Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1748년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

DE IIS, QUAE IN BONONIENSIs

INSTITUTI ACADEMIA

Ad disciplinas varias illustrandas

tractata sunt,

COMMENTARII

PRAEFATIO.

EXplicaturo mihi ea, quae in bononiensis Instituti Academia

partim de scripto recitata sunt, partim memoriter dicta, vel etiam ex tempore disputata , pauca quaedam occurFunt, de quibus lectorem monere opus habeo. Et primum quidem illud scire convenit, nos ea tantum in hunc librum conferre voluisse, quae iam inde ab Academia condita usque ad annum circiter millesimum septingentesimum secundum & vicesimum, secundum quem annum Franciscus Maria Zanottus factus est a secretis ab Academicis sunt confecta, omnia, quae infra hunc annum dicta, aut lecta sunt, in alium librum reiicientes nisi si ex his quo que paucula quaedam excerpserimus vel meteorologica , vel astro nomica, quae in hoc libro expromemus, ne, si in aliud tempus disse rantur, pretium amittant cum novitate . Et similiter externorum hominum scripta excipio, illa utique, quae ob id ipsum ad Academiam missa fuerunt, ut publice ederentur , neque habent quidquam, quod Academiae legibus adversetur; nam quae talia sunt, omnia in hoc libro proferam , qualiacumque sunt, nulla temporis ratione habita. Haec vero, in quibus temporis ratio habebitur, non quidem ponam omnia, sed illa tantum colligam , in quibus caussae erunt aliquae, cur colligantur quo loco haud vereor, ne aut illi offendantur, quorum res omnes praetermittam,

72쪽

aut in illorum reprehensiones incidam , quibus arroganter nimis fecisse videbimur, quod in rebus talibus delectum habentes, iudicio nostro plus tribuerimus, quam par erat. Nam illi uidem, si caussas omnes, cur haec, vel illa praetermittan tur, diligenter animo perlustrabunt, eas invenient, quae illorum, quorum res praetermittentur, existimationi nihil detrahant. Ete

nim quam multa sunt, quae quamvis cogitata subtiliter, eleganter sint explicata eius tamen sunt generis, quod edi, atque emitti non oportet Atque huc primum illa referuntur, quae docte quidem ab Academicis scripta sunt, sed tamen nihil novi continent; quales sunt expostiones librorum , quae saepe numero in Academia

recitantura haec autem, quae caussa est, cur emittamus Multa vero habent cogitationes praeclaras , sed quas postea propter instrum emtorum inopiam, vel temporis, auctores ipsi non sunt exsecuti, quorum profecto editionem usque eo exspectare convenit, donec ad rem ipsam, incumbentibus in id praesertim auctoribus, a mentis cogitatione deducantur. Sunt etiam aliqua, quae si dantur, verendum est, ne in multorum offensones in Curramus, neque solum auctores, quos minime volumus, videamur offendere , sed etiam Academias universas commovere quarum celeberrimas opiniones liceret interdum veritatis caussa reprehendere , nisi ri-Σae hinc orirentur peiores, quam illarum ipsarum rerum , quarum caussa hae fiunt, ignoratio. Iam vero quae edita ab Academicis

dudum sunt, Win iustis voluminibus posita , quid est iterum cure damus p Quae si bona sunt, iam manibus tractantur omnium

sin autem non bona, ne tum quidem, cum edita sunt, ulla caussa erat, cur ederentur. Quae vero propter calamitos stimas asportationes, migrationesque Academiae varias amissa penitus interierunt, quae quam multa sint, omnes norunt, quicumque in illa turbulentissima tempora inciderunt, ea, etiamsi aliqua esset caussa , cur in hoc libro ponerem , tamen non possem meque id minus in iis valet, quae recitata olim ab Academicis, vel numquam Academiae tradita, vel post petentibus ea conditione sunt reddita, ut eadem ipsi iterum Academiae redderent, cum elegantiora fecissent quod illi postea ab aliis interdum , a nobis saepius, ro. gati tamen facere praetermiserunt: quorum diligentia nisi cademiae defuisset, nostra nunc illis opera non deesset. Hae sunt igitur causta, quamobrem multa Academicorum cogitata in hoc libro X plicantes, multa etiam praetermittemus quas caussas Minis culcabo posthac saepius, nunc repetam , quo magis in certorum hominum mentibus infigantur. Non ergo res ullas praetermittam

