Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1748년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

COMMENTARII

De quis ore nis .

V primum ad ea studia Academia se contulit, quae nunc

maxime apud homines in honore sunt, statim bono niensium aquarum historiam illustrare, quoad eius fieri possiet, absolvere decrevit videbatur enim illa coisgnitio, Mad multas res utilis, Mad medicinan faciendam necessa ria. Et sane ex illo tempore multorum voluntas huic studio non de fuit; sed in primis Marci Antonii Laurenti eluxit industria, qui aporectanis aquis rem exorsus, de his non semel in Academia, nec pauca disseruit. Ego omnia complectar hoc capite , tradam posteris; nam quamvis alii eadem de re libros ediderint, nihilominus nonnulla interdum in auctoribus mutare oportet, multa etiam adiungere, confirmare . Usque adeo optandum est , ut in eodem argumento versentur quam plurimi. Porecta oppidum est in bononiensi agro positum, haud longe ab Etruriae finibus, ad occidentem spectans , cui e una parte apennini iuga imminent, cum ex alaera rhenum tangat, multis saluberrimis, miro ingenio fontibus clarum, quibus orectanarum aquarum nomen e 1 inditum . Hos fontes natura, ingenio varios, diversosque inter se esse, auctores plerique ferunt sed si Laurento credimus, qui ad ea loca visenda anno millesimo septingentesimo decimo tertio quintili mense se contulit, quo mense thermalibus quidem aquis maxima inesse vis creditur , praeterquam loco, nomine vix quidquam differunt. Duo autem praeter ceteros insignes sunt, de quibus dicemus Horum unus dicitur porecta vetus, qui ex monte arenoso lapideo, duriori, longe ab oppido passus circiter centum ortus inter orientem meridiem fertur pleno gurgite . EXit per os insculptae faciei vetulam repraesentantis, unde veteris nomen traxit Aqua limpidissima est, varie calida pro variis diei horis,

tempestatibus quamvis vero graviuscule oleat, Ut quae ovum male coetum refert, sitque sapore paullo salsior, tamen neque nauseam, neque fastidium movet, gustantique Laurento tenue quoddam, salitum iusculum visa est ac ne id quidem iis videri solet, qui illam valetudinis caussa bibunt, ubi unum , aut alterum hauserunt cyathum . Probe librata , ea scilicet ratione, quam schi-

132쪽

ai 4 COMMENTARII. nardus tradidit, testante Laurento, eoque, quem is secium in ponderando habuit, aullo Baptista Balbo , est granorum quinque

supra quartam grani partem , quae gravitas illi communis est cum ceteris eius loc aquis dulcibus,, putealibus. Nihil extraneum, sibique commixtum ostendit, ne si micros copio quidem inspicias In fundo autem labri, ubi stagnantes aquae diu consederunt sunt autem ibi huiusmodi stagna aegrotantium cauis parata non pauca'

viget quoddam musci genus quam albo pulvere adspersum , dubtilissim, eaque re minus viride apparet . Sic Certe Te erant, quo tempore Laurentus ea loca adiit. Eius porro quae naturam mul-

is modis scrutari instituit, primum acidis, alicalicisque in aliis huiusmodi rebus in eam coniectis, deinde evaporatione, ad extremum destillatione . Haec ergo tria explicem US. Coniectis acidis, at halicis ue, Maliis id genus rebus haec sunt comperta. Immissis in duas distinctas eius, quam dixi, quae portiones syrupo violarum , cyaneis floribus nulla coloris mutatio secuta est , nam quamvis purpureus syrupi violarum nitor paullulum languescere visus sit, eam tamen dilutionem Otius quamdam , quam veram, absolutamque mutationem fuisses, proclive est credere Sales varii, marinus, gemmeus, ammoniacus, probe soluti sunt, cito, sic quidem , ut neque aquae Color mutatus sit, neque ulla praecipitatio secuta, quae sensu posset percipi. E contrario solutio vitrioli cyprii primum lactescentiam, tum praecipitationem lacteam fecit. Solutio aluminis aquam tantum miscuit, turbavit. Solutio mercurii sublimati colorem induxit lacteum, .consistentiam quamdam . Inter haec habebat Laurentus paratum hononiensis hosphori liXivium , quod sane mirum quoddam, Megregium praecipitans esse , a pe alias compertum est. Hoc ergo in orectanam a Quam immisso, ea statim lactescere visa est, inuod erat lacteum, ad fundum continuo demittere. His absolutis spirituosiores liquores adhiberi coepti sunt. Spiritus vel salis ammoniaci sine calce parati, uel humani sanguinis nutiam sensibilem alterationem iecerunt nullam pariter

