장음표시 사용
101쪽
83 De planta quadam in aqua pluvia orta.
AB animalibus ad plantas veniamus Hercules Coratius anno supra millesimum septingentesimum quinto decimo librum exposuit Ioannis Mariae Lancis de Pliniana villa per id tempus in
Laurentino recognita opus varium multiplici eruditione refertum; nam praeterquam quod multa continet e vetustissimis o manorum monumentis depromta , multa etiam in eo leguntur ad reconditiorem physicam ad naturalium rerum historiam per
tinentia. Huc illa spectant, quae de multipli ci aggestione, ac de crebris arenarum tumulis, qui passim in tyberis ripis visuntur non leve disputandi cum tumulorum ipsorum, tum stirpium in
iis ortu argumentum praebente docte eleganterque disseruntur. Quamquam tumulorum ortum quod fortasse minus utilis quaestio visa est paucis Lancisus exsequitur in botanica potius insicultate consistit. Nam cum illud sibi etiam, atque etiam persua-ssset, quod recentioris philosophiae certissimum decretum est,
nullas plantas nullo semine oriri, non dubitavit, qui cum tam multae, tamque variae in aggerationibus, quae iuXta tyberim exstant, vel antiquis, vel novis adolevissent, quas nulla certe humana ars sevisset, singularum semina partim ab aquis, partim ab avibus, aliisque animantibus brutis, partim etiam a ventis delata illuc fuissent, nutricii humoris vim tantam , quanta ad alendum satis esset, in illis arenis invenissent. Nec vero illa tantum semina fecunda esse putabat, quae recens advecta illic consedis ent, sed illa etiam , quae tribus, quatuorve ante annis illuc traducta sub arena longissimum tempus delituerant. In hunc sermonem cum incidi siet oratius, operae pretium facturum se esse existimavit, si quid sibi experimentum in aqua pluvia capienti, accidisset, cademiam admoneret, Ut appareret scilicet, quam facile plantarum quarumdam semina importari quolibet,in ventis, vel aliis caussis ad recondita quaeque loca transferari possint. Mense malo anno millessimo septingentesimo undecimo vas vitreum paravit figurae cylindricae, cuius altitudo erat
unciarum undecim, latitudo duarum Win ipsum aquae pluviae diligentissime collectae tantum inclusit, quantum satis esset ad sex uncias altitudinis explendas operuit deinde probe, .sedulo credo , ne quod semen per aera forte volitans insinuari facile pos-
102쪽
8 COMMENTARII. set Win tutissimo loco procul a ventis, sole posuit, ibi ad
longissimum tempus servaturus, si quid forte novi accidisset. Et sane quatuor post mensibus tenuissimum quoddam velum in aquae
superfici innatare visum est, varie textum, Cuius particulae quaedam altiores erant, nitrique formam referebant. Mense martio sequentis anni, multoque melius, .certius mense iunio coepit per totum illud velum , praesertim vero in eius extremis partibus, quae vas attingebant, viride quidpiam apparere , quod pauliatim Min dies crescens, cum gravius quotidie fieret, ad fundum tandem decidit. Hoc quidquid erat, virescens anno demum millesimo septingentesimo tertio decimo explicavit se se , membranae inmar, per interiorem vasis superficiem, in altitudinem circum quaque assurgens unciarum quinque , cum aqua ad unciarum non amplius quatuor redacta esset neque crescere postea destitit usque ad id tempus, quo haec a Coratio narrabantur quo tempore hic erat rei status. Α qua usque eo decreverat, vi ut duarum unciarum altitudinem occuparet Membrana quae superficiem exsuperabat duabus circiter unciis, tametsi non ubique aequaliter propter inaequa- Iem , ut coniiciebat Coratius, cylindri figuram . Partes membranae omnes, quae longius ab aqua distabant, imminuta aquae vi e Xa-1uerant, Si Σilia Quaedam capillamenta reliquerant per Concavam vitri superficiem dispersa, quas virgulta arida coloris cine-xei. Membrana ipsa , qua parte aquam super exstabat, minutissimas radices egerat in vasis parietibus inhaerentes, qua autem parte in aquam immergebatur, carebat radicibus, quae subinde aqua
Testabatur Coratius, quam inter haec eiusdem semper in specie fuisse ponderis. Nihil attinet quaerere, cur ita acciderit, unde ipse id senserit potius quaerendum est , quid id plantae fuerit, quod in illa aqua adolevi ; nam plantae quidem fuisse aliquid cum per se verisimile valde est, tum etiam micros copia post adhibita, ut infra dicam , ostenderunt Coratius primum musci marini genus putavit, re postea diligentius considerat hepaticae genus quoddam suspicatus est, quae lichen solet appellari . De hoc plantae genere Galenus meminit in sexto de smplicium facultati bus libro , ubi lichenis cuiusdam mentionem facit musco pers milis. Utcumque ea res habet, micros copia certe, quae post Oratius adhibuit, conquisitissima, ut ipse ait, I summa arte perfle a monuerunt structuram plantae omnino variam esse, quod partina
