Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1748년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

COMMENTARII. IT 3

MUlta de sono in Academia proposita sunt, Ma Victorio

Stancario, dum viveret, .multo post a Francisco Maria anotio . A Zanotio exordiar, cuius cogitata nondum sunt edita, quoniam ad sonos quosque universe spectant, videntur etiam faciliora. Stancarius reconditiora protulit, ut qui in tonorum differentiis, aliisque musicae subtilitatibus explicandis versatus est, eaque cum dudum inter ceteras eius schedas vulgata snt, videntur etiam brevissime exponenda. anotti ergo haec sunt. Intensio, sive magnitudo soni sic ab aeris elasticitate, densitate pendere videtur, ut si cetera paria sint, sonus tanto maior, minorve sit, quanto maius, minusve est productum illud, quod elasticitate aeris per densitatem multiplicata essicitur. Id planius explico. Quoniam nullus sonus nisi ex altdrius soni comparatione maior, minorve dici potest, non est dubitandum , quin e tu nobis sonus primo proponendus sit in certo aere editus, ad quem sonos alios referamus . Hunc sonum appellabo posthac sonum primum alium vero quemque sonum ad hunc referemus hoc modo . Primuin elasticitatem illius aeris , in quo primus sonus editus est, cum eius densitate multiplicabimus,se productum notabimus expressa fuerit elasticitas, verbi gratia, numero x, pariter densitas eodem numero I etenim in primo hoc sono nihil refert quibus numeris haec exprimantur multiplicabimus per x, productum notabimus, quod est x. Deinde elasticita tem aeris , in quo alter sonus editur, per eius densitatem multiplicabimus pariter, pariter productum notabimus hoc modo. Fac verbi gratia, elasticitatem hanc esse illius primae triplam, densitatem vero esse duplam. Cum illa elasticitas prima posita stet, erit haec , 4mili de caussa, cum illa densitas posta sit 1, haec erit a multiplicare ergo oportebit 3 per et productum

notare, quod est 6. His porro productis et notatis apparebit sonorum proportio, si soni quidem cetera pares sint, neque differant, nisi propter aerem, in quo eduntur. Sic enim erit pri

192쪽

i 4 COMMENTARII. mus bnus ad alterum, ut et adis, idest erit alter primi sextuplus.

Mathematici id totum his verbis proponerent soni magnitudo, ceteris paribus, sequitur proportionem compostam ex elasticitate, densitate aeris, in quo editur quae oratio brevior est, commodior, sed rem aliquanto plus removet a vulgi cognitione. Haud scio, an cuiquam ante Zanottum in mentem venerit de tali re suspicari quas porro habuerit suspicandi caussas antequam expono, placet hoc totum paullo altius repetere, atque ordiri in hunc modum Sonus item , ut qualitates pleraeque aliae, quae quidem a corpore, in quo insunt, quoquoversus diffunduntur, quo longius abit ab eo loco, unde ortus est quem locum initium soni voco eo etiam magis minuituri eamque in hoc proportionem sequitur, ut s sonus ab initio proseinus ad duo deinceps loca pervenerit qualescumque sint horum locorum ab initi distantiae sit eius magnitudo in uno loco ad eius magnitudinem in altero, quemadmodum sunt reciproce quadrata distantiarum . Fac verbi gratia, sonum a suo initio profectum propagari deinceps ad duos locos atque horum locorum primum quidem distare ab initio duos pedes, alterum tres. Erit certe sonus primo illo in loco maior, quam in hoc quoniam primi illius loci distantia est et , cuius quadratum est , alterius vero distantia est 3 , cuius quadratum estis, erit sonus primo illo in loco ad sonum in hoc al. tero, quemadmodum ad 4. Corollaria huc spectant prope innumerabilia. Ego duo tantum seligam, quae infra iuvabit animadvertisse . Primum . Si sonus quispiam in certa ab initio distantia certam habeat magnitudinem idem sonus in dimidia distantia habebit magnitudinem quadruplam. Fac enim distantiam hanc , quae dimidia est, exprimi numero x illa certe distantia altera, cuius haec dimidia est, erit et, atque harum distantiarum quadrata erunt I, 4; quare erit nus in distantia dimidia ad sonum in distantia altera, ut cado. Secundum. Si sonus quispiam in certa ab initio distantia certam habeat magnitudinem, idem sonus in distantia subtripla habebit magnitudinem novies maiorem . Fac enim distantiam hanc subtriplam esse 1 erit profecto illa altera distantia D atque harum distantiarum quadrata erunt quare erit sonus in distantia subtripla ad sonum in distantia altera, quemadmodum

ad T. His ita constitutis antequam cetera theoremata exsequor , quibus illud effciatur , quod est a Zan Otto pro potitum, praeclarum Hauhsbe experimentum, quod, a notius ipse in cademia

