Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1748년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

foramen possent, quotiescumque capsula in Perto poneretur, quod quidem iterum, ac saepius faciendum erat ad id, quod quae rebatur, inveniendum. His paratis capsulam ipsam in aperto multoties posuerunt, ac ne lapides eumdem semper acciperent lucis gradum , sed primum quam minimum , post alios, atque alios

maiores, foramen ipsum primum multis, crebrisque chartis obdu xerunt, deinde paucioribus, sic ut lumen X trinsecus veniens , in capsulam ad lapides penetrans, vario interpositarum Chartarum numero in varios quoque gradus distingueretur. Quo vero hi gradus certiores essent, chartas adhibuerunt eiusdem semper generis, eius scilicet, quod fabrianenses per summam diligentiam comparant, quodque propter levitatem summam, egregium candorem maxime apud talos in pretio est. Ut lapides in capsulam inclusi, certo chartarum numero obtecti, ad tria mi nuta in quolibet lucis gradu permanserant, statim certo homini proponebantur, qui de iliorum nitore iudicaret. Is quo certius iudicium esset, dudum in tenebris versabatur. Fuit hic autem

exitus experimentorum.

Duodecim chartis ad foramen appostis nullum nitorem lapides contra Xerunt a sole. Appositis tantum decem, nitescere omnes visi sunt, praeter unum, isque, qui maxime nitebat, non ruber videbatur, quemadmodum plerique solent, sed coloris eius,

quem album citius diceres; omnes vero , quotcumque nituerunt ad minuta tria lucem conservarunt. Appositis deinde ad foramen

chartis undecim, idem lapides, qui ante nituerant, rursum , quod sane mirum videri potest, diutius is magis nituerunt. Adiuncta iterum charta duodecima nitor in iisdem lapidibus nonnullus apparuit, sex minor, ad minus tempus Tertiadecima charta superaddita, nihil nisi incerti cuiusdam fulgoris vestigium lapides ostenderunt. Haec in sole acciderunt. In diurna autem caeli luce, quae eadem est, ac solis reflexa, res sic habuit. Septem chartis ad foramen appositis nih1l omnino luminis insedit in lapidibus appositis quinque varie quidem, sed

omnes nituerunt, fuitque illa varietas fere eadem , quae in superiorum experimentorum secundo fuerat observata. Nitor ad quatuor minuta perduravit Appositis se chartis, tres lapides lucem traxerunt debiliorem, quae brevi obscurata est reliquis lux nulla adhaeserat. Appositis iterum septem chartis, nullo prorsus splendore imbuti sunt lapides, praeter unum, aut alterum

qui ad breve albescere visi sunt His omnibus enicitur, omnium lucis graduum, unde lapis nidi torem

212쪽

194 COMMENTARII. toren accipit, minimum illum esse, qui vel a sole per tredecim

fabrianenses chartas transit, vel ab aere diurna luce illustrato per septem. Quod tamen non tamquam aliquid fixum proponimus, sed tamquam decretum non admodum distans a veritate. Nam ut mittam , neque fabrianensem ipsam chartam eodem fortasse modo, neque iis, qui de lapidum nitore iudicant, aeque acres semper esse oculos illud etiam accedit, quod lumen ipsum solis minime perpetuum , constans est, sed pro varia vel anni tempestate, vel diei hora, vel locorum distantia ipsum quoque variare necesse est. Quid quod ne lapidum quidem omnium unum est ingenium. Nam alii lucem arripiunt avidius, alii lentius hauriunt, vix tandem aliquando illustrantur. Sunt etiam qui acceptam lucem citius deponunt, quam alii. In hac vero tanta, tamque multiplici rerum inconstantia, & varietate dissicile est certi quid. piam constituere; isque multum profecisse videbitur, qui quantali rerum ignoratio in hac etiam parte perspexerit penitus, cognoverit: qui fructus quamquam meo iudicio est uberrimus pauci tamen hoc uno contenti sunt. Ut ergo aliis etiam quantum possumus, consulamus, hic ea summatim recensebo, quae quoniam in superioribus experimentis perpetuo Observata sunt, quasi quaedam leges a Beccari Galeatio propo

nuntur.

