Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1748년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

OMMENTARII . 93fgnia, unde coniecit, ne has quidem a inera bononiensi agro abesse. Operae pretium est haec inerarum , qualiacumque sunt, signa cum et eri opinione coniungere , quam Licetus, aliique confirmarunt, qui bononiensibus persuadere voluerunt, ipsos esse, si foderent, inter ceteras nationes ditissimos . Non enim vel gypsi tantum mineras, quae sunt apud illos certissimae, vel cupri, vel antimonii, vel minii, quae sunt adhuc dubiae, monii rare isse posse putabant, sed etiam ferri, atque adeo argenti, si Deo placet, atque auri quae etiamsi nullae isent, ipsa tamen per se iucunda essent opinio Hactenus, quae de mineris ab auctore epistolae proposita sunt, dixi nunc de lapidibus referam sine ordine . In illustri quadam minera gypsi invenit auctor si illantem humorem quemdam ex iis,

qui stalagmitae ab historicis appellantur , qui post super mineram

increscens, colore flavo cotogninum alabastrum imitabatur Monet etiam bi inter vestiganda bononiensis agri opes occurrilse non semel, Hava succina,in crystallos nigri cantes, alios praeterea multos lapides, quorum varia est conformatio, tam an ca pilis figuram hoc rei e 1ente, illo abdominis, alio cruris, multis etiam peponum , nucum , panum, aliarumque huiusmodi vel a turalium rerum , vel manu , Marte factarum qui lapides non

tantum in eo torrente , quem accolae vocant elle aramille

quemque ob id ipsum fama illustravit, sed etiam prope castrum

S. Petri non raro inveniuntur; creduntur autem concurrentibus

temere arenis a natura quasi per ludum fieri. Et item alii sunt mirabiles quidam lapides , qui exsecti interioribus suis maculis, Venisque expressissimas animalium, atque hominum imagines referunt. In eo monte, que i bononienses vocant della guari lia dentalia aliquot auctori se se ostenderunt, quorum cavos Chatae replebant, quas nuclei facillime educendi, si qui voluisset. Id sa ne illorum observationes,, testimonia confirmat, qui gemmas, lapidesque alios nobilissimos bononiensi agro non omnino abesse

tellantur.

Haec ad montis maioris, quo tum auctor se contulerat, aliorumque vicinorum collium historiam absolvendam satis non erant, nisi diluvianum aliquid accedebat. Quod eo diligentius ab auctore perquisitum fuisse putandum est quod haec utique, quae ubivis gentium inveniuntur, marina corpora ad diluvii tempus referenda esse tam persuasum habebat, quam quod maxime Quod si haec illi sententia iam tum animo insederat penitus, cum ripas nondum,in montes observasset, qui ex concharum , cochlearumque

112쪽

94 COMMENTARII. rumque exuviis non ne congestis pectinum is pectunculorum fragmentis simul cum terra commixtis toti poene constitissent, quid tum illi postea visum esse putamus, cum haec plane, apertissimeque in bononiensi agro suis ipse oculis vidit, animadvertitque Quae observatio per se satis illustris est, sed Maliae supersunt ad hanc partem spectantes, quas pressius dicam Duo cammarum genera insigni magnitudine invenit auctor quorum unum ad conchytem fasciatum retulit, de uo agit Al-drovandus in mus eo metallico, alterum quid esset, dubitavit, an argyroplites in saXo corticoso , de quo in illo , quod modo dixi, mus eo metallico , an concha galades lapide facta , de qua in nauseomos cardo agitur. Qua de re se se ab iudicio continuit quo autem iudicare Academia certius posset, cammae unius figuram ad eam missit. Inter excavandum editissimum , si quod est aliud, blan cani montis iugum magna pinnarum fossilium vis apparuit intra argillam immersa s erat argillae color ad caeruleum vergens

