장음표시 사용
91쪽
LIVILLA C A II, AC POSTEA DRUSI, CAESAR V M.
92쪽
LI VILLA CAII, AC POSTEA DRUSI, CAESS.
ONIvNCTI fuerunt Liuiae assinitatis aristissimo vinculo viri quattuor maxime insignes: quae Liuia blanditiarum gratia Liuilla dicebatur, silue Iulia,no Bulia ut ait Dion libro quinquagesimo septimo, quanquam ego pro Bulia Iuliam legendum putauerim, cum nata sit haec lectio ex
scriptorum , seu impressorum errore. Maxcus Antonius Triu uir Dux celeberrimus, qui ab Octauiano Cosare superatus fuit, huius fuit auus ex matris affinitate, Augustusq; eius auunculus ob Octauia illius sororem,ipsiusq; Marci Antonij coniugem,ex qua nata est eius mater Antonia,minor nuncupata. Eius pater fuit Nero Claudius Drusus cognomento Germanicus,Imperator exercitui,dux indomits Germanoru nationi ho Tendu S ac tremedus,cuius nomen, ut antea diximus, nunc etiam illis timori esse consueuit. Germani eus Caesar non minus apud eandem nationem Obrei militaris peritiam,quam etiam ob eius probitate,ac virtutem apud Pop. Romanum, aliaSque omnes nationes amatus, huius frater extitit. Silentio Tiberium Imperatorem Augustum praetermitto, eius patruum , Claudiumque Principem fratrem ; Neronem rerum domitorem consobrinum eX materno genere: ex quibus omnibus facile generis ipsius splendor agnoscitur.Verum inter alia coplura,hoc erit exemplum, quod huiusmodi nobilitas saepius sere cum maioribus, magisq; nefariis vitiis coniuncta esse dignoscitur. Haec, uti scriptum reliquit Tacitus libro quinto, principio aetatis suae no suit admodum formosa,at que tamen cu adoleuisset, pulcherrima euaserit.Nupsit primum Caio Caesari Marei Agrippae filio,Augustiq; adoptiuo; post cuius mortem,Druso Caesari Tiber ij Imperatoris filio data
est in matrimonium,quamuis hic esIet ipsius consobrinus, ex quo duos mares eodem partu peperit, ac postea filiam ex eodem concepit. Effgies Drusi atq; numismata,quae eius pater Tiberius Imperator eXcudere fecerat, inserius posuimus. -
93쪽
In duobus ex aere numismatibus, quae semuncialia sunt, imagines N ronis & Drusi Cesarum Germanici,Tiberiiq; filiorum, c6spiciuntur,cum inscriptione diuersa,vii supra delinea uimus. Aliud numisma aureum extat Romae apud Achillem Masseum cu Drusi emgie in cuius latere aduerso sculpta Tiberij Principis imago cernitur,cu
hac inscriptione: TI. CΛESAR AUG. P. M. TR. P. XXXV.
E1vsDEM ess gies in numismate aereo semunciali penes multos huic per simili conspicitur,cuius partes sunt istis persimiles. Eodem temporis spatio, videlicet anno Drusi Caesaris Tribunitiae pol
statis secudo, ex pulcherrimo aere Corinthiaco misto numisma semunciale quoq; flatum est in Drusi honorem curia Pietatis Deae imagine, cuius pars altera & hic sequitur.
94쪽
SAD tanta affectus est laetitia Imperator ex marium ortu,ut se continere non potuerit quin dixerit in Senatu,nemini unquam Romano eiusdem sublimitatis accidisse,ut duos mares ex eodem partu susceperit,uti scripsit Tacitus libro secundo: quam ob causam ipse tam elatus est, ut monetas etiam pulcherrimo aere Corinthiaco misto Vnciales cudere secerit; in quibus adhuc visuntur ex altera parte eoru in tenera aetate imagines, duobus Cornucopiis impositae, cum caduceo intersecante; quo ipse videtur suam voluis se felicitatem significare. In altera vero parte Drusi Caesaris nomen, Pontificiaq; dignitas,ac Tribunitia potestas inscripta legitur. cuius exemplum hoc est delineatum ab una, quae a me dono data est Illustrissimo Francisco Medices Florentinae Iuuentutis Principi.