quod

73쪽

PRAEFATIO LIquod minus doctae , ingeniosaeque videantur, sed quia vel nihil novi habent, vel nondum absolutae sunt, vel auctores aliquos nimium offendunt, vel amissae olim nusquam inveniuntur, vel Academiae numquam traditae, vel si traditae, repetitae tamen sunt, neque dum redditae quibus caussis illud accedit, quod nec quae iam edita , nec quae ex anno circiter millesimo septingentesimo vicesimo secundo recitata sunt, udo modo attingere constituimus, nisi vel illa paucis, solutisque chartis commissa fuerint, ut facile potuerint interire, vel haec eius sint generis, cuius editionem di L ferre non conveniat vel omnino ita cum iis, quae infra explicabimus, connexa sint, ut haec ad illa invitare animum , quasi trahere videantur. Haecque ipsa, quae edita iam sunt, si quando explicare opus erit, breviter id faciam, .summatim . Idque in iis etiam servabo, quae quamvis parvi momenti sint, tamen pro. pter loci, vel temporis, quo recitata sunt, celebritatem sic commendantur , ut praetermitti non debeant.

His cognitis minus dissicile erit iis satisfacere, quibus quod ea , quae infra explicanda sunt, vel nostro, vel certe paucorum iudicio selecta fuerint, plus nobis arrogasse videbimur, quam par erat. Iisque magis videbitur haec nostri iudicii ratio superba, atque arrogans, qui nihil ab Academicis ad Academiam preferri putant, nisi id elaboratum, perfectumque sit,is numeris omnino omnibus a solutum . Etenim malis multis, bonisque rebus propositis harum ex illis selectio non admodum est dissicilis; sed ubi optima tantum Proponuntur, quid horum maxime excellat, iudicare, id vero ingenii est prope summi Atque hi quidem, qui sic reputant, valde vereor , ne quid sit ipsa vel rerum eligendarum , vel electionis ratio, non satis intelligant. Nam si in rebus Academicorum elige ia-dis, quantum quaeque ingenii, doctrina habeat, esset nobis iudicandum, non continuo tamen eligendi facultas esset nobis deneganda momenim tanta cognitionis,in scientiae vis ad eligendum requia ritur, quanta ad ea facienda, quae eligantura quod nisi ita esset, nobilissima hilosophorum systemata ab nemine aestimari possent, nisi fere ab illis, qui ipsa pepererunt. Cum vero in quaque electione duo maxime peccari possint, primum ut mala pro bonis sumantur, tum ut ex duobus bonis propositis, quod est minus bonum , meliori anteponatur , hoc habet commodi electio nostra, ut in alte- Tam partem peccare possit, in utramque non possit; nam si omnia Academicorum scripta, quae nobis ad eligendum proponuntur,

optima quidem sunt, ut hi volunt, atque perfecta , illud accidere sane poterit, ut bona multa seligam posthabitis melioribus, ut