193쪽

COMMENTARII. IIJ expositit, paucis narrandum est. Hauhsbeus campanulam eo vase conclusit, in quod vas quantumlibet aeris in trudi per vim posset, isque propterea tantum densari, quantum quisque vellet. Hoc parato X perimentum iniit in hunc modum: cum certam aeris quantitatem in vas inclusistet, campanulam quatiens sonum edidit, notavitque diligenter locum , quo sonus cum pervenisset, quam minimus videretur. Post alium, atque alium aerem in vas intrudens, fecit, ut eius densitas multis modis augeretur primum dupla fieret, deinde tripla post quadrupla c., semperque notavit locum , ubi campanulae sonus, eodem semper modo excitatus, Uam minime eSaudiretur. Observavitque post duplicatam aeris densitatem hunc locum duplo longius a campanula abesse, quam ante pol triplicatam, triplo omninoque huius loci distantiam a campanula tanto fere maiorem esse, quanto esset maior inclusi aeris densitas, quae proportio in primis condensationibus accuratissime respondebat, in ceteris quidem non omnino, sed erat, piri concedente, probante Haulcsbeo, vitio machin non nihil vertendum . Cuni 1 e Xperimentum Zanottus X. posuisset, tria haec theoremara adiunXit. Primum. In Yperimento hauhsbeano soni sunt inter se quemadmodum quadrata densitatum aeris. Id ta demonstratur. Cum

sonus minimus, qui primum in certa distantia exauditus fuit, duplicata post aeris densitate exauditus fuerit in distantia dupla, triplicata aeris densitate, in distantia tripla faciamus has distantias esse I sonum vero illum minimum , qui in his distantiis acceptus est, esse, I. His ita constitutis argumentum hoc modo concluditur. Cum densitas aeris est D sonus in distantia et est et, ideoque in distantia dimidia, idest in distantia i , erit , uti ex iis constat, quae supra monui Pariter cum densitas aeris est , sonus in distantia 3 est 1 , ideoque in distantia triplo minori, idest in distantiari, erit . Igitur si in eadem semper distantia 1 sonus accipiatur, quando densitas est i , sonus est i , quando densitas est et , sonus est , quando densitas est D sonus estis suntque soni inter se, ut numeri , , , idest ut quadrata densitatum Icir, 3. Quod erat demonstrandi; in Secundo ran Xperimento hauhsbeano soni sunt inter se quemadmodum quadrata elasticitatum aeris. Id ita demonstratur. Cum densatur aer, eius elasticitas similiter augetur, ut densitas quod sane in parvis condensationibus concedunt plerique physici, multi etiam in magnis cum ergo in Xperiimento hauhsbeano densitas est 1 exprimatur similiter elasticitas numero I . rofecto

194쪽

i 6 COMMENTARII. fecto cum densias fiet et, etiam elasticitas fiet et ac eum densias siet D etiam elasticitas fiet 4 Ideoque eadem erunt elasticitatum, ac densitatum quadrata, idest , , . Atqui soni in huiusmo.

di experimento sunt inter se, quemadmodum quadrata densitatum , ut supra ostendimus sunt igitur inter se etiam ut quadrata elasticitatum . Quod erat demonstrandum. Tertio . In experimento hauhsbeano soni sunt inter se, quemadmodum producta, quae efficiuntur densitatem per elasticitatem multiplicando. Id ita demonstratur . Cum densitas est 1 elasticitas est cum illa est et , haec est cum illa est 34 haec est . Quare si densitates singulae per elasticitates sibi respondentes multiplicentur, producta, quae essicientur, eadem erunt, ac den- statum singularum quadrata atqui soni sunt inter se, quemadmodum quadrata densitatum, ut supra monui igitur sunt etiam inter se, quemadmodum producta, quae essiciuntur, multiplicando densitates sngulas per elasticitates eis respondentes. Quod

erat demonstrandum.

