장음표시 사용
81쪽
COMMENTARII. 63 nihil deest praeter observatorem . Ne autem huic, quam dixi arenae deesset, fecit sollertissimi hominis Iacobi Beccari diligentia, qui eam diu, multumque scrutatus, haec demum cum Acade.
Arena est subtilis admodum , coloris, ut supra dixi avi, in strata quaedam distributa, quae ibi invicem parallela ubique
fere ab horigontem inclinantur: eaque nonnumquam stratis aliis e marga quadam item flava discriminantur. Mutiis in locis in lapides concrevit duriores ex illis, quos arenarios dicimus, quibus bononienses , quod marmore carent, in aedificandis domibus libentissime utuntur: itaque illorum extrahendorum caussa suffossiones multae, longissimaeque in iis , quos dixi , collibus factae
Ρartes, quae arenam componunt, hae sunt: minutissima graianula, quasi lapidis fragmenta sive silicet, sive crystallini deinde
particulae, quarum sane magna copia est, maiorem in modum nitentes, quasque alci, quod etiam lapidem specularem vocant, tenuissima folia dixeris . His accedit flava quaedam terra longe tenuissima , quam facile ad ochrae genus referas, quaeque digitis ubi arenam pauliis per contrectaveris, sic adhaerescit, ut non facile discutiatur. Atque hae partes vel imperito cuivis statim patent Beccarius, quo has melius , certiusque cognosceret, simulque alias etiam , si quae essent, investigaret, singula illarum genera disiungere , separare constituit. Primum ergo iustam arenae portionem per summam diligentiam iterum in saepius abluit, usque eo dum aqua
neque turbida fieret, neque colorem contraheret tum omnem aquam, qua arenam abluerat, in vas collegit, visurus scilicet,
quid forte ad fundum desideret desedit terra argillacea flava , subtilis praeterea usque adeo tenuis, ut, cum paullulum quidpiam esset, quippe quae sextana decimam arenae partem vix aequabat, ingentem tamen aquae vim inficere potuerit. Eaque subtilitas facile suspicionem iniicit fieri posse , ut arena haec , qua de agimus, minime per se flava sit, sed ex ea, quam modo dixi, terra colorem contra hac; nam quamvis diligentissime o saepius abluta colorem eumdem retineat, id ex eo utique accidere potest , quod terrae illius, a qua coloratur, quippe maxime subtilis, Qtenuis, aliquid ei semper adhaerescat Separatione hac absoluta aliam instituit Beccarius. Arenae eius, quam laverat, portionem quamdam simul cum pauxillo aquae in vas coniecit quam latissimum , minimeque profundum . Tum hoc agitare lentius coepit, similiter ut cribratores faciunt, Qui crubium
82쪽
64 COMMENTARII. bium versantes saepius, .commoventes triticum secernunt. Eonaotu spes erat fieri posse, ut quae partes forma is gravitate di L ferrent, eae labentes aliae inter alias ope aquae, qua lubricabantur, in diversa loca se se reciperent, simulque congregatae manifestiores fierent, certioresque. Neque in illis, quas supra dixi, nitentibus particulis spes admodum fefellit namque harum vis ingens, quod ceteras fortasse levitate vincerent, in summo apparuit, in quibus erant n0nnullae usque adeo fulgidae, ut quasi metallicam profiteri naturam viderentur. Sed quoniam alia quoque corpuscula admigia erant haud ita multa, de quarum natura non satis liquido constabat idcirco inclinato paullulum modo huc, modo illuc vase , sic ut aqua congestas illas particulas, MIeviora corpuscula in parvum spatium congregaret, haec Omnia protinus cochleari Beccarius accepit, diligenter exsiccavit eoque facto obscuriores particulas ab nitentibus secernere aggressus est
Chartae folium paullulum inclinavit, tum illud, quidquid exsiccatum fuerat, super hoc folium iterum in saepius fudit. Ea re factum est , ut nitentes particuli, quippe quae planiores, tenuioresque sunt, chartae facile adhaererent, in eaque consisterent, cum ceterae excussa leviter charta deorsum sine dissicultate laberentur; haeque pariter in aliam chartam, quae in hunc finem prior illi, quam diximus, subiecta fuerat, colligebantur . ac separatione compertum est, particulas illas, quae fulgent, eam habere ad universam arenam proportionem, quam fere habet unum ad quindecim.