plana, filisque tenuissimis in te dita esset,in colore subfulco. a It in
103쪽
COMMENΤARII. prominentibus scateret foliis, viridibus, quaeque ex angusto inlatum desinerent, atque alia aliis incumbentia multiplices quasi
Quod autem ad plantae ortum spectat coniecit Coratius, eam semine ortam esse in aqua ipsa pluvia delitescentes; quod quamvis non concederemus, oporteret tamen id semen vel in vitro in hae sis te, antequam aqua in ipsum infunderetur, vel in eo, quidquid id fuit, quo aqua simul, bas cooperta fuerunt, insedisse, sicut inde postea decideret in aquam, vel denique in eo cyatho, quo primum aqua pluvia excepta fuerat, contentum fuisse , ut inde potuerit simul cum aqua effluere in vasculum. Quorum omnium quidquid concedamus, illud utique efficitur , plantarum quarumdam semina haud aegre se se quolibet insinuare , ut reconditissimis saepe in locis versentur, ibique etiam , ubi nulla seminis suspicio apparet. Illud etiam in hoc experimento consideratione dignum id tur, plantam tantulam non nisi tam longo temporis intervallo ad debitum , perfectumque statum crevisses; si illum quidem quem supra exposuimus, statum periectum fuisse volumus, a non tius plantam illam tot mensum spatio multo magis crescere debuisses; sed propter angustiam loci, impeditum elicursum aeris non potuisse ; illudque etiam notatu dignum esset, eam non nisi aqua altam, auctam fuisse nisi quemadmodum semen , sic alias quoque terrestres particulas in vasculo, atque in aqua delituisse crederemus. Haec fere oratius , cuius alia qhioque permulta ed re possemus, si omnia, quae ad illustrandam naturae historiana proposuit, Academiae reliquisset. Nunc venio ad ea , quae ab naturali historia ducta aliquod medicinae praesidium afferunt.
De nos lia, qui morbus est helvetiorum
Ulti sunt, qui in hoc rerum naturalium studio utilitatem subesse aliquam, sibi persuaderi non sinunt, propterea quod e infinitis prope, quae hactenus prodierunt, observati nibus vix millesima quaeque aliquid tandem affert ad usum vitae, actione inque accommodatum quasi vero, medicina , chymica, disciplinae alice omnes , unde sane adiumenta tiam plurima ad vitam hom in una illustrandam exiliterunt, noli essent huiusmo. di
104쪽
86 COMMENTARII. di. Hos ut convinceret Ioannes Iacobus Scheuchzerus, libellum quemdam latino sermone ad Academiam scripsit anno circiter millesimo septingentesimo septimo, ubi de nostalgi , qui morbus est helvetiorum proprius, eiusque remediis ea disseruit, in
quibus naturae historicum facile agnoscas quantum vero ad illustrem morbum sanandum adiumenti afferant, medicorum , physicorumque iudicium erit. Nos ea, quoniam ad naturalem historiam commendandam scripta sunt, hic loci referemus, ne si alibi a nobis exponantur, Videamur professionem hanc nobilissimam a sua commendatione disiungere. Nos algia morbus est , quo helvetii interdum laborant , cum longe profecti a patria, suorum suarumque rerum desiderio, nisi redeundi facultas detur, contabescunt. Quos autem Ostalgia exercet, iis haec solent accidere moerore capiuntur incredibili, perpetuo, ad quem accedunt somni interrupti, ire ves, vigiliae plurimae, afflictae,in prostratae vires, cibi,in potus cupiditas paene nulla, stupiditas silentii comes, suspiria crebra , abiecti cilicet, fractique animi indicia. Haec omnia febres excipiunt longissimae qua intermittentes, qua continuae, quae fortissimos homines nec tam animi, quam corporis firmitudine spectatissimos miserandum in modum affligunt, atque opprimunt. Huic morbo adolescentia magis patet , quam senectus. Si qui autem in locis solis maesti errare consueverunt, praesertim si res externas fastidiant, Wiracundi sint, Mopum cupidi, mi patris rebus unice delectentur, his maxime nos algia metuenda est, quae instare, Miamiam adesse creditur, si in morbum incidentibus nativa statim loca paterna sedes obversari animo coeperint, desiderii flammulam Commovere . Ubi autem nostalgia irrepsit, nullum cer . tius remedium est , quam redire ad suos multi etiam cum se se itineri commisissent, antequam eo pervenirent, quo Contendebant, sanati sunt, aliquos vero nondum iter ingressos spes sola confirmavit. Ac si omnibus, qui tali morbo laborant, redeundi ad suos facultas daretur, esset salus illorum certistima, nihilque amplius quaerere oporteret; sed quoniam multi redeundi faculta tem non habent; idcirco remedia alia investigari solent, quae in sicile est cognoscere, nisi latentes morbi caussae cognoscantur, quas Scheuch Zerus sic explicat. Hel .etii in altissimis totius Europae montibus habitant, ideoque purissimo rarissiimoque utuntur aere, maxime levi,in quoniam elasticitas a densitate maxime pendet, quam minimum elastico . Cum autem in singulis cuiusque corporis partibus , confir
105쪽
COMMENTARII. 87mante id in primis Bernoullio, aliquid aeris inclusum maneat;
idque eius fere modi sit, cuius est aer X ternus, ubi corpora quaeque genita, concreta sunt , existimandum profecto est, illud quidquid est, aeris, quod in helvetiorum corporibus conclusum manet, esse maxime rarum is quam minina elasticitate ponere ac quamvis helvetico externo aeri resistendo par sit, ne is partes corporis plus iusto comprimat, non idem tamen praestare posse aliis in locis, ubi densor est aer, gravior . Ad haec enim loca si quis helvetius profectus fuerit, aeris X terni vis vim interni loniage superabit,is partes corporis, exilissima praesertim, ac per cutem reptantia vascula nimio plus constringet, cursumque impediet sanguinis, quo impedito infirmitas, .morbus sub se.
Cur autem talis sequatur morbus , qualem descripsimus, molesta est interrogatio, neque necessaria cum enim ut morbus, sic morbi caussa helvetiorum propria esse debeat, quid aliud sit ea, nisi maxima illa, quam dixi, caeli diversitas P quae quidem diversitas multiplex esse potest sed nulla neque insignior, neque maior, quam quae in gravitate aeris, atque elasticitate consistit; quae si tanti momenti est, ut essicere morbum possit, nec ulla eius, quem proposuimus, morbi caussa occurrit probabilior , nihil est sane
Hinc porro omnis curandi ratio debet proficisci, nam si moribus eo unice essicitur, quod aeris externi vis vim interni longe superat, curandum sane est, ut illius, quantum fieri potest, minuatur vim huius augeatum illius autem vis minuetur sine dubio , si in editissima loca aeger se transferet. Quo autem interni aeriselasticitas augeatur, ea sumenda sunt, in quorum particulis multum aeris, idque maxime compressum, constrictumque includatur, in quibus,, succus uvis recens expressus, .naustum vinum hornum , neque dum satis fermentata cervisa, pulvis denique pyrius a cla euch gero, homine in naturali historia versatissimo,
Haec plura alia scripsit Scheuchzerus ad Academiam de no-stalgia ; quem morbum quamvis laelvetii, si historicis, Mnaturalium rerum studios credendum est, ex omnibus nationibus soli habent, non est tamen dubitandum, quin aliqua inter animantia bruta esse possint, quae eodem morbi genere afflictentur. Scimus grandes cetos hyperboreo mari ortos, altosque , si quando ad ritannicum, gallicumve divertant oceanum, brevi post tempore interire iacentes passim per litora inveniri. Quid impedit, quominus
106쪽
88 COMMENTARII. minus eos putemus nostalgia confici esseque eumdem morbum duobus communem generibus cetis, helvetiisque nihil est propius, quam ut ita esse Scheuctigerus assirmet in sane quid id habet absurdi ΘSed dum haec in Academia tra stabantur, magnain gravis inter duos academicos orta dissensio est. Iosephus ergalia non omnia probabat, quae de nostalgia fuerant a Scheuch Zero proposita citaque , ut est homo candidus, disputator acerrimus, se tenere non potuit, quin adversus ScheuchZeri sententiam , quae in animo haberet, assentientibus sane non paucis , iacere proponeret; quae cum etiam ad Scheuchzerum ipsum scripsisset, respondit is videlicet docte, humaniter aliisque postea, atque aliis epistolis ultro citroque missis copiose illa quaestio tractata est. Sed nobis magnorum philosophorum lites revocare non est animus, praesertim cum suum cuique iudicium liberum esse velimusci tantum haec digimus, ut controversae in Academia gravissimae memoria maneret aliqua. Libellum scheuch Zerianum, quem haud scio an usquam alibi, latino certe sermone editus sit, quia caput controversiae est, in fine ponemus huius libri.
