장음표시 사용
121쪽
COMMENTARII. Io 3hentes aliud aginius, nisi ut multorum studia commoveamus Cur autem non illud speremus fore, ut dimetientes in quoque monte altitudinem , quatenus marina corpora passim dispersa sunt, inveniant, ea ad idem usque horizontale planum omnibus in locis adscendere ultra quod planum siqua exstant culmina, ea a rinis corporibus prorsus careant; sic ut quod adhuc Marsilio, Galeatio suspicari vix licuit, liceat aliis in posterum vel scire, vel opinari. Quod qui essicient, essicere autem nisi metiendo , ob servandoque nemo potest, nae illi litoriam naturalem praeclaro
Cum Galeatius ad eum locum pervenis et, qui dicitur volta, ad radices alpium situm, ubi flumen eccbia, quod veteres abellum
digerunt, cum rasenna iungitur, observavit mercurium in baro- metro altitudinem obtinere digitorum 6, linearum 11 cum dimidia. Hac re cum postea intellegis et Bononiae eadem ferme
hora mercurii altitudinem fuisse digitorum et , linearum 6 cum dimidia , coniecit eum, quem digi, locum supra maris superficiem exstare pedes parisienses circiter 8s, id est supra locum Bononiae infimum 53 . Hinc alpem adscendens ad Damnorum contendit, quem locum qui attingunt, ii dimidiam fere clivi parte ni confectam habent . Ibi baro metrum iterum consuluit, observa. vitque mercurium altitudinem habere digitorum et , .lin. I, unde eadem usus methodo quam supra explicavimus , argumentatus est eum locum supra maris summum eminere pedes parisienses circiter ori . Hac altitudine tenus alpes illae culturam tolerant, fruges ferunt. Quae superiora sunt, domesticas plantas maligne patiuntur, nec nisi fagos, Malias silvestres arbores, minutissimas herbas alunt. Tandem supremum montis culmen , qui alpes S. Pellegrini proprie dicitur, capessens denuo barometrum inspexit. In eo mercurius ad digitos V, in. 3 constiterat, quae altitudo, subductis, ut supra, calculis, ostendit, eum montem supra maris superficiem in altum se vehere parisienses pedes circiter 8 o, id est supra infimam Bononiae partem 4 18 Hinc ad fananum statim se contulit, ut cimonem viseret, qui mons est omnium, qui circa ipsum sunt, celsissimus, plantasque alit rariores, propterea famam habet. raeclarum erat hunc scandero, eiusque cognoscere altitudinem ; sed inter adscendendum it humana omnia fluxa sunt barometrum , quod usque adhuc sine offensa per tot pericula perductum fuerat, subito di fractum est. Post eam calamitatem neque Cimonis, neque ullius alterius loci altitudinem dimetiri Galeatius potuit. Quod potuit,
122쪽
IO COMMENTARII. quatenus incalesceret aer, thermometro indagavit quod quideri in cimonis vertice, vini spiritu ad grad. is , clin. 1 1ubsidente
eum caloris gradum indicavit, quem si quis thermometro Stancariano fuisset dimensus, decem pari sensum digitorum minorem quam aquae ferventis invenisset. Quem gradum caloris bononienses habere solent sextili quidem mense, cum aestus sunt maximi, ante ortum solis septembri autem , cum calor remisit, sub meri diem. Et vero calorem aeris in cimonis vertice investigavit Galeatius circa meridiem diei sextae mensis sextilis, puto,in sereno caelo quasi nubibus omnino vacuo isque dies inter illius anni calidissimos numeratus est. Quo efficitur, calores, qui in imonis cacumine totius anni sunt maximi aequare illos rem1siores, qui de mense septembri Bononiae sunt. Illudque etiam notatu dignum est, liquorem in thermometro ab ortu solis, quo tem p re ad montis ima servabatur, usque ad meridiem , qua hora in ipso montis versabatur cacumine, lineas novem sursum evectum esse, non amplius; cum saepe alibi lineas ipsas triginta duas eodem tempore adscendisse compertum sit. Post haec universum ci monem perlustrare Galeatius non destitit, plantas alpinas, quotcumque potuit, per summam diligentiam quaeritans, id quod etiam in aliis montibus fecerat. Neque sane paucas invenit sed illae nobilissimaeci muscus terrestris repens caulibus singularibus folios erectis alici muscus cupressi formis
