Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1748년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

D Gasis iacteis in homine inventis.

DIffcile admodum est, anatomicam facultatem, quam uia

perioris seculi diligentia usque adeo excoluit, novis nunc, magnisque, gravibus inventis amplificare est enim, ut in aliis multis, sic etiam in hac disciplina rerum inveniendarum certus finis, ad quem cum praeteritorum

temporum studia quam proxime accesserint, vi quidquam reliquum est, in quo praesens exerceatur industria . Et sane si illos, qui aliena tantum digerunt,in scite explicant nihil novi afferentes , in doctorum numero habere noluerimus, vix ulli propediem licebit in hac acultate doctum esse . Id illi considerent, velim quibus haec, quae a nobis in hoc argumento proponentur, vel levia videbuntur, vel pauca ; nam neque levia, ut his temporibus, fortasse erunt, essent multo plura, si omnia, quae in ca demia iamdudum recitata sunt, liceret nobis expromere, sed multa praetermittamus oportet, quia partim sunt edita, partim

amissa penitus interierunt.

De lacteis, seu chyliferis vasculis, utrum in terrestribus anima. libus, perfectioribus utique, sint ulla, nemo post Asellium, CPecquetum facile dubitat tantum de initio, inructura, nec non de progredientis hyli ratione me qua pars controversia vacet non eadem omnibus sententia est . Eaque dissensio quam multa dissidia peperit Plerique eamdem vasis lacteis strue turam

tribuunt, quam lymphaticis, ut ne valvulas quidem illis denegent . alvulas alii negant , alii ligatura tantum conspicuas fieri affrmant . Omnia lactea ab intestinis tenuibus initium capere communis fere sententia est, quam multorum observatio videtur confirmare e contrario aliqua etiam ex crassis oriri suspicantur nonnulli, quorum rationem observatio Nehedam in cane, clysmatum nutrientium experimenta confirmant in homine. Alii ad commune chyli, lymphae receptaculum vasa omnia lactea ex mesenterio deducunt, alii multa quidem , sed non omnia , hique volunt huius generis vasa partim ad illud , quod dixi, receptaculum, partim ad alias partes deferri Quarum dissensionum quamquam infiniti sunt controversaci rum

142쪽

ia 4 COMMENTARII. rum fontes potissimam tamen hanc caussam esse puto , quod cum huiusmodi vasa in homine invenire dissicillimum sit, in ceteris animantibus facilius, multi fortasse quod in belliis observaverant, id facile ad homines per quamdam similitudinem traduxerunt, ac varias de humanis lacteis sententias posuerunt, prout varia animalia scrutati sunt. Nam quamvis animalia pleraque similibus inter se organis constructa esse, simplexin constans suadeat naturae ratio coniectura tamen interdum est fallax. Etenim licet natura in principiis,in caussis primis simplex, constans esse debeat, non est tamen in effectibus; quorum quanto maior exsistit varietas ex iisdem principiis orta , tanto etiam magis naturae elucet industria ; atque hinc illa, quam videmus .animalium, Marborum .plantarum, cierum denique omnium abundat diversitas. Sed redeo ad lactea, quae quoniam in animantibus ceteris variant, operae pretium erit, si quando in homine proprie observentur, observationes tales diligenter memoriae prodere. Id nos in iis faciemus, quae anno millesimo septingentesimo decimo a Galeatio MLeprotio observata sunt; nam neque medicorum multorum praesentia defuit, quo maior observationi fides habeatur,& si defuisset, duorum , quos nominavi, auctoritas tanta est, ut instar multorum esse possint alterum etiam , idestae protium , haec nobis adhuc edentibus, Clemens XII Pontifex maximus medicum sibi adsciverat quod non dico, ut hominis gloriam amplificem, sed ut intelligant omnes, me eius cum doctrinae,in diligentiae, tum vero etiam fidei quam plurimum tribuere non sine caulsa. Observatio autem sic fuit. Rusticus luxata prima colli vertebra, post ho- Tas octo circiter mortuus fuerat; cumque in ipso morbo sensu omni motu caruisset in toto corpore, praeterquam in capite, tamen, quod illi medici praescripserant, uncias quatuor olei amygdalarum dulcium sumserat, Wiusculum, in quo vitellum ovi