His confectis proximum erat, ut haec omnia , arena ipsa scillicet,& terra flava illi admixta, partes aliae seorsum,in curiose inspice- Tentur. Primum igitur arenam ipsam minutissimis constare frustulis durioris cuiusdam lapidis, quemadmodum supra di Simus, eisque tum magnitudine, tum figura inter se variis, plerisque autem pellucidis, microscopium ad id adhibitum luculentissime confirmavit. Cum ement autem haec frustula , arena quamlibet diti: genter abluta, adhuc flavescentia, idque eccarius moleste ferret, quod illud scilicet dubium adimere sibi nondum poterat, utrum flavus is color frustu Is hisce nativus ellet, proprius, an vero eis extrinsecus adveniret, ad liquores, qui magis olvendo, separandoque essent, se contulit. Arenam ergo ita, ut supra dixi, ablutam aqua forti perfudit: effervescentia statim secuta est,is vehemensa digestione per aliquod horas in calido cinere confecta, aqua colorem tra Sit pulchre
83쪽
flavescentem . Hanc aquam abiecit, novamque superfudit id. que iterum , ac saepius iecit, donec ea nullum inde colorem con traxerit. Tum vero albescere arena, fere ad cinereum colo rem vergere, singulaque eius granula , micros copio quidem in
specta, subalba fieri, fere crystallina . Quod sane argumento est, colorem illum flavum , qui ante semper apparuerat, non quidem arenae ipsus colorem fuisse, sed potius tenuissimae illius terrae, quam supra diximus, quaeque ipsi vel post multiplices, di ligentissimasque ablutiones adhuc adhaerescit. Cum hanc sibi dubitationem hoc modo Beccarius ademissiet, continuo ad eam, quam modo dixi, terram scrutandam se con vertit. Hic vero aliquam ferri vim inesse, etsi id quidem magnes primum non ostendit, polia tamen cum terra calcinata esset, me ulla tibi tatione apparuit idque iuxta manifestum fuit, cum terra ipsa per se calcinata fuisset, ac si unctuosi quidpiam , ut
notissima Becheri ratio fert, additum esset. Qua re minus mi randum est, quod arena haec, qua de agimus, utrolibet calcinetur modo, donec tali terra imbuta est, magnetem sentiat, si eadem terra spolietur, non sentiat. Sed nulla in parte ferrum melius apparet, quam in nitentibus particulis illis, non tamen omnibus, quarum supra nentionem fecimus, quasque diximus a cetera arena fuisse separatas. Harum duo sunt generi aliae enim pellucidae omnino sunt, opacae aliae Quae opacae sunt, similitudinem auri, sive orichalci gerunt, si color quidem spectetur quae vero pellucent, sic verum sunt taliacum , ut esse videntur; nam quamvis, ubi primum in conspectum
veniunt, propter similitudinem gypsi quamdam facile gypseas dixeris, fallaciam praesertim faciente magna illa gypsi vi, quae in
vicinis montibus passim occurrit, tamen neque figura convenit,
quae in hisce particulis fere rotunda est , in gypso rhomboidalis, sunt aliae praeterea differentiae; nam neque gypsi folia ad an tam subtilitatem duci possunt, quanta in illis particulis appa ret hae particulae, si ad ignem admoveantur, non candidae omnino fiunt, quemadmodum gypso accidit, non opacae, non hiabiles, sed pellucidae adhuc inanent, flexibiles, sicut ante. Quae omnia de laico monent, gypsi certe suspicionem tollunt. Neque vero dubitandum est , quin aliae quoque particulae, quas supra diximus opacas esse, similiter ut aurum splendere sequam quam nonnullae sunt, quarum color variato ipsae quoque ex talco sint; nam color ille non ipsarum utique color est , sed potius metallicis quibusdam crustis est assignandus, quibus ipsae contegun-
84쪽
66 COMMENTARII. tu . Metalli vero inesse in his quidpiam, idque quid esset, magne profecto ostendit. Nam cum particulae huius generis quamplurimae in crucibulo aliquamdiu permansissent, coloremque sub rubrum quasi cupri traxissent, neque interim quidquam de nitore suo amisissent, continuo magnetem complecti visae sunt. Ea re cum aliquid metalli in ipsis inesse cognitum est, tum illud etiam commodi accessit, quod magnetico cultro admoto facile a particulis aliis, quas pellucidas eis diximus, potuerint se par xi. Qua separatione facta apparuit proportio , quae esset inter pellucidas, Mopacas, eaque si fuit , ut opacarum numerus dimi. dium fere pellucidarum aequaret. Quod vero magis ad rem facit, etiam crustae ipsa metallicae ab opacis particulis illis, quas undique complectebantur, minimo negoti separari potuerunt. Nam aqua forti hisce particulis iterum , iterumque affusa, qua cuin indigestione super calidum cinerem fatis diu manserunt, primum quidem liquor nullum effervescentiae indicium praebuit, post vero colorem tragit flavescentem , quique in aliis, atque aliis Issi sonibus per gradus euanuit. Ad extremum particulas reliquit e
ves, subtiles, fere calcinatas, exspoliatas praeterea omni crulta, ea demum , quas magnes non traheret, quaeque alci naturam
plane , apertissimeque ostenderent Hydrargyrum quoque adhibitum est, si quid forte auri inesset, quemadmodum suspicio ortae erat; sic enim solent dispersa auri fructi ut investigari sed illud quidem corium usque ad extremam guttulam transmisit , Mauri spem sustulit.