squam mosus ourne fortii sedum alpinum tertium Columnae: ocimoides luscos Ponae rapuntinum angusti folium Columnae aster montanus caeruleo magno flore Caspari aut inici ut alias mittam permultas in quibus tamen reticere omnino non debeo trifolium fibrinum , sive ut botanici recentiores vocant, meniantem , quae planta habetur antis corbutica, ideoque a medicis celebratur. Huius magnum numerum invenit Galeatius propter fontem haud longe a cimonis vertice , qua occidentem spectat, Esilientem is aquarum copia insgnem Hic porro fons, Malter multo magis, quem paullo ante in adversa montis parte copiosiorem maiori micantem impetu , quod magis ad rem facit, eo, quem di Xi, altiorem Galeatius observaverat, dubium homini iniecerunt, quemadmodum illorum opinio huc conveniret, qui putant immania quaedam receptacula sub montibus lateres, quo pluviae,in liquatae a sole nives confluant; hincque fontes, flumina suas aquas omnes ducere. Si enim ita esset, oporteret nullum fontem his receptaculis auiorem esse
sed omnes infra illorum summum oriri quod dissicile est in his
123쪽
COMMENTARII. Io credere ex editissimo prosilientibus loco, ad cuius altitudinem
nulli circumstantium montium perveniunt. Huc illud etiam acce
dit, quod illam aquarum vim , quae in receptaculis talibus si qua
sunt huiusmodi receptacula continetur, propter tempestatem ut tum erat, calidissimam aridissimamque oportebat magnopere imminutam depressamque esse , cum tamen hi fontes , secundus praesertim, qui, altissimus erat, aqua vel maxime abundarent. Neque vero me fugit, subterraneos quosdam , recurvos canales
his philosophis esse paratissimos, quibus aquas ex altioribus, quamlibet longe dissitis montibus huc deducant; sed ut suam cuique sententiam relinquimus, sic minus humaniter cum Galeatio ageremus, s eum arbitratu suo dubitare non sineremus. Praeter duos hos fontes, tertium quoque invenit ad medium clivi, quem incolae eccadelium , nonnulli pariginum vocant,
pariter ut illos, quos supra dixi quamquam in hoc minus admi rationis res habeto quis copiosissimum . Erat autem frigidior,
quam ceteri, quae res Galeatium invitavit, ut thermometrum ad
explorandum frigoris gradum in ipsum immitteret. Eo immisses, cum ad dimidium horae quadrantem in aqua mansisset, observatum est vini spiritum lineas 4 depressum esse, ut qui ante immissionem altitudinem grad. iue is in i obtinebat, post vero altitudinem grad. 9 lin. I, cum esset gradus quisque in lineas octo pari senses distributus. Hunc frigoris gradum Bononienses habere solent de
hieme, ut primum terrae nivibus obriguerunt. Quod vero ad huius fontis locum attinet, is inde oritur, unde cimon ad septemtrionem spectat, se seque in longum expandens planitie messicit, cui montis vertex ibi quam maxime asper atque inaccesssus, a tergo imminet, quae planities locustarum tam multae illic sunt, variae videtur propria sedes esses equorum etiam armentis pascua praebet, unde nomen habet Myrtillo maxime abundat. Atque haec quidem in imo ne observata fuerunt. Hinc porro Galeatius ad barigat iam profectus est, quem locum crebrae, prodeuntes improviso e solo flammae nobilem faciunt is distat a Cimone passuum circiter undecim millia, eique ab Occidente fere adversus est. Cum praesens adesset Galeatius, res sic erant. Multaein variae flammae e solo exibant, dursum ferebantur interdum duos pedes, saepius unum colore nihil a communibus differebant; magnitudo autem erat tanta, ut se fere pedes in longitudine aequaret, sed in maioribus vehementioribusque eruptionibus modo viginti pedes, modo etiam triginta se illam X tendere de loci incolis audivit Odor erat tamquam sulphuris, quod quidem osten.