fuerat solutum . Ubi mortuus est, atque apertus, eius intestina maiorem in modum distenta apparuerunt, quemadmodum iis accidere solet, quos convulsio interimit. Magna intestinorum tenuium pars, ubi cum me senterio connectebatur, punctis, itamentis quam plurimis albescentibus utrinque ad semidigiti longitudinem adspersa erat, ieiunumis duodenum pluribus, leum Paucioribus quamquam non totum it eum punctis talibus, lamentisque distinctum erat, sed is tantum tractus, qui a ieiuno incipiens ad quinque, vel sex fere transversorum digitorum longi- luditaem continuatur. Ea puncta, lamenta albescentia, quae

143쪽

COMMENTARII. Ia recte pro vasis lacteis habita sunt, quamvis inter unam, Malteram

intestinorum membranam sita essent, .condita, trans parebant tamen per membranam exteriorem sic, ut oculis probe cerni possent manifesteque apparebat vasa haec omnia separatim procedentia, partim recto, partim obliquo,in quasi contorto tramite ab imtestinis ad mesenterium ferri. Ubi in mesenterium se insinuaverant, coalescebant scilicet in grandiores canales, simulque iuncta primum ad minores glandulas , quibus passim mesenterium frequens est, tum ad maiores , quae

prope centrum sunt, porrigebantur neque omnium una, Meadem erat ratio; nam quaedam vascula in internam glandularum substantiam penetrabant alia vero reptabant per exteriora haeque partim cum ramulis aliis e glandulis ipsis exeuntibus se se coniungebant, partim separatim, sola procedebant, Wad

glandulas alias ferebantur. Neque illud tamen videre contigit, quod aliis anatomicis observatum mille accepimus, omnia vascula, quae duplici vel triplici ramo glandulam quampiam subiis.sent, uno tantum maiori ramo inde exire cum in multis glandulis apparuerit, vascula, quae pluribus ramis in eas ingrelsa essent, eodem numero egressa fuisse . Atque haec tum in maioribus mesenterii glandulis, tum in minusculis seque observabantur hoc autem illae ab his differebant, quod cum ad glandulas minores duo, tresve ad summum lacteorum ramuli deferrentur, ad maiores multo plures, confertioresque is potius lacteorum fasciculi, quam lactea singula deferebantur. Sectis autem cum his glandulis, tum illis chylus intus apparuit dilutior, quam in lacteis, in aliquibus vero praeter spongiosam substantiam etiam cavum quoddam Structura lacteorum non illi dissimilis visa est , quam Nuckius, wRuyschius lymphaticis tribuunt membranas enim habebant pertenues,in valde pellucidas, ut non tantum labens intus chylus, sed interiectae etiam bullulae. aeris plena spatiola oculis cernerentur. Erant etiam distincta nodulis, quasi intercisa, id quod de valvuli: suspicionem iniecit, quam confirmavit experiis mentum; cum enim digito modo hunc, modo illum comprime

rent canati: culum , numquam contentus liquor non versus me senterii centrum excurrebat quo facile apparuit regressum ad intestina per valvulas ad eos, quos diximus, nodos appositas prohiberi. Id observantes Galeatius, aliique se facile ad illorum opinionem inclinarunt, qui putant nihil aliud esse vasa lactea nisi mesenterit lymphatica. Et sane ubi lactea apparebant, ne unum quidem

144쪽

126 COMMENTARII.

quidem lymphaticum, nisi si lactea ipsa pro lymphaticis haberentur, cernere datum est.

Eventriculo, crassis intestinis nullum vas alneum egredi visum est ' visus est tamen ramulus quidam , isque insignis, chylo turgidus, per superiorem an creatis superficiem porrigi, de cuius initio, sine nihil certi statuere potuerunt, sed facile credi potest, ipsum proxime a duodeno fuisse derivatum . In thorace, quamvis pecquetianum ductum summo studio perquisiverint, nihil eius tamen, ne vestigium quidem, apparuit quod eo fortasse