quarum pinnarum cortices fere omnino vetustas absumserat, tantum de his forma admonebat Margenteum nescio quid tenuissimum, quod argillae haerebat, impressumque ibi pars conchae interior reliquerat. Muricem quoque lapidefactum peculiari forma

in parvo martignonis torrente invenit. Ad haec omnia accedunt alia marina corpora non contemnenda, in quibus neque ostracitae maximi praeteriri debent, quorum magnus numerus in eo monte invenitur, qui est adversus aedem B. Virginis, quam vocant et Saso, neque illud omnium, quae circa illa loca apparent, testaceum nobilissimum: peeten planus polyginglymus vertice lato , has plana margariti fera , quod testaceum , aisterus in sua conchyliorum historia numerat,in Aldro-vandus in mus eo metallico argyroconchytem appellavit. His testaceis mirum quam mons ille abundat; sed multa sunt, quae vetustate quasi consumta in quammas abeunt tenuissimas, quae redactae in pulverem pro thalico terreo habentur longe optimo , aliis omnibus, vel ipsis margariti feris conchis anteponend acetum enim stillatum mirum in modum dulcificant, in eoque alicalicis praestant ceteriS. Nimius sim , si omnia velim persequi. Eo in loco, quem O-cant paegiuoli ossi , parvos lamiae dentes collegit auctor per temram quamdam rubra dispersos. In torrente, qui dicitur Sancti Martini de ancuniano deprehendit fragmentum magnae cuiusdam,& lapide factae cammae, in cuius conveXo parvus apparet, Win lapidem conversus anguis, lato , compressoque capites viperam di Xeris

113쪽

COMMENTARII.

iis Arenarium demum lapidem vidit, in quem testacea marina permulta infixa erant, versa in lapidem quibus accedebat inhaerens quidpiam , oblongum , compressum in fine, Hatius, ut piscis caudam posses agnoscere . Hunc piscem ex illis esse, quos Al drovandus in libro de piscibus phyrenas vocat, facile assirmasset, nisi id aliorum iudicium maluisset esse, quam suum . Haec sunt, quae auctor ea brevi quodam itinere ad Academiam scripsit istunam iter longius suscepisset.

Iur Bononia ad alpes S. Pellegrini.

ΡΗilosophorum itinera cum alias ob res in pretio esse debent,

tum vero etiam quia perpauci sunt, qui veritatis,in sapientiae caussa peregrinentur. In his tamen Xcelluit Aloysii Ferdinandi Marsilii studium, cuius itineribus volumina sunt referta ; sed nos cetera missa facimus . Illud tantum exponam, Quod simul cum Dominico Gusmano Galeatio anno supra millesimum septingentesimum undevicesimo Bononia ad alpes S. Pellegrini fecit, quo tempore editissima bononiensium is mutinensium at pium iuga perlustravit. Cum autem ipse in mappa quadam locorum situs, intervalla , totiusque regionis adspectum notaret, quod sibi necessirium esse putabat ad praeclarum opus de structura telluris organica edendum , aleatius interim , quae naturalis historiae erant, diligenter colligebat eaque post ad Academiam in variis sermonibus retulit; quae ego in unum colligam eumdemque , quem ipse tenuit, conservabo Oidinem , idest eum , quem ipsa itineris ratio postulat

Primum ergo Bononia egressis occurrerunt montes , quos incolae pradalbinum, montem mavorem, sive maiorem , lancanum appellant. Hi vero marinis corporibus frequentissimi sunt, squialii testaceorum generibus abundant multis, cammis, pectinibus , pectunculis , ostreis , turbinibus, balanis, dentalibus marinis vermibus, aliisque, quae partim soluta intra margam inveniuntur, partim coagmentata, Win lapides coalescentia modo compactos, duros, modo molles, driabiles . In primis, quos dixi, duobus montibus reperta sunt lapidis , seu phosphori bononiensis frusta non pauca . Loci accolae a Urmant se multo plura invenire, cum decidentes e montibus aquae propter magnos effusos imbres, praecipites iuunt , 4aΣa glebas secum trahunt. Quod

