장음표시 사용
201쪽
COMMENTARII. 83tas incessit Marsito, eisque, quos adhibebat socios, terram alte fodere, ut viderent, si inibi minera exsisteret, ubi bononienses lapides gignerentur, atque inde ad alia loca deducerentur. Primum ergo, inter erica vandum , stratum terrae apparuit culturae patiens in altitudinem extensum pedis unius,in dimidiati Infra hoc terra in conspectum se dedit argillacea , tenaX, unctuosa, neque simplex, sed variis terris commixta. Huius inter glaebas Concretiunculae visebantur crystallietationum instari, quas cum homines
vidissent, in eam spem adducti sunt, ut haec lapidis bononiensis primordia essent. Eadem spes multis etiam ante annis Marsilium fefellerat. Sed de hoc infra. Ultra altitudinem dimidii pedis huiusmodi massulae, concretiunculaeque nulla penitus apparuerunt.
Post ad aliam ripam profecti prope illud, quod dixi, pratum
multa eiusdem generis, grandiora frustula passim per exteriorem ipsam terrae superficiem dispersa invenerunt; quae cur in aperto essent, non quemadmodum concretiunculae illae aliae, quas supra memoravimus, infra terram abscondita, id caussa fuisse creditum est quod terra fortasse illa, qua olim obducebantur. inter arandum, occandumque versata, commota saepius, tamdem aquis pluviis abrepta esset Utcumque id est, nihil certe frustulorum horum natura a concretiunculis illis, quas dixi in ripa altera inventas fuisse, distabat. In duabus his rupibus sal maxime abundat ultra eas terrae solum longo tractu prominens dorsum format, in quo sulphuris naturam facile agnoscas. Hic locus marchasitas varias ostendit, magnam gypsi earumque qum gypsi oculi appellari solent, concretionum vim Continet. Spes erat, ut circumspicientes, considerantesque accurate Omnia, eam partem cognoscerent, qua lapides bononienses X minera delapsi ad alia loca pervenirent, eamque spem incolarum sermones confirmabant, qui hos sibi lapides ibi vel maxime occurrere testabantur , qua ex decidentibus aquis pluviis torrentes , Wrivi per declivia montium decurrunt sed quam Vis, Mea, quaz dixi, loca, quae circa erant, rem quamque attente, iuriose inspectantes Marsi ius,is socii peragraverint, numquam eis datum est, ut hoc lapidum bononiensium quasi iter, cursum invenirent. Ac tum sane primum in eam suspicionem Marsilius venit, nullam hic proprie horum lapidum mineram esses; nec eos ibi gigni, quem adnaodum ante crediderat, sed illuc potius multis ante saeculis casu quodam fuisse delatos, ut testaceis multis accidit, quae passim per alios montes occurrunt. Quam suspicionem mirum in modum confirmabat id, quod supra diximus, alios huiusce
202쪽
184 COMMENTARII. iuste generis lapides in his locis confractos, disruptosque occuliarere, alios etiam vitiatos, quas putrescentes, quae duo fossilibus non solent intra mineras, ubi gignuntur, accidere. Quid quod accolae testabantur, eorumdem lapidum copiam in annos singulos minorem fieri pNeque vero euntes prorsus in hanc opinionem iam animos revocare potuerunt concretiun Cula illae , quas supra dixi, quasque olim Marsilius tamquam lapidis bononies primordia habuerat. Nam quamvis socii, cum ad haec loca simul cum ipso venissent,
non admodum initio repugnarent, tamen, Cum concretiunculas
illas postea diligentius considerassent, gypsi magis, quam lapidis
bononiensis principia agnoverunt nam cillarum calcinatio cal- cinationem gypsi omnino referebat minimum quodque illarum frustulum rhomboidalem figuram ostendebat, quae figura gypso utique convenit, lapidi hononiensi nullo modo . Huc accedit, quod illarum consistentia eadem fere inventa est , quae gypsi . His ergo, aliisque rationibus persuasus Marsilius docilitatis exemplum praebuit, quod unum doctrinis omnibus antepono veteri enimi ententia deposita constituit statim epistolam suam, quam ipsiae