Quamvis haec omnia bononiensis arenas historiam maiorem in modum illustraret , nondum sibi tamen Beccarius placebat, quod nullum adhuc marinum corpus in illa invenerat, quod inter ante diluviana reponeret. Itaque , Ut erat micros copio instructus , haec quoque corpora, si qua essent vel maxime es ua , summo studio pervestigare contendit. Idque ei sane cessit e sententia Quippe omnia micros copio lustrans, inque eum a Lime levi rum corpusculorum aceruum intuens, qui abiectis laici particu Iis reliquus fuerat, innumerabiles testaceorum Xuvias conspeXit, neque formae unius, neque generis. Erant ver nonnullae propter vel frequentiam , vel certam structurae rationem ante ceteras omnes spectatu dignis simae, quaeque ad nudum aliud genus melius, quam ad cornua ammonis, referrentur. Et sane quid his de e rat, quo minus viderentur talia oesta erat rotunda is te res, in spiras convoluta multiplices, eoque subtiliores, quo magis ad cerarum , circa quod torquebant tar, accedebant: sangui
85쪽
COMMENTARII. 67rum vero spirarum Orbes X utraque parte conspicui. Neque no
di desiderabantur, quos intersectiones quaedam faciebant & debi to ordine dispositae, Win eis potissi naum spiris, quae propius a centro aberant, frequentiores. Quid quod ne interiores quidem cellulae aberant, quas multiplicia intersepta intersectionibus, quas dixi, respondentia formabant haeque, fricata saepius levi quo dam corpore non sine aqua, minutissima arena planiori testae parte, donec id, quod in nodis eminebat, disrumperetur, facile, sine dubio apparuerunt. Quo artificio cellulas ad triginta Be
carius numeravit in illis utique, quae ceteras magnitudine superabant; erant autem omnes cuiusdam tartari, sive calcariae concreationis plenae, quae concretio conchas non solum involvebat, sed
etiam , quod in plerisque observatum est, per ipsas testas undique
penetraverat. Quod si foramen , quo ex una ceIlula in alteram pateret iter, inventum est nudum s quod foramen utique in m a ioribus ammonis cornibus, .secundi generis nautilis inveniri
perpetuo accepimus i non continuo tamen putandum est, aut te
ita hasce non verissima esse ammonis cornua , aut hoc ipsum foramen ipsis abesse facit enim testae exiguitas, ut quamvis adsit,
Quod si ita esse concedimus, neque dubitamus, fossilia haec Nra esse ammonis cornua, eaque ad iustam magnitudinem adolevisses, illud etiam concedendum erit, testaceorum ex hoc genere omnium, quae quidem usque adhuc observata sunt, haec esse mi- Ialma utpote cum maiuscula tres quartas unius lineae pari sensis pedis non X cedant. Quae media magnitudine sunt, dimidium lineae vix aequant sunt etiam multae, quae nisi microscopium adhibeas, sub sensum vix cadunt, plurimae ne vix quidem . duo si ex iis, quae media sunt magnitudine , centum cirCiter in aceruum colligantur, is aceruus unius grani pondus aequabit . Haec de ipsarum exiguitate. Redeo ad formam , quae cum de ammonis cornibus, quemadmodum supra docuimus, certissime admoneret, non dubitavit Beccarius conchas illas, testasque ad marinarum genus referre nam cornua ammonis talia esse putantur eoque etiam proclivitate trahebatur quadam ex eo orta , quod Ceteras exuvias omnes,
quotcumque in bononiens arena se illi obtulerant, marinorum animalium esse ne dubio cognoverat. Sed quoniam ut quisque maxime sibi aliquid persuadet, ita vehementissime scire cupit, num aliis quoque idem videatur idcirco rogavit Beccarius Aloysium Ferdinandum Marsilium, ut quid super ea re sentiret, pro
86쪽