114쪽

96 COMMENTARII. Quod scita est , iam phosphorus ille non unius montis paterni proprium decus est, sed etiam aliorum . In summo blan cani montis vertice observavit Galeatius non solum ingentem illam pinnarum fossilium vim, de qua in superiori capite mentionem fecimus, sed

etiam, ubi terra ad triginta fere pedes excaVata erat, magnum numerum echinorum spathagorum intra margam , unde mons ille

totus consistit, penitus immersorum quamquam cortices quod etiam in pinnis acciderato aetas paene absumserat; sed forma quinque instructa radiis de echinis dubitare non sinebat Ligna etiam lapide facta, Marborum folia eodem loci invenit, quorum lineamenta, fibrae quamvis nonnihil depravata essent, suspicionem tamen de foliis laureis iniecerunt. Fragmentum horum simile videre licet in tabula quarta decima herbari diluviani a viro

summo Ioanne Iacobo Scheuch Zero Leidae editi. Inter haec incessit Galeatium cupido altitudinem blancani montis cognoscendi quam in rem, ut erat baro metro instructus, ea uti methodo voluit, quae est a parisiensibus nobili illimis observatoribus in eorum Academiae actis anni millesimi septingentesimi tertii proposita. Ea methodo altitudines metiendae omnes ad maris su perficiem , quae constans,in perpetua habetur, referuntur. Namque barometro in superficie maris locato, mercurius tubo contentus certam obtinet altitudinem , quae post pro eo ut baro metrum ipsum altius fertur, decrescit varias locorum altitudines declarat, hac quidem rationes si baro metrum e superficie maris ad loca editiora paullatim in per varios adscensus feratur; in singulis vero barometri adscensibus mercurius in tubo unam lineam deprimatur, constat primum arometri adscensum edunt pari sensium esse debere circiter i , alterum vero a tertium 63 , quartum 6 eodemque ordine rem deinceps procedere Hanc quidem rationem si sequimur, oportet mercurium in ba- rometro, quod in infima Bononiae parte locatum sit, duabus lineis depressiorem esse , quam si idem baro metrum esset in superficie maris constitutum. Etenim cum deficienti uni lineae respondeat altitudo pedum i , deficienti vero lineae alteri respondeat altitudo pedum 5 si altitudines hae duae in unam summam colligantur, exsistet pedum 123 altitudo, quae sane duarum linearum defectui respondebit. Atqui infima Bononiae pars supra mare eminet, quantum accuratissimis libellationibus constat, pedes ipsos irrci quare Bononiae is quidem situs esse credendus est , ut si barometrum in infima eius parte locetur , mercurius in eo altitudinen obtineat duabus lineis minorem , quam si eodem tempore in

115쪽

COMMENTARII. Tre in maris superficie locaretur. Id cum ita sit , quoniam barome

tro in lancan montis vertice constituto mercurius Galeatio ob servante obtinuit altitudinem digitorum 6, linearum 11, cum Bononiae eodem tempore, aliis observantibus, obtineret altitu

dinem digitorum et , linearum I sequitur mercurium in montis illius vertice altitudinem habuisse minorem, quam Bononiae citaneis , id est minorem, quam in maris superficie lineis Io unde efficitur , ut blancani vertex supra mare emineat pedes pari senses

fueue, dei supra infima Bononiae partem pedes 333. Quam

mensuram, qui omnia geometrarum more tractant, non Iobabunt ac ne nos quidem probaremus, si in lauiusmodi rebus sub