oleum tartari, si paucissimarum renularum praecipitationem X-cipias . At spiritus acidi, sulphuris, salis marini, vitrioli, quae

fortes neque praecipitationem ullam , neque effervescentiam lienderunt ne acetum quidem destillatum. In euaporatione autem haec acciderunt. Magna aquae vi in vasaprum Dalaia , atque igni ampo sita ad Vanorandua , primum omnis eius odori, ubi paullulum Caloris accepit, Prorsus EVADUalis Inrerim cum ea menstrua, quae supra di Si iterum ac saepius in

133쪽

COMMENTARII. II eam immitterentur, observatum est , eadem ex hisce immissioni bus sequi, quae ex superioribus secuta fuerant, quamquam eo quidem melius, evidentiusque, quo plus quae ab ignis calore absumtum fuerat. Ad ultimum resedit in fundo, ad latera vasis mas a quaedam coloris cineret , saporis salino lixiviosi Ut huius massae rationem, is naturam indagaret Laurentus, primum variis eius, diversisque partibus varios pariter, diversosque liquores, spiritus separatim affudit. Ex his affusionibus haec sunt secuta . Ex affusione spiritus vitrioli insignis effervescentia cum calore, fumo, qui ad longum tempus perdurarunt spiritus ipse non parum de aciditate sua amisit. Affusionem spiritus nitri magna statim effervescentia secuta est cum calore acriori. Idem aquae fortes praestiterunt, in quibus item , ut in spiritu nitri, id praecipue accidit, ut post illarum affusionem crystalligatus sal quidam , crystallique ipsae albescentes, figurae cubicae apparuerint E spiritu salis marini, motus effervescentiae longior,& calor lenior fuit. Affuso aceto destillato effervescentia orta est, sed sine calore sensibili Mercurii sublimati solutio colorem statim saturare croceum fecit lixivium bononiensis hosphori lacteum . Ex al halicis tum volatilibus, tum figis, Mitem ex syrupo violarum nulla effervescentia , nullusque motus secutus est 'uius tantum color in pulchre viridem est mutatus. Cum haec in illa rudi, ut adhuc erat, impuraque materia, quam supra diximus ad fundum, ad latera vasis inter vaporandum consedisse, Laurentus observasset, operae pretium erat eiusdem materiae par res dissociare a se invicem, disiungere, ut singulis cognitis, quod cuique effectum attribuendum esset, planius appareret. Fecit ergo Laurentus, ut quinque eius uncias cum aqua

pura, dulci lixivi atas charta philtraret philtratione confecta terreum illud, quod super philtrum exstitit, quodque erat coloris cineret, pondere duas rachmas aequabat, siccavit primum, deinde liquoribus variis perfudit, quarum affusionum hic fuit exitus . Sublimati solutio colorem leviter luteum fecit spiritus vitrioli effervescentiam cum calores; qua effervescentia spiritus ipsus cor debilitari admodum visus est. Spiritus nitri pariter multum de sua aciditate amisit, cum effervescentiam excitasset sane maiorem, longioremque , quam ante fecerat in illa, quam supra dixi, rudi adhuc impuraque materiaci colorem etiam

nigrescentem indugit. Aquam vero, quae in philtratione chartam traiecerat, scrutatus est Laurentus ad hunc modum . Evaporavit ad cuticulam

134쪽

1i COMMENTARII. cumque inter evaporandum salinas, easque perexiguas crystallos

vidisset, coloris ad album vergentis, maiorem quidem partem configurationis quadratae, salem hunc qui oculis purior videbatur , sedulo sum sit, eique spiritus acidos iterum affudit effervescentia secuta est, sed lenior . Quo autem eumdem hunc salem puriorem haberet, defaecatioremque , ipsum iterum solvit, ite-xumque philtratione .crystalligatione confecta Observavit salinas particulas in figuram cubicam melius, perlectiusque Conformatas sed illam qualitatem amiserant, qua ante praeditae fuerant, ut affusis spiritibus acidis effervescentiam parerent; neque amplius quidquam de syrupi violarum colore mutarunt. Quo factum est, ut sibi Laurentus persuaserit, effectus eos, quos supra a Si, non proprie salibus, sed terrae potius cuidam referendos esse quae cum salibus ipsis ante commixta esset, quandoquidem terra hac per lotiones, philtrationesque crebras abiecta , omnia longe aliter cedebant, quam ante . Quod sane animadvertere dignumerat, ut qui de salium natura, conditione ex partium configuratione iudicant, videant, quam oporteat in huiusmodi iudiciis ferendis esse circumspectos. Potest quippe salibus mineralibus praesertim , nescio quid casu adiici, quo illorum vis, atque actio alteretur, vel minuatur, vel ad diversa trahatur effecta , vel ad contraria . Quid quod particularium salinarum textura occulto