ea , qua multum in his rebus valet, cognitione .scientia declararet . Non dubitavit is eccario assentiri, propositasque sibi testas ad marinas referres quamquam erat dissicile scires, e quo ri essent. Nam grandiora quidem eius generis animalia non nisi in Indiae maribus enasci credebantur tam egigua vero , pusilla quam haec sunt, quae in bononiensi arena passim Occurrunt, usquam marium inventa esse memoriae nondum est proditum quamquam nemo negaverit, ea Vel in proximis maribus Oriri pos se, esse omnino nostratia. Idque ariminenses arenae ostenderunt, ipso mari eiectae, in quibus cum alia testacea nuperrime inventa sunt, tum vero plurima eius plane generis, cuius sunt bononiensia , sic ut neque magnitudine differant, neque forma testam tantum habent politiorem, ac fere pellucidam, ut quae tartaream crustam nondum contraxerint. Utcumque est eamdem certe horum animalium, Maliorum quorumcumque marino-Tum corporum , quae vel longissime a mari, in ipsis montium iugis ubique reperiuntur, rationem probabili admodum argumento sibi Beccarius persuasit, neque illa aliter ad Bononiae colles, quam alia quaeque testacea ad ea , ubi consederunt, loca appul1sse . Notissima est de his quaestio Multi enim thaec , quae marina videntur, corpora minime talia esse, sed plane terrestria, Minibi orta, ubi inveniuntur, Uta Uerunt iiquein plasticam nescio quam vim in medium proferebant,& casum naturae lusus praetendebant. Alii haec corpora vere aquatilia esse putant, eoque , ubi ea inveniuntur , fuisse olim exundationibus, alluvionibusque variis importata ; atque hi quidem alluviones tales sibi fingunt, quales fuisse numquam legimus. Vod vardus homo doctus, idemque lailosophus acutissimus, a communi quodam , isquequaque X undante , subruente diluvio omnia , haec , quae passim Occurunt, marina Corpora repetenda esse censet, neque dubitat animalium Xuvias esse, quae
olim ante diluvivina vixerint, post vero diu multumque per diluvii aquas agat consederint. Quae opinio, ut magnam habet Veritatis speciem , praesertim cum sacri libri de diluvio consentiant, sic multis postea usque adeo probata est, vix ut iam aliquid invenire sub terra per hos liceat non antediluvianum . Beccarius, ut qui erat dudum ad hanc sententiam proclivis, facile testas suas, Omnia, quaecumque marina corpora in flavo illo, quod diXimus, arenae genere invenit, inici antediluviana reposuit idque eo libentius fecit, quod cum antequam od vardi liber, qui sane hanc sententiam Omnium maxime illustravit, est et Bononiam importa
87쪽
COMMENTARII. 69tus, per se ipse ad hanc opinionem delapsus esset, videbatur sibi
ad rem explicandam non aliena uti sententia , sed sua Est autem notatu dignum perexigua haec, quae dixi testacea aliquibus in locis, iis praesertim , quae marinis corporibus abundant maxime , usque adeo frequentia esse , ut in arenae unciis non amplius binis, quantum eccarius ipse corii icit, supra mille, quingenta potuerint numerari: id quod sane non tam illo. rum frequentiam , quam summam exiguitatem ostendit. Illud que etiam admirationem habet, quod cum tam multa huius generis exigua testacea in arenosis stratis occurrant, nulla tamen vel eX tra haec, vel admodum ab his longe, neque a Beccario, neque ab alio quopiam usque adhuc inventa fuerint . Neque id tamen ita accipi volumus , quasi diceremus in arenis omnibus teriaceare periri talia ; nam ne in omnibus quidem , quae circa Bononiam sunt, fortasse reperiuntur: qua mavis enim arenarum similitudo suadere id posse videatur, accedentibus praesertim Observationibus cum Iacobi Beccarii, tum Caroli Antonii Amade , quorum