tilitas requireretur tanta. Hos quos dixi, montes tenent bononienses cetera mutine nisses habent, quorum fines ubi Galeatius attigit, continuo exarsit desiderio saxol salsam visendi, quam olim etiam a Plinio observatam fuisse accepimus; praesentem vero eius statum exposuit Vallis nerius in omi tertii decim diarii veneti articulo seXto eumdem feres, quem octo post annis observavit Galeatius ut plane appareat eo intervallo nihil fere de illius salsae, ac loci ratione mutatum esse . Sic enim Galeatio observante res habebat Haud longe ab ea via , qua itur ad montem Zibium , collis exsurgit mille circiter passuum a saXolo distans, in cuius summo planities se se eae plicat in latitudinem pedum circiter septuaginta quinque late vasta, ut quae herbis omnibus caret, nihilque nisi lapides , caenum aridum colore cinere ostentat. In hac planitie parvus tumulus erigitur in altitudinem pedum trium , iidem lapidibus , luto formatus isque in medio se se aperit, hiansque craterem enficit, cuius os duos circiter pedes patet in latitudine. Hic illud proprie continetur, quod physicos allicito loco famam fecit;

Nam Que craterem hunc usque fere ad os materia replet soluti luti persimilis, coloris ad nigrum vergentis, perpetuo aestuans, iuriamurans, quaeque inter aestuandum multiplices bullas essici tiroidis rumpendas Interdum vero fervescit validius, sic ut intra crateris

hiatum contineri non possit, sed excedens huc atque illuc passim per clivum dilabatur. Intus Win illo ipso, quem dixi, cavo lapides multi,is variis modis commixti simul, confusi volvvn.tur, in quibus , marcha sitae observatae sunt; sicque inter eos lutum cum aqUa pervolvitur, tamquam e subterraneo specu foras

per intercapedines,in rimas in lucem , adspectum exiret Hos latapides, si quando gurges vehementius Xaestuat, magna vi, atque impetu eructat longe proiicit ad multos pedes quibus eructa-N tioni.

116쪽

COMMENTARII. tionibus plerumque fragor, fumus,in flamma nonnumquam, adiunguntur. Quamquam hae tantae eructationes raro accidunt , si incolis libet credere, nonnisi annorum quindecim intervallo redeunt , hique gravem, quemque vel iumenta refugiant, sulphuris, bituminisque odorem futurarum o eruptionum praesagium habent; sed Galeatius quidem huius odoris nihil sensit, quod fortasse eruptiones tales nondum in propinquo essent Ceterum cum aestum illum, quem dixi, attentius consideraret, venit illi in mentem dubitare, utrum is calore aliquo subterraneo fieret. Itaque, ut hoc sibi dubium adimeret, thermo metrum spiritu vini confectum in gurgitem immisit ad profunditatem digitos um octo parisiensium sed tantum abfuit, ut inclusus liquor sursum ferretur; quin duas etiam lineas, eoque amplius depressus est, quippe quod ante immersionem in altitudinem X tendebatur digitorum i , linearum scum dimidia, post immersionem vero altitudinem tantum obtinebat digitorum II linearum , quae altitudo respondet gradibus V lineis fere 4 in thermometro Stan- Cariano, quae altitudo novem scilicet digitos ab illa abest , ad quam mercurius ebullientis aquae vi, calore adigitur De Stan-cariano thermometro dicam alibi, cum physica exponam . Interim dum hoc differo, ne quid huic mensurae deesse videatur, scire convenit, tempus, quo Galeatius thermometrum in gurgitem immisit, fuisse mens sextilis diem tertium, diei vero horam vicesimam , quo tempore aestas est calidissim . Tentavit etiam , si baculo gurgitis fundum attingere posset, sed cum baculum ad profunditatem palmarem intromisisset, urgere ulterius, promovexe propter eos, quos diXi, occurrentes lapides non potuit. Ut autem cetera inter Galeatii, Uallis neri observationes conis veniebant, sic unum erat dispar. Quo die Galeatius in eum locum se contulit, redundabat late gurges, lutumque cum aqua admodum turbida, atque obscura hac, atque illac diffluebat in cuius summo subtiles quaedam lineae excurrere,in tamquam filamenta huc illucque porrigi videbantur colore autem, maiori quadam adfluendum proclivitate satis distinguebantur; namque fluidiores erant, quam reliquum lutum m magis nigrae . Petro leum ess e facile iudicasset Galeatius; sed nec erat odor similis, nec sapor bitumen tamen esse pro certo habuit. At petroleum fuisse oportet, quo tempore Valli meritis haec loca adiit is enim de petro- leo testatur, idque nigrum in grave olens fuisse aflirmat, Min decurrenti aqua innatans, quam non turbidam , atque obscuram, sed claram in limpidam observavit. Quod notandum putavimus, ne,

117쪽

COMMENTARII.