quodam spiritu infici,in quas abscondi potest , sic ut alia videatur,

sensibus iudicetur, alia, si effectis. Et vero Laurentus ipse eos arte paravit sales Win totius Academiae conspectu olim posuit, qui si figuram spectares, unius generis viderentur, si effecta,

Phaenomena, alterius. Hactenus a X posui, quae in evaporatione observata sunt, nunc illa, quae destillando sunt comperta, X- sequar.

Cum ergo aquae recens e minera extractae libras ad septem in vase apto vitreo posuisset Laurentus , superposuissetque capitellum cum rostro, admoto post igne vapores, sive fumos calidissimos coloris ad album vergentis primum se attollere observavit, quos , cum essent in liquidum quoddam coacti, X templo e vase

e X tra Xit, ut eorum naturam diligentius perquireret . Soluta O-nem mercurii sublimati, tum lixivium bononiensi: phosphora admiscuit: e his lactescentia secuta est . Surupus violarum viriditatem quamdam contra Xit. Solutio aluminis turbavit, fecitaue

ut quidam quasi flosculi , sive lamenta praecipitaverint, quae microscopi inspecta nat uice mucosae visa sunt, ut etiam in aqua non destillata acciderat Liquores alii vel acidi, vel alica lici se

135쪽

COMMENTARII. LITparatim, ut par erat, cum eo, quem dixi, liquore commixti nihil efferbuerunt.

Destillationem prosecutus Laurentus in secundo pariter liquore, qui non, ut primus, tamquam aliquid ex fumis coalescens, sed guttatim exibat, eadem , quae ante, expertus est, nudo eorum , quae diximus , sequente phaenomeno; idque accidit in

omni liquido, quod deinceps usque ad destillationis finem effluaxit, quodque purum, putum phlegma visum est.

Destillatione ad finem perducta in fundo cucurbitae massa quaedam resedit drachmarum duarum pondere , scrupuli unius , granorum duodeviginti, sapore salsa, colore niveo qua in massa cum eadem tentarentur, quae ante in illa altera massa, quae post evaporationem ad fundum, mad latera vasis consederat, tentata fuerant, idem pariter fuit exitus. Ex his porro, quae adhuc dicta sunt, Laurentus sic colligit Primum . Praecipitationes lacteae, effervescentiae ex mixtione ac dorum , mutatio coloris, quam digi naus in syrupo violarum , loribusque cyaneis sequi, videntur sane ostendere, quidpiam in hac aqua inesse naturae athalicae . Secundo . Salem, qui huic aquae admixtus est, eiusdem naturae esse, ac marinum , praeterquam quod sigura cubica admonet, apparet etiam e sapore eodem is crepitatione, ac demum ex eo spiritu , qui inde per destillationem extrahitur, quique spiritu marini communis salis tam similis est, quam quod maxime . Tertio . alciforme principium in hac aqua inexsistere terra ostendit, quae in ea reperta est nam colore & sapore , iliae nomenis aliis quam plurimis vel calx esse , vel nihil referre magis videtur, quam calcem quod etiam usus ipse confiimat est enim aqua illa vel abstergendis linteis, vel leguminibus emolliendis, vel lupinis olivis, aliisque huius generis rebus per macerationem dulcificandis quemadmodum loci incolae testantur' adeo idonea , ut nihil supra Neque vero quod aqua haec naturae calcariae particeps sit, idcirco verendum est, ne minus ad medicinales usus sit apta. Etenim

Waqua ipsa calcis per se sola interdum adhibetur a medicis, quidem satura , idque aegris , illiso, MPaullo Hermanno testantibus, benevertit is Angli in ulcerum internorum curationibus , si Georgio a te credimus utuntur saepe aqua calcis vivae sonantis, cuius sumunt uncias ad quatuor ter, quaterve in singulos dies quo tutior aqua illa , de qua agimus , censenda est; nam, quod calca formis elementi continet, perquam modicum est; quippe cuius bina tantum , vel terna grana cum scrupulo uno salis