vero

74쪽

vero mala pro bonis sumam, id enimvero nullo modo accidet: sicque eo, quod maximum semper in eligendo periculum est, electio nostra vacat. Quo minus timidos nos est convenit ad hanc iudicandi facultatem assumendam ; quae facultas si mediocriabus etiam viris saepe datur in iis rebus eligendis, in quibus dupliciter errari potest , quanto in his magis, in quibus una est tantum errandi via, concedenda mihi est, qui scilicet non meo solum iudicio utar, sed etiam illorum , quorum auctoritas tantum apud me valet, quantum Academia ipsa voluit, ut valeret apud omnes. Quod si qui nobis hanc facultatem dari aegre ferunt, propterea quod ex Academicorum scriptis non ea seligamus, quae ipsi meliora putant ii mihi perinde facere videntur, ut si hanc facultatem sibi solis concedi vellent, hominibus aliis eriperent universis. Etenim vix unum par hominum inveneris, quorum iudicia ex toto consentiant. Atque haec quidem sic haberent, si in rebus Academicorum eligendis esset de ingenio illorum, doctrina iudicandum : quod sane fieri oporteret, si unc librum ad quorumdam hominum famam,is gloriam amplificandam edere constituissemus. Sed quoniam nos non id quidem volumus, sed ea dere decrevimus, quae elegantiam, sive utilitatem habent aliquam cum quadam similitudine veri coniunctam , cuiusmodi multa sunt, in quibus auctoris diligentia citius commendatur, quam ingenium , eaque de caussa illa etiam proferemus, de quibus, ut saepe fit, non ratio, sed casus docuit; quaeque propterea nullam afferunt laudem nisi fortunae; idcirco iudicium suscepimus, ut ego quidem spero, magis commodum , minus invidiosum . Nam neque illi, qui haec non invenerunt, minus ingenios habendi sunt, propterea quod ipss, cum ingenio maxime abundarent,

tempus tamen, aut diligentia , aut Voluntas, aut fortuna defuerit; nobis erit cuiusque rei facilis, atque expedita aestimatio; non enim tam arduum est de utilitate, Mnescio qua rerum elegantia cognoscere, quas saepe homines non docti, subtiles, sed a curati,in diligentes inveniunt, quam de ingenii cuiusque vi iudicare. Iliud autem scire, an ea, quae proponuntur , alias sint edita, an Academiae legibus adversentur, an sint notissima scit ediam plius non oporteat, hominis est non quidem praestantis ingenio, sed veritatem, commune bonum studentis quo in studio nobis sane licet excellere, quantum Olum US. Quoniam vero haec omnia duobus modis Aponi poterant, primi m ut sic in hoc libro exscriberentur, quemadmodum ab auctoribus ipsiis clipta sunt, deinde ut sic referrentur a me, tamquam ab

75쪽

PRAEFATIO. 37 ab historico quamquam altera haec Sponendi ratio periculi mul

tum habet, laboris, illum tamen primum modum in multis secu ti sumus, hunc paene in omnibus. Nam quamvis commentarioli

Academicorum non pauci sint, qui plane sic edi possunt, quem ad modum ab ipsis scripti sunt, quosque in calce huius libri ponemus, tamen sunt etiam multi, qui illo eodem modo poni non possunt; propterea quod alii italico sermone conscripti sunt, alii vero co piose adeo, atque Ornate, ut videantur ab hac rudi, simplici scri

hendi ratione, quam in hoc libro sequi volumus, nimium abhor rere. Multi etiam exordia habent ad attentionem , benevolentiamque captandam accommodata, quae in recitationibus illis publicis, quibus populus interest, necessaria saepe sunt, in editionibus, quae do storum caussa fiunt, fere numquam . Alii contra adeo pressi, angusti sunt, ut nisi dilatentur magis, intelligi ab omnibus satis non queant. Hisque de caussis opus erat, si edendi quidem fuis

sent, quam plurima adiungere, mutare , demere quod cum facere auctores nollent, mihi autem non conveniret, omnia in historiam quamdam conferre decrevi. Sic praeter commentariolos Academicorum paucos, quos, uti dixi, in calce huius libri reponam, exsistet etiam perpetua quaedam narratio rerum Omnium, quae quo sit absolutior, non cogitationes tantum aperiam, quas Academici exposuerunt; sed caussas etiam, unde illae ortae sunt, interdum adiungam, tempora, controversas, controversiarum initia, atque exitus. Haecque omnia ibi praesertim recensebo , ubi illa , quae iam sunt edita, attingere opus erit in his enim quaestionum potius initia, progressionesque explicabo, quam ipsa inventa. Quem laborem quoniam illorum ipsorum caussa suscepimus quorum cogitata referemus, in eam spem facile adducimur , ut , quando eorum opiniones summa fide proponimus, id nobis dent

