Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1748년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

COMMENTARII. 63 An putabimus subtiliores, celerioresque seri particulas particulis salino sulphureis, tamquam amis, laqueis irretiri qui

dem Cartessio placuit. An potius utrarumque facies, wplana sic sibi mutuo congruere, ut nimio plus se contingant, ac moleculae lentiores fiant, tardioresque Θ Verum nobis satis est quaestionem eo deduxisse, ut rem ceteroqui dissicillimam facile iam ad suam quisque hypothesim referre possit. Nulla est enim adeo iners phi losophiae ratio, ut quo modo multa fluida misceri simul atque alia ab aliis alterari, ac mutari possint, explicare non valeat. Haec olim Stancarius de pio.

De cortice pie viam, s remediis Eliis.

19Erstringam in hoc capite ea, quae de cortice peruviano, herba ce mella, egoario lapide ab Albertino , antino, Sandrio, Gornia in commentariis, sermonibusque longioribus sunt X posita . Albertinus commentarium suum de quinquina, sive de peruviano cortice talica lingua conscripsit, quem post Academicus alius latino sermone exposuit hunc licebit legere in fine huius libri hic tantum eius summam proponam Negat ergo Albertinus id, quod a multis usque adhuc creditum est, crisim nullam sequi in iis, qui adhibita quinquina febri

liberantur, immo vult eΣcretionem semper aliquam subsequi, idque ita esse in animum induxit propter observationes multas, accuratas, perpetuas, quod argumentum semper est in medicina certissimum ex quo enim id observare diligentius coepit occepit autem multis ante annis neminem prorsus vidisse se assirmat qui sumta quinquina plane convalesceret sine eYcretione Quamquam X cretionis huius, .cris eos non eadem semper ratio est nam quinquina nullam praecipuam crisia habet; sed modo hanc, modo illam movet, aliquando urinas, sudores alias, alias ventris solutiones, interdum etiam sputum transpirationem, ut cum excreti perpetua sit, non sit tamen perpetuum genus excretionis: quod ei sane praecipuum est, nam specifica cetera excretiones habent proprias , quas semper movent, Ut autem quinquina certam crisi non habet, sic ne habet quidem certa tempora nam modo statim illam ciet, modo tarde, modo etiam

tardissime ; idque in cauisa fuisse credendum est , ut inae a multis minus saepe fuerit observata. Aliquando enim usque ad id tempus

182쪽

i64 COMMENTARII. sustinetur, cum aeger plane convaluisse visus est AE ad negotia rediit, quo fit, ut ea medicos saepe fugiat, utpote qui observandi diligentiam plerumque cum morbo finiunt; sed si ad eos, qui

convaluerunt, interdum respexerint, excretiones comperient

manifestissimas Idque primum casu, ut fit, Albertinus cognovit, post studio adhibito, diligentia confirmavit. Haec est albertinianae sententiae summa, ad quam probandam si omnes observationes referre velim, quas ille studiose admodum diligenterque collegit, longus sim. Atque ego quidem satis in praesens facturum me esse puto, si ea proferam , quibus appareat,

quam sit Albertini opinio, cum naturae consuetudine,, cum ipsa remedii, quo de agitur, ratione consentanea. Utque a natura methodo exordiar quotaquaeque febris est , quae sine ulla excretione penitus exsolvatur Quod dum quaero, ne illas quidem febres excipi volo, quae vel per solam, uti credi ruri, coctionem sanantur, vel subita animi perturbatione finiuntur; sunt enim multi, quibus subita animi perturbatio saluti fuit. Nam neque illis excretiones omnes omnino desunt; cliolum unum vidi L1 se meminit Albertinus, qui quamvis febri, qua tenebatur Ob subitam, vehementem animi aegritudinem liberatus esset, non id ei tamen sc cessit, ut neque vomitus primum , neque post Ventris solutio,is magna urinarum vis sint secutae. Et quoniam sunt multi, qui succum illum unde febris est, Cum Veneno conferunt, propter eius exilitatem crisi saltem sensibilem in copiosam non de viderant, videndum est, ne hos ipsa Convincat comparatio . Multas enim proposuit Albertinus isto. Tias,in eorum , qui venenatas aquas acceperant, Maliorum, qui vel arsenicum crystallinum , vel mercurii halitum sumserant , Quorum nemo quisquam ad sanitatem perduci potuit, nisi pote magnas crises manifestas; villici cuiusdam meminit, cui, cum propter morsum viperae tumens totus, clividus ad extremum vitae discrimen adductus iaceret, subitus, liberalis sudor , atque urina salutem attulerunt. Quid quod remedia, Quae passim adversus serpentium morsus, Qvenena quaeque proponuntur, eius fere generis sunt, ut aliquas moveant X cretione. nam theriaca, quae antidotum est longe a Ximum , testante id Galeno , urinam ciet; ad serpentium morsus omnia, quaecumque urinam