dudum ediderat, rursum edere, eumque locum , ubi bononienses lapides in monte Paterno gigni dixerat, ne uos forte in errorem induceret, emendare. Tanti est veritas apud eum Ut autem sententiam illam, quam tum primum animo acceperant, magis magisque Marsilius, socii confirmarent, aliquid ex terris illis, e quibus memoratae rupes, sive calanchae consi stunt, simul bononienses lapides nonnullos hymice distat vere constituerunt, ut si quid esset utrisque commune appareret. Eaque in re usque adeo laboravit Laurentus, ut partem hanc fere totam possit sibi iure, meritoque vindicare. Has ergo dissolutio nes, de quibus secundo loco dicturum me esse proposueram, paucis exsequar. Duo sunt in illis Paterni montis rupibus terrarum genera, alterum rubescens, nigrum alterum, ambo arida , sed quae tamen pluvia molli:untur, ciere unctuosa fiunt. Placuit Laurento ab rubescentis terrae genere exordiri. Primum ergo iustam huius terrae portionem in aquam pluviam coniecit . Eastatim in partes discerpta est innumerabiles, easque, ut licet re dere, subtilissimas, levissimasque, quae diutius innatarunt. Quam vero hae partes dis clari facile ab aqua, iis ungi possent, osten dit philtratio, secundum quam aqua neque dorem retinuit, quem ante quidem contra Xerat, quasi luti, neque omnino sapo rem habuit, neque colorem prae se ullum tulit. Quoniam vero
203쪽
COMMENTARII. 83 dubitari adhuc poterat, num quid in ea e coniecta terra delitesce
rei, cuius indicium nudum pateret sensibus, ad hanc quoque u bitationem odendam, praecipitantia tum acida, tum thalica in eam statim immissa sunt vel ante vaporationem, vel post quae quoniam nihil quidquam turbarunt, aut mutarunt, facile admo nuerunt, vel nihil in ea e coniecta terra reliquum esse, vel id esse adeo exiguum, ut nullo artificio chymico posset deprehendi, Solutione in hunc modum tentata magis quam confecta ad calcinationem ventum est. Terram eius, quod dixi, generis in carbo nibus accensis imposuerunt. Excanduit ac fumum eius odoris emisit, qui sternutamenta moveret cum lacrimis, tussi coniuncta, similiter ut facit fumus vivi sulphuris neque tamen putandum idcirco est, terram hanc non multum a vivo sulphure dista re nam quamvis aliquid habeat cum illo commune, sunt tamen qualitates, Meffecta alia, quae non conveniunt. Cum terra in illo tam violento igne ad satis longum tempus permansisset, vitri λcari tandem quodammodo visa est, idque spem omnem lixiviationis sustulit; ecquod enim ex terra ita, uti dixi, vitrificata lixivium confici potuisset Calcinatione ergo dimissa ad destillationem se contulerunt, quae sic habuit. Cum terram rubentem , de qua agimus, in retorista vitrea, Hutata ad iustum ignem posuissent, post iustum tempus aliquantum phlegmatis puri, mi iaspidi e retortae collo exstillavit recipiens ipsum fumis repletum est, quod indicio fuit, pr&ter illud, quod dixi, phlegma spirituosum quidpiam e tali terra posse elici. Porro illud, quidquid erat, quod in recipiente reliquum fuit, quodque liquoris prae se speciem ferebat, odoris erat acuti, quasi ex bitumine , putredine , saporis salsiorii ut autem
ad thalicam naturam accedere crederetur, fecerunt immissi in eum spiritus, qui si athalici essent, nihil turbabant, contra si essent acidi effervescentiam faciebant, & magnam in statim syru- pus violarum caeruleum colorem mutavit in pulchre virescentem. Ex mercurii sublimati solutione album quidpiam praecipitavit. Haec in rubescentis terrae genere apparuerunt eadem etiam in nigro nisi quod non fuit effectorum quantitas par utrobique; omninoque apparuit ad utrumque illud terrarum genus halitus quosdam pervenire, quos illae cum imbibunt, ituminosae sunt, eosque, quos dixi, colores, idQue ingenium acquirunt, ut herbas, plantasque non patiantur. Cognitis iis, quae ad terram pertinent, in qua bononienses lapides inveniuntur, operae pretium erat lapidum ipsorum princi- Aa pia,
