장음표시 사용
171쪽
eum copiosissimis excretionibus reddebantur. Mulier actis mensi bus filiolam edidit, quae statim, vomendo partim , partim per secessum , non meconium, quale infantes solent, sed merum oleum emist, idque copiosissimum illius omnino simile, quod mater ore interdum , saepius per clysmata, sumserat sumserat autem vel inter pariendum non pauca. Nihil color, nihil sapor,
nihil odor differebat. Mirabile dicturi Sed quis id neget, quod Pigotius medicus, doctus, diligens, marcelli Malpighii consanguineus, discipulusque observasse se assirmat, in filia
His vilis non praetermittam sermonem de pleuritide , quem fuisse olim in Academia ex veteri quadam scheda accepimus. XVI Kal. rri aias anno millesimo septingentesimo quinto sermo de pleuritide in Academia incidit ac cum mentio de pleurit 1 dis distinctione in notham, legitimamque facta esset, multique multa de utriusque signis proposuissent, in eam tandem controversiam delapsi sunt, utrum in his, qui pleuritici dicuntur, potissimum pleura , an pulmones laesi sint Academia princeps, quem etsi ea, quam dixi, scheda nominatim non designat, tamen ex adscripta die facile est intelligere fuisse Morgagnum, proposuit vitium esse potissimum in pulmonibus, inque hanc sententiam de quibusdam professotibus narravit sibi notis, qui cum cadavera eorum inciderent, qui ex legitima pleuritide interierant, pulmones versus meis
dium thoracis, ut fit , ad pleuram retegendam traherent, eos Observaverunt vel exteriore interdum parte usque adeo depra-Vatos, atque Corruptos, ut partis huius portio aliqua, inter trahendum facillime lacerata, divulsa, adnexae pleurae adhaerens relinqueretur, sicque incautis imponere aliquando posset specie pleurae summopere , penitus labefactatae quae tamen pleura, abras diligenter pulmonum reliquiis, illaesa omnino, vel tantum nonnihil rubra apparebat. Quo minus mirandum videtur, esse aliquos, qui asseverent, se in pleuriticorum cadaveribus inciden dis potissimam laesionem non in pulmonibus, sed in pleura comperisse, nam si quid errarunt, videntur habuisse erroris caussam pilludque etiam explicari facile potest, cur dolores interdum inpleura sentiantur, cum offenso re vera sit in pulmonibus. Sub haec surrexit Nannius, narravitque se multum studii in illorum cada veribus incidendis, quos talis morbus oppresserat cum esset forte huius morbi epidetnia quaedam posuisses invenisse se quidem potissimam laesionem fere seria per in pulmonibus ; sed nihilominus unum, aut alterum hi occurrisse, in quibus vitium erat in leura nihil enim morbosi ostenderant, praeter quamdam huius pati tem
172쪽
tem inflammatam mos morbus confecerat ne sputo sanguinis intra duos dies. Ad haec respondit Academiae princeps dubitates , utrum hos sola pleurae inflammati, an vero potius febris ipsa oppressisset, eamque dubitationem transferre se ad omnes, in quibus praeter pleurae inflammationem nihil morbosi observatun esse dicitur. Atque ex illo Academiae sermone de pleuritide nihil aliud, quod ad me quidem pervenerit, litteris mandatum est vel quod omnia scribi non potuerunt, vel quod praeter ea, quae dixi, nihil memoria dignum propositum fuit. Non hic ea referam , quae de respirandi dissa cultate, eiusque caussis Hippolytus Franciscus Albertinus medicus nobilissimus
identidem cum Academicis communicavi es; nam eius scriptum in
sine huius libri legere licebit. Hic tantum quae illi scribendi caussa fuerit, quod ipsum velle intelligo, paucis exponam . Cum
ergo Albertinus adhuc iuvenis in nosocomio S. Mariae della morte, quod Bononiae es , adsistentis medici munus suscepisset, quo in munere annos tres, eoque amplius summa cum diligentia, & laude versatus est, audivit iam tum ex summo homine Marcello Malpi-ghi praeceptore, tropinquo suo, nihil ad morbi cuiusque caussas, sedesque comperiendas utilius fieri posse , quam si in tanta aegrotantium multitudine, quanta ad nosocomium illud solet confluere, primum signa in aegris singulis, tum viscera male affecta in mortuis diligenter notarentur idque in iis praesertim si fieret, qui respirationem dissicilem habuissent, spem esse, ut vel