6 qui sorte haec loca semel adspexerint, putent omnia eodem semia per se habere modo Insgnis haec porro nobilissimi liquoris ratio digna Galeatio visa est , quam diligentius Spenderet; sed cum ne

que instrumentorum copiam , neque commorandi tempus habe ret, statim quantum potuit illius decurrentis uti in vasa con tulit, idque Bononiam missi examinaturus omnia, simul ut re diisset. Alienum non puto a proposito itinere breviter digredi, atque huius examinis rationem paucis exponere, ne illa videar sermone disiungere , quae sunt re ipsa, atque argumento coniunctissima. Re versus ergo Bononiam Galeatius haec fecit. Portionem luti non minimam sumst, in qua adhuc nigricantes illae lineae, quas supra descripsimus, bituminosae apparebant. Omnem , quae inerat,

aquam philtratione, quoad eius fieri potuit, diligentissima per chartam empoIeticam eduxit, tum gustavit, si quid saperet; sal f eratri liquoribus acidis, thalicisque admixta nihil mutabat, quod quidem sensu percipi posset chartae caeruleae colorem ,

syrupi violarum ne tantillum quidem inficiebat. Hanc aquam suo luto iterum affudit tum eius vim non medio crem in alere bico posuit destillatione balneo maris confecta nia hil inde extraxit, praeter aquam nudius saporis , quae cum acidispariter , at halicisque iuncta nihil mutavit. Eius materiae, quae reliqua in alem hic erat, duas libras posuit in retorta, modico primum carbonis igne aliam aquam inde extraxit, sed proisus inspidam, quaeque acidis, at halicisque commiXta nihilo ad alterandum essicacior visa est, quam prima, aut altera illarum , quae ante extractae fuerant. Post igne usque ad reverberium aucto vapores albi suscitari coepti sunt, tum densari, partim in subtilissimum cogi pulverem , partim in aquam salsam . Id pulverissimul, aquae, quidquid erat, gravitate dimidiam unciam non

superabat. Erat autem pulvis grave olens tamquam vum putridum , ut posset cum bononiens phosphoro recens calcinato comparari qui odor sulphureae, bituminosaeque materiae luto, quod diximus, admi Et non sine caussa attribuitur. Aqua adeo postrema haec , quam dixi, sic erat. Stillato aceto te cum vitrioli spiritu commixta, quae duo sunt nobilissima acida, effervescere non mediocriter visa est: syrupo violarum admixta violaceum eius colorem statim in viridem , eumque praestantem convertere rubrum vero, quem ipsa a spiritu quodam acido

contraxerat, in violaceum quae sane convincunt, salem quemdam athalicum in ea fuisse

118쪽

IO COMMENTARII. Sub haec retulit se Galeatius ad terram illam, quae ex prima destillatione in lembico superfuerat, duasque eius libras sum sit, ac lotionibus, philtrationibus, vaporationibusque non ita paucis salis drachmam extraxit unam , χ1midiatam , quem salem , si