204쪽
18 COMMENTARII. pia, naturam artificio hymico investigare. Cum ergo horum
multos haberent in manibus, eosque calcinatos, ad lumen accipiendum , emittendumque idoneos , placuit in his haec experiri. Pulveri, in quem illorum exterior pars contrita fuerat, spiritum quemdam acidum superfuderunt. Effervescentia statim secuta est cum fumis gravissime olentibus, ut impurum sulphur, Qu- tum maxime putridum imitarentur. Horum nihil observatum est superius vel oleo tartari, vel spiritu quovis athalico. His rebus coniiciebatur, salem quemdam athalicum in his lapidibus delitescere, quem operae pretium erat per lixiviationem a ceteris partibus separare, quo magis qualis esset appareret. Lixi- viatio confecta est . Verum cum in lixivi crystallus nulla vere salina inventa sit, sed tantum crusta quaedam innatans, quae microscopi inspecta nonnisi terreas calcinati lapidis particulas ostendebat, idcirco separandi eius salis rationes alias inire opus
Ad commixtiones ergo lixivi cum diversis aliis liquoribus, siqua forte praecipitatio sequeretur, ventum est . Et primum quidem commixto lixivio cum sublimati mercurii solutione mirum quidpiam accidit,is praeter omnium Espectationem . Nam cum nullum prorsus athalicum , quantum quidem versatissimi in his rebus auctores testantur, mercurio sublimato in aqua dissoluto admixtum praecipitationem nigram essiciat, hanc tamen effecit lixivium, quod diximus idemque praestitit,in in plumbi, in argenti, cin vitrioli cuiusvis Min ceteris denique omnibus metallorum omnium solutionibus. Ut autem lixivium hoc praecipitationes tale essicit, sic ipsum quoque affuss spiritibus acidis praecipitat, qui spiritus acidi ipsum ex limpido turbulentum faciunt,
Wpraeter candorem lacteum etiam afferunt effervescentiam . Ac quamvis etiam sal tartari, sive spiritus at halicus cum eodem lixivio commiXtus praecipitationem quamdam albam faciat ea tamen usque adeo tenuis est , ut minime sit cum illa, quae ex acidissequitur, comparanda
His rebus verisimile valde est, in eo , de quo agimus, lapide partes non solum inesse natura at halicas, sed aliquid etiam suuphuris, quod sulphur tamen , cillarum , quas dixi, a thalicarum
partium terrearum calci natarum commixtio impurum reddidit, accedentibus praesertim arsenicalibus nonnullis partibus,
aliisque , quae propriae auripigmenti naturam habent. Atque has quidem postremas, Modo ostendit capiti noxius, quae semper in his rebus plurimum valet, similitudinis comparatio. Scimus
205쪽
COMMENTARII. 87 enim solutionem quamdam vivae calcis, lauripigmenti communi aqua fieri, quam solutionem sympathicum atramentum multi no minant, in qua si illa experiamur, quae modo in bononiensis lapidis lixivio tentata esse diximus, effecta erunt similia, exitus prorsus idemci neque odore distabunt; quo magis credendum est eumdem quoque saporem utrique esse; quamvis gustare ob noxae metum neque Marsilius, neque socii sunt ausi . Quod si effectorum simili tu do militudinem ostendit principiorum , oportet sane in bononiensis lapidis lixivio auripigmenti inesse quidpiam, cum in ea, quam dixi, solutione certe insit. Idque illud etiam confirmat, quod est ab Emanuele Konigh basileense medico, docto homine, observatum, idest lixivium hoc multum valere ad rodendos pilos, quod