'MUlla sere est usque adeo certa, sicque in animis hominum infixa opinio, quam si philosophi diu versent animo, ac
meditentur, non aliquando in dubium, controversiamque re-
Crystallos esse alias figura alia quamquam exagonae pleraeque
sunt multi cum Vel schio sibi persuaserant, qui cum is trigonas vidisset, tetragonas , pentagonasque, globosa etiam nonnullas, numquam profecto in animam indu Xisset fore aliquando, ut id a philosophis controverteretur . Id nunc tamen praecise negat Iosephus Montius, vult exagonas omnes esse . Illa etiam me dicorum omnium mentes opinio pervaserat, montanam crystallum praestantissimum remedium esse in iis morbis, qui e redundantibus acidis oriuntur quare in nobilissimis habebatur at halicis his enim temperantur acida, quod omnibus notum est. Id nunc Montius non consentit, nulliusque in medicina momenti crystallum esse putat. Qui de his Monti opinionibus accuratius doceri volent , ii commentariolum ipsius consulent, quod XV Kal.
107쪽
COMMENTARII . 89 Kal. Apr. A. MDCCXXIII in Academia recitavit, quodque in
calce huius libri inter alia reponetur. Ego hic pausia attingam , ut
Quod ergo ad cryti alli figuram spectat, ut hanc contra Vel schii, aliorumque testimonium hexagonam semper esse putaret, haec Montium adduxerunt. Primum crystalli paene omnes hexa gonam figuram statim, sic aperte ostendunt, ut de se quidem du bitari non urant. Sunt nonnullae, in quibus talis figura primo non apparet, in quas montius ipse interdum incidit, atque inibi saepe fuit, ut et schio assentiretur. Verum expensa subinde re, crystallosque singulas attentius perscrutatus numquam non sexangulos, quos ipse primigenios Vocat, invenit, quorum numerus non extemplo apparebat, propterea quod crystalli non essent sim plices, sed compositae, aliaeque aliis iunctae suas aliae cuspides in alias infigerent, oeconderent. Quod cum ille in crystallis omnibus, quotquot sibi occurrerunt, quaeque non heΣagonae primum videbantur, perpetua quadam lege observaverit, quis eum teneat, ne idem de ceteris iudicium faciat, etiam de iis, quae hactenus ab historicis non hexagonae sunt habitae, quasque illi si diutius, saepius, Momnino melius observassent, aeXagonas fortasse agnovissent. Quid quod Mnaturae consuetudo, quae in eodem genere solet esse perpetua, constans, ut id credamus, facit, salium etiam primigeniorum omnium exempla nos trahunt, quorum eadem semper figura est . Quod enim est aliud aragumenti genus, ad quod physici procliviores sint, quam illud,
quod ex multorum inductione oritur cum quadam animi inclinatione coniuncta' Hinc Omnis probabilitas orta est Quod vero ad crystalli in medicina usum spectat, haec on tium movent. Si tantum auxilii afferret crystallus ad eos morbos curandos, qui acidioribus interdum succis effciuntur, quantum a medicis vulgo creditur, oporteret eam sane alica licum quidpiam esse valde essicat, at halicis enim temperantur acida is contunduntur. Videndum est ergo, an crystallus in alicalicis sit numeranda ; idque ut videamus, videndum est prius , quid ipsa sint athali
ca; nam neque quaestio non explanatis vocibus solvi potest, ne queremedia, quae definitione careant, a doctis medicis sunt pro
Athalica igitur illa esse intelligimus, quae si in acidos succos,