124쪽
ios COMMENTARII. dit harum4ammarum pabulum materiam esse sulphuream. Quamvis vero odorem hunc, si longe absis, magis sentias, quam si propius adstes, calor tamen ad parvum spatium propagatur;
sane in thermometro nihil paene mutavit, quamvis id usque ade appropinquasset, ut tres tantum pedes interellent cum esset autem in ipsis paene fiammis, vini spiritus octo tantum parisienses lineas se se extulit. Quod si ibi, unde ignes exeunt, terra magna vi pulsetur, vel etiam aqua adspergatur, continuo quiescunt flammae, cessantque ad aliquod tempus, mox aliunde maiori copia, vi exiturae. Neque certum anni tempus habent, sed aestate atque hieme iuxta apparent, nisi si quando largissimis effusis imbribus madefiunt terrae, venti spirant vehementiores. Credunt incolae subterraneum esse his lammis commercium cum aliis ignibus, qui in contraria montis parte, qui locus vel dicitur, apparent; id ex eo docti, quod illis celsantibus hi solent erumpere copiosius. Utcumque illa res habet, credi sane potest sulphureos illos halitus sub terra minime incalescere, tum vero primum accendi, ut aerem contingunt , cuius rei indicio est is, qui inde proxime exsilit, quae fons sapore dulci odore sulphureo , qui 11c friget ut ceteri, inuidem in fundo magis, quam in summo quamquam summum nonnihil fortasse a sole, dum haec observabantur, incaluerat. Neque sane quod Hombergus, ae mery usin phosphoro illo suo praestiterunt, ut non nisi ab aere continge-Tetur, Calorem flammamque conciperet, id naturam in hisce halitibus praestare non potuisse putandum est. His observatis, ad montem bonelium , vel, ut alii vocant, festinum, Galeatius se contulit. Is distat a barigati millia pasthum circiter viginti, multisque petrole fontibus is puteis clarus est
quos olim abundasse omnes oleo accepimus; nunc tres tantum , ceteris omnibus aqua, cluto repletis, oleum ferunt idque raro manat sine aqua , quae quanto est copiosor, tanto minus olei se. cum vehit. Extrahentes autem oleum oportet simul Omnem aquam extrahant, ne nimio plus insurgens ripas, puteorum Ora X superet, quod pariter in puteis montis ibi fieri supra monui Ceterum hoc, quod e bonello effluit petro leum , clarum eis, S album instar aquae purissima ae atque hoc nomine oleo montis Zibii, quod semper rubrum in fuscum est, longe anteponitur . Omnes hi putei in ampla quadam , sed inaequali planitie aperti sunt, uxherbis, fruticibus frequens est arborum patiens Neque Universam tamen putei tenent, sed omnes quinquaginta circiter decempedarum ambitu comprehenduntur extra hunc licuitum
125쪽
COMMENTARII. IOTnulli sunt. Cuiusque latitudo patet ad se circiter pedes profunditas varia est; sed neque quibus est minima, quinquaginta pedum minor est, neque septuaginta maior , quibus maxima Voluisset bi Galeatius in animum inducere hos simul puteos, lotosque, quos in monte ibi observaverat, fundum omnes habe re in eodem fere horizontali plano itum eoque magis haec illum invitabat opinio, quod rem sine udo artificio, oculis tantum, adspectu aestimans, naturali locorum comparatione ita esse iudica bat. Sed id iudicium , quod sine barometro fieret, minus dignum philosopho existimavit; quare conceptam animo opinionem abieiacit, cium vel maxime barometri iacturam doluit. Ceterum & hi putei, quod inde extrahitur oleum, ipsa extrahendi ratio plane cum iis congruunt, quae sunt a Rama zzino tradita in ea epistola, quae ad Abatem Vialium primum scripta, post ad Ariost tractationem adiuncta est, de oleo montis ibini. Ad eum igitur lectorem delegamus. Id tantum monebo, quod ante Galeatium observaverat fortasse nemo , vel nemo certe litteris, quod sciam, prodiderat thermometro in unum e his, quos dixi, puteis immisso, Win oleum atque aquam immerso liquorem ad altitudinem graduum duodecim , cum ante lineas duas, dimidiatam supra gradus quindecim obtineret, depressum esse, quae depressio ostendit eum ibi caloris fuisse gradum , qui esse solet Bononiae de mense octobri in summa dierum temperatione secundum solis ortum. Hactenus Galeati iter exposuimus.