chylus nondum ferri potuerat, unde turgesceret. Tamen intradi aphragmatis appendices, super lumborum vertebras, ad sinistram partem , insignis portio amplioris canalis visa est , quasi vesicula figurae flexuosae, auricularis fere digiti latitudinem habens, longitudinem vero duorum circiter digitorum transversorum. HanCvesiculam receptaculi, sive sacculi chyliferi portionem esse iudicarunt ; nam, circa eam ludebant varii lacteorum fasciculi, Mea aperta magna vis candidioris chyli erupit, post quam eruptionem , membranarum tenuium instar, concidit. Infra hanc esculam ad tres circiter transversos digitos lumbares multa glandulae se ostenderunt, aliae piso aequales, alia maiores, quae vel supra vertebrarum centrum , vel paullo longius ab ipsis locatae magnam lacteorum vim a me senterio recipiebant,

quod magis mirandum videtur , erant chyliferi quidam ramuli vel potius ramulorum fasciculi infra eas, quas dixi, glandulas e sucos sacrum descendentes, qui sub arteriae is venae truncis procedentes ibi vel maxime luxuriabant, ubi vasa in iliaca dividuntur, inflexique nonnihil versus partem dexteram in ossium veluti substantiam introduci videbantur usque adeo illis partibus adhaerebant. Haec totidem verbis Galeatius aharmabat Verum cum in hanc rem unam intentos, defiXOsque tenerent oculos , casu accudit, ut venae cavae truncum digito per imprudentiam disruperint affluensque sanguis omnia sic turbaverit, ut neque ramulorum quos dixi, progressiones, neque insertionem , distributionemque investigare potuerint in eoque, quae iam illis orta erat, suspicione permanserint, huiusmodi ramulos ad aliquas porrigi glandulas, qua ibi sane non secus quam in lumbis frequentiores sunt, eoque chylum deferri, ut novam ibi materiam , novamque alteis rationem accipiat, faciliusque ad commune receptaculum una cum lympha ab inferioribus partibus adscendente evehi possit. Et sane si ab an atomicis quaeras, quamobrem chylus ad lumbares glandulas deseratur, non liuius dissimilem rationem afferent. Haec

145쪽

COMMENTARII. I a THaec iam tum Galeatius, leprottus suspicabantur, qui si illud vidissent, non omnem chylum in sub claviam influere , ut vulgo fertur, sed aliquas ei patere vias a ductu thoracico in adscendentem venae cavae truncum qua de re paucis ante mensiibus nos monuit i gran Giornate ' Europa T. par. 4 9 8. fortasse in aliam etiam suspicionem, ut sunt plerique anatomici ad suspicandum proni, vissent dii enim chylus non omnis in subclaviam sed partim etiam in cavam pereas, quas dixi, Vias defluit, Quin illum etiam per eos, quos supra memoravi, ramulos ad iliacas venas deferri suspicabimur Quis enim in suspicando aut O. dus, aut error esse potest Θ

De muliebrium mariorum vesiculis.

NUlla est, meo iudicio, observatio, aut ratio tantula, quae non maximi facienda sit, si ad quaestionem aliquam conficiendam nonnihil adiuvet. Quid enim philosophi vel in suis illis

acerrimis contentionibus , dum argumenta e locis omnibus Congerunt, aliud agunt, nisi ut rationes inveniant, quibus illae ipsis Contentiones, concertationesque, si fieri possit, totiantur Quod ut nos quoque praestare naus , in aliis alias curavimus, nunc in muliebrium variorum vesiculis, quantum possumus, praestabimus. An vesculae, quae in muliebribus testiculis nullo negotio conspiciuntur, ipsae ova sint, an potius capsulae, in quibus ova contineantur,o delitescant, inter anatomicos quaestio est, ad quam solvendam multae faciunt ingeniosissimi Litrii observationes . His duas addidit Galeatius Litrianas legere licet in parisiensis Academiae commentariis, iis praecipue, qui ad annos pertinent millesimum septingentesimum primum , millesimum septingentesimum quintum is millesimum septingentesimum sextum . Quas Galeatius adiunxit, hic paucis exponam. Prima observatio est haec Dis ecta muliere, quam secundo circiter graviditatis mense febris oppresserat, uterum cum ovariis, tubis continuo Galeatius extra Xit, scire cupiens, quemadmodum haec haberent. Uterus sic erat Placenta eius fundo satis virmiter adnectebatur, quamquam erat adhuc informis nihil, quod fetum profite et ur, apparuit tantum sacculus se prodidit carneae cuidam massae, quam vi a placenta distinxisses, adhaerens, apertumne dicam per longum, an laceratum P Id Galeatio, aliisque