movent, Celsus probat; Cesalpinus, mali in iisdem morsibus urina desiderant, sudores; qui sudores multum sane etiam in iis proficiunt, quos stellio percussit. Quod si febri fuga, nec ifica quaeque , ut gentianae radi X,

183쪽

COMMENTARII centaurea minor, Chamomillae romanae flores, auranti cortices, cochlearia, eccabunga, nasturtium aquaticum , trifolium fibrinum , salsaparilla, gua iacum, mercurius, atque alia permulta, quae partim ad febres, partim ad corbutum, Quem venere amplurimum valent, morbos tamen, quod notissmaum est, nisi per

evacuationes,, cris es non depellunt nihil est sane, cur ex his omnibus quinquina excipiatur proclive est enim id specifico cui que tribuere, quod generi tribuitur universo. Quae sane ratio ab naturae methodo .consuetudine ducta tanti est, ut quemque facile movere possit, etiamsi nulla accederet observatio. Quid vero cum multae, Albertini scilicet, graves accedant, uer-Petuae pSed quoniam supra proposuimus hanc Albertini opinionem

non solum cum naturae methodo consuetudine, sed etiam cum ipsa ipsius quinquinae ratione esse valde consentaneam de naturae aurem methodo satis diximus nunc de quinquinae ratione videamus, quae utique ea esse videtur, ut sit ad rises commovendas non parum accommodata: quod illae ipsae historiae comprobant, quibus ostendit Albertinus, neminem se per tot annos nactum esse , qui plane sumta quinquina sine cris convaluerit, practici praeterea multi, graves confirmant nam certe Mongi- notus asserit eos, quos quinquina liberavit, sudoribus diffluere,' per multas sequentes noctes madido esse corpore . Quid Bleg nyus, 'estaurandus se Iones , qui urina cieri quid Sydentiam ius, aliique , qui alvum a quinquina mirum in modum solvi testantur Θ Quid quod eos Albertinus novisse se aflirmat, qui quinquinam, quod alvum vehementius moveret, nisi si quando ob id ipsum sumerent, non patiebantur. Ac saepe etiam multos emitti halitus, graves animadvertit ab iis praesertim aegris, qui cum quinquinarra una, aut altera die sumsissent, crisina tamen aliam habuerant nullam qui sane halitus tum vel maxime sentiebantur, cum adveniente medico, pulsu ni petente aeger elatis linteis brachium X traheret. Quod si quinquina ad movendas cris es tantum valet, quantum hae historiae multorum auctoritatibus confirmatae comprobant, specifica quaeque ex perpetua quadam naturae methodo MCOnsuetudine id faciunt, febres ipsae, quae subitis animi perturbationibus , vel per coctionem finiuntur,is venena ipsa demum X- cretiones aliquas requirunt, postulant, quid est cur dubitemus, utrum febres , quas quinquina e Xsolvit, per cris es pariter, XCretionesque perpetuo dissolvantur ' praesertim cum Albertinus it

184쪽

166 COMMENTARII. id quod caput est, saepius repeta in cris es semper aliquas in omni

bus observaverit, quoscumque vidit a quinquina plane convalescere, tardas illas quidem interdum , atque aliquando tardissimas, sed tamen aliquas . Neque vero si eae interdum minus apparent quis enim in tanta, morborum o aegrotantium varietate quidquam , quod vere perpetuum sit, praeite illud continuo negandum est, quod Albertinus proposuit; id enim in medicina perpetuum dicitur, quod fere semper est , ut perpetuum