De variis ad natura historiam spectantibus.
Conferam multa in hoc caput, quae vel quia edita iam sunt,
indicare tantum oportet, vel quia admodum sunt brevia,
non videntur singula capitibus propriis exponenda. Incipiam de
Scorpionum aculeos non in extrem apice, sed prope ipsum perforatos esse observavit vir magnae sollertiae vallis nerius, ataque inde venenum exire, quo homines saepe interficiunt, quamis quam in Italia laedunt minus' probabili admodum ratione coni cit. Ea de re cum scripsisset ad Victorium Stancarium , qui tum erat Academiae a secretis, is anno circiter millesimo septingente smo octavo vel rei novitate motus, vel ipsius Vallis neri rogatu erat enim Vallis nerius iam tum in Academiam cooptatus rem in a totam
126쪽
totam cum Academia communicavit, simulque tune tensis scoripionis cadaver e terra africa advectum sunt enim illis in locis scorpiones longe maximi sibique a Vallis nerio missum Academiae in conspectum dedit. Fuerunt sane observationes alti inerti omnes, coniecturae in re praesertim ab Redio diu multumque quaesita, neque dum tamen inventa, omnibus, ut debebRt, gratissimae probatissimaeque . Sed voluit Fernandus Antonius hedi-nus suas adiungere, inuo ille coniiciendo assecutus tu erat, id ipse , si fieri posIet, observando confirmare . Fecit ergo ut scorpionem minorem caperet, quales nostrates sunt, ac dum forcipe
nodum caudae Atremum , in quo virus contineri putatur, Om
primeret, oculum micros copio instructum in aculeum quam post se maxime intenderet observavitque humorem quemdalm
quem sane quid aliud fuisse , praeterquam venenum , putemus indidem exire, unde coniecerat Vallis nerius, dei non ex ipso apice, sed ex foraminibus infra possitis, quae foramina cum tria Vallisnerio in tune tens scorpione maximo vita essent, nihil de illo numero ausus est Ghedinus mutare, guttularum enim eruptionem commixtio statim , confusio secuta fuit, neque sivit, ut de numero scire posset. Sic tota haec quaestio, unde scorpionis
Venenum eXeat, quae iam inde a Galeni temporibus trae 'ata a multis fuerat, ab nemine , quod sciam, soluta, duabus tandem duo is Tum Academicorum observationibus videtur confecta elle, Uaxum quae Vallis neri est, exsistentiam foraminum in locum , in atricanis praesertim scorpionibus maximis demonstrat; quae vero he-dini est , etiam veneni exitum: illa numerum foraminutorum
ostendit, haec usum . In quo sane cum hedini sollertia laudanda est, tum vero etiam Vallis neri studium atque ingenium commendandum, qui observationem primus iniit, quodque observando oculis videre non potuit, id mente praevidit,in coniectura Dicam nunc de viennens quodam lapide. Anno circiter mille. simo septingentesimo quarto, cum esset Od vardi liber, cui titulus est specimen geographiae physici, Bononiam perlatus Beccarius sic de eo ad Academiam retulit, ut plane videretur eam sibi opinionem persuasisse , omnia haec, quae passim Occurrunt, marina corpora certissima diluvii monumenta esse quam opinionem conceperat ipse ante animo Win Academia non semel exposuerat, Odvardus vero multis gravissimisque rationibus confirmabat. Erat tum sorte Bononiae Ioannes Scheuch Zerus magnus,& diligens naturae observator. Is ut qui erat Academicus, Ce-tibus Academicorum libenter intererat, gratum facturum se esse existi.