136쪽

1 18 COMMENTARII. paudo ante descripti coniuncta, in singulas aquae libras distribuun

tur. Quod idcirco monere voluimus, ut si qui forte hanc ob caussam has aquas aegris proponendas non censent, ab opinione desistant; nam Mad curanda ulcera plurimum valere illas, Mad fermenta primarum viarum eluenda, Mad scabiem atque herpetes abitergendos, alios huiusmodi abigendos morbos esse aptissimas historiae docent cum certae, notissimae, tum etiam multae,

constantes; neque, si ita non esset, tantus umquam fuisset ad ea loca aegrotantium concursus, quantum elapsis temporibus fuisse accepimus, neque Ranutiorum gens nobilissima, qui loca illa postident, aut balnea ibi parasset tam commoda , aut aedes elegantissimas tanto studio, tantaque impensa exstruxisset, quo si nunc minus multi confluunt, verendum est, ne medicorum magis culpa fiat, quam aquarum vitio, Redeo ad partes explicandas, quibus hae aquae componi dicuntur. Sunt enim qui velint, in his sulphur ferrum contineri& sulphur quidem ostendit tum odor, tum etiam vis balsamica quae maxime in laeribus carne replendis se promito id, de quo nondum mentionem fecimus, quodque notatu dignissimum est, numismata argentea in has aquas immersa , ibique paullis per detenta mirum in modum aureo colore infici; quamquam illud , quidquid est , sulphureum , quod in his aquis inest , leviss-mum quidpiam esse, subtilissimum, Me facili avolare credendum est, cum odor, qui eius maximum indicium est, aqua vel paullulum calefacta, omnis abeat quo illis, qui thermatibus hisce aquis uti volunt, auctores sumus, ut eas ad se minime X- portandas curent, sed potius ad thermas ipsas se conferant. Qui vero putant ferrum inesse in his aquis copiosissimum , videtur eos vis earumdem deoppilativa induxisse, cui rationi quantum sit

concedendum , cum neque observationes, neque Xperimenta consentiant, alii viderint. Nam neque quidquam Laurento in his aquis invenire datum est, quod magnetem sequeretur, neque quidquam, quod pulvere gallae, aut alia huiusmodi re nigro colo re inficeretur . Quibus rationibus illud etiam accedit, quod scianta vis ferri in his aquis inesset, quantam hi autumant, sal ille facile, quo ipsae refertissimae sunt, cum eo iunctus vitrioli vim ,

naturam indueret, contra quam accidit, cum salis marini si quam simillimus. Adhuc unum fontem, qui dicitur orecta Vetus, X-plicavi, nunc ad alterum veniamus; qui dicitur po recta nova Hic fons e fa X eo arenaceo quodam monte haud longe a Pistoriensium finibus exoritur, ac per canalem arte factum Versus Orien

137쪽

COMMENTARII I9tem deductus, per os marmorei simulacri, leonis caput referentis unde etiam leonis nomen accepit tandem exit. Iuxta ipsum rivus alter aqua dulcis excurrit e superioribus montibus decidens. Aqua est limpidissima, salsior is calidior, quam poredia Uetus, odoris quidem quantum & Laurento, ei, quem in observationibus suis adiutorem habuit, socium Petro inodio visum esto minus sulphurei, sed tamen mali, ingratique. Hic vero mirum quoddam accidit. Si fa accensa ad os leonis, unde fonseXit, quam proxime admoveatur; sic illico iuxta aquam propagatur flamma, atque eXtenditur , ut aqua ipsa comburi videatur Idque multis ita esse creditum est, quos videtur falsa quaedam rei

species in errorem indugisse. Cur entia non vapores potius inflammari putemus, qui simul cum aqua e leonis Ore Xeant,

quam aquam ipsam p Atqui id sane multis de caussis videtur veri similius . Nam primum si pauli longius ab ipso leonis ore fax ad

aquam admoveatur, quantumvis proXime ad psam accedat, nulla sequitur inflammatio . Deinde in puteolis, si agnis, quo eadem aqua ad lavandum derivatur , cum bullulae quaedam hinc, a,tque illinc exsurgant eg surgunt autem aliquibus in locis plurimae , magnitudinis inter se variaeo si flamma ad has proXime accedat, flatim inflammatio sequitur, sin autem ad eas partes appropinquet, ubi bullula nullae sunt, nullum item incendium Oritur. Quid quod in decurrentis aquae alveo, ubi hic aridus est,