Haec cum ita sint, minime dubitandum est, quin quod proprie

in experimento hau hsbeano sono accidit, id ex communi quadam lege, principio proficiscatur , quod universe valeat in sonis omnibus . Id ipsa suadet perpetua , constans naturae ratio quam physicorum observationes is decreta confirmant. Hanc vero legem credibile est esse ex his tribus unam ut sciti: cet soni, qui ex aequalibus quidem ictibus oriuntur, Wcetera pares sunt, vel eam semper inter se habeant proportionem, quam habent quadrata densitatum aeris, vel eam, quam habent quadrata elasticitatum , vel eam denique, quam habent producta, quae essiciuntur ex densitatibus per elasticitates multiplicatis . Quod si harum legum duae priores tollantur, profecto sequitur, tertiam, quae reliqua sit, esse illam , quam natura servet in sonis omnibus. Fecit ergo Zanottus, ut duas illas, quas dixi, priores leges experimentis duobus tolleret.

Primum experimentum Vas sum sit, intra quod ex certa manubrii cuiusdam converssione sonus ederetur; hocque vas ita Contentum aerem Coercebat, ut ne quid eius, etiamsi calefieret,

effugere posset, atque evolares id quod sane dissicile fuit assequi,

neque se umquam assecutum Zanotius putavisset, nisi WVituarii hominis industrii di Iligentiam adhibuisset, Wita esse experimentum ipsum postea confirmasset. Eo igitur vase in ferventem aquam immerso, neque ita multo post inde extra sto , sonoque intus excitato, is maior, quam ante, visus est. Quod primum auribus

195쪽

COMMENTARII . IT Tribus Zanotius iudicavit, deinde etiam e vibrationibus penduli

ad id parati cognovit; nam cum esset Onus aliquanto longior, quique diutius haereret in auribus , atque Obstreperet, potestas data est numerandi vibrationes, quas sonus quisque perduraret; compertumque semel atque iterum fuit, sonum , cum aer in va se incaluisset, novem penduli Vibrationes explere, cum vel ante calefactionem, vel post aere frigescente ad septem circiter dura

verit, novem numquam compleverit.

Idem postea aliis vasis , aliisque sonis Zanottus saepius expertus est sicque res cecidit, ut quotiescumque iudicium certum ferri potuit ne enim posset, vasis vitium non semel, ipsa ictuum

unde soni oriebantur, inaequalitas interdum fecerunt sonus semper videretur maior, cum aer in vase contentus Calorem accepisset, quam ante, vel post, cum frigeret. Neque id a notio tantum visum est, sed illis etiam, quos pro veteri necessitudine experimentorum suorum participes esse voluit, quique his omni bus interfuerunt, eccario, maleatio. Quae cum ita sint, lique profecto sonos, etiam ex aequalibus ictibus oriantur, d cetera omnino pares sint, non semper sequi eam proportionem, quam inter se habent quadrata densitatum aeris fuit enim in his Zanotti experimentis densitas aeris in vase contenti semper eadem , ideoque, eius quadratum semper idem, non semper vero idem sonus, ut qui aucta per calorem elasticitate aeris maior fuit, minor imminuta. Quo fit, ut ex illis tribus legibus, quas supra proposuimus, prima quidem minime perpetua sit, sitque ad metiendam soni magnitudinem non tantum densitas aeris attendenda, sed etiam elasticitas. Secundum Xperimentum . Vas illud, de quo supra meminimus, Zanotius iterum sumsit, fecitque de industria, ut rimulas quasdam ageret, quibus hiantibus aer, facile, si calorem accepisset, exire posset. Ad ignem admovi ; cumque internus aer mediocrem calorem accepisset, statim sonum eXcitavit. Is videlicet multo minor visus est, quam ante fuerat, cum vas nondum ad ignem

fuisset admotum idque primum ex vibrationibus penduli Zanotatus coniecit, deinde ex loci distantia, ad quam sonus ferebatur, cognovit, tum denique ipsis auribus, quarum iudicium in differentiis minimis incertum , in maioribus certissimum esse solet,

iudicavit.