puta acetum, limonii succum , vel huius generis alia immergantur, aciditatem iis omnem demunt, in dulcem convertunt saporem. Hac de caussa, coralia in athalicis numerata sunt,
108쪽
cammarorum Oculi, margaritae, permulta alia. Si quo in corpore nihil tale acciderit, id temere in athalicis reponetur Num ergo in crystallo tale quidpiam accidit Montius experimenta cepit hac de re multa, varia Crystalli frustula haud pauca omni, qua potuit, vi atque industria redegit in pulverem supra, quam credi potest , tenuem subtilem , alcina Vrt, contrivit, comminuit, labori, diligentiae non pepercit. Igni etiam iterum, ac saepius imposuit, quo essent magis ad solvendum, laxatis scilicet eorum oris, idonea ; nihil denique illorum omist, quae egregius artifex in hanc rem praestare posset. Tum adhibitis praestantissimis acidis, cuiusmodi sunt, in illaticium acetum , nitri spiritus, Wid genus alia , tentavit affundendo, miscendo, modis denique omnibus, si quid a crystallo ita , ut dixi, parato mitescerent, propriam, natavamque aciditatem deponerent. Nihil actum est; cum neque de illorum colore quidquam, neque de sapore, neque demum de ingenita facultate , Qui mutatum fuerit.
Non dissimulat Montius sibi semel accidisse, ut spiritus nitri
crystallo affusus caeruleum colorem acceperito sed tantum abest, ut id crystallo adsignandum esse putaverit metallicis potius particulis id tribuit, quae cum crystallo admixtae et sent. Et sane fidcm
res capit; nam crystallum in aeneo mortario contusum fuerat, unde illae particulae abradi potuerunt; nec ulla coloris mutatio secuta est, cum pro mortario aeneo porphyreticum est adhi. bitum Cum ergo crystallus nudam acidis mutationem per se quidem afferat, sique idcirco ab alliaticorum ordine excludenda , quid est amplius, cur ea, quas a thali cum quidpiam, ad certos morbos adhibeatur, in iisque praesertim valere dicatur, qui e nimia acidorum redundantia orti sunt Quam crystallum, qui aegris proponunt, nae illiin vitrum, ipsos igniarios silices possent proponere. Quid enim interest utrum crystallum dent, an vitrum Nam quod vulgo creditur , vitri pulvere corrodi intestina , necari hominem, id prorsus falsum esse, hoc experimento sibi Montius persuasit Vitri frustula ad drachmas duas in pulverem comminuit cum cibo admiscuit; cumque dissicile esset invenire, qui sumeret, ne rem longius produceret, totum in una die sumsit
ipse idque ei sic cessit, ut nihil contraxerit, quod valetudini esset contrarium . Quotus quisque est, qui philosophiam velit suo periculo illustrare Sed , ut humana res sunt, tantum Montii, Miam singulare in
109쪽
COMMENTARII. Iphysicam meritum non eum philosophorum rixis, concertationi busque liberavit Philippus Onellus, Lucretius Bongius, alii que complures Academici aegre ferebant, remedium nobilissi mum , summa clinicorum Omnium consensiones, longoque usu probatum, ina proviso retici neque concedebant medicamen tum , quod usus probaret, esse a curationibus excludendum propterea quod ratione non probaretur montanam vero crystallum usu ipso probatam esse, vel ex hoc coli igi, quod cum ratio ne, si Montium quidem audimus, probetur nulla fuit ea tamen cum recentioribus medicis, tum veteribus probatissima neque sane esse potuit, nisi duorum modorum altero, ut eam scilicet vel ratio, vel usus commendaverit nisi forte putamus nullum habere medicos delectum in rebus, o aegris inculcare quidlibet.