similiter praestat etiam solutio illa, quam supra memoravimus. Quod vero ad alias aliorum generum partes spectat, idest metallicas, aut vitriolicas non facile crediderim ullas tales in bononiensi lapide delitesceres; quid est enim cur credamus cum nullo indicio, quamvis diligenter, ac per summam industriam quaesitae, se prodiderint pCognitis bononiensis hosphori principiis proximum erat, ut quae sit eorum proportio, iosis cognosceretur, quam homines diligentes profecto comperissent, si quantum industriae in inquirendis rebus philosophi ponunt, tantum proficerent in inveniendis . Sed cum in grandi retorta vitrea, clutata Crudum lapidem ad pondus librarum octo in pulverem redactum possuissent: eamque in furno ad ignem apte collocassent primum modicum , post maiorem, deinde vehementissimum , nihil inde elicuerunt, nisi pauxillum phlegmatis, quantum octavam unciae partem aequaret,
idque sic purum , nihil ut ei ad perfectam aquae similitudinem
deesse videretur. Quod autem intra retortam reliquum fuerat,
quod sane calcinatum esse aliquo modo oportebat, id neque liXiviando, neque spiritus acidos, sive al halicos superfundendo quidquam ostendit, quod vel ad id, quod quaerebatur, faceret, vel omnino esset notatu dignum . Neque plus in lapide sic, ut modo diximus, cocto profectum est, quam ante fuisset in crudo nam in crudo quoque experimenta multa ne quid Quam sumserant, in quibus usque adeo dissicilem lapis se praebuit, ut a corrodentibus spiritibus acidis ne tantillum quidem sit solutus. Immo cum aqua fortis lapidi in pulverem contrito superfusa esset, eaque tanta esset, quanta fere ad solutiones tales requiri solet, nullum neque
esservescentiae, neque turbationis indicium ostendit ac cum totam noctem pulveri superfusa mansisset, nihil ex eo quidquam
206쪽
188 COMMENTARII contraXit; neque id primo tantum adspectu iudicatum est, sed
etiam experimento comprobatum cum enim illam ipsam aquam post in retortam inclusissent, admovissentque ad ignem, ea sic inde exiit, ut si neque de qualitate, neque de quantitate quidquam mutavisset nihilque intus in retorta reliquit, quod tamquam lapidis soluti portio haberi posset immo eadem aqua , quae pulveri superfusa fuerat, rodendo postea, dissolvendoque sic fuit, tamquam si recens adhuc esset, atque integra. Sunt ergo bononiensis lapidis principia ad ipsorum dosm, proportionemque statuendam minus nota, ad id essiciendum, quod supra proposuimus, satis. Constat enim non eadem esse, ac terrarum illarum , in quibus ipse invenitur ut appareat hunc non ex illis gigni, sed externum esse , atque olim , ut sunt variae, multiplices regionum, terrarumque omnium vicissitudines, illuc casu quodam fuisse importatum Hactenus ea explicavi, quae ad bononiensis lapidis principia investiganda tentata fuerunt, quaeque eius originem illustrant; nunc eXperimenta persequari, quae de eius fulgore sumta sunt, ut intelligatur , quo in lumine, quanto is lapis collocandus sit, quamdiu manere in eo debeat, quo possit translatus post in tenebras, acceptam lucem emittere eumque ordinem in scribendo
sequar , quem illi, qui haec fecerunt, in his ipsis X sequendi sunt
