Avgvstarvm imagines, aereis formis expressae; vitae quoque earundem breuiter enarratae, signorum etiam, quae in posteriori parte numismatū efficta sūt, ratio explicata

발행: 1558년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

132쪽

DIVA DRUSILLA

NTERIM conflata Heriit numismata uncialia ex pulcherrimo aere Corinthiaco misto,quorum in altera parte Cab

Imperatoris caput laurea coronatum visebatur cu inscriptione huiusmodi; C. CAESAR AVG. PON. ΜΑX.ΤR. Po T. ex altera Drusillae erat statua,aliarumq; soro--rum in Dearum formam ex pressae. Agrippina scilicet inormam Constantiae;Drusilla Concordite; Fortunae Liuilla, quae & eadem Iulia. Invaluit tunc consuetudo quaedam,Vt omni iuramento quod tunc iu- Tarent Romani diceretur,neque me, neq; filios meos cariores habeo, quam Ctesiare & tres eius sorores habea. Itaq; Consules cum quid deserrent ad SNnatum, in initio orationum suarum dicere solebant; quod faustum, Delixq; sit Caio suisq; sororibus.Verum Drusilla praeter caeteras ab eo maxime amabatum siquidem vel aeger eam bonoru, atq; Imperij haeredem instituit. E dem demiam, quod in initio ipsus accidit Imperi , iustitium indixit: in quo risisse,iauisse, coenasse cum paretibus,aut coniuge,liberisue capitale fuit, ita ut plebeius quidam obierit nullo alio scelere, nisi quod calidam aqua ea die vendidisset. Habita ab eius marito oratione ex urbis instituto ludus qui Troia dicitur, circa illius sepulchrum celebratur, omnes honores illi concessi, qui antea Liuiae Augustae, in Deorum numerum relata Panthea vocatur,eius imago aurea in Senatu deponitur, & in foro in te pio Veneris statua pari magnitudine Deae collocatur, altare illius numini extruitur, ubi huic soli ficrificaretur iis ipsis ceremoniis,quibus & Veneri sacrificabatur. Edictum est praeterea ut ciues,omnesq; Deorum auxilio pro salute indigetes ad eam verterentur, votiva Sq; imagineS consecrarent, haud aliter atq; nunc Diuis miracula facientibus vovere cosuescimus, quin etiam cum testaretur sceminae, per Drusillae nomen iurarent, atque in omnibus ciuitatibus diuinos honores consecuta cst. Neq; puduit sane Senatorem quendam Liuium Geminum nomine iurasse se ili sus vidisse animam in coelum volantem,seq; inter Deos colloca s : sibi filiisq; internecionem imprecatus nisi vera diceret. Ob huiusmodi periurium prodigus Princeps viginti draginarii myriades illi dono dedit, quae si ad nostram pecuniam referantur, viginti millia erunt coronatorum. Haec ita instituta sunt a Caio Caesare. Is vero cum magnum dolorem,quem ex illius morte perceperat,serre non posset, repente ex Vrhenoctu

133쪽

DIVA DRUSILLA

noctu prosciscitur, Campaniaq; penetrans Syracusas petiit, ubi nihil pro

sus commoratus barba,capillisq; promissis Romam reuertit,ut natalem sororis celebraret, secuinq; Drusillae statua asportauit, quae super plaustro ab elephantis tradio inuecta fuit in Hippodromum in ludos ac spectacula,quae per biduum Populo edidit; atq; primo eorum dierum praeter equorum cursum caesi sunt ursi quingenti;altero totidem serae ex Africa aduectae; pluribusq; in locis dimicarunt gladiatores;conuiuia Populo edita, Senatoribus, eorumq; coniugibus munera,Senatoribus ipsis etiam conuiuia exibetibus: atq; in eius honorem festum celebratum est Des Cybeles simillimum.Neq; unquam sane postea vel Populo,vel militibus praesentibus aliqua de re magni ponderis verba fecit, quin per Drusillam deierauerit, cuius memoria usqueadeo illi grata fuit, ut cum puella ex Caesonia sua uxore nasceretur, eam nuncupauerit Drusillam. Cum postea tertio esset Cosmi, diesq; natalis Drusillae aduentasset, institutum fuit, ut eadem in eius honorem fieret, quae Diui Augusti Causa consueuerant; atq; eius statua tunc in orchestra suit erecta. Reliquae due sorores haud ita a Caio amabantur,quas minoris secit, quippe cum vel ex olitis suis illas aliquando prostituerit. Inde vero effectu est, ut in Aemilii Lepidi accus uione, qui cotra ipsum colura uerax eas ut adulteri j &insidiarum aduersus se conscias condemnauerit. Nec solum chirographa, Omnium requisita fraude ac stupro, diuulgauit,sed & tres gladios, duos scilicet, propter duas sorores Agrippina & Liuiam, tertiu vero propter Aemilium Lepidum, in necem suam praeparatos, Marti Vltori, addito elogio, cosecrauit. Scribuntur haec a Suetonio in vita Caij, & a Dione libro quinquagesilano Octauo.