146쪽

ia COMMENTARII. cum eo idem contuentibus suspicionem iniecit, vel mulierem ni hi perfectum concepisse , vel fetum , si quem conceperat, ante eius obitum ex illo claustro excessisses; quorum ut alterum libentius crederent, faciebat primum magna vis sanguinis , quam mulier ante mortem effuderat, deinde orificium uteri, quod pariter cum vagina multa sanie obductum erat, ita diductum , ut non fetus modo, si qui fuisset in utero, sed etiam id, quidquid erat, quod adhuc in ipso continebatur, nisi uteri parietibus quam firmissime adhaesisset, delabi facile debuisset.

Sed iam ad varia, o tubas feramur . Illa quidem naturalem magnitudinem aliquanto superabant; hae vero exteriores X tremitates habebant admodum patulas, quamquam sinistra magis, foliaceas expansiones quam latismi me explicabant. Ovarium deXterum praeter unam , aut alteram rimulam, quas aliqui cicatriculas veteres esse dixerunt, nihil habebat praecipui. In sinistro autem , quod dextero grandius erat, occurrebant cicatrices duae magis animadvertendae . Harum una recentior videbatur, quam altera ς quamquam vero in utraque foramen apertum esset, id erat tamen in recentiori magis conspicuum s ut stilum facile admitteret in altera subobscurum erat, Wipsa cicatrix paene

obcalluerat, huic que nihil subiiciebatur, quod satis ab ipsa varii substantia distingui posset: non item illa, quae recentior habebatur; nam corpus intus inerat parvam oleam magnitudine

aequans, quod sub ipsa cicatrice, papillulae instar se se efferebat. In huius medio cavus quidam aperiebatur, in quem milii granum facile immisisses. Porro circa hoc corpus reptabant sanguifera vascula , quae atrato liquore iniecto in conspectum dabantur, quibusque corpus ipsum cum vario colligabatur, sic tamen, ut digito separari facile, atque extrahi posset eius substantia a substantia ovarii longe differebat glandulosa erat,is fibris carneis contexta , nec eius sane dissimilis, quam saepe alias sollertissimus Li-trius in corporibus a se in variis inventis observaverat. Secunda Galeati observatio est haec mulier cum fetum satis commode deposuisset, secundas, quantum quidem ferebatur,

expulisset rectissime , tamen post diem quartum , quam pepererat, cum in ipso aetatis flore esset, misere interierat. Hanc conis festim Galeatius incidit, cupidus uterum, varia is tubas cognoscere . Erat uterus magnitudine,, figura maioris cuiuspiam lagenae similis, cruore atroci putrido prope iam concreto repletus. variorum tubarumque magnitudo .forma eae erant, quae in gravidis esse solent, extrema tubarum , ea scilicet, quae

147쪽

COMMENTARII. 29 minime ad uterum spectant, valde aperta fimbriae pulcherrime expansae In sinistri ovarii superficie non longe a superiori limbo tumor prominebat parvus, coloris subrubri, quasi leviter in . flammatus. Is in medio deprimebatur,is exiguum specum effaciebat, quem varii tunica obduxerat non sine aliqua cicatrice, Ad foramine. Secta ovari tunica sub ipsa statim cicatrice parvum corpusculum inventum est , in vario infixum, longiusculum subrotundum, immaturi cerasi simile, molle praeterea, colo ris ad rubrum vergentis, cuius extrema, superior pars, quae ait ra obtusior erat, nonnihil cavata exiguum sinum formabat. His observatis contendit Galeatius muliebrium testiculorum e sicula non ipsas quidem ova esse, sed magis ovorum sedes, receptacula ; ut cum Malpighio, quem Morgagnus olim Heraclitus anhedius in Academia secuti fuerant, vehementer suspicetur, eas in memorata glandulosa corpora, quae alpighius propter colorem lutea vocat, praesertim ubi feminae ad gignen dum aptae sunt, conformari, inque horum centro delitescere ovulum verici tumentibus vero his, ac turgentibus scidquod praecipue in mulieribus accidit virili semine attactiso mem

branulam ovarium involventem diduci, premi Ovulum, atque Urgeri, randem excludi. Sic ova exsiliunt foras, in tubas atque uterum decidunt, lutea corpora is cicatrices manent in ovariis. Observationes suas retulit Galeatius in Academia ante diem