secuti alii enim alia fecerunt, neque omnes uno tempore. Sed antequam singula refero, praestat unum monere, quod universe in omnibus cavere oportuit. Nam Cum duo in unoquoque Sperimento praeitanda sint, primum ut lapides in lumine ponantur, deinde, ut in obscurum translati curiose ab aliquo inspectentur, si quid niteant cautum est semper, ne idem homo utrumque praestaret; qui enim a maiori discedunt lumine, quemadmodum illis accidere oportet, qui lapides a luce in tenebras transferunt, ii oculos habent ad iudicandum minus idoneos insidente enim adhuc maioris laminis specie minorem lucem non sentiunt . Iudicium vero certissimum est, si is, qui iudicat, iamdudum in tenebris, obscuritate versetur; quapropter in Omnibus, quae OX referam, semper duorum opera est adhibita, quorum unus lapides in luce ponebat, alter interim, cuius iudicio standum erat, in obscuro latitabat. Quod quoniam multi in experimentis hisce capiundis minus diligenter conservarunt, idcirco X perimenta sumserant non satis certa exitus interdum notarunt ab iis, quos infra exponemus , idest a veritate , alienos . Id quod ante monere volui, ne qui forte mirentur, me hic loci Sperimenta
207쪽
COMMENTARII. 89 narrare ab aliis etiam scriptoribus multo ante proposta, exitus interdum referre prorsus contrarios ; nam quae illi vera dixerunt, nobis confirmantibus certiora fient; ibi in contrariam imus sententiam, sic ab illis dissentimus, uena admodum illi dissenserunt a veritate. Sed iam ad experimenta ipsa veniamus, quae primum variis modis in solari lumine sumta sunt, post in aliis. Primum ergo lapis quidam bononiensis, isque maxime praestans III Non. Sept. anno millesimo septingentesimo undecimo hora circiter sexta decima in solis radio est collocatus, cum is maxime splenderet, essetque calidissimus, ut qui non longe a meridiano circulo versabatur. In eo lumine permansit lapis ad duo minuta temporis, post in locum tenebricosum translatus fulgere visus est Neque dispar fuit experimenti exitus, cum lapis in solis lumine per lentem in exiguum spatium collecto positus esset. Fecerunt eXperimenta haec duo, ut homines cupido incesserit videndi, utra lux ad id plus valeret, an quae a sole per aera libere diffusa est, an quae lentem traiicit, refracta in exiguum spatium coli igitur. itaque duos lapides, quos pari vi, praestantia esse experimentis aliis iudicaverant, unum in sole ipso haud refracto posuerunt, alterum in eius radiis per lentem fractis, Win angusto coarctatis. Erat lentis diameter in longitudinem extensa unciarum trium , dimidiatae. Cum lapis uterque in eo, in quo positus fuerat, lumine, minuta non amplius duo permansisset, ambo simul in te. nebricosum locum delati sunt ac si id unum Xcipias, quod lapis ille, qui lumen a sole per lentem acceperat, initio splendidior visus est, cetera plane pares fuerunt. Post quatuor minuta temporis tu utriusque debilitata valde est hoc tempore Xacto magis, magisque decrevit ad minuta duodeviginti perduravit: infra hoc tempus minime digna visa est , quae Obser 'aretur His ita confectis venit in mentem aliud quaerere , utrum scilicet ad lapides illustrandos plus valeat lumen solis direct a , quam refleXum , nam quamvis ratione ipsa videatur vis maior in directo esse debere, tamen X perientibus,in doctis physicis potuit id secus visum esse; quorum auctoritas attendenda est, sed res nihilominus examinanda ; potuerunt enim lapides adhibere vi, cingenio dispares potuerunt etiam oculis se praebere ad iudicandum minus idoneis quorum alterutrum ut accidisse credamus, Dipsa rei, quam narrant, admirabilitas marrant enim maiorem in reflexo
lumine vim esse, quam in directo, quod primo saltem adspectu fidem vi capit Megperimenti, quod referam, exitus faciunt. Plures ergo lapides vi quidem , quantum iudicari potuit, pares,
208쪽