Id experimentum plane ostendit sonos, etiamsi cetera pares sint, non eam semper proportionem sequi, quam inter se habent quadrata elasticitatum aeris. Namque, ut physici vulgo docent,

196쪽

i 3 COMMENTARII. quamvis aeris elasticitas calore augeri videatus quia tamen calore accedente, aer statim, si liber, apertusque sit, se se explicat magis magisque, relaxat idcirco eumdem elasticitatis gradum

Tetinet, quem ante calorem conceptum a maiori densitate obtinebat; nam quantum elasticitatis calor addit, tantum raritas demit. Igitur in proposto experimento, cum aer, qui intus in vase versabatur, liber, apertusque esset, utpote qui per patentes rimulas sine dissicultate exire poterat, oportet eum, dum calefieret, se se explicasse latius, densitate imminuta, lasticitatem, quam ante habebat, retinuisse . Cum ergo eadem manente elasti. citate non idem sonus manserit, dicendum profecto est sonum non eam semper proportionem sequi, quam habent elasticitatum quadrata, atque ad magnitudinem soni non nihil facere etiam

aeris densitatem.

Constat ergo trium illarum legum, quas supra proposui, que primam , neque alteram esse statuendam , ut tertia tantum sit reliqua, quae poni possit; qua fit scilicet, ut soni omnes, qui cetera quidem pares sint, eam semper inter se proportionem habeant, quam habent producta, quae essiciuntur densitatem aeris per elasticitatem multiplicando. Quippe hac lege posita, Mexperimentum Hauhsbe satis explicatur, Qquae a notius fecit,

non epugnant.

Neque vero lex haec, etiamsi experimenta nulla essent, aliena aratione videretur. Nam cum corpora paene omnia eo sint ad sonandum aptiora , quo sunt magis elastica, quid est quod aerem

excipiamus p ac cum tanto maiorem esse sonum oporteat, quanto

sunt plura ea, quae sonant, plures vero sint partes, quae sonant in denso aere, quam in raro, quid est, quod aeris quoque densitatem non multum ad magnitudinem soni conducere arbitremur' Confert ergo ad magnitudinem soni cum elasticitas aeris, tum densitas sic autem sonos inter se esse , quemadmodum sunt producta, quae ex duabus illis qualitatibus essiciuntur, cum supra ostendimus, tum etiam ex eo proclive est credere, quod in temperandis qualitatibus rerum nihil habet natura proportionibus hisce compositis familiarius. Neque mirandum est, caloris, s per se quidem accipiatur, nullam in ea, quam posui, lege rationem haberi nam licet calor, quatenus aerem vel rariorem facit, vel magis elasticum, ad soni magnitudinem non parum faciat, ipse tamen per se nullius plane momenti est nisi forte illa fallunt, quae inter experiundum obiter, inuasi aliud agens, non semel a notius observavit.

197쪽

COMMENTARII. IT 'vit. Namin vas vitreum saepius percussum,' virgula ferrea in tabulam demissa, campanula quaedam ex iis, quibus utimur ad

somnum excutiendum, non aliter, cum incaluissent, sonuerunt,

quam cum frigescerent. Quod si aer calore percitus aliter sonat ac si frigeret, id calor non per se essicit, sed quia particulas aeris commovens, atque agitans, ipsum aerem vel rariorem facit, si liber sit, ut dilatari possit, vel magis elasticum, si certo spatio conclusus. Cum haec Zanotius exposuisset, ad extremum sequentia consectariola adiunΣit. Primum. In aperto aere color sonum minuit, auget in clauso. Etenim apertus aer, ubi calore assicitur, se se continuo dilatat, eamque , quam habebat, elasticitatem retinet; quapropter cum elasticitas maneat eadem, densias vero minuatur, sonum minui oportet. Contra scier undique clausus est, se se minime dilatare potest quo fit, ut priorem retineat densitatem , crescente elasti. citate; quapropter augeri sonum necesse est. Secundo De aestate soni minores sunt, ceteris paribus, quam de hieme, quod scilicet aer terram ambiens apertus est , isque de aestate calescit; quare ex iis, quae modo docui, sonos de aestate minores esse necesse est. Τertio . Soni, ceteris paribus, maiores sunt noctu, quam Interdiu. Id eadem ratio essicit, qua supra argumentati sumus nos maiores esse de hieme, quam de aestate; nam scuti aer, in quo versamur, de aestate calorem, hieme frigus accipit, sic paribter friget noctu, cum interdiu calescat a sole. Quarto In aere compresso soni, ceteris paribus, maiores sunt; etenim in compress aere elasticitas, ceteris paribus, maior esto densitas. Haec olim proposuit Zanotius in Academia , cum librum adhuc de sono legisset nullum . Tantum Hauhsbe experimentum viderat. Quod idcirco moneo, ut, si haec cum illorum , qui super hac re libros ediderunt, opinionibus videbuntur congruere, intelligant cuncti, quantum probabilitatis ad easdem opiniones accesserit, cum sint ab homine adolescentes, illarum ignaro, sola ratione ducto confirmatae; sin autem pugnare haec cum Xcellentissimorum physicorum decretis apparebit, suum cuique iudiciumst liberum non enim haec scribentes persuadere quidquam volumus, sed ea tantum proponere, quae philosophi diligentius considerent, Wde quibus pro suo quisque sensu iudicet. Eodemque sane consilio cetera aperiam, quae olim de sono Victorius Stancarius cum Academia communicavit. a sonum