videatur

Haec cum ita sint, erit profecto ad medicinam faciendam praeceptio illa non inutilis, ut aegris iterum, ac saepius detur quinquina usque eo , dum cris se ostendat; quae ubi apparuit , praesertim si bona fuerit, Wiusta, qualem demum esse convenit, tum aegrum plane convaluisse putandum est, quem contra in periculo adhuc esse credibile valde est, si desideratur X retio Ha praeceptione proposita aliam quoque proponit Albertinus utilissimam is observationibus quam plurimis confirmIatam, idest non sine magno periculo dari quinquinam in illis febribus, quibus consuetae alicuius Xcretionis suppressio coniuncta est; nam quamvis periculum nullum sit, si statim a sumta quinquina sequatur crisis, eaque praesertim bona sto iusta, inualem sequi oportet; tamen si crisis trahitur, Wretardatur aliquantisper, ut saepe fit, morbus subest, quem vix medicina uda ad sanitatem perducet. Neque spes ulla erit, etiamsi febris ex toto quiescere per aliquot

dies videatur nam repetet, I morbo adiuncta erat tanto graviori, quanto illi succi, qui adhuc in corpore suppressi manent , peioris ingenii sunt. Quod neque in uno homine, neque semel, sed saepe , in multis Albertinus observavit, quibus cum o et scabies, vel salivati, vel podagra , vel chores dudum ex fistutis,

aut alia via Xeuntes suppressi essent, Vel etiam tumores veteres

resedissent, febris supervenit, Mea quidem intermittens Data est quinquina. Primum febris quiescere visa est , ipsque bene valere . Sed interim risis nulla post vero cum in maxima spe susent, periculosissimis mi orbis , alii inflammationibus, Macutis febribus,, parotidibus, alii gravissimis capitis asscinionibus, stupiditate , quasi paralysi , alii autem a pople Xia improviso correpti sunt. Quas historias non refer, sunt enim in Albertini ipsius commentario legendae , qui quamvis haec pericula in iis animadverterit, in quibus post sum tam quinquinam nulla statim critis secuta est, in iis tamen , in quibus statim crisis se ostendit, nihil tale accidit ut illud propterea medicis praecipi poste videatur

ut li

185쪽

COMMENTARII. 67 ut si quando aegros nacti fuerint, in quibus ad febrem intermittentem suppressio aliqua accedat, vel prorsus abstineant a quinquina, vel ea statim remedia ad illam adiungant, quae sint ad cris , tonam is cito movendam tam idonea, quam quae maxime ; idque ex quo cavere Albertinus coepit, ilii sibi in his curationibus successisse assirmat non ex sententia. Hactenus dixi de

cortice peruviano

Nunc dicam de herba acem ella, cuius herbae vim Antonius Felix antinus anno millesimo septingentesimo vicesimo primo in Academia eXposuit. Audiverat Fantinus herbam acem ellam , quae id temporis e Ceylano insula non sine magno labore, atque impens Bononiam importata fuerat, adterendos, comminuendosiaque calculos valere plurimum . Narrabantur huius rei Xempla, atque historiae permultae , ac dicebatur is, qui primum herbam hanc anno millesimo sexcentesimo nonagesimo indicae ritannorum societati monstraverat, aegros amplius centum a calculis Wnephriticis dolor1bus eius ope liberavisse, easque curationes Omnes ita successisse, ut innumerabiles arenaeo calculi exili Lsimi mul cum urina redditi ab aegris fuerint sine dissicultate

ulla, dolore. Cum haec viderentur miram cemellae vim ostendere, tum ess-ciendi ne novi gignantur calculi, tum etiam diffringendi, comminuendique iam genitos venit in mentem antino experiri, quid ea valeret ad grandiores lapides , qui interdum in vesica non sine magno aegrotantium dolore,, mortis periculo prope certissimo

versantur

Cum ergo hominem tali morbo laborantem nactus esset, eius urinam, quati: esset, primum hoc modo exploravit. Hanc iterum, saepius per chartam bibulam percolavit. Percolatione confecta siccatae probe chartae superficiem tum sine micros copio tum micros copio adhibito attentissime inspexit, viditque crassum tartarum modo in frustula coalescentem , modo in laminas, atque in diversa, moltiplicia strata divisum, accedentibus non paucis, eisque viscidis , sed fere exsiccatis portiunculis atque haeco uidem in superiori chartae facie apparuerunt in inferiori vero

nihil , vel ferme nihil , quod satis a charta ipsa distingui posset.