ultro concedantque, ut omnia modo nostro eXplicemus, 4erum ordinem mutemus interdum sententiam nostram interponamus, a quibus rebus quam dissicile sit scribentem se continere Omnes probe intelligent, quicumque voluerint experiri . Quod si hanc aliis omnibus veniam pro veteri philosophandi libertate concederent, quanto eam mihi magis concedere debent, qui tanto studio,in labore incubuerim ad inventorum suorum memoriam propagandam p Eoque id magis valiturum puto, quod quamvis multa meo ipse arbitratu exposuerim , in multis etiam ad aliorum, quibus repugnare non poteram , voluntatem me ipse equis imo animo accommodaverim; qui modo hoc suis rebus addentes modo illud, dementes, mutantesque saepe eadem, nec in una Um-H quanχ

76쪽

38 PRAEFATIO.

quam manentes sententia, vel in ipso scribendi cursu, vel cum omnia e Xarata iam is descripta essent, se se mihi saepius, quam

credi potest, interposuerunt quorum intercessio quantum ad res singillas bene, recteque ordinandas, X plicandasque conferre potuerit, aliorum iudicium erit mihi certe labores, Molestias attulit vix ferenda sci quas mecum ipse dum reputo , meamque optimam voluntatem , quam utique in me senti, considero id usque a de valere puto, ut, si cuius cogitata e X ponens usquam lapsus fuero, id quoniam non culpa certe siet, sed errore debeat ille vel ignoscere humaniter, vel amice, leniter admonere, vel certe non vehementissime obiurgare. Neque vero, si opinionem ullam Academici cuiusquam explicans videbor ipse fortasse in contrariam pendere sententiam quamquam ne id accidat, diligenter me continebo quem quana mihi hoc nomine velim succensere quod facile ab iis impetrabo, qui intelligent, quam sit dissicile in controversias philosophorum ingressum ad neutram

Partem inclinari eam vero animi inclinationem aegre admodum

illi dissimulant, qui animo sunt simplici, mei similes. Neque minus dissicile est quemquam non laudare es enim liberalis hominis virtutem aliorum , doctrinamque ullis laudibus prosequi sed fecit doctorum ambitio , ut esset periculosa huius ossicii liberalitas. Sunt enim multi, qui merita hominum pro suo sensu aestimantes , titulos, & laudationes, quibus quisque effertur, sic pomderant, ut nisi meritis accurate respondeant, continuo offendantur, seque vituperari putant, quod non magis laudentur, quam ceteri Atque hos quidem , ut video, a Xime offendit comparari, quibus satisfactum esse arbitrabor, si ante id, quod est verissimum, declaravero, idest me omnes, quoscumque aliqua laude videbor illustrare, sine ulla comparatione , nisi si quando opus fuerit, esse illustraturum . Neque titulos omnes , atque adiuncta perinde accipi volo , quasi illa meritorum collatione ponderassem in quo mihi videor communem quamdam sequi non loquendi so lum, sed etiam scribendi consuetudinem . Nam si quis verbi gratia, Alcibiadem fortissimum fuit se ducem assirmaverit, non continuo credendus est, hunc Hannibal , aut Alexandro anteposuisse, etiamsi hos postea alio loco nominans vel nihil adiunXerit, vel fortes tantur di Xerit . Hi enim fortes , ille fortissimus non ex comparatione virtutis dicuntur, sed ad quamdam excellentiam significandam . Similiterque mihi accidet, si quando hos vel illos nominans hunc doctum, illum doctissimum appellavero, alios magnos, alios summos viros else dixero, ux a te numquam ,

77쪽

PRAEFATIO. 39 nisi si res ipsa postulabit, ex comparatione dicentur quam comparationem si accurate sequi Vellem, praeterquam quod iudicium dissicile est, oporteret haerere in verbis singulis, titulos omnes ponderare, Minoe non gravi laborem ponere non mediocrem.