XVI Kal. Mai. anno millesimo septingentesimo undecimo ; quae sane observationes opinionem a Malpighi propositam satis probabilem faciunt: utinam aliis quoque aliorum observationibus accedentibus fiat probabilior. Sic enim in his rebus accidit, ut observando quisque momentum probabilitati possit addere non. nullum . Videant ergo in posterum anatomici, ne ipsorum diligentiam in quaestione pulcherrima desideremus.

148쪽

COMMENTARI L.

De glandula m structura, divisione

atque usu

MUlta olim disseruit Petrus annius in Academia de glandularum structura, divisione, atque usu, quorum quM mihi videntur praecipua, paucis complectar, ut propositum leum sequar ceterum qui plura desiderant, ipsum anni commentarium in sine huius libri legent. Glandularum structuram sic ΣpIlicat annius, nihil ut plane discedat a Malpighio, namque membranaceum folliculum ponit, ad quem pertinent sanguifera vasa, nervi, nec non fortasse, fibrae carneae, quae circa ipsum multis modis ductae in is praesertim glandulis , quae conglobatae dicuntur, tam Certae, atque Uidentes apparent, quam quod maximes; immo, glandulam altius penetrant, producta e transverso miro ordine se se implicant, Wareas emciunt vel magnitudine, vel figura diversas, in quibus mediis acinus plerumque versatur modi membranula, atque alba compositus. Quod si glandula solliculo uno contenta eli, simplex dicitur; si multis constat, composita

Quamquam allia quoque est , eaque celebris, multorum natomicorum auctoritate confirmata glandularum diviso in conglobatas, conglomeratasque, quam multis de caussis annius

non probat; sed illa praecipua. Existimant mula conglomeratas glandulas hoc differre a conglobatis , quod hae quidem mula is,

ac pereXiguis vesiculi: constent Quae vero nihil vesicularum habeant, sed ex quam plurimis se seque mutuo complectentibus vasis coalescant, quae vasa in unum aliud, quod X cretorium dicitur , hiant . Atqui horum ratio penitus tolli videtur , si ostendatur conglomeratas glandulas pariter, ut conglobatas, vesiculis suis instructas esse, id quod una Ioannis Brunni observatio demonstrat, qui in hepate, quam omnes glandulam in conglomeratis numerant, vesiculas Observavit manifestistomas. Huic runnianae observationi duas addit Nannitas suas, neque et Us tamen quam Brunnius exposuit, valde dissimiles quamquam Brunmus in hepate tantum vesculas observavit; anmus etiam in pancreate. Sed iam ipsas anni observationes X ponamus.

Prima haec est . utiere dissecta hepar forte se se obtulit magnitudine tanta, quanta vix credi pollit, quo in hepat scili urae

149쪽

hiabant variae, satis longae, profundaeque. Eo extracto, diductis que facile partibus quippe quae rimas ante egeranto obisque integris is fragmentis a se se mutuo disiunctis , horum latera a nifestissimis vesicularibus protuberantiis usquequaque adspersa

visa sunt. Quamvis vero harum vesicularum non una esset for ma, sed aliae rotundae viderentur, pyriformes aliae erat tamen pyriformium maior numerus, quarum unaquaeque cystina felleam videbatur imitari. Quae res Nannium in eam dubitationem ad duxit, ut totum hepar nihil esse aliud suspicaretur, nisi quam dam fellearum quas cystium factam a natura congeriem. Quod spectat ad magnitudinem, variabant quae omnium magina erant, fabam i quamquam hae quidem perpaucae' quae minimae, minorum piscium ova, quae quasi intermediae, tritici granum aequa. hant. Ex his postremis, si vel levissime cultro attingerentur, continuo hiliarius humor magno impetu erumpebat, quod non item in maioribus accidebat, e quibus humor quidem exibat, sed tardius , ut lentior, viscoso appareret. Porus iliarius praeterquam in ea parte, quae illi cum ductu cystico communis est, erat ubique inanis, flaccidus per totum , ac paene siccus. Ductus ipse, Witem cystis sic erant, quemadmodum naturaliter esse solent, nisi quod turgente iecinore plus iusto comprimebantur . In distrahendis autem iis, quos dixi, obis, fragmentisque, sequebantur minora vascula, an Σcretoria, an alterius generis, quae a suis quasi evulsa sedibus postea se retrahebant, ac

demum concidebant.