cordis, Vel eorum, quae circa cor sunt, laesio aliqua, inructurae depravatio deprehenderetur rem hanc non parum luminis medicinae allaturam esse, Messe adhuc a multis vix attactam , ab aliis certe non satis demonstratam. Res ipsa, praeceptoris adhortatio iuvenem excitarunt. Cumque in hoc morbi genere observando per omne id tempus, quod in noso como consumsit, multus fuisset idem postea studium usque ad haec tempora , cum iam aetate provectior sit, diligenter excoluit. Et fructum sane percepit industriae namque observationes accumulans alias aliis, semperque in rem eamdem intentus multa collegit, quae digna dividebantur, si ipse voluisset; sed noluit ac ne communibus interim deesset commodis eadem cum amicis modo communicavit, modo adolescentibus, qui ad ipsum discendi caussa frequentissimi accedebant, tum bononiensibus , tum externis palam X posuit, ut quae typis edere nollet, eadem publica paene faceret. Et quamvis eum multi hortarentur, ut cuncta ordine quam primum digereret, atque Instituti Academiae proponeret, quo magis O
173쪽
COMMENTARII . II stare posset, quid eorum forte prodiisset, quis auctor esset,
unde mana ent, tamen adduci numquam potuit. Inter haec ac cidit, ut cum de morbis variis in consilium adhiberetur, suam que ipse sententiam saepius scriberet, interdum in hac scribenda ut morborum , de quibus agebatur, ratio postulabat, sermonem
de illis ipsis rebus iniiceret, quae sibi in dissicillimis respirationi
bus compertae essent. Id videlicet cum Academici complures in tellexissent, ipsum orare denuo, atque Obsecrare coeperunt, ut observationes suas, si non omnes, praecipuas certe, maxime utile in ordinem adductas, descriptasque ad Franciscum Mariam Zanottum tandem deferret nihil Academiae longius esse , quam ut illas acciperet se utique hortari, atque orare non destituros usque dum impetrassent. Exorari denique se Albertinus passus est, accum pauca, eaque , quae sibi maXime e communi bono vi se essent, ex adversariis excerpsisset suis, omnia in unum com mentariolum conferre decrevit idque ipsum tandem a notio tradidit, ut inter cetera Academicorum opuscula adservaretur.
ΡRaevis morbis ad remedia properabo, primum dicam de
aqua calcis vivae, quam olim Ioannes Baptista Morgagnus experimentis suis illustravit. Legerat Morgagnus commentarium Burieti, qui exstat in parisiensis Academiae actis anni millesimi septingentesimi ubi Bur-letus tradit aquam calcis vivae lacti admixtam, impedire ne laccoaguletur. Animadverterat pariter Ett mulierum editionis venetae novissimae, ubi de lapide calcario agit, contra sic scribere raquam calcis vivae lacti infusam brevi post hoc ipsum coagulare, atque ad grum escentiam disponere Placuit ergo ei in hac tanta eiusmodi hominum dissensione rem ad experimenta revocare; praesertim quia Burletus summopere aegris commendat aquae calcis potionem, quae cum lactis aequali pondere commixta sit. Immo in his ipsis, in quorum stomacho periculum est, ne lac cogatur, caveri id docet, si lac eidem aquae admixtum propinetur. Itaque anno millesimo septingentesimo sexto mense ianuario aquam calcis sibi diligenter parari iussit, voluitque, ut calx in aqua communi horas ad viginti relinqueretur, eaque esset harum Proportio, quam Burletus aliquando, Batavi fere semper sequun-V tur,
174쪽
COMMENTARII. tur, ut quater aqua, aut quinquies calcem pondere superaret. Triginta post diebus cyathos tres sum sit in uno aquae, quam di-Σi, pauκ illum iustae vaccini lactis, eiusque recentis, Ortioni adiecit, in altero pares ex utroque partes Commiscuit, in tertio denique lac merum conferendi postmodum gratia adservavit. Hos cyathos horas tres ipsas immotos, atque in temperato aere tenuit.