Quae partim quidem concedebat Montius, sed simul contendebat suas esse posse, ut in ceteris disciplinis , sic etiam in medicina an
ticipationes communes, falsas, quae medicis, Vel κλινικοτατοισaliquando non nihil imponant. In utramque partem magna contentione est disputatum, vetera experimenta instaurante saepius Montio, nova adiungente, aliis contra saepe eadem, .nova identidem reponentibus;
eoque processit res, ut ad ponendum aliquando disputationi finem , duobus Academicis mandatum fuerit quod haud scio, an
ante umquam acciderit ut quaestionem illam totam, concertationemque ex Academiae auctoritate cognoscerent, ac si fieri quidem pollet, componerent. Fuit discordia illa longissima eiusque exitus postrema haec tempora attigit, quae ego attingere non decrevi quare, nova Monti experimenta, universae rei exitum, Academicorumque iudicium in alterum librum reiicio.
Iter per montosam omniensis agri partem.
EX stant adhuc inter Academicorum scripta litterae quaedam ,
sexdecim circiter ante annis ad Academiam datae, italico sermone conscriptae, incerto auctores quibus litteris multa numerantur scitu digna, quae iter per montosam bononiensis agri partem facienti occurrerunt. Quae si referam, veIeor, ne huiuS studii, quod in naturae historia ponimus, rationem non satis Videar intelligere non enim opinio in hoc valet ratione orta,
quemadmodum in studiis aliis , sed fides tantum ex auctoritate M a profe-
110쪽
9 COMMENTARII. proiecta, quam sublato auctoris nomine nullam esse oportet, vel ferme nullam . Quae sane ratio plurimum apud me valet; sed sunt Maliae permultae, quae aeque valere debent, quibusque adducor ut de ea, quam dixi, epistola paucis referendum putem . Nam N ad Academiam scripta est quantum iudicare possum , ab Academico, quo maior fides habeatur, de rebus non longe dissitis, sed in bononiensium conspectu possitis, modeste praeterea , candide, quae solet nota ei se, atque indicium veritatis Quid quod prudens auctor, & figuras adiunxit,in loca designavit & tempora, ac ne ulla de se suspicio incideret, rogavit cunctos, ut loca adirent, & quae sibi animadversa fuerant, uis ipsi oculis diligenter perquirerent, cognoscerent. Et demum res scribit ilia larum similes, quae ab histor1cis in argumentis talibus, scribi, Ccredi solent . Quae quidem omnia fidem huic epitiolae faciunt
tantam , Ut auctoris nomen non desiderem . Faciam ergo, ut ea ,
quae in his litteris fusus explicata sunt, paucis proponam, primum de quibusdam minerarum indiciis dicam, tum de lapidibus
variis ad extremum marina nonnulla, lapide facta corpora Tecensebo quamquam haec omnia sine ordine, atque ut fere oc- Currerunt, ab auctore epistolae sunt exposita. Cum is ergo prope montem maiorem iter haberet, stratum ter-xae quoddam animadvertit est enim terra , quod in praeruptis praesertim montibus observare licet, multis, diversisque inter se stratis formatao quod erat natura adstringens, quasi bolus, salis nitri vim continebat non minimam. Id illi suspicionem iniecit, fieri posse , ut insignis aliqua lateret ibi vitrioli minera vel cupri. Hanc postea suspicionem confirmavit non obscurum neque dubium, sed certissimum minerae cupri fragmentum, quod
in vicino quodam, parvoQue torrente Occurrit, quem in Colae Ocant de sus , ubi pariter archastae steriles non paucae interdum visuntur , eaeque crassus culae is structurae rarioris, quam quae in aliis torrentibus solent inveniri. Harum nonnullae minus con)pactae, quam ceterae , ipsa vetustate temporis,o per se quodammo do calcinatae , in salem vertuntur ternae admixtum , sapore , 4itriolicis fere imbutum qualitatibus, quae sane videntur,' ipsa mineram aliquam an cupri, an vitrioli ostendere. Illudque etiam latentium minerarum indicium est, quod rupes quaedam identidem occurrunt osteriles hae sunt plerumque, .calanchae dicuntur ab incoliso puritis quam plurimis , eisque metallicis , adspersae,
unde etiam colores varios traXerunt. Et iam in amne idice invenit auctor fragmenta miner sulphuris cum gypso mixt. satis in.