Ex maribus siliis alter Tiberius vini usiug,rispem , dosi datus cuCaio Caligula a quo postea fuit interfectus;alter extinctus est ea io Asinio, & Caio Antistio Consulibus. Interea cum Liuilla fieri posse intelligeret ut Claudius aliquando succederet in Imperium conuitiis palam iniquam PO-puli Romani fortunam insectata est, uti scripsit Suet. in Claudio. Neq; m,nus sane infesta fuit suo marito quippe cu nimis benignus ac sublimis sio tunae gradus humanis iudiciis nebulas offundere plerunq; cosueuerit.Nam cum innata illi inesset Claudiae familiae superbia, regnandiq; cupido, imparetiens senioris Tiberij mortem expectandi, sese fraudibus commisit Seiani
Praetorianorum cohortium Praesecti. Hic cum se illius amore captum esse simulasset, effecit, ut secum adulterium committeret, cum se eam UXorem
ducturum polliceretur, si venenum marito dedisset. Illi enim persuadebat sacile futurum , ut senem Imperatorem de medio tollerent, ac ipsi Romani Impersi Principes efficerentur,sicuti scripsit Tacitus libro quarto, & vigesimo primo cum postea honestatem vitiasset,similiamq; deturpasset,ac Augustae familiae notam inusisset, omnia Caesaris arcana Seiano aperiens, Eudemo
95쪽
demo Medico,suoq; adultero suadente venenu ad tempus parauerunt, idq; incauto marito per Lidum Spadonem praebuerunt: qui intra octo annoruspatium paulatim morbo consumptus, occubuit. Fuit praeterea causa suis adulteriis ut ciues complures punirentur, quorum nomina recensentur a Dione libro quinquagesimo octauo. Plinius libro vigesimo nono cap. I. ubi de Medicorum sceleribus percurrit, ita etiam literarum monumentis tradidit. Iam vero & adulteria etiam in principum domibus, ut Eudemi in Liuia Drusi Caesaristitem Valentis,in qua dictum est regina. Retexit facinus id Seiani uxor per libellum quendam,quem ea misit Tiberio,in quo res tota erat descripta. Hoc cum is cognouisset, studioseq; res inquisiuisset,quae ibi perscribebantur,Liuillam cum Omnibus Drusi in te sectoribus occidendam curauit.Non desunt tamen qui dicant, quod illi in Antoniae eius matris gratia pepercit, at quod Antonia tame postea curauit, ut ea inedia moreretur; de qua scripsit Dion libro quinquagesimo octavo. In Vrbis monibus,quae sunt inter viam Appiam, & Latinam epithaphium quoddam peruetus reperitur,in quo de hac ita fit mentio: OLYMPus L 1
98쪽
obitum Rubellio Blando nupsit, cuius auus eques fuerat Romanus, sicut testatur Tacitus libro quarto,ac tertio decimo. Occisa fui t a Claudio, Messalinae opera ob gelotyα piam quam de ea conceperat, ut asserit Dion libro quinquagesimo octavo,& Tacitus in loco nuper a me superius citato. Narrat
Suet. in Claudio, ubi pro Iulia Liuia dicitur) quod ipsius Claudij opera interiit,nulla causa cognita: qui neque etiam illius desensioni locum ullum reliquit.
99쪽
AGRIPPINM M F XV STAE DIVIMG NEΡTrs . UXORIS GERMANICI CAESARIS MATRIS C CAESARIS AVO GERMANICI PRINCIPIS. MEMORIAL
100쪽
A G R I P P I N A C. CAESARIS I Μ P. MATER AUGUSTA.
praecedentibus pedibus sit ortus, ex loco humili sane natus est,qui prosecto ob virtutem suam nobilissimus fuit. Meruit primum ut Augusti esset affinis, cum uxorem duxerit Octauiam illius sororem minorem cognomento, deinde ut eiusdem esset gener,ut crearetur Aedilis,ut obtineret ter Consularem dignitatem, eumq; triumphum consequeretur,que ipse ducere noluit. Meruit & statuas cupreas in templo Iouis Vltoris, utq; primum eius effigies in moneta exprimeretur, postea cum Rostrata coronan literis cibum: M. AGRIPPA L. F. COS. ID. in cuius altera parte Neptuni simulachrum etiam hodie conspicitur, quod delphinum tenet dextra,laeuaq; Uidentem,sicuti patefacit hoc exemplum ab aerea semunciali Alexandri Contarent Patrich Veneti extractum.
QVONI AM cum terrestrium exercituum Caesaris extitisset Legatus,Prqfectus fuit classis eiusdem Octaviani Caesaris, atq; inter alias partas Vi et Orias,treis nobilissimas illi exibuit. Prima in Aquitanos Galliae populos, alia maritima in Siciliam contra Sex. Pompeium Cnei Magni filium, tertia ad Actium promontoriu: quae pro se est 5 summa existimatio, amplitudoq; Caesaris extiterunt, quamobre semper eum postea Augustus plurimi secit, magnoq; honore prosecutus est: quandoquidem in rebus magni poderis eum consulere solebat,atq; illi non modo prouinciarum administrationem exercitumq; relinquebat,uerum etiam Vrbis,totiusq, Romani Imper ij, cum &sigillo uteretur Augusti,& ipsus etiam nomen in epistolis ascriberet,ac dehinc exortum aenigma afferre Sphingem. Ob Aquitanicam victoriam,muralem coronam adeptus est, sicuti ex quodam argenteo numismate, huic
simili, facile coniectari licet,in cuius aduerso, imago Diui sith insculpta est.