Post singulos invertit leniter, si quid grumefactum haberent nihil habebant immo vel nullum prorsus discrimen Observatum est, vel si quod est observatum, id certe fuit, quod cum Burleto maxime faceret quippe illud ac liquidius visum eli, cui aqua calcis, iotissimum cui plus quae calcis admixtum fuerat. Cum id experimentum Morgagnus cepit se in ea, quam dixi,
aquae, calcis proportione, voluit idem rursus capere etiam in proportione alia Pridie eius diei, cum experimentum, quod diximus, sumtum est, aquam calcis parari uiserat ea proportione, ut septies aquae pondus calcem superaret hanc namque proportionem ut plurimum Burletus tenet. Cum ergo hanc aquam haberet in manibus, protinus in uno cyatho quas huius lactis portiones commiscuit, in altero unam laetis, binas aquae. Cumque experimentum eodem modo, ut ante fecisset, Te pariter cessit eodem modo Non his contentus Morgagnus quoniam X perimenta haec sumserat in liquoribus, ut erant, frigidis , Onitituit periculum facere etiam in tepidis Aquam ergo calcis utrumque genu cum paribus lactis portionibus tepidam cum tepido admiscuit. Post unamin dimidiam horam , cyathos invertens leviter, labentes inde liquores diligenter inspexit. Idem , qui ante, exitus. Nec vero cum mixta haec singula in suos quaeque cyathos poli rursum invertiisset, discrimen in his ullum intra quatuor , immo neque intra duodeviginti horas animadvertere licuit Laurentio Bona Ego
lio praestanti an atomico, physico diligentissimo, apud quem tum adolescentem, sibique amicissimum experimenta haec omnia
Videbantur haec vel diligenti cui Vis philosopho posse satisfacere. Sed ut morosi sunt docti homines, Wipsi sibi permolesti,
Morgagno non satisfaciebant, nisi experimentum sumsilset etiam in aqua calcis eo modo parata, quem timulierus uno in loco proponit, ubi aquam calcis describens fieri eam dicit per calcis decoctionem . Paucis ergo interpositis diebus calce in communia qua eousque decocta, dum haec, quae septupla affusa erat, Quintupla fere evasisset, post horas circiter viginti quatuor recentis
175쪽
COMMENTARII . I Tvaccini lactis, Waquae huius portiones aequas in una ampulla, in
altera eiusdem aquae unam , lactis quatuor partes commiscuit idem fuit, qui ante, exitus. Namque cum has ampullas in temperato aere collocasset, moras fere quatuor immotas tenui siet, nullum coagulum observatum est, immo ne octo quidem ipsis post horis mutatio ussa facta , observantibus id praeter Bonaggolium duobus etiam academicis aliis, qui pro singulari necessitudine assidue cum Morgagno erant, Heraclito Mani redio, Beccario. Morgagnum utique non fugit varium calcis, Waquae, lactis
genus, Qvariam pariter miscendorum proportionem, necnon
Cipsum diversum aerem in caussa esse posse, ut alia aliis obse ventur; sed quis est tamen, qui in illorum , quae diximus, experimentorum constantia tenere se possit, quin de Elim ulteri sententia nonnihil dubitans ad Bur letum potius inclinetur Cui cum Morgagno, Ut ceteris de rebus convenit, sic etiam de aquae calcis sapore, quem , singulas, quas adhibuit, aquas Morgagnus
gustans, primo acrem invenit, tum stypti cum , postremo dulcem , quemadmodum Bur letus ipse tradiderat.
Non hic illud praetermittam , quod gustanti Morgagno accidit, quodque ne ipse quidem in eo sermone, quem super hac re
in Academia habuit, censuit praetermitrendum ; nam quamvis primum nullius fere momenti videatur, si diligenter tamen consideretur, erit re ipsa non inutile. Cum primo digitum in aquam immersum , ut fit, ad eam gustandam ori admovisset, atque linxisset, nullum , aut ferme nullum saporem sensit, sic ut aquam dilutam nimis, atque inertem paratam esse iudicaverit. Sed cum negarent, qui praeparaverant, in suspicionem verissimam adductus est , id est tantulam illam aquam , quae e X tremo digito adhaeresceret, saliva fortasse ita dilui potuiste, ut sapor eius prorsus obtunderetur. Plotinus ergo e cochleari iustam eiusdem aquae gustavit portionem ς continuo illi , Quos dixi, sapores, manifesto, valide se prodiderunt. Id Morgagnus illorum caussa dictum voluit, qui in liquorum iudicandis saporibus proclivi ista,& consueta in digito gustandi ratione utuntur quae ratio, cillos facile in errorem inducere potest, qui liquores describunt, cilialos, qui expostos ab aliis sapores negant, Millos demum , qui in praxi variam liquorum vim , Cessicaciam gustu aestimant. Vi deant ergo hi omnes, ne quid temere interdum iudicent.