Ρrimum . Non omnes lapides ab eodem lumine seque accenduntur, sed alii magis, alii minus, ut videatur non omnibus idem ingenium esse , illi vero optimi censendi sunt, qui in certo lumine positi, tum in obscurum translati collucent quam maxime . Secundum . Inter nitorem , quem lapides in tenebris ostendunt, lucem illam, in qua positi ante fuerunt, proportio est aliqua observatum est enim eumdem lapidem plus nitere, si almaiori lumine discesserit, quam si a minori. Tertium Lapides eo citius nitorem in tenebris deponunt, quo minori lumine fuerunt illustrati. Quare verendum est, ne quando diximus lapidem in luce positum nullum interdum nitorem contraxisse, non id quidem ex eo accidere visum sit, quod nihil omnino lucis accepisset, sed ex eo potius, quod quidquid tragerat, id ante deposuisset, quam in locum tenebricosum translatus potuisset id promere . Usque adeo oportet physicos ancipites, suspiciosos esse in omnibus. Quartum . Nitorem suum non omnem simul accipiunt lapides, sed paullatim utique si in luce ponantur haud magna . Quare illis, qui experimenta haec in mediocri capiunt lumine, auctores

213쪽

COMMENTARII. 9 sumus , ut lapides sinant paullo diutius in eo permanere, quo ma- sis expleri luce possint, .saturari. Quintum Nitor lapidis vario colore est pro eo, ut is maiori, vel minori in lumine positus fuit a minori enim fere albescit, a maiori colorem trahit quasi carbonis accensi, nigrescentibus maculis distineti . Sextum . Lapides iterum in luce post facilius, atque adeo me lius eamdem imbibunt, quam cum primum in ea fuerunt codo

cati, ut videantur ad lucem numquam ante acceptam rudes esse,

ubi semel gustaverint, avidius appetere. Quod ipsum etiam i cetus multo ante notaverat quo maior experimento habenda est sides Haec adtenus scripta nobis erant, cum Galeatius iterum ad hononiensem lapidem magis, magisque suo studio illustrandum se contulerat idemque faciebat Zanottus, is qui Academiae est a se

cretis . Galeatio in mentem venerat tentare velles, an lapidi idem in vacuo accideret, quod in aere Zanotius dissiciliorem quaestionem versabat animo, quam dudum Marsilius proposuerat, an bononiens lapis alienam lucem, 4Xtrinsecus advenientem imbibat, eamque in se conservet, Mea fulgeat, an luce niteat sua . Nam quamvis eum aliena luce imbui, eamque attrahere, appetere, accipere, imbibere, retinerem alii saepe, nos nonnumquam di Xerimus, id ex consuetudine potius quadam dictum est, quam ex veritates nihilque impedit, quo minus e X istimemus, venientem Ytrinsecus lucem non quidem in lapide inhaerere, sed eum potius accendere, ut postea sua luce fulgeat, quemadmodum faciunt omnia, quae accenduntur. Sed de hoc infra nunc ea referam, quae a Galeatio tentata sunt ad eam quaestionem, quam

sibi proposuerat, dis luendam. Ad diem IIII Kal. iunias anno millesimo septingentesimo vice. simo octavo, cum hora esset fere vicesima, bononiensem lapidem eumque praestantissimum, in sole collocavit, ibique ad se minuta temporis manere sivit. Hunc postea in tenebras tulit, quibus in tenebris alii dudum versabantur observatores, quo certius de

fulgore lapidis possent iudicare. His lapis visus est primum fulgere, anmquam accensus Carbo post aliquo minuta secunda obscurari nonnihil ac demum novem minutis primis exactis vix aliquid incertae lucis X promere . Cognita hoc modo vi lapidis, praestantia, eumdem vitreo recipiente , quale in machina neumatica esse solet, cinctum , atque obtectum iterum in sole posuit, idemque Xperimentum iterum

214쪽

COMMENΤARII. sum sit . Lapis minorem lucem contraxisse visus est, sed quae a, me ad novem minuta temporis perduravit. Idem experimentum eodem modo iterum captum est , nisi quod recipienti vitreo, quo lapis contegebatur, machina neumatica supposita est, quo posset aer, dum lapis sole illustrabatur cipiente educi. Hoc educto cum lapis acu recipiente obtectus ad sex minuta in sole mansisset, recipiens ipsum simul cum incluso lapide, Si tota machina in tenebricosum locum perlata sunt. Lapis minus quidem nituit, quam ante, sed nituit tamen , nitore