Liuilla

136쪽

LI VILLA AGRI Pp INAE FILIA.

AsC1 TvR in Lesbo insula Liuilla Germanici Caesaris s-lia,nouissimusque Agrippinae partus Germanico ad res Orientis componendas proficiscente. Eius nomina varia extiterunt,siquidem Liuia, Liuilla, & Iulia dicebatur; Liuia tamen fuit praecipuum eius nomen; Liuilla blanditiarum gratia; Iulia ex Liuia Augusta, quae Iulia atque dicta est,& ex Iul iorum familia,ut in eius vi ta conscripsimus. Sueton; us in Claudio eam Liuiam nuncupauit; at in Caij vita,Liuillam. Dion libro quinquis gesimo septimo & octauo ter Iuliam nominat. A Tacito libro secundo, &quinto Iulia dicitur, quae tamen nomina eandem significant. quippe cum &Liuia Augusta Iulia diceretur;& Iulia Drusi filia a Suet. in eodem loco nuncupetur Liuia. Quibus ex rebus exploratum est omnes Liuias Iulias dictassu i ste,& omnes Iulias Liuias. Coneessit itaq; Tiberius Imperator Liuillam post sorores alias Marco Vinitio Quartino in matrimonium, viro Cons jari,quiq; tum Ob eius virtutem,tum ob diuitias,plurimum poterat.de quo mentioncm secit Iosephus libro vigesimo nono Antiquitatum. Stuprauit

eam Caius eius frater cum rerum potitus esset, quamobrem suo marito illa eripuit,domique concubinam habuit: neque tamen ex animo eam dilexit, quamuis eos illi honores concesserit, quos explicauimus in vita Drusillae, ita ut in aduersis aerearum argetearum aurearumque monetarum partibus

eius imaginem cum reliquis sororibus imprimendam curauerit, & in Des Fortunae forma. Illam enim ein aedis praeda reliquit, ut sicubi libuisset, rem haberent cum ea,atque adulterij deniq; condemnauit,& tanquam ab Aemialio Lepido in se factae coniurationis consciam : ea de causa in insulam relegatur, unde postea a Claudio Imperatore reuocatur, omniaq; bona illi restituta, quae a fratre Cato erepta fuerur,quanqua non multo tempore interposito ob Messalinae odium adulterij accusata in exiliu missa,& caesia est, quod eam minime ut Imperatricem coleret,ac adularetur:atque cum esset sormosissima,Zelotypia quadam correpta,quippe cum saepius versaretur cu claudio eius patruo, ut asserit Dion libro quinquagesimo octavo. Scribit tamen Suet.eam Claudij iussu extinctam esse nulla cognita causa, cui neque desentasionis locum quidem concessit, qui lege caeteris dari consueuit.

138쪽

V N I Λ Claudia, Claud illa a Suetonio nuncupata Marci Syllani viri nobilissimi filia, quiq; plurimum posset gratia apud Tiberium, Caio Caesari nupsit priusquam in Imperium assumptus esset, verutamen breui praegnans naturae cocessit. Compulsus est eius pater a Caio Imperatore, ut sibi ipsi nouacula iugulum abscinderet, quonia saepissime inaurata pecus nuncupabatur, falsoq; accusatus fuerat, quod ad Imperium aspiraret, ut autor est Dion libro quinquagesimo ocitavo, Suetoniusq; in vita eiusdem Caij.

139쪽

LIVIA ORE STILIA E VICO AESARIS RUG-C ONIUX INFELICISSIMA

IVLIA HORE STILLA CAII CAESAR Is

140쪽

IVLIA HORE STILLA CAII CAESARIS

V P s I T Caio Calpurnio Pisoni primum Liuia Hor stilla, quam Dion Corneliam Orestinam nominauit. ad cuius officium quum venisset Caius oesar, statim e conuiuio in Palatium ad se deduci imperauit. Proximo die matrimonium sibi repertum exemplo Romuli, & Augu-1ti edixisse, tradunt. intraq; paucos dies repudiatam,biennio post relegauit,quod repetisse usum prioris mariti tempore medio videbatur; ut in Caij vita testatur Suet. Proditum est a Dione libro quinquages mo octauo ambos in exilium missos, cum vereretur Caius ne redirent in amicitiam.

SEARCH

MENU NAVIGATION