176쪽
M Ulta remedia ad supprimendum sanguinem , si qua parte
eius profluvium fiat, a medicis vel antiquis, vel recentioribus proponuntur, in quibus illustria sunt optata, alumen, vitriolum . Commendabantur etiam in eumdem finem, ii scis cuiusdam ossa, quem Hispani piscem mulierem vocant, e Brasilia advecta, Mitem ossa Hippopotami Waqua londinensis nescio quae . Sed haec quidem vel nihil posse adversus profluvia sanguinis, vel parum in iis praesidii esse Redius animadvertit. Accessit ad
haec fungus melitensis quidam, quem, quantum scio, praeter Paullum Bocconem graphice descripsit nemo is eum thyphoidem coccineum melitensem nominat. Est autem huius formae. In altitudinem surgit palmarema pediculus crassiti unciam unam sequat, longitudine tres, quatuorve capitulum vero paullo crassius est, ut minoris typhae palustris clavam videatur referre . Ubi ad maturitatem venit, innumerabilibus granis , panico similibus,& coccinei coloris adspersum est, ac si digitis prematur, sanguineus fere succus exstillat Fungum hunc contrair uvia sanguinis valere plurimum melitenses putant quare si quando sanguinem sistere opus habent, continuo huius fungi pulverem vino, aut iusculo dilutum hauriunt, idque se a maioribus suis accepisse ferunt. Eodem hoc fungo non ita pridem bononienses medici uti coeperant, cum adhuc Academia in Marsilii aedibus celebraretur; cumque usus, atque experimenta opinioni sic responderent, ut facile hoc unum remedium ceteris omnibus sanguinem supprimentibus anteponeretur, res digna Ioanni Antonio Stan cario visa est , quam suo studio, atque industria illustraret, ne homines opportunissimo remedio minus do stes, ut adhuc faciebant, in posterum uterentur. Cum ergo his, quae sanguinem supprimunt, illud fere commune si, ut intus sumi sumere autem intus saepe
oportet quippe caussa propter quam sanguis profluit, saepe interior est sine noxa vix possint, propterea quod profluvium , nisi
mutata sanguinis cras , prohibere nequeunt habet autem haec mutatio periculum idcirco illa e supprimentibus omnibus tutissima censenda sunt, quae minime omnium cras sanguinis mutent se profluvium prohibeant nihilominus. Conlii tui ergo
Stancarius de praestantissimis quibusque supprimentibus vitriolo,
177쪽
COMMENTARII. 39 alumine, meliten fungo, aliisque periculum facere, ac videre
quam mutationem, alterationemque singula ficerent in sangui ne e vena recens extracto quidquid enim in hoc fecissent, mi te aliquid etiam in sanguine per venas Acurrente, si intus sumerentur, factura esse existimabat Scimus medicos ad huiusmodi coniecturas proclives esse. Itaque vasa paraVit quinque vitrea, quorum singula unam sanguinis unciam capere possent. In unum fungi melitensis pulverem coniecit, semidrachmam4 in alterum vitriolum in tertium alumen , in quartum alumen, bitriolum simul, in quintum denique semen hyosciami, papaveris,in paullum opii. Cumque aegro tertiana simplici laboranti intermissionis die anguis forte mitteretur, singula deinceps vascula venae sectae subiecit, ut labentem sanguinem exciperent, eoque implerentur . His repletis reliquum extracti sanguinis in sexto quodam vase est adservatum eo consilio, ut ex huius cum ceteris comparatione, quo in
sanguine minor mutatio secuta esset, appareret; qua de caussa vascula omnia seorsum is quieto in loco sunt posita Observatioque, quo serosa pars sanguinis ab ea , quae concrescere solet melius, commodiusque separata esset, in sequentem diem reiecta. Quamquam res ipsa in optatis antevertit; nam quo in vasculo optata posita erant, in eo statim magna vis sanguinis a sero secreta est , cum contra in aliis conglutinari potius sanguis, concrescere visus sit. Verun sequenti die Heraclito an fredio, Beccario
ad observationem accersitis, haec Stancarius animadvertit.