ad album vergente. Is nitor eadem ratione, qua ante in superioribus experimentis, extenuatus est, ut novem tandem post minutis nullus fuerit. Cum postremum minutum instaret, aer subito in recipiens immissus est visus est lapis continuo Obscurari id quod ex eo fieri creditum est , quod intromissus magno im-Pet aer vapores aqueos non paucos recipientis parietibus offudi Lset. Ea enim machinae ratio erat, ut supremum illud planum , in quo vas recipiens insistit, aquam contineret, in quam recipientis labra , ne quid externi aeris insinuare se per interpositam rimam posset, penitus immergebantur . Quis vero neget hanc aquam ab intromisi celeriter aere vehementius agitari debuisse, vapores quoquoversus dispergis Hanc que opinionem res ipsa confirmavit. Detracto enim recipiente suus statim nitor lapidi rediito ut intelligatur non ipsum inmisso in recipiens aere obscuratum Ui1- se, sed fecisse vapores aliquos vitro offusis, ut Obscuratus videretur. Hoc X perimentum semel , atque iterum cepit Galearius eodem fere e Xitu.

Ad ultimum idem lapis in radio solis rursum positus est , in eoque mansit minuta temporis duo, aut ut maxime tria . Deinde in recipiens machinae pneumaticae coniectus est, quod recipiens pariter in sole expositum erat, eductoque statim inde aere, mansit adhuc lapis in solis luce ad minuta septem . Tum machina cum suo recipiente is incluso intus lapide in locum tenebricosum translata est, visusque est lapis minus niter , quam in superiori experimento fecerat, vel quod res ita se habuit, vel quia observatores, qui dudum in obscuritate versabantur, alio forte distracti, non prius se se ad propositum lapidem converterunt, quam is aliquid sui luminis amissi iser. Utcumque est ' certe oculos lapidi paulio tardius adiecerunt, quam Opus erat qu minus Ut Cexperiment fidendum putamus . Galeati experimenta X secutu Ssum nunc Zanotti cogitata proponam , quae sunt tamen cucta X- perimentis coniuncta nonnullis.

215쪽

COMMENTARII, 19TZanottus, ut dixi, quaestionem sibi proposuerat, utrum bononiensis lapis advenientem extrinsecus lucem intercipiat, eamque post in tenebris diffundat, an alieno splendore commotus suam ipse lucem expromat quam sane quaestionem Vix dirimas, ni prius naturam lucis explices qua de re Cum tanta sit inter duas maximas sectas artessianos, neutonianosque dissensio, inficile est certi quidpiam sine alterius offensione constitueres. Quod sentiens Zanottus, ut sectae utriusque serviret commodo , quaestionis solvendae rationes proposuit duas, quarum altera arte sanis probari posset, altera in neutonianorum systema On Veniret. Quamquam artesianis facile erat satisfacere . His enim lugponitur in globulorum pulsu, quorum infinita vis quaedam est ad omnes mundi partes longe lateque diffusa, corporum paene omnium poros, Mintervalla penetrans quaquaversus, traiiciens . Ac si quid est, quod globulos suo motu pellat, id sane sua

luce nitere dicitur idque tum soli accidere oportet, tum stellis fixis, flammis, aliisque omnibus, quae cum minime ab aliis corporibus illuminentur, lucem tamen mittunt aliquam . In quorum numero lapis bononiensis sane est, quippe qui translatus in tenebras, ibique positus, quo nullum neque solis, neque flammae, neque ullius omnino fulgentis corporis lumen pervenit, tamen se lucidum praebat quod numquam illi profecto contingeret, nisi globulos, in quorum pulsu lux est, suo ipse motu Pelleret, atque urgeret. Hac ratione proposita quid amplius

cariesanis postulandum sit, non videmus.

Neutoniani dissiciliores sunt. His non satis liquet, quid ipsa sit lux, sed tamen haec tradunt. Subtilissimi illi, tenuissimique radii, qui per longum ducti, simulque collecti, crassiorem quemque radium componunt, non omnes unius sunt generis, sed multorum

Unumquodque genus suum habet colorem certam refrangibilitatem. Nam quod ad colorem spectat, alii radii rubri sunt, alii flavi, alii virides, caerulei alii, alii violacei Qtio vero spectata refractionem , refringuntur illi quidem omnes, idest esse et unt ab ea directiones, quam ante habebant, si quando accidat, ut ex uno medio in alterum ingrediantur . sed id tamen non omnes aeque faciunt. Rubri enim minus refringuntur, quam flavi, hi minus, quam virides, caerulei paullo plus, a Xime omnium viohacei. Ut autem color in unoquoque radio perpetuus est, ut mutari nudo modo possit, sic etiam perpetua est quantitas refrangibilitatis . Quod si colores hi omnes certa proportione simul commixti sint, candorem efficiunt, qui color lucis est, sin autern