figuram saporem spectasses, nisi quod cuborum anguli paudo

erant obtusiores, marinum diXisses. In ignem coniectus crepitabat, cumque in hoc sali marino esset par, in eo erat dissimilis, quod in aquam fortem ex nitro, alumine immersus ebullitionem suscitabat tantam , quantam a marinus non solet ; cumque hic aceti spiritum nullo modo ad effervescendum excitet, Xcitabat ille aliquantulum . Pares magis erant in praecipitandis solutionibus in solutione utique sublimati per aquam pluviam confecta quam uterque in particulas albas cogebant, praecipitabant eodem modo . Sed praecipitatio mercurii copiosior erat ab nosti illo , quam a marino, sales saturni vero rubra magis,in purpurea. Illuc redeo unde discessi. Observata sagoli salsa perre ΣΠ Galeatius ad montem , quem incolae Zibium nominant, petrole fontibus nobilem. Hi distant at eo loco, ubi salsam esse diYimus, quingentos fere passus, eque ripis,in lateribus montis, plerumque prope rivulos ad ima decurrentes, Xsiliunt, exceptique cavis stagnant, Moleum insigne quoddam in summa superficie ostentant. Hoc illud scilicet petro leum est, quod ei loco famam fecit idoue non omnes aeque fontes emittunt, sed alii plus, alii minus, sic tamen ut in omnibus a Xime abundet aqua, ad quam , si oleum comparetur, paucissimum quidpiam videatur ac nas statis diebus,

quibus incolae ad extrahendum oleum se conferunt, quam et Iam omnem haurirent, haec brevi usque eo insurgeret, ut cavitates, puteos excedens se se late effunderet, Oleumque omne disperderet. Horum puteorum unus est antiqui stimus, ut quem quadringentis ante annis factum esse narrant incolae , eaque de caussa fontem veterem nominant. Isque ille esse creditur, cuius meminit Baccius, quique, hi auctori fidem habemus cur autem non habeamus '' tam largiter olim fluxit, ut librae olei singulis diebus inde

eX traherentur ad quadraginta quam Quam acci temporibus vix octo trahebantur. Ut nunc est, una tantum libra extrahitur, quantum quidem loci incolae assii mant, in singulos dies ciale me utique, cum udum est, inluviae decidunt; nam in aestate, sereno Caelo, Ventisque fiantibus vehementioribus, aliquanto plus olei colligi solet. Sedin hunc vetustissimum , Malios praeterea recentiores fontes diligenter Observans Galeaticis sit omnia congruere vidit cum Rama et Zini, Ariosti, aliorumque, qui illos eXposuerunt, descriptionibus, ut nihil supra seri posset. Ita

119쪽

COMMENTARII IOIIta rebus aliis missis calorem tantum horum fontium sibi ther- mometro explorandum censuit, quod alios fortasse haec fugerat indagatio. Se ergo ad puteum eum contulit, qui est iuxta rivulum , quem incolae vocant stancam . Is quas parvus specus in montis latere insculptus est, qua hic ad orientem convertitur, Wpatet in longum pedes quinque eiusque profunditas tanta est, ut tres ipsos pedes infra fundum illius, quem dixi, rivuli deprimatur. Erat tum in eo aqua ad altitudinem unius pedis assurgens, supra quam parum admodum olei exstabat. Hac vero thermo metrum in aquam immersit, ac quirique post minutis observavit, inclusum intus liquorem , qui ante immersionem ad grad. 3, Se lin s constiterat, sic postea depressum esse, ut altitudinem nonnis grad. 3, lino obtineret; quae mensura si ad thermo metrum , quod aere , mercurio fit, referatur, calorem eum indicabit, qui digitos pari senses o lineas feres ab aquae ferventis calore distat quem ipsum gradum obtinuit Bononiae calor die duodecimo septembris anno millesimo septingentesimo undevicesimo circa meridiem stante occidentali vento, pluvia tenui decidente. Observato hoc puteo, ad alium adiit Galeatius, qui centum circiter passus hinc aberat. Is est cavatus in monte , qua ad septem. trionem spectat, prope rivulum anum utque in hoc plus aquae, quam in illo altero , quem supra memoravimus, sic etiam plus