In eo vasculo, in quo optata inclusa fuerant, vis seri apparuita sanguine secreta, non solum tanta, quantam supra dixi, sed
multo maior eaque paene tota in gelatinam concreverat instar
cornu cervi, vel etiam Concreti illius , quod in sanguine illorum , qui pleuritide affecti sunt, solet observari, nam .color ad flavum , quamquam Obscurius, vergebat, constitutio ad polyposam fere accedebat,is superficies universa quadam quasi membrana Obducta erat, quae cultri an atomici vel acutissimi aciem posset fugere. Quae omnia eo diligentius animadvertenda sunt, quod non solum optatorum in sanguine effecta demonstrant, sed etiam quid de illo concreto iudicandum sit, quod in sanguine
In eo vasculo, in quo vitriolum mul, malumen sanguini admixta erant, is in crassamentum concreverat non admodum durum is sine una seri separatione. In tota superiori facie colorem prae se fere rubrum ferebat, praeterquam ea in parte, ad quam
178쪽
16 COMMENTARII. pulvere se se extulerant, ubi livida, duriorque concretio instares charae apparebat idemque in fundo observabatur, ubi pulveres magi mam partem consederant, quo in fundo licet sanguis non admodum durus esset, obscurus tamen totus erat, grumosusque Atque haec quidem alumen is vitriolum coniunctim effeceranis separatim alia praestiterunt; namque in eo vase, in quod alumen solum coniectum fuerat, maxima seri vis a crassamento secreta, crassamentum ipsum obscurum, durissimum est observa tum In eo vero, in quo vitriolum tantum repositum fuerat, modica seri portio secreta est, crassamentum quasi distractum, divulsumque, in quam plurimos grumos divisum, quorum non pauci escharae , quam supra diximus, prae se concretionem ferebant. In eo vasculo , in quo pulvis melitensis fungi continebatur, nihil novi accidit, quod in sanguine e vena misso accidere non oporteret Modicum erat serum, non nihil flavescens, crassa mentum consistentiae mediocris, color vero ab ore vas usque ad imum sic rutilus, purpureus, ut hoc certe nomine videretur hic sanguis illi anteponendus, qui in sexto vase sine ulla pulveris ad mixtione fuerat conservatus, quique onis quod paullo minus seri secretum fuerat, quam e sanguine sano secerni solet sic fere se habebat, quemadmodum si sanus fuisset. Haec omnia profecto ostendunt magnam in sanguine cum exoptatis, tum ex alumine, vitriolo mutationem sequi , ideoque his assumtis periculum subesse aliquod ac si parem afferret melitens fungus mutationem , par sane metus esset in omnibus, sed quando illa mutationem afferunt maximam , hic vero vel nul lam vel ferme nullam, minime dubitandum est , quin sit hic unus ceteris omnibus anteponendus. Hunc enim inter alia tutissi mum esse, exitus ipse declarat, ratio ab experimentis ducta confirmat
179쪽
o Pio somnum induci nemo ignorat. Qua id autem ratione fiat, quaestio est perdissicilis, quam qui forte tractando
minus solvunt, aliorum tamen studia commoventes spem asse
runt, fore aliquando si id fieri quidem possit ut solvatur; quae
spes omnino nulla esset, si quaestio tractaretur ab nemine Ceterum an Ioannes Antonius Stancarius quaestionem solutam habeat, an spem tantum attulerit, aliorum iudicium erit. Ille certe, cum
esset olim ea de re sermo in Academia institutus, haec disserebat. Consentiunt auctores magni, docti ex opto per analysim cli micam modicum aquae extrahi, oleum copiosissimum , salis volatilis nonnihil desidentibus ad fundum vasis sale quodam fixo,in capite mortuo. Ex his vero partibus eam , quae somnum, soporem facit, apparet oleum esse idque est certissimis experimentis comprobatum . Nam si huius quantulacumque pars quibusdam animantibus obtrudatur, eos variis synaptomatis affectos certissime interimit idque citius, commodius facit, si illi aliquantulum salis eius volatilis, qui pariter ex pio extractus sit, adiungatur. Contra neque aqua , quae e Cpio elicitur, neque caput mortuum eisdem animantibus quidquam nocent, sive per se sumta sint, sue sal volatilis eiusdem pii accesserit, vel modice sumantur, vel sine modo neque solum somnum non afferunt, sed ne