Et quoniam Galileum saepe, 'eibniigium, mugenium, &Neutonum , alios tales viros non in dicendo solum , sed etiam in scribendo sine ullo adiuncto titulo nominamus, propterea quod ut cuiusque titulos studiose persequamur, vel res non postulat, vel ipse dicendi, scribendive cursus non sinit; idcirco si qui alii

erunt, de quibus mentionem faciens eorum nomina non exornavero, ii putare debebunt se in illorum tantorum hominum nume

ro fuisse habitos. In rebus porro disponendis eam sequemur partitionem, quam nolim a dialecticis admodum diligenter considerari quae enim ad singulas facultates pertinent, simul conigemus idque commode fieret, si ulla e et certa, Maccurata facultatum distribu tio. Sed neque ulla est disciplinarum accurata partitio, Weadem saepe res ad illarum multas simul pertinet, quo fit plerumque , ut quae ad quamque potissimum referri debeat, iudicium sit valde obscurum, atque anceps sane eadem saepe res vel chymicam simul, Mnaturalem historiam amplificat, vel a mechanicis ducta medicinam illustrat, vel sic ad physicam spectat, ut

demonstrationes admittat, calculos, quibus fit, ut algebraica videatur. Quo etiam incommoda accedunt popularium divisionum nam si quis verbi gratia, de luce agens in metiendis refleXionum angulis, refractionibusque radiorum variis in vitro explicandis studium posuerit, hunc opticum facile appellant, inter mathematicos referunt; si quis autem densitatem , elasticitatemque aeris exposuerit, quamvis argumentis utatur a geometria petitis, hunc physicum nominant; quasi vero vel esset aer physicus magis , quam lux, vel quae ab his de aere proponuntur non essent aeque a geo. metricis ducta, ut quae ab illis do luce. Quae divisiones quamvis temere potius factae esse videantur, quam consilio, ratione sic

tamen invaluerunt, ut mutare nullo modo liceat, nisi graves caussa afferantur, cur mutentur. Est autem di facile mutare in melius; nec illa tanta, quae uti in rebus, sic etiam in disciplinis est, multitudo, varietas facile patitur, ut ulla certa partitio afferri possit, quae dialecticis moroso hominum generi, satisfaciat. Quapropter satius ducimus in dialecticorum obiurgationes incidere sequentes popularia instituta, quam a populo dissentire dialebici nihilominus non probari. Sic ergo narrationem omnem diis

78쪽

6 PRAEFATIO. stribuemus, ut divisio nostra probari in vulgus possit diale, hicis

bonis, ut spero, ignoscentibus. Hic vero interrogabit me aliquis, an ea , quae X positurus sum, ab Academicis singulis proposita tantum sint, an etiam totius Academiae iudicio confirmata eruntque qui quaerant, an eium sibi legem Academia posuerit, ut si quid horum, quae edimus, a quopiam negatum fuerit, id ipsa tueri, tetendere teneatur ;quasi vero aut ulla lege Academia teneri possit, ut ea defendat. quae falsa sunt, aut uda lege opus habeat, ut ea defendat, quae vera . Ego quidem nihil distimulo . Sed dicerem, opiniones has omnes, quae infra in hoc libro proponentur, universae Academiae iudicio fuisse comprobatas, praeterquam quod falso dicerem , valde vererer, ne inani quadam gloriosae approbationis specie quibusdam imponerem, qui hanc universae Academiae consensionem perinde acciperent, quasi plurimorum hominum On- sensio esse , non , ut vere est, paucisSinorum Etenim quamvis multi in Academia sint, ad quos universe haec iudicandi facultas deferri posset, singulios tamen rebus propositis non est ea nisii ad illos deferenda, qui illam facultatem , ad quam res proposita spectat, profitentur. Sunt autem in Academia disciplinarum singularum profestares haud multi, iique non semper rem quamque propositam Saminandi tempus habent, sed cum unus, aut alter iudicaverit, his universi assentiuntur. Iuvenibus autem laudi datur, si cum senioribus non multum pugnent, discipulis , si semper cum praeceptoribus sentiant. Quod quamvis Academiae legibus non praecipiatur, sunt quaedam tamen, iuvenum in senes, discipulorum in praeceptores ossicia, quae nisi