198쪽

18 COMMENTARII.

Sonum esse perceptionem animi ex motu corporum ortam omnes fere post philosophum summum artesum consentiunt. Hic motus consistit in tremore aeris, quem vibrationes sonori corporis faciunt sunt autem vel sonori corporis, vel trementis aeris vibrationes celeriores modo , modo tardiores, unde magna sonorum varietas orta est. At invenire quot vibrationes in

proposito quoque sono dato tempore conficiantur, dissicilis quaestio est .ad tonorum differentias explicandas nihilominus necessaria, quam primum Saveurius homo gallus philosophus Xcellentissimus, post Stancarius non uno eodemque modo solvere aggressi sunt. De Saveurio parisiensis Academiae historia legenda

est. Stancarius rationem hanc iniit. Rotam Iligno sibi paravit, diametro trium pedum, claviculis ferreis ducentis instructam ad planum rotae perpendicularibus, aliquantum prominentibus,, paribus intervallis cum inter se, tum a centro distantibus. Haec rota si celerius circa axem suum contorqueretur, verberantibus claviculis aerem, sonum edebat, eumque varium pro varia conversionis celeritate. Cum ergo sonum sibi proposuisset, in quo numerus vibrationum quaereretur rotam , quam di Si contorquere coepit, primum lentius, post

magis, magisque celeriter usque eo , dum is rotae sonus exsisteret, qui cum sono proposito plane ad unis num componeretur id quod ille certissimo aurium iudicio restimabat, ut qui erat in arte musca apprime doctus. Id cum esset assecutus, quaestionem hoc

modo conficiebat. Cum numerus vibrationum, quae in rotae sono dato tempore conficiebantur, penderet e numero ictuum, quos quaeque aeris portio acciperet a claviculi: s, is vero numerus ex numero conversionum rotaes ille his numeratis cetera colligebat, numerum vibrationum, quae in rotae sono fierent, facile inibat ac cum constet in iis sonis, qui ad uni sonum compositi sint, numerum vibrationum eumdem esse, tot vibrationes in sono proposito esse putabat, quot ellent in sono rotae. Neque vero rationi huic id ab fuit, quod maximum veritatis indicium est , ut cum certissimis aliorum vel observationibus , vel rationibus consentiret. Etenim cum experimentum Staia carius cepisset in variis sonis , primum in eo, quem sibi ab initio proposuerat, tum in eius octava, deinde in quintainc invenit numeros vibrationum fi inter se esse, ut quo tempore vibratio una in eo, quem sibi primum proposuerat, bno fieret, duae in eius octava absolverentur; quo autem tempore vibrationes duae in primo illo absolverentur, tres fierent in eius quinta omnino propor

tione S

199쪽

COMMENTARII. 8 Itiones easdem fere invenit , quas dudum in tonis comparandis philosophi, musici doctissimi proposuerant quae sane consensio quantum momenti habeat, nemo ignorat. Haec Stancarius pridie non malas anno millesimo septingentesmo sexto in Academia X plicavit Sequenti, cum iterum de his rebus sermonem in Academia haberet, alia nonnulla proposuit, neque tantum de sono, sed etiam de ipsa audiendi ratione diiseruit. Qui haec cognoscere student , mathematicas eius schedas legant.