per hiantes rimas exeunt pariter vaporosa bullulae, quae nullo negoti incenduntur, We ipso montis vertice, quo certe illam porectae aquam pervenire nemo cred1derit, vapores per rimas attolluntur, qui flamma accedente incensi usque eo Xardent, donec vel magnis affusis imbribus, vel etiam maiori vi qua piam Op-PIamantur quo facile X istiniavit Laurentus in ipso etiam leonis ore vaporem potius sulphureum quemdam, qui simul cum aquaeXeat, quam aquam ipsam comburi. Neque vero vaporem hunc cum aqua prorsus intime unitum esse, consociatumque, quemadmodi in multi in animum induXerunt, putandum est nam si ita esset, sulphureus aquae odor neque subito, neque facile evanesceret, ut sane accidit, si ea vel mediocriter calefiat, vel extra mineram tantisper teneatur. Qiiod vero ad eius naturam speciat, sunt qui ipsum ad sulphur Om- Inune Te ferant, quibus ne Laurentus assentiatur, rationes hae faciunt Primum . Cum illum incensum odorando ipse simul cum 'mollio explorasset, neque odorem sensit dum , neque ullam

Mellicarionem , unde sternutamentum excitaretur, aut russos, quae omnia

138쪽

Iao COMMENTARII. omnia communis accensi sulphuris indicia esse solent secundo PIn ipso montis vertice cum vas unum terreum alteri imposuissent, eique adiunxissent tertium , ut ex iis , quae subtus flagrabant, sublimaretur aliquid, debitum post tempus nil nisi flosculos omnino fuliginosos collegerunt, quos primum e combuitis herbarum , quae intra rimas vigent, radicibus prodiisse creditum est post confossa magna vi, dimotaque lapidosa terra res ipsa confirmavit; nam combustarum radicum signa pulcherrime apparuerunt. Tertio Capitellum amplum vitreum flammae imposuerunt , Ut viderent, si destillaret quidpiam , idque quale ei set: sane e rostro liquo exiit; sed limpidus, insipidus, odoris em- pyreumatici, tamquam fuliginosi, quique cum duas in partes divisus esset, e spiritus at halicus uni, alteri acidus commixtus estset, nullam ostendit alterationem , ut purum phlegma videretur et quibus apparet vapores illos , quos dixi, ideoque, o rectae novae aquam , multum a natura Communis sulphuris abhorrere. Neque est cur putemus sulphur esse illud quidem commune, sed propter internum calorem montis sic attenuari, volati Zarique , ut communis sulphuris indicia praebere non possit. Ecquando enim attenuatur magis commune sulphur, quam cum ignem concipit 'quo tamen tempore manent illa- indicia . Ita Que illud, quidquid est sulphuris in nostra hac aqua, ad bituminis genus citius referendum putamus naphthae, vel petrole analogum, quam ad commune sulphur . Hincque illa fortasse profecta vis est, qua ad fibras

carneas in glandulosas, si quando ulcere tactae sint, restituendas, corroborandasque tantum valet, quantum usus ipse, atque historiae comprobant quamquam ut id praestet, faciunt etiam principia alia. Nam praeter illud, quod dixi, bitumen multo etiam sale referiata est isque satis vel in ipsa minera sapore Ostenditur eoque magis, postquam aqua aliquantulum Vaporavit maxime vero in eo sicco apparet, quod ex vaporatione reliquum est . Quod sanesccum quale sit, operae pretium est exponere . Est ergo primo adspectu valde impurum , coloris subcineret, nullius certae figurae saporisque eius, qui naturam urinosam , vel si mavis lixiviosam videatur Ostendere. Huic cum varios separatim liquores stud1Lset Laurentus, haec sunt secuta Solutione mercurii sublimati a Dfusa saepius, effervescentia semper aliqua orta est , color croci similis ex prima affusiones, ex aliis semper lacteus, vel fere lacteus . Solutio vitrioli ungarici item ut cyptii effervescentiam excitavit illa vero colorem saturate croceum , haec cinereum ,

diluin

139쪽

COMMENTARII. III dilutiorem induxit. Ubi ad validiora menstrua ventum est, haec sunt observata. qua fortis ex nitro, alumine effervescentiam maximam fecit spiritus nitri, imiliter oleum sulphuris, & saalis marini spiritus ebullitionem cum fumis. Contra ex oleo tar tari, spiritu salis ammoniaci, spiritu humani sanguinis, ut la, quae quidem sensibus pateret , mutatio secuta est; at syrupus violarum, floresque cyane belle virides faeti sunt; quae omn1a, si chymicis credimus, genus ostendunt athalicum

