea credenti venenum erat daturus; verum ea ab iis abstinuit, quippe quae firme crederet esse venenata. Nouissime calumniatus modo ad statuam D. Augusti,modo ad exercitus co fugere velle, sicuti serui consueuerunt,ut populum ad misericordiam concitaret, eumq; in ipsum inflammaret;nunc vero minante se esse ad exercitus Germaniae adit uiam ubi aliquam commiserationem repertura esset ob gratam mariti eius memoria, quae adhuc recens erat,eam in Pandataria insulam telegauit. Cum vero haec eum carpere non desisterct,atq; conuiciaretur, conuicianti oculii per Cen
turionem verberibus excussit. Rursus mori inedia destinanti per vim oi e diducto infulciri cibum iussit,cuius tandem ex inedia mortuae ossa in Caestausepulchro deponi vetuit, mandauitq; ut in occulto loco quopiam absconderentur, ubi nil quam reperiretur postea. Quin etiam quo quo modo potuit, illius famam deturpare conatus est, suasitq; illius quoq; natalem di cm inter in fastos esse reserendum,quibus nihil agere conuenit:ac die quo mo riua fuerat,solemnem,& felicissimum esse habendum S. C. decreuit,quo Capitolino Ioui donti ex auro sacrare par esset. Vide j enim sibi nimis fuisse placidus quod eam laqueo minime strangulata in Gemonias abiecerit, qlio
105쪽
scelesti homines proiici a Romanis consileuerunt, quamobrem interponi decretum passus est,quo sibi, ut pote clementi perhumanoq; Principi gratie agerentur. Scributur haec a Tacito libro quarto,& quinto, & a Dione libro quinquagesimo septimo,Suetonioq; in vita Tiberii. Ob hac enim clementiam videtur Tiberius, scutum aureum in Capitolio posuisse , ac postea in semunciali aereo numismate edicto suo insculptu fuisse, cu his literis: CLEMENTIAE, in cuius umbilico extat Tiber ij, siue Clementiae Deae effugies. SuNT qui dicant eam consulto mortuam esse,quod etiam rationi magis conuenit,cum cibo abstineret,quodq; victus illi postea non daretur,ac inde fama exierit,quod ea vesci noluisset.Memorie prodidit Tacitus lib. quinto Tiberium illi imputasse, quod cum Asinio Gallo alterius Agrippinae eius sororis adulterium commisisset,quodq; ob illius obitum ea sibi morte consciuisset: quod abhorrere a veritate ab omnibus iudicatum est ob honestis simam vitam antea istam. Fama est, nonnullos suisse,qui eam in spem venisse arbitrati sint post Seiani mortem alicuius misericordis apud Tiberium inueniendae: verum posteaquam miserrimum Drusi filij obitum cognouit,vitae suae omne prorsus spem abiecisse. Defuncta est anno sere decimo quinto post Germanici mariti mortem, septimoq; post: Neronem filium,ac quinto post Liuiam eius auiam,anno secundo posci occisum Seianum,eodemq; die, quo ille fuit caesus. Tantus fuit eius vivae terror Tiberio, tantaq; suspicio,vinurum nunquam aliter post damnationem, quam cathenatam,obsutamque
lecticae,loco mouerit,prohibitis per militem viatoribus,ac resipicere Usqua, vel consistere, uti scripsit Suet. in vita Tiberij. Haec animo fuit casto, magnoq; in maritu amore, filsis non aequa, quoniam Neronem,magis qua Drusum amauit, magnanima,audax,virilis animi,virilibusq; cogitationibus plena, foemineis vitiis spoliata,dominandi tamen cupida, fortunaeq; suae impatiens, ut asserit Tacitus libro primo,& quinto.Magnopere amata fuit ab Au
106쪽
gusto,quod literae quaedam ab eo scriptae testantur, in quibus apud sue t. invita Ti. haec insunt; VALE BI s mea Agrippina,& dabis opeia ut valens peruenias ad Germanicu tuum. Cum Caiu S Principatum adeptus esset, ut ait Dion libro quinquagesimo octauo,edixit statim ut Augusta vocaretur, qua uis iam mortua;atque ipsie autore Suetonio in vita Cah in insulam Pandatariam ad nauigauit,& in Pontias ad transferendas matris, fratrisq; cineres si stinauit tempestate turbida,ubi ipse etiam suis manibus magna cu reuerentia eos collegit, in urnisq; accommodauit: cumq; iisdem ceremoniis vexillo in puppe p ha seli cuiusdam collocato Hostiam ad nauigauit, atque per Tiberim postea Romam est ingressus. Curauit interim,ut biremes cotra aquarude fluxum a primatibus Equestris Ordinis traherentur, atque per meridiem uniuerso populo inspectante deposuerat eos cineres in duobus serculis, id est arculis, quas in Caesaris Mausoleo collocauit, inferiasque his annua religione publice instituit,atque nunc etiam ipsius Mausolei marmor quoddare liquii est in calce Capitolij, in quo hae incisae sunt literae; ossA AGR1 D
Atq; a tergo saxi aliud est simile, una cti huiusmodi epitaphio; ossL NE
RONIS CAESARIS GERMANICI CAESARIS P. DIVI AUG. PRON
FLAMIN. AUGUSTALIS QVAc STORI s. Quod est sepulchri Neronis
108쪽
E Hoc uno numismate in declarationibus posteriorum partium sequentis Agrippinae huius filiae.Neronis Imperatoris matris explicabitur.