De Lapide bonon sensi

LApis, seu phosphorus, quem proprie bononiensem scriptores nominant, in monte Paterno prope Bononiam invenitur , figura , colore vario, propter lucem, quam in tenebris emittit, si prius quidem calcinatus fuerit, externum aliquod lumen acceperit, admodum clarus. Hoc de lapide Aloysus Ferdinandus Mars lius epistolam Lipsis edidit anno millesimo sexcentesimo nonagesimo octavo bene longam, in qua cum singulas illius proprietates persecutus est, tum vero etiam de principiis eius, atque ortu multa disseruit quae aliquot post annis cum novis observationibus vellet confirmare, eaque de caussa ad Paternum montem Una cum eccario, Laurento , Galeatio profectus Lset, id fecit, quod non nisi homines veritatis amantissimi solent facere; nam cum inter montem lustrandum nonnulla comperissent, quae minus cum iis, quae a Marsilio scripta fuerant, consentanea viderenturi idque in primis negare se posse crederent, quod ipse in sua epistola non dubitanter astirmaverat, dei bononienses hos lapides in eo monte oriri fecit id scilicet, ut mutata sententia , eum epistolae suae locum in altera editione emendare illico constituerit. Neque dubitandum est quin id dudum fecisset, si scribendi tempus, copiam habui siet. Sed cum illum allia es aliis semper detinuerint, modo autem audiverit, me in huius libri editionem incumberes, eaque mandare litteris, quae ab Academicis bononiensibus vel illustrata sunt, vel inventa , optare se dixit, ut id ego facerem , quod multo melius fecisset ipsi, nisi a me seri maluisset; idest ut suae sententiae emendationem litteris consigna rem eiusque de hac re declararem voluntatem. Faciam id ergo, ubi res,in locus postulabunt. Interim expositurus ea, quae de lapide O.

200쪽

iga COMMENTARII. de bononiens vel incilla, quam dixi, ad montem Paternum proseis ctione, vel post ab Academicis comperta sunt, rem totam distribuo

in hunc modum . Primum quae in monte Paterno a Marsilio,eiusque sociis novissime observata sunt, referam tum terrarum quarumis

dam, 'ononiensis ipsius lapidis analysim hymicam exsequar;

ad extremum experimenta nonnulla narrabo.

Cum ergo Marsilius simul cum Laurento, eccario, Galea. tio ad Paternum montem ante die X Kal. Iun. anno millesimo septingentesimo undecimo adscendisset, haec in terris illis observarunt. Iopter rivum , quem vocant delia romere , clivus se ostendit alteri clivo adversus ex iis, quos calancas appellant. Hac descendentes varia deinceps terrae strata animadverterunt.

Horum primum , quod aliis superimpositum altitudine pitha.mam fere aequabat, erat ex terra communi, fructifera, eique solum crassius superincumbebat, quod herbas ferens pratum efficiebat. Alterum , quod proxime sequebatur, erat e terra flavescente huius aliquot frusta sumserunt ad experimenta facienda . Terra haec fere arenacea erat, i inimis adspersa particu Ilis nitentibus, quales in flava, communi arena solent inveniri. Ιnerat ibi etiam magna vis bononiensum lapidum, qui partim integri, sed exigui, partim maiorum , disruptorumque fragmenta videbantur. Aliorum superficies fere erat calcinata, ut facile in pulverem redigeretur color ad album vergebat alii vero colorem avum non in superficie solum , sed etiam intus contraxe-Tant. AC cum omnes hononienses lapides strias admodum conspicuas habeant, quae a circumferentia versus centrum porriguntur,

quemadmodum etiam Marsilius in sua epistola commonefecerat; his, quos supra dixi, lapidibus id praecipue contigerat, ut strias haberent quasi disiunctas, separatasque Substantia depravata erat, dere putrescens. His porro lapidibus alii permixti erant coloris eius, qui facile de natura ferri in iis delitescente os

se admonere Totum autem hoc stratum haud multum in lon gum extendi videbatur altitudine vero, quantum quidem in conspectum se dabat, unum circiter pedem , quantum fodiendo, compertum est, duos aequabat Stratum tertium erat arenosum, fuscum In vertice huius, quem exposuimus, clivi ripae exstant duae, quas inter parvus quidam torrens decurrit, isque locus nomen habet oggilioli rus. Sunt autem ipsae e terra communi, wnigra , quemadmodum ceterae paene omnes, quae illis in locis occur runt, se seque late extendentes pratum euiciunt. Hic vero volun-

SEARCH

MENU NAVIGATION