quis tueatur, in sermones hominum facile incurret quotus vero

quisque est , qui usque adeo in philosophiae studio profecerit, ut

vulgi rumores prorsus despiciat Θ Proinde quamvis communis Academiae universae consensio magna quadam multitudinis specie commendetur , re ipsa tamen sic ad paucos contrahitur, ut nihilo

plus momenti asserat ad rem quamque comprobandam, quam auctoritas privata, paucorum . Quo minus Ideo, cur tam saepe

Academiae iudicium ab aliquibus requiraturi qui si id faciunt,

quo suas opiniones auctoritate multorum multis probent, praeterquam quod argumentandi loco utuntur minus idonees; nam opiniones philosophorum non multorum hominum auctoritate probandae sunt, sed illis potius rationibus, quae multos illos moverunt in hoc etiam identur falli, quod Academiae iudicium sic post uiant, quasi plurimorum iudicium esset, cum verbo quidem

79쪽

PRAEFATI . Idem multorum sit, re autem vera paucissimorum. Quod idcir co monere volui, ne qui forte in his, quae infra proponemus, universae Academiae iudicium studiose nimis requirant . Nos enimmo ea proponemus, quae aliis propter Academiae auctoritatem probari velimus, sed quae quisque consideret, postea iudicio utatur suo. Illis vero, quibus totum hoc opus paullo serius a nobis emis um esse videbitur, necessarium non puto respondere non enim sc iudicarent, nisi hunc librum aliquae ex parte probarent quae enim usquequaque improbantur , nihilque prorsus bo ni habent, ea semper nimis celeriter videntur prodiisse. Quod si laborem hunc nostrum non omnino improbant, Voluntatem vero utique probant quo minus ceter reprehendant , non recuso.

80쪽

AD NATURAE HISTORIAMSΡECTANTIA. De bononiens arena quadam.

OV m dissicile sit omnia, quae ad facultates singulas perti.

nent, recte distribuere , atque ex ordine collocares, in his vel maxime patet, quae ad naturalium rerum hist riam illustrandam comperta sunt. Una haec enim disciplina omnia, quaecumque in mundo sunt, terras, lapides, metalla, plantas, animantia, quidquid demum vel vitam agit, vel sensu Mactione caret, complectitur simul cum natura ipsa terminatur . Dissicile est autem in tanta varietate certum sequi

ordinem

Tamen ut ali quem adhibeam modum, omnia, quae mihi in hac parte ad scribendum proposita sunt, ita iitribuam , ut primum de flavo quodam arenae genere disseram , tum de belemnitis, ac de variis terrarum stratis post de perlarum Oculis, ac de cicadis pauca adiungam , nec non de planta quadam in aqua pluvia orta ; ut ab inanimis ad ea , quae animam habere dicuntur, venisse videar. His Ypositis quas digrediens longius, denostalgia dicam, qui morbus est helvetiorum proprius, .de crystallo montana, quod remedium ad certos morbos solet adhiberi nam quamvis quae de his dicentur, medicina facultatem illustrent, sunt tamen ab naturae litoricis ad suam ipsorum disciplinam commendandam in Academia proposita. Ad X tremum itinera describam duo,, pauca quaedam, eaque inter se varia subiiciam in ordines, nam sunt brevia , neque videntur in sua quaeque capita esse dii libuenda Itaque a flavo arenae genere exordiar, quo nihil sane in bononiensi agro frequentius occurrit, utpote quia ex illa fere colles Bononis omnes consistunt, illi utique, qui meridiem spectant , quo minus mirandum est, eum, qui liuius agri historiam amplificare voluerit, ad rem hanc potissim una sua ludia convertille; praesertim cum multa sint, quae quamvis quotidiana videntur vulgari , proprietates tamen habent litoria dignas, quibusque

nihil

SEARCH

MENU NAVIGATION