primus in iis collibus, qui prope aedem Beata Virginis de Monte exsurgunt, alter in iis etiam, qui prope castrum S. Petri visuntur, testacea invenisse talia se affirmant, non est tamen huic coniectandi studio nimis indulgendum Neque praetermittendum est, hisce in arenis quamvis testaceatam multa sint exiguitate tanta, quantam supra diximus, eaque pulcherrima, Mintegra probe conservata bi ulla tamen grandiora apparere ac si qua apparent, esse pleraque usque adeo labefactata , quippe quae penitus in calcem albam redacta sunt, vix ut illorum forma agnoscatur . Idque minus admirationis haberet, nisi an ini alium marinorum grandiorum, parvorum Que omne genus XUViae, eaeque optime conservatae, nonnullae etiam lapi- defactae in illis stratis delitescerent, qu maiorem parrem e mariaga sunt, quaeque inter arenosa strata , ut supra diximus, inter
Quam rem secum eccarius reputans in eam suspicionem venit, inesse in arenis, quas diXimus , corroden principium quoddam, quo facile maiores testae absumta essent, cum has minores vel ipsa conservasset e Xiguitas, vel etiam structura densior,in compactior, quae invadentis principii partes non admitteret. Orta Lse etiam , adhaerente his facilius quodam tartaro, crustas sibi componere potuerunt, quas corrodens illud , quidquid est, non potuit pervadere Ceterum, in arenis, quas dixi, corrodens esse
quidpiam , idque esse valde efficax, cadavera nos monent, quae, si
88쪽
o COMMENTARII. illis contegantur, brevissimo tempore absumuntur. Ad haec a cedit, quod cum arenosa strata innumerabilibus porulis referta sint , facile vapores aquei mul cum particulis salinis bene multis per illa pervadunt, eoque fit, ut sepulta inibi corpora, quod subtilium adeo particularum vim sustinere non valeant, paullatim quodammodo calcinentur quorum partes, ubi disruptae, divulsaeque sunt, facile per flos poros abeunt, unde illa principia advenerunt, a quibus disruptae fuerunt. Idque cum iam inde a diluvii tempore usque ad hanc aetatem perpetuo acciderit, facile intelligitur, testas, quasque arenis, quas dixi, obtectas, nisi illas vel structura densor, vel durior quaedam crusta servaverit, debuisse dudum absumi. Quod contra accidit in marga , creta , aliisque huius generis densioribus, per quae vapores non facile penetrant ac si particulae quaepiam illorum corporum , quae intus in ipsis delitescunt, casu quodam divellantur, eae tamen loco manent, impediuntque, ne aliis, quae subtus sunt, partibus offensionis quidpiam
EXeunte anno supra milles mum septingentesimum quinto Ferinnandus Antonius hedinus retulit ad Academiam de libro quodam, quem Ioannes Iacobus Scheuch gerus emiserat est enim haec vetus in Academia de novis libris, recens editis referendi consuetudo. Ι libet helveticae lithographiae specimen continebat, sive descriptionem certorum lapidum , quos regularis quaedam figura commendat, quique cum in praeruptis Helvetiae montibus inveniantur, nusquam tamen ab historicis descripti sunt. In his lapidibus elemnites quidam numerabatur insigni figura, cui
Scheuctigerus hunc titulum fecit Belemnites mi or cinereus ariffilium referens . Describit autem his verbis: Sicuti alii omnes e
lemnit a latiori basi desinunt sensim in acutiorem , sicque figura sunt
conicae cita te in medio est ventricosus, ad utrasque extremitates tenuior, instar stilli ari, quo cum peroptinoam comparationem instatuit uidius Luidius auctor est lithologus. Ea res occasionem dedit Ghedino, ut coniecturam promeret, quam multo ante fecerat circa be emnitas coniecerat quippe eos
non esse integros, sed fractos quosdam lapides, dimidiatosque, qui si integri sidiat, non alatiori basi in acumen assurgerent, ut fere
89쪽