216쪽

198 COMMENTARII. genus radiorum quodlibet a ceteris separetur omnino omnibus

id tum demum proprium, nativumque colorem praeclare ostendet. Hanc separationem refleYio interdum, interduna refractio facit in illa naturae vis, in hac hominum etiam apparet industria. Reflexione enim diversa radiorum genera separantur, propterea- quod multa sunt corpora , quae quamvis illustrata a sole radios ac cipiant omne genus, non reflectunt tamen nisi genus unum nam omnia, quae praeclare rubescunt, sive avescunt, sive virescunt, quaeque caerulea Omnino, sive violacea sunt, non reflectunt nisi

radios eius coloris, cuius coloris ipsa esse videntur atque ob id ipsum videntur talia ; radios ceteros intercipiunt, exstinguunt. Ut autem refractio radios separet, physici faciunt hoc Xperimento . Subtilis limum solis radium in obscurissimum locum admittunt, vitreo prismate interposito apte refringunt; tum imaginem , quam refractus is radius efficit, vel obiecta charta excipiunt, vel in pavimentum aut parietem cadere sinunt. Cum enim radii rubri minime omnium refringantur, a Xime vero violacet, oportet sane rubros omnes in unum eius, quam dixi, imaginis extremum colligi, violaceos omnes in alterum: similique de caussa necesse est, radios ceteros in locis sisti intermediis, sic quidem ut flavi prope rubros sedeant, caerulei prope violaceos , virides medii sint. Sic qui an re in luce solis commiXti,, confusi erant, separati postea in hac imagine sua quisque sede, nitescunt. Et sane experimentum sumenti imago oblonga apparet, coloribus, quos

dixi, eisque pulcherrimis, eoque ordine, quem dixi, positis

variata.

Hactenus neutonianorum systema adumbravimus, quod est quidem notissimum, sed illud tamen paullo altius repetere ad ea, quae dicturi sumus, haud sane erat inutile. Hoc ergo Zanotius secum reputans quaestionem propositam facile solvi posse existimavit, s bononiensis lapis aliquis in ea , quam dixi, variis coloribus distincta imagine poneretur, c ut radios certi cuiusdam coloris acciperet. Si enim simul cum luce etiam colorem traxisset, id indicio futurum erat, ipsum advenientes eX-trinsecus radios accepisse in se is conservasse sin autem lucem traxisset, non colorem, id argument fuisset, ipsum non Xternos radios imbibisse, sed alieno splendore commotum , suum postea protulisse. Cum enim color, qui semel in radiis insederit, separari ab iis nullo modo possit, qui fieri posset, ut lapis acce

217쪽

COMMENTARII. 99. Cum res ergo ad experimentum deducenda esset, percommode accidit, ut id temporis Franciscus Algarottus venetus, mirabili ingenio, ac summa humanitate adolescens, qui tum Bononiae studiorum caussa morabatur, WFranciscum an otium audiebat, experimenta quaedam sumere decrevisset, quibus maxime solent neutoniani opiniones suas demonstrare haecque illi praesertim voluntas incesserat, quod ex anotio audiverat horum Xperimentorum unum esse, quod Mariotio philosopho summo secus successisset, idemque sibi tentatum Bononiae alias eum habuisse exitum, qui ex Neutoni principiis minime fuisset X spectandus. Eum ergo, cum in id toto animo incumberet, rogavit Zanottus, ut si vellet, ipsius commodo fieri posset, quando ad separandos solis radios coloratam illam, quam dixi, imaginem prismate faceret , lapides bononienses aliquod in ea poneret, visurus, an hi simul cum luce etiam colores traxissent. Quod ille pro ea, quae in anottum benevolentia, fecit sedulo . Sed antequam huius

experimenti e Xitum narro, non ingratum lectori facturum me eL

se puto , si a proposito pauliis per digrediens duo alia experimenta

paucis tradam , quae id temporis ab Algarotio sumta fuerunt, quaeque maximam de luce quaestionem continent, suntque illa ipsa, quae solent plerumque afferri, vel ad perpetuitatem coloris in eodem radio, vel ad diversami in diversis coloribus refractionem ostendendam. Sed illorum X itus, praesertim cum in altero Mariotti auctoritas intercederet, videbatur tum aliquibus inceristus esse, in eaque dubitatione etiam Franciscus Zanotius versabatur cui Algarottus, ut omne dubium adimeret, ac se se magis confirmaret, eadem Xperimenta constituit iterare ipse, vero

praeclare iteravit.