Observata hoc modo urina herba homini dari coepta e 1 ac tribus, quatuorve post diebus cum urina iterum eodem modo percolata esset,' charta siccata, in superiorem huius faciem antinus attentissime , per microscopium intuens tartarum quidem

sed minus crassum, vidit, granulatum praeterea, de in subtiliores

186쪽

168 COMMENTARII.

lamellas, quam ante, formatum, pauco admodum a dIuncto viscido . In facie adversa exilissima, ac prominentia chartae filamenta confertissimis granulis, albis, minutissimis, atque ex tartaro concretis, pulcherrimeque dispositis adspersa erant. b AEgro autem duo acciderunt primum, quotiescumque dabatur ace mella data est enim pluries dissicultates, doloresque increscebant sic ut post aliquot dies medicamento supersedere oporteret, emollientia tantum adhibere. Deinde quamvis sumta acem ella

atrociores ei dolores orirentur, toleratis his tamen, melior erat,

neque valetudine sic incommoda utebatur , quemadmodum illi solent, qui tali morbo afflictantur quare, ad longum tempus vixit, 'uamvis demum decesserit, eum tamen non lapis, qui adhuc utique in vesica versabatur, sed maligna febris, quod morbi genus erat Bononiae id temporis frequentissimum , ac prope

epide micum, interemit.

Haec utique videntur ostendere eam esse acem ellae vim is a cultatem , ut concretiones, coagmentationesque possit protubere Cur enim hunc aegrum meliorem fuisse sumta ace mella, diutius vixisse, nec in tantis fuisse dissicultatibus putemus, quantas solet hic morbus afferre, nisi quod particulae ex urina ad lapidem

continenter appellentes adhaerere ei, Win lapidis naturam converti non potuerint, sic ut lapis aliarum, novarumque particularum accessione non increverit. Idque etiam tartarus ille confirmat, qui percolata per chartam urina in charta permansit, multo subtilior, tenuiorque post sum tam a Cemellam, quam ante Doloresque ipsi atrociores , quibus aeger per eos dies, quibus ace- mellam sumebat, immaniter veXabatur, videntur ostendere,

partes illas viscidas, quae ex urina partim ad lapidem, partim ad internam vesicae superficiem adhaerebant, cum adhuc laxiores, mollioresque essent, sic abradi potuisse, atque elui, ut, illius apices acumen suum, haec suam sentiendi vim , praeclare conservarent dolores enim vis haec facit apicibus illis excitata. Quid quod haec eadem in alio etiam homine, quem lapis in ve sca male habebat, ab academico alio sunt observata ; ut ne constantia quidem desiderari in his effectis videatur; quam alii malo rem facient, si experimenta alia adiunxerint, atque ali L. Quod interim ut fiat dum exspectamus, nemini profecto molestum esse debet, nos herbam cemellam his, qui calculosi sunt, tamquam spem aliquam sanitis proponere ; nam si minus concretos iam ingenitos calculos dissolvere pote it, at certe videtur impedire posse, ne concrescant quod non illa tantum itendunt, quae supra di

187쪽

COMMENTARII. Limus, sed alia etiam ratio videtur suaderes; nam cum tinctura per communem aquam ab ace mella ducta subadstringentis, subamaricantis saporis sit, id utique spem affert valere illam pos se ad renates glandulas, tubulorum, meatuum, qui in eis sunt, fibras corroborandas, confirmandasque, sic ut urinarias tantum admittant particulas, crassiores alias, minusque attritas, unde concrescere solent calculi , excludant. Et sane plus posse diuretica adstringentia mul, tam ut roborantia, cuius generis sunt conserva aqua destillata fructuum cynosbatos, terebinthina, Malia, ad calculos prohibendos, quam laxantia quaeque, memollientia , vel ipsa praxis ostendit. Contra vero fortiora diuretica, operientia calculos faciunt, ut multorum observationibus compertum est, inque his antini, qui tres, quatuorve

hydropicos vidisse se assirmat, qui cum huiusmodi iuretica ad hydropem curandum adhibuissent, post ephriticis doloribus,

calculis, quos numquam ante senserant, vexari coepti sunt. Haec habui de ace mella, quae dicerem, cuius herbae formam non X-

posui, propterea quod in actis ipsensibus anni millesimi se ptingentesimi primi, millesimi septingentesimi secundi satis diligenter exposita est. Cesalpinus etiam, ournefortius de ea.