127쪽
existimavit, si quid promeret, quod illi opinioni fidem faceret.
Quare die XII Kal. Dec. de quodam lapidis genere, quem in terra austria prope Viennam effodiunt, docte sane subtiliterque in Academia diisetuit. Primum lapidem ipsum , qualis sit, expo
fuit, tum lapicidinam, unde eruitur, WVaria terrarum strata, quibus illa distinguitur ad extremum cogitationes uas quasdam adiunxit, quibus omnia sibi observata illustrabat . Lapis albus est, non admodum durus, si cum aliis compaIetur, quemque omnes primum nihil esse praeterquam lapidem putent. Si qui autem dili gentius inspexerit, praeter pauculum arenae, idque rarum , nihil nisi marina corpora deprehendet, quae contrita, coagmentata simul in lapidis formam conversa sunt. Hic alcyonia naultorum generum , hic echini, hic pectines, hic striati pectunculi manife sse se produnt. Neque aliae desiderantur aliorum generum testae, ut videatur lapis ille non ab tempore formari potuisse, nisi cum inundantibus,, subruentibus aquis omnia, marina haec corpora terrae admiXta naturali gravitate aucta subsederunt. His lapidibus utuntur Viennenses, quod albi sunt, satis duri, ad domos aedificandas neque ullum fere aedificium Viennae est non illis ex structum . Quis umquam sibi ante Scheuch geri observationem in animum induxisset urbem illam nobilissimam e marinorum corporum exuviis totam crevisse De variis terrarum stratis, aliisque, quae super hac re ScheuchZerus docuit, quaeque sunt scitu digna, ad ipsum ipsus commentariolum, cuius exemplum infra ponam , lectorem mitto. Hactenus dixi de viennensi lapide.
Forum , quae secuntur , titulos rantum atque argumenta recensebo , ne illa X ponam, quae dudum in aliis libris edita licet legere. Anno circiter milles mo septingentesimo quarto Ioannes Iacobus Scheuch Zerus dialogum ad Academiam misit, quem ei- diem Academiae dicaverat, manu scriptum , in quo Plinium, & Salmasium de lapide Quodam , qui androdamas appellatur, colloquentes inducit, varia Plinii loca explicat, Wipsum androdamantem quas genus in suas partes dividit, sua singulis nomina adscribit, Hoca, ubi quaeque inveniuntur . Libellus is exstat tum alibi, tum in bibliotheca letici, cui titulus est: Bibliotheque eboi se Anno milles mo septingentesimo septimo Ioannes Scheuch gerus commentariolum ad Academiam misit de thermis avariensibus admodum doctum is suis figuris distinctum. Harum thermarum ratio satis postea explicata est ab Ioanne Iacob Ioannis fratre in itineribus, quae ipse per alpes iniit, quaeque post Londini
128쪽
II COMMENTARII: edita sunt anno supra millesimum septingentesimum octavo Socimtatis regiae sumtibus. Eodem anno Antonius Vallisnerius misit ad Academiam scriptum quoddam suum de anguillis, earumque ovariis, atque o tua de cujus libelli praestantia ne opus sit diceres, facit auctoris fama ne autem ipsum diligentius exponamus, id caussae est , quod in variis observationum collectionibus a Vallis nerio editis alias saepe prodiit, in iis praesertim, quae anno millesimo septingentesimo decimo, millesimo septingentesimo decimo quinto Venetiis sunt emissae. Anno circiter millesimo septingentesimo sexto decimo Ioannes Ludovicus