propensionem quidem ad somnum . Quare constat vim pii soporiferam in oleo sis partibus esse postam , sale ipsam nonnihil adimvante ς quo minus mirari debemus omnia fere, quae oleos sunt, consimilem habere facultatem . At sunt oleos nonnulla, quae tali facultate carent. Id nempe ex eo fit, quod oleosis rebus sing lis te Aturae sunt, iis positiones praecipuae, ac propriae, ex quibus
diversa effecta sequi convenit ut in hoc ipso pii oleo animadvertere licet, quod in omnibus menstruis, salinis, aquosis, &spirituosis solvituri quod aliis non accidit. Haec cum ita sint, videndum iam est quemadmodum hoc oleum soporem somnum faciat quod sane intelligi omnino non potest, ni prius, quae generatim somni caussa sit, intelligatur. Hanc ergo Stancarius sic explicabat Lympham quamdam, sive purissimum quemdam succum in corticali cerebri parte, quo per arterias simul cum sanguine advectus est, secerni, atque ad me duda-
180쪽
duliarem serri minime videtur alienum a ratione, eoque succo, prout magis vividus est, .copiosus, magis etiam medulla res fibras, unde nervi omnes orti sunt, intendi . Fibrae hoc modo intentae frequentibus arteriarum pulsibus satis restitunt, idque quamdiu tene, promte, ut Opus est, faciunt, liternarum rerum imagines per sensus immissas probe accipiunt, totus cient varios, Manimal vigilat. Sin autem tali deficiente succo remittantur, sic ut resistere arteriarum pulsibus non valeant, actio cessat, lanimal somnum capit, eoque somnus est gravior, quo succi in fibras illabentis vis et minor. Hoc modo vicietur generatim somnus fieri quo posito, ut ad soporiferam opi facultatem veniamus, nihil verisimilius afferre polle videmur, quam si dicamus partes opii salino sulphureas cum ea , quam supra memoravi, lympha, sive succo, vel si mavis, purissimo sero commisceri penitus , ipsumque maiorem in modum alterare , eaque alteratione fieri, ut neque meduliares cerebri fibrae, in quas succus, quem dixi, influit, ut par est , intendi, neque vicinarum arteri H Ium pulsibus resistere satis valeant Qquod inde sequi convenit, animal in somnum delabatur. Idque commodum observationibus, X perimentis respondet pluribus; nam primum quamvis Oleum, ut experientibus physicis constat, per se commisceri cum aqua vix possit, tamen si illi particulae linae adiungantur, promta, facilis commixtio secuitura atque id fortasse in caussa est , cur oleum copio X tractum
per se minus aptum somno sit; si vero, si sal adiungatur, aptissimum facile enim adiuncto sale cum eo, quem supra diffimus, succo, sive sero consociari,in misceri potes inuod contra accidit si sal omnis absit. Illa vero edeli observatio quam apte cadit ad hunc locum p qui animadvertit opto nihil agi, nisi certa vis seri sit in sanguine; idque facile medici Omnes concedunt namque eos, qui serosiorem habent sanguinem sine ulla difficultate piosum to somnus complectitur; contra maniaci, omnes, quibuscumque modicum serum es , post vel magi mam pii do sinsum ram vix tandem sopore capiuntur . Huc etiam facit illud, quod supra de optatis diximus , cum de fungo melitensi ageremus, ubi ostendimus optata maXime sanguinis serum aggredi, ad concrescendum disponere . Quoniam ergo partes pii salino
sulphureae serum sanguinis aggrediuntur, tutant, atque ait rant, in eoque faciendi somni vis on nis consistit Qua tandem ratione, aut modo dicemus fieri, uriae partes serum aggrediantur, mutent, alterent Nam id nun restat explicandum. An pu