Atque haec quidem in illo, quod supra diximus, sicco rudi,

ut erat, atque impuro tentata sunt. Quo autem puriores habe

rentur sales, wiudicium certius fieret, primum cca illa mate ria aqua dulci, simpliciori soluta est, tum ea solutio per char tam philtrata ac demum aqua, quae deorsum in subiectum vas, omni eo quod terreum , crassius erat, manente super chartam delapsa fuerat, apte evaporata est . Haec utique puriores exhibuit, .nitidiores sales, quorum haec erat ratio. Saporem habebant non ita lixiviosum, quam ante crystalli figuram cubicam plane ostendebant, ut cum sale marino possent comparari in carbones accensos coniecti protinus crepitabant. Atque haec sane salis communis naturam manifestabant, quae multo etiam magis patuit in tertio sales, qui ex hoc per solutionem alteram, atque alteram Philtrarionem, vaporationemque multo purior prodiit. Ac cum effervescentiae, quas supra diximus, praecipitationesque in secundo sale minores essent, quam in primo, in tertio autem languescere, ac prope deficere viderentur, nihil verisimilius Laurento visum est, quam illas teirae magis, quae cum salibus admixta esset, quam salibus ips esse adscribendas. Quod cum ita sit, apparet eamdem naturam esse, aquae illius, quam supra exposuimus, quaeque orecta vetus dicitur,is huius,

de qua nunc agimus. Etenim ut concedatur, hanc ad solvendam

alvum aptiorem esses, quod usus ipse piobavit ad id utique satis est, si sal plus in hac abundet, quam in illa differentia autem

tantula naturae diverstatem non facit. Ut autem maiorem salis copiam in caussa esse putemus, ut porecta nova ad solvendam aliauum sit aptior, quam vetus, facit tum Redii, tum aliorum auctoritas, qui sales ipsos, ceteroqui alterantes, purgantes fieri dosi aucta testantur. Et sane inspecta diligentius re duplo plus salis inporecta nova inesse, quam in veteri compertum est adeo omnia, quae cum veritate quidem consentiunt, bi etiam mutuo consentanea esse oportet. Facit vero aliarum partium similitudo, ut etiam terra, quae noVrea Ore-

140쪽

Iaa COMMENTARII.

porectae admiXta est, illius, quae veteri admiscetur, milis, idest

calciformis, videatur. Idquein facies ipsa externa confirmat,

similia effecta demonstrant, Wipsa lapidum , qui passim per O-

tum montem dispers, atque adeo in eius, ut ita dicam, visceribus deprehensi sunt, natura similis quodammodo indicat quippe friabiles universi sunt, quod igneis illis, quos supra dixi,

vaporibus referendum putamus, calcinati. Ad haec accedit X perientia quippe ex marino sale, calce viva vulgari eam Lau- Tentus paravit aquam , quae plurima, eaque praecipua orectae phaenomen imitaretur quo magis credimus terram illam, quae in aqua porectae inest , a calciformi natura non admodum distare. Ut autem nullum in porecta veteri, sic ne in nova quidem ferri indicium deprehensum est; nam illud non magnes ostendit, non gallarum tinctura , non ulla ex his rebus, quibus uti sole naus ad delitescentes ferri particulas deprehendendas , non denique bononiensis hosphori lixivium, quod praecipitans et , quemadmodum supra dixi, longe nobilissimum inam omnia, quaecumque soluta sunt sive ab acidis , sive ab alicalicis, aeque praecipitat, quod de aliis non legimus fluido admisceatur, in quo metallici quidpiam solutum insit, continuo turbat, iraecipitatiosequitur nigri coloris . Quae duo, quantum scimus, primus omnium Laurentus in huius generis liXivio animadvertit. Haec de aquis poredianis, in quibus quae de porecta veteri dicta

sunt, ea explicavit Laurentus in Academia IIII Id. Apr. anno millesmo septingentesimo quinto decimo oratione usus perpetua Quae vero ad porectam novam spectant, ea exposuit V al. Apr. anno millesimo septingentesimo duodevicesimo quas colloquens, cum dialogum quemdam suum simul cum e tro in ollio recita rei quae disserendi ratio, quamvis ab Academiae usu aliena sit, visa est tamen ad rem ipsam accommodata cur enim non eum haberet Laurentus in disputando socium , quem ante habuerat in

SEARCH

MENU NAVIGATION