olei continebatur Thermo metro autem in hunc immerso observavit contentum in eo liquorem tantumdem in pari tempore depressum esse, quantum in illo primo puteo, eoque amplius sex linea. quae differentia maiori huius, quam illius profunditati non sine probabili ratione visa est Galeatio posse adsignari. Hactenus de petrole fontibus laborandum sibi Galeatius egistiam avit. Quo autem loci altitudinem cognosceret, arometriana

in editissimam montis partem , ubi arx vetus sedet, secum attulit, ibique observavit mercurium ad altitudinem digitorum 15, clin. sub sdere . Eadem ferme hora aliis Bononiae observatoribus meris curius in barometro obtinuit altitudinem digitorum et ii 13. Quae duae altitudines si ea , quam supra exposuimus, pari sensum methodo mul conferantur, ostendent montis ibit acui nensupra mare eminere pedes pari senses circiteris P, idest supra in. fimam Bononiae partem 23. His visis reliquum erat cognoscere, num qua essent in illo monte marina corpora . Circumspiciens ergo, inspectansque Galea tius inter descendendum omnia, vidit testacea lapide faetari uana.

plurima, e quibus rupes ipsae totae constabant; sed nullum inveniu

120쪽

IO COMMEM TARII. nobilius, quam caelatam quamdam concham, quae cum tota Intra margam diu iacuisset, substantiam margariti feram naturalem

suam cum interius, tum exterius sic oppido conservaverat, ut recens e mari X tracta videretur. Illa etiam quam plurimi facienda sunt, quae circa ea loca invenit, coraliorum fragmenta multa, nec

ita exigua, quae lineamentis suis omnibus probe e X pressis, Mnaturalibus distincta oris verissima lithophyta profitebantur . O rum post ipse non nuda in bononiensis Instituti aedes adcidam fossilium supelle stilem amplificandam contulit, tamquam certissima diluvii monumenta4 amin ipse in illa adhuc Vod Vardi opinione

manet, quam lithophyta, quae diximus, videntur maiorem in modum confirmare. Cum enim de piscibus, aliisque, quae maria pererrant, quaeque passim per terras omnes inveniuntur, aliquiveriti sint, ne per subterraneas vias mul cum aquis delata in montes penetraverint, ibique consederint, quid tale demum decoratiis dubitari potest, quae scopulis perpetuo adhaerescentia neutiquam per maria vagantur Quae sane non videntur in altissimis montibus potuisse ullo modo considere, nisi turbatis at imo ma-Tibus, diruentes, confringentesque aquae omnia, universum terrarum orbem sint pervagatae. Sed id alii viderint. Ea, quae dixi, Coraliorum fragmenta reperta in monte ibi coralium articu latum errantis Imperat plane referunt, cuius generis frusta non

pauca invenisse se ait in Messanae collibus Augustinus Scilla idque memoria prodidit in eo libro, cui titulum fecit La mana speculatione disin annata a senso

Hactenus marina corpora Galeatio occurrerunt; nam post cum

suum ad alpes . Pellegrini iter petere contenderet, atque alia aliis editiora loca capesseret, quamvis per summam diligentiam scrutaretur omnia , atque inspiceret, nullum ei amplius marinum Corpus , quod quidem praeter eius exspectationem accidit ne vestigium quidem , apparuit. Quamobrem in illam opinionem magnopere inclinatus est, quam dudum Marsi ius versabat animo, idest marina haec corpora in altis imis montium iugis nuda esse, sed tantum in quibusdam montibus, qui modice in altum se evehunt, ibique in horizontalibus plerumque stratis reperiri quam Opinionem consentientibus Marsilii primum, post etiam Galeat ii observationibus, nihil erit cur amplius in dubium vocemus, si aliorum quoque, idem in plerisque aliis locis observantium , testimonio confirmabitur . Quare iis auctores sumus , qui per Ontosa loca iter habent, si quid veritatem o philosophos diligunt, ne huiusmodi observationes praetermittant. Quid enim haec scri

SEARCH

MENU NAVIGATION