IN sΥΙΤ viae praeterea idem Caius ut ludi Circeses in matris honorem celebrarentur, in qua pompa voluit ut maioris honoris causa adesset etiam Carpentum, ut ait Suet. in loco superius citato, cum inquit. Ex eo amplius instituit matri Circenses Carpentumq; , quo in pompa traducereturi De hoc vehiculo inter Liuiae Augustae monetas copiosius L nobis est per scriptum;sed quoniam res,quae longum sane tempus postularet, sore vid retur, si eos omnes recensere velimus,apud quos numismata huiusmodi uncialia reperiuntur,perpulchrique aeris Corinthiaci misti,hoc unum dicam, quod vel nullu lararium, in quod res antiquae ab aliquo congestae fuerint, reperitur, vel nullum musteum, aut certe perpauca,ubi nullum prorsus numisma huiusmodi inueniatur.
QUIN etiam ut magis pictas in matrem emineret, Caius edixit,ut ex altera argent earum monetarum parte Agrippinae imago imprimeretur,ex altera sua ipsius effigies:omnibusque Tiber ij Imperatoris in eam decretis abrogatis, de iis omnibus poenas sumpsit, qui illi insidias tetenderant. Curauit etia ut ij omnes in patriam reuocaretur, qui illius causa in exilium missisti erant, sicuti scripsit Dion libro quinquagesimo octauo. Et quanquani primum omneS accusationes,omnes actus,omniaque in uestigationum scripta comburere si mulasset, quae in eius matre,ac stat res factae suerant, tamen
id fecit descriptis exemplis quibusdam, seruatisq; prioribus scriptis,Vt omnes ij qui in eo negotio fuissent occupati,vel ut accusatores, vel ut testes,uelut iudices nihil deinde timerent. Vera tamen scripta is nihilominus ostenditi
109쪽
NUM ISMA V.CvM successisset in Imperium Claudius ducta uxore Iulia Agrippina
huiusce filia ut honoraret,itabiliretque socrus & gloris suae memoriam, ex Senatus cosulto curauit ut eius effigies in moneta unciali pulcherrimi aeris Corinthiaci misti imprimeretur, in cuius aduerso latere legebatur hae lite-
rs; TI. CLAUDIUS CAESAR AUG. GER M. P. M. TR. P. IMP. P. P. et s. C.
PRAETER ipsum numisma sigillum hoc concauum cum literis huius. modi additum fuit: N. C. A. P. R. Quarti interpretatio minime a me conscribetur, cum nullius firmam habeam authoritatem,cui fidere possim: atque coniectura aberrare saepius soleat. Sunt qui ita interpretetur; NOBIS CONCESSA A POPVLO ROMANO. Verum lectio huiusmodi mihi non plane satisfacit,quoniam duae notae; s. C. eundem sere sensum ipsae retinent.Ptaeterea cur iterum sigia alae suerunt aut cur non in literis, quae elatae videantur, ac non una aerarij impressione ' Alij contra intelligunt; NON CONCEss A scilicet; quasi hoc sigillo significare uelint eam moractam ab aliquo Principe, qui successerit,vetitam suisse, ut a Nerone in matri S contemptum : sed neque huiusmodi cxpositio mihi omnino arridet, cum talis Opinio nulla historiae authoritate sulciatur. quiuis idcirco uti magis placuerit, interpretetur.