Altera observatio est haec dissecto viri cadavere an creas, qua praesertim intestino duodeno proximum est, multo maius, quam esse naturaliter solet, se se obtulit, a s non osseum , cartilagineum quidem certe, Musque adeo durum , ut cultrum vix reciperet Hoc discisso, distractisque eius frustulis cavernulae a riae, parvae quidem, sed satis manifestae continuo apparuerunt,

in quibus materia inerat concrescen S, neque tamen tanta, ut repleret singulas Valde dolendum ellet, & Nannium in utraque observationes, meraclitum Manis edium , quem annius socium adhibuit, in secunda micros copii copiam non habuisse, nisi eas, quas dixi, vesiculas verissimas, certissimasque fuisse, ex eo maxime intelligi posset, quod vel micros copio carentibus conspectae fuerint. His sane servatis plane ostenditur, glandulas in conglomeratas, conglobatasque minus commode ab anatomicis esse distributas; si illae quidem conglobatae dicuntur, quae vesiculis con-

150쪽

13 a COMMENTARI L.

sant quae his carent, conglomeratae. Constat enim duo maXI- me insignia viscera , hepar pancreas, quae utique in conglomeratis glandulis poni solent, suis vesiculis non carere . Quod si tamen observationes X possita ad hanc glandularum divisionem tollendam minus essent accommodatae, valerent ipsae nihilominus per se plurimum, quippe quae duorum maxime insignium viscerum structuram mirum in modum illustrant, .confirmanes atque haud scio, an hoc nomine magis etiam sint commendandae. Ecqua enim diviso est, quae si in quaestionem vocetur , non potius de nomines, quani de re videatur eis dissensi, Ego certe vel

minimi visceris naturam , quam cuiusvis diVisionis rationem cognovisse malim . Sed iam de glandularum divisione diximus, nunc de usu dicamus. Nemo fere dubitat, quin glandulae ad secernendos a sanguine humores datae sint qua autem ratione secretio perficiatur, non eodem modo omnes explicant potest autem quae itio, si annium quidem audimus, expediri in hunc modum . Constat sanguiferum quemque ductum in alios minores dividi, osque deinceps in alios, atque alios, donec ad summam deveniant exilitatem , hos que exilissimos canaliculos, si omnes simul in unam summam colligantur, diametro esse multo maiori, quam illum ipsum ductum , unde orti sunt. Id cum ostendat Gulielmus Cole in arteriis, proclive est etiam in venis suspicari. Hinc porro sequitur ut cum sanguis ad exilissimos hosce ductus pervenit, tum vel mari me tardus, lentusque fluat; quod cum ita sit, credi sane potest , ubicumque sanguinem retardari maxime convenit, ibi utique sanguiferos ductus in alios, aliosque innumerabiles esse a natura dispersos Idque cum aliis in locis effectum esse putandum est, tum vero maXime in folliculis, sive glandulis, in quibus secretio aliqua est absolvenda multum enim ad secretionem quamlibet confert sanguinis retardatio quod omnes norunt

Quo ergo maior sanguiferorum ductuum diviso, dispersoque in glandulis fieri posset, fecit natura, ut rotundantes hae se se quasi folliculi dilatarentur , suasque superficies magis, magisque explicarent, in quas sanguiter ipsi ductus se se immittentes, vagantesque latius, multis modis scindi, faciliusque in minores alios, atque allios distribui possent. Quod si sic ponimus, facile intelligemus , quemadmodum sanguis ad singulos appellens folliculos

omnes tarditatis gradus acquirere posissit, Quotcum oue ne celsarii sunt ad cuiusque generis particulas secernendas nulla est enim

tarditas, quana sanguis, si se in alios, aliosque canales disperti verita

SEARCH

MENU NAVIGATION