rso COMMENTARII. alios in ipso sole collocarunt, alios in aperto quidem, sed quoa dii solis nisi reflexi non pervenirent: cumque per duo minuta secunda temporis in diversis hisce luminibus permansisset, profecto multo plus luminis illos hausisse compertum est, qui fueranta directo solis lumine, quam qui a reflexo collustrati nam cum omnes in tenebras translati essent, multo illi magis nituerunt, quam hi, Mad longius tempus id quod multorum oculi: iudicatum est , eisque ita constitutis, ut nudus dubitandi locus superesset. Hic vero non est voluntas Marsilii, virtus reticenda , qui cum hocce X perimentum a sociis sumtum esse intellegisset, me statim monuit, se olim in contraria fuisse sententia , idque in sua epistola, quam dudum Lipsi ediderat, publice declarasse nunc ab opinione discedere, neque dubitare, qui cum ea minus cavisset, quae supra cavenda esse diximus, id sibi errandi caussam praebuisset velle se, ut quando historiam hanc scribere ingressus
fueram , homines ab errore abducerem , ac de mutata eius sententia certiores facerem . Quis hunc putet aliud sibi habere propositum praeter veritatem p Quo animo cum si maiori in laude mihi est. videtur, quam si numquam errasset praesertim cum eam epistolam annos scripserit duodeviginti natus, cuius aetatis non tam errores reprehendendi sunt, quam voluntas commendanda Experti haec Beccarius, Galeatius in solari luce ad alia luminum genera se converterunt, irim iam lapides varios in lumine candelae accensae de nocte posuerunt, qui cum ibi per duo minuta
temporis mansissent, post in obscurum delati minus quidem quam si in diurno soli:s lumine fuissent, sed tamen splendere visi sunt; isque fulgor usque ad minuta decem perduravit. In lunae luce res aliter cecidit, nam quamvis haec prope iam plena esset, eiusque lumen vel diffusum liberes, vel per lentem collectum in
Obiectos lapides incidisset, numquam his tamen inhaerere potuit, sic ut in tenebris postea se promeret. An id autem certa lunae qualitate fiat, an ob luminis raritatem, tenuitatemque, nemo facile iudicaverit, nisi quam maxima lente abhibita tot lunae radios in tam angustum collegerit, ut luminis paucitas praetendi amplius non possit quamquam cum lunae lumen quantumlibet lente collectum ne calefaciat quidem, nedum rat, videtur in eo non de-sderanda quantitas , sed potius inertia quaedam accusanda Neque vero lapides ipsi id inter se habent commercii, docietatis, ut alter alteri tribuet e lumen possit; nam quamvis illor una unus nudo dum lumine collustratus inter mulios multa iam luce imbutos positus esset, nullam inde tamen lucem traxit. Atque ut
209쪽
lapis lapidi nullam lucem tribuit, sic ne in eodem quidem lapide
pars parti. Idque ita esse tum apparuit, cum lapide in crassiorem, multiplicemque chartam incluso, perforataque charta, qua posset lumen accipere , is post charta solutus, atque in obscuro posi tus, ex ea tantum parte splendescere visus est, quae ad foramen pertinuerat, ut intelligatur lucem , quam lapis imbibit, non perinde, ut calor, aliaeque qualitates solent, ab una parte propagari ad
Hactenus lucis genera constituta sunt, quibus lapides accenduntur; quae mox referam , eo spectant, ut tempus constituatur,
ad quod minimum manere lapides debent in luce, ut accendantur; simul quamdiu nitor in accensis duret, quantulum luminis satis si ad faciendam accensionem : quibus de rebus dissicile est assirmare aliquid, quod sit perpetuum; sed ea proponam, quae plerumque in lapidibus praesertii bonis sunt observata. Quamquam de tempore, ad quod minimum lapides in lumine vetasari oportet, ut nitidi fiant, videtur satis dictum id enim brevissimum esse superiora experimenta declarant, in quibus cum varii lapides minuta secunda temporis non amplius duo in lumine permansissent, insignem nitorem contraxerunt, Atqui ne duo quidem minuta secunda necessaria sunt; X perimento enim iaquet, lapidem , cum in solis lumine sive directo, sive reflexo unum tantum minutum secundum permansisset, post in