Donellus civis bononiensis, praestans medicus sermonem in Academia habuit de lapide facto illo bovis cerebro quod in musto Aldrovandi co cuius ipse custos est, adservatur, ibique a Marcello Malpighio postum fuit, quo etiam nomine memoratu dignum est Cerebrum autem dico, non quod tale in tanta eruditorum hominum dissensione esse iudicem sed quia ex illis concretionibus Osseisne an lapideis una est, quae interdum inter frangenda boum crania ab laniis inventae sunt fecit autem locus ipse, ut boum cerebra vulgo crederentur , quae vivis adhuc animalibus in lapidem conversa essent; at due inde illis nomen est inditum Verneius iunior, ut e pari sensis Academiae actis anni millesimi septingentesimi tertii constat, vulgi opinionem secutus, fecit ut ne vulgi tantum es iet. Sed Vallis nerius eam nihil minus vulgo relinquendam putat, idque probat in eo libro, quem proprie de hac re scripsit, ediditque Patavi anno millesimo septingentesimo decimo quo libro edit Donellianum commen
Quoniam ab externis hominibus ad bononienses defluximus gratum Academiae, MCivitati facturum me esse arbitror, si opera omnia, quotcumque hactenus emisit Aloysius Ferdinandus Marsilius, hic numeravero nam quamvis non omnia proprie ad Academiam spectent, sunt tamen eorum nonnulla ab auctore ipso ad eam mis a & sermonibus collocutionibusque Academicorum argumenta saepe praebuerunt. Et vero tam multa Marsi ius in Academiam, Miam saepe contulit, nihil ut iam huius hominis adeo proprium esse possit, quin id veteri quadam consuetudine Academia quodammodo suum esse arbitretur. Haec ergo sunt, quae Marsi ius edidit.
Observationes ad bosporum thracium spectantes. Is liber editus est Romae A. MDCLXXXI. Potio
129쪽
Potio salica Liber editus est Viennae in Austria A. MDCLXXXV. Dissertatio de hosphoro minerali, seu lapide illuminabili bo noniensi Emissa ipsi A. MDCLXXXXVIII. Specimen physicum de maris historia cum observationibus ha
bitis in grano hermes . Exiit Venetiis A. MDCCXI. Dissertatio de generatione fungorum . Haec Romae edita est
A. MDCCXIIII. Ad haec alia duo accedunt, id est historia maris physica gallico
sermone confecta, WAmstelodam edita anno millesimo septin gentesimo vicesimo quinto; quod omnia ante stare videtur, quodque prodiit anno millesimo septingentesimo vicesimo sexto, cum multo ante prodromus Alisset, Danubius pannonico mysicus Hoc opus non idem rerum genus ubique spectat, neque infacultate una consstit, sed pervagatur late omnia , immensumque patens omni doctrinarum redundat genere. Est autem latine conscriptum, in sex volumina distributum , figuris pulcherrimis, magnificentissima anasteloda mensi editione spectatissimum . Volu men primum complectitur geographicas, hydrograpbicas, atque
astronomicas observationes. Secundum Romanorum antiquitates Minscriptiones Tertium mineralia, metallica, eorumque fodinas. Quartum piscium danubii incolarum descriptiones, ataque conas Quintum nidos avium, Malia ad aves spectantia Sextum denique mutiorum generum multa, baria comprehendit. Haec me adhuc scribente edita a Marsilo erant ceterum alia quoque emittere habebat in animo, in quibus illud erat in maκi