semper ii faciunt, qui vulgo elemnitae appellantur, sed quemadmodum apparet in eo, quem Scheuch Zerus proposuit, utrimque potius in acumen desinerent, latiores autem , ventricosa in medio essent. Coniecturam hanc duxerat primum ex crystallorum omnium, tum etiam ex elemnitarum nonnullorum Observatione, qui in bononiensi agro visuntur, quorumque non paucos sub ipsum sero monis finem in totius Academiae conspectu potuit. Omnes enim crystalli, cryitalligationes , quaecumque fiunt , peculiari quadam figura donari solent, eadem utrimque Ita crystallus mon tana non ab una tantum parte in pyramidem exagonam desinit sed ab utraque is idem valet in ceteris crystalligationibus, quae omnes paribus hinc. illinc Xtremis terminantur belemnitas vero certum esse, & peculiare crystalli Zationis genus nemo inficia ἡbitur. Si quid ergo analogia Valet, quae semper valer in his rebus plurimum , minime omnium putandum est , eos hinc unam habe re figuram , hinc aliam , sed ex utraque parte , si integri quidem
Quid quod in bononiens agro corpora arenaria multa quidem
inveniuntur, quae a latior has in acumen sensim surgunt, sed alia sunt etiam ventricosa, mure similiter ea utraque parte de nun in acutum , quae certe belemnitas esse nemo ibit inficias, non quidem e materia crystallina, sed ex tartare coalescentes eadem est enim tartarigationis, crystalligationis ratio , quarum utraque ad praecipitationem refertur, quamquam si maturi subtilis, pura praecipitat crystalli Zatio est , artarigatio, si crassa atque impura. Neque dubitat he linus, quin arenaria haec corpora siquae a latiori basi in punctum desinutat, sint pars altera Ortina , quae in medio crassescunt, iuncto utrimque terminantur, Atque hinc profecto coniicere licet, elemnitas omnes, si integri quidem perfectique sint extrema habere acutiora , este latiores in medio . Ac si plerique omnes ea figura inveniuntur , ut a latiori bas initium capientes in apicem desinant, proclive est colligere eos casu quodam fractos esse disruptosque Franguntur vero facillime, cum non vere crystallina , sed tantum elemnitica sub stantia constent, ac propterea in madida terra mollissimi sim . quaterra labente deteguntur nihilque est proclivius, quam ut in eo lapsu frangantur, Sic fere coniiciebat hedinus, cuius coniecturam confirmare videbatur elemnites ille, quem Scheuch gerus in suo libro et
posuerat, qui elemnites cum esset in uno e Xetremo acutUS,
90쪽
7 COMMENTARII. alter non acutus quidem , sed tamen tenuior, quam in medio, plane ostendebat, se non in medio, ut plerisque contingit, sed prope unum apicem disruptum fuisse. Quae si hedino iam tum verisimilia visa fuerant, cum elemniten plane integrum , usquequaque perfectum adhuc vidisset nullum quid demum futurum fuisse putamus, si de belemnite illo integro perfectissimoque cognovisset, quem postea Baterus in sua Orictographia Norica , quae edita est anno millesimo septingentesimo Octavo descripsit utrimque acutissimum Sed sic est veritas, ut post longa demum studia se prodat, quae interdum non Unus homo, ne una observatio iraesertim cum in observationibus fortuna, casus multum valeant potest conficere Multi etiam his temporibus coniectura ducti longe adeo progressi sunt, ut belemnitas non lapides esse existimaverint, sed marina quaedam testacea , quae nondum satis nota sint, per terra Spassim exposita; quorum opinionem observatio confirmavit. Nam plerioue inter fossilia testacea, nonnuli etiam membranacea testa obducti diligentibus naturae scrutatoribus occurrerunt. Quod si
ita est, neque plura horum testaceorum genera nobis fingere sine causi volumus, elemnitas sane omnes eadem figura , si integri quidem sint, s. oportet. Neque est dubitandum , quin integri potius illi sint, qui utrimque in acutum desinunt, quam qui X Una parte latiores, ex altera acumen habent; hi enim, illis fieri frangendo possunt, non item illi ex his Neau vero miranduna est, hedinum , qui id temporis nihil tale suspicabatur, coniecturis tamen ductum suis in veritatem incidisses par est enim , ut qui verisimilia diligenter captant, non longe aberrent a Veri