dem sermonem habent. Quid dicam de beetoario lapide, cuius L loriam commentario quodam suo, vel volumine potius complexus est Iacobus Sandrius anno milles mo septingentesimo sexto decim, Quo in volumine, cum nihil ad perfectam huius remedii cognitionem de-sderari posse videretur, aliquid tamen Iosephus Antonius oris ni desideravit. Nam cum Sandrius formam lapidis tum internam tum externam exposuisset, Munde is nobis adveatur, Wquibus in animantibus adnascatur, adiunxissetque vim omnem eZoarii lapidis ex herbis proficisci, quibus eiusmodi animalia vescuntur; idque eo probasset, quod non in omnibus eiusdem generis animalibus lapis ea vi inveniatur, sed in illis tantum, quae certa incolunt loca, optimis pascuntur herbis, ac multa praeterea addidisset cum de lapidis formatione , tum de eius principiis hymicis,& facultatibus, atque ad ultimum notas proposuisset, quibus naturalis, germanusque beZoar a fictitio,in falso discerni posset contra Gornia egoarii vim minime ex eis herbis, quibus animalia pascantur, repetendam esse contendebat, primum quia huiusmodi herbae, quacumque parentur arte, disponantur, nullum eius vis indicium praebent deinde quia historiae permultae sunt, quas ne andrius quidem praetermiserat, quibus ostendi

possit,

188쪽

IT COMMENTARI 1. possit, in aliis quoque animantibus, atque adeo in hominibus ipsis Iapides aliquando inventos esse, quos fama est beetoarii vim a buisse . An putamus homines illos quoque herbis talibus altos esses Neque egoarii veri, aut falsi notas probabat, ne illam quidem, quae coniecto in spiritum nitri lapide, admotoque ad prunas vase ex ebuditione haberi solet, nisi prius idem experimentum in lapidibus, calculisque aliis aliorum animantium capiatur, ac constet non eumdem esse in his omnibus exitum . Utcumque id est, fuit illo anno magna de his rebus in Academia concertatio ; aliis

enim alia disserentibus, vocabantur in quaestionem paene omnia tantum non illa, quae de hymica egoarii solutione andrius proposuerat. Is narraverat se dimidiam eZoarii occidentalis unciam iam de orientali experimentum nondum sumserato alembico probe lutato commisisse nihil eum mediocri igne dissolvi potuisse ; reverberio tamen post adhibito liquorem subviridem

sursum ferri coeptum esse, ac per latera alembici adscendendo in appositum recipiens ad semidrachmam exstillasse tentasse se postea infusionibus, mixtionibusque variis, ut hunc liquorem cognosceret, qualis esset, nihilque sibi probabilius visum esse,

quam ut ad genus at halicum referretur. Haec disputantium Academicorum fugerunt Concertationem ; cetera, uti diSi paene omnia in dubiuna vocata sunt.

Ceterum ut alia permulta missa facio, sic illud etiam praeter1bo , quod Paullus aptista Balbus homo in medicina facienda exercitatus, trudens de herba thea dudum scripsit, cum Academia communicavit ; nam quamvis id scriptum locos habeat praeclaros, sunt tamen illi adiungenda permulta, quae adhuc, dum haec scriberem, secum ipse Balbus summa animi contentione meditabaturi itaque illud emittere usque eo differemus , donec ipse operi postremam manum imponat. Nunc quidem eo rem deduXit, ut propter varia experimenta, quae de herba thea in sanguine sumsit, sibi etiam atque etiam persuaserit, in his quaestionibus, in quibus scilicet, quid cuique rei in fluido quopiam immersae accidat, quaerimus, quam plurimum interesse, utrum quieti, sedatique liquores in experimentis capiendis adhibeantur, praesertinas de humano agatur sanguine, an vero aetati, quassatique; alios enim eiusdem liquoris fatus alia effecta sequuntur; ideoque verendum esse exitii mat, ne illorum ratio satis tuta non sit, qui quod spiritus, sales, succi , decoctiones , Malia id genus X tracto, quietoque sanguini admixta praeliant, id pariter praestitura esse coniiciunt, si re sumantur agitato, qua illatoque , ut

in aris

189쪽

COMMENΤARII. ITI in arteriis, benis est, admisceantur non quod horum experimenta improbentur, quae sunt etiam , ubi nulla alia veri investigandi ratio suppetit, necessaria; sed videndum est, ne plus illis fidamus, quam oportet ; nam quamvis fortam nihil er rent, qui haec sumunt, qui illis tamen nimio plus tribuunt,

errore non Vacant.

Illa etiam praetereo, quae vel de morbis ad sanguifera praesertim vasa spectantibus, vel de gelidissimis potionibus Petrus Antonius Micheloitus, homo, mathematicarum disciplinarum scientia, medicinae laude florentissimus in sua ad Franciscum a notium epistola complexus est; nam ipsam epistolam legi malumus, quam referri.

SEARCH

MENU NAVIGATION