tenebris minus quidem nituisse, sed nituisse tamen. Nihil certi constituam de tempore, ad quod lapis in obscuro positus fulgorem conservat est enim dissicile iudicare ac saepe accidit, ut eum lapidem alii quidem nitere adhuc sentiant, cuius nitor aliorum oculos omnino fugit. Plerumque tamen post minuta temporis circiter quatuor lumen valde debilitaturi, post magis, magisque minuitur , ut decem , duodecimve minutis exactis vix appareat attentissime tamen inspectantibus, praesertim si oculorum sensu sint acerrimo, nec eis externi alicuius,in magni luminis species insederit, etiam post triginta minuta temporis, eoque amplius aliquid incertae lucis interdum visum est. His expositis consideranda veniunt experimenta, quae eccarius,in Galeatius, Marsilii praesertim rogatu sumserunt, ut statuerent quantulum lucis satis sit ad lapides incendendos. Hi ergo cubicula duo ad 1, quorum unum ad impluvium domus spectabat, alterum illi proximum erat, utrumque tenebris Obscurarunt, nisi quod parvam lucem in alterum admittebant, quae ab impluvii parietibus quaquaversum reflexa per ianuam haud probe clausam
210쪽
r92 COMMENTARII. penetrabat, ac propagata longius per cubiculum paullatim 1
nuebatur. Huc ambo convenerunt caelo maxime nitido, cum hora esset fere secunda in vicesima. Alter in conclave obscurissimum continuo se se abdidit, ibique ad experimenti finem permansit; quod erat, uti supra monui, necessarium , ne si quid externi luminis accepisset, non satis splendorem lapidum , ut primum nitere coepissent, possiet cernere . Quaestio enim omnis ab hoc iudicio pendebat. Interim alter in conclavi altero moratus lapides, quos illuc ad experimentum capiendum attulerat, in variis luminibus ex ordine oblocavit, primum in luce tenuissima, quam potuit longissime ab ianua tum magis magisque ad ianuam accedens in aliis , aliisque maioribus, ut quasi per gradus a luce minima paullatim ad magnam adscenderet. Ut autem in quoque lucis gradu minuta temporis tria lapides manere verat, eos statim in conclave proximum transferebat, ut de ipsorum splendore , si quem vidisset, observator alter iudicium faceret. Experimentum s cecidit, ut tum primum lapides nitescere aliquantulum visi sint, cum prope ianuam in eo lucis gradu fuissent expositi, qui ad characteres modica magnitudine perlegendos vix satis esset Nitor in omnibus ad octo minuta temporis perduravit, in tribus etiam ad tria supra decem . Videtur ergo omnium lucis graduum , qui quidem nitorem lapidi tribuere valent, is esse minimus, qui ad litteras mediocri magnitudine perlegendas vix satis est; qui infra sunt, nihil posse. Superiores vero gradus tanto esse ad id aptiores, quanto magis ad illud summum lumen accedunt, quod a sole per lentem colligitur, ipsa videtur ratio suadere. Atque hic sane minimus, quem dixi, lucis gradus
videretur satis apte accurateque constitutus, in litterarum , quae ad legendum proponuntur, magnitudo certa, Moculorum sensus idem omnibus esset. Sed quoniam neque litterarum magnitudinem dessini re facile est, sicut omnes eamdem intelligant, Muisio alia est in aliis, idcirco oportet, eum , quem proposuimus, lucis gradum in aliqua adhuc ambiguitate versari. Hac de cauisa Beccarius, maleatius cum in hoc minus sibi satisfacerent, alias etiam eiusdem stabiliendi gradus rationes inire voluerunt, quarum una haec fuit.
Ligneam capsulam sibi pararunt quadrilateram , digitos parisienses se longam , altam duos, duos cum dimidio latam . In
Operculo foramen fecerunt, patens in longitudine digitos uatuor, duos circiter in latitudine . Recondiderunt in hanc cantulam lapides bononienses varios, sic ut facile accipere lucem per