Primum e X perimentum fuit hoc . Tenuissimum sollis radium speculo excipiebat is radius a speculo per exiguum admodum furamen in cubiculum proXimum immittebatur, quod cubiculum tenebris ante obscuraverat Radius huc immissus X cipiebatur prismate modo uno, modo altero jam multa quidem erant in manibus, eaque, ut tum videbantur, satis bona' refractusque incurrebat in crassiorem chartam , ubi imaginem suis coloribus rubro, avo, viridi, caeruleo, violaceo distinctam depingebat. Huic chartae lamella ex orichalco inserebatur , qua in lamella perexiguum foramen insculptum erat. Cum autem in lamella sursum, deorsumque trahi, charta ipsa huc illuc ferri, ut quisque vel let, posset, facile eniciebatur, ut pars Inaginis quaelibet foramen

quod dixi, subiret. Cum ergo alii, atque alii deinceps radii modo

unius

218쪽

2oo COMMENTARII. unius coloris modo alterius foramen hoc transnaitterent, Multra chartam ferrentur , hos statim secundo prismate, proxime post chartam posito, excipiebat, visurus scilicet, num propter novam hanc refractionem quidquam mutarent de colore eaque de caussa egressos secundo e prismate iterum secunda charta eXcipiebat. EXperimenti exitus pro varia prismatum praestantia varius fuit. Nam cum radius a speculo in cubiculum tenebricosum immissus, primum prismate italico, atque, ut opinor , Veneto eZciperetur, varietas coloris semper fuit aliqua, vel fere semper non quod colori, qui in radio ante insederat, per secundum prisma tolleretur, sed quia color alter nescio quis illi adiungebatur, quem colorem , si in radio quidem rubro experimentum fieret in hoc autem fiebat fere semper alii caeruleum dicebant, albescentem alii, Momnino iudicium erat vari uinci quae dissensio in re usque adeo tenui nullam admirationem afferre iis debet, qui in Sperimentis capiundis versati sunt. Et vero erat is color, qui ad rubrum adiungebatur, tenuiss-mum quoddam lumen , interdum nonnihil tremens, modo adhaerens radio ipsi rubro modo ab eo quas seiunctum , ut iudicari satis non potet, an id esset lux ipsa rubra, quae se 1 e in alium

colorem convertisset, an vero nitor quidam X traneus, quique ad lucem rubram se adiungeret . Atqui extraneum quidpiam eise apparebat. Etenim cum chartas, 4rismata eo , quo erant, loco immota manere Algarottus saepius verit, donec procedente

sole is colorata imagine per chartam progrediente nullus iam color in foramen incideret, illa tamen, quam dixi, tenuis lux pone secundum prisma in secunda charta ad aliquod tempus perduravit. Neque dubium videbatur, quin id ex eo accideret, quod colorata imago incerto fulgore, sub nitentibus quibusdam transversis tractibus cingebatur , qui adhuc in foramine erant, quamvis imago ipsa praeterlapsa esset, distaret longiuscule. Haec usque acciderunt , quamvis Wprismatum,' chartarum diis

stantiae saepe mutarenturo postus. Cum valde ergo dubitaretur, quid caussae esset, cur Bononiae eXperimentum non ita plane succederet, quemadmodum ritannis hominibus successis e traditum est neque deessent, quibus prismata illa italica non satis probarentur forte accidit, ut Franciscus Vandellus sacerdos mutinensis, homo doctus, qui huic experimento non semel interfuit, monuerit, Dominicum fratrem suum prismata , cientes perfectis limas id temporis e Britannia Mutinam advexisse , varia Sperimenta sumsisse eo Si tu,

219쪽

COMMENTARII. Io Iqui maxime Neutoni sententiam confirmaret. Cum id Algarot tus audisset, continuo Vandellum rogavit, ut ad fratrem cribe ret, rogaretque , ut quod eius commodo fieri posset, prismat, ea ad se mitteret remissurum se statim, ut adhibuisset Eusta chius an laedius quoque, qui domum semper ad X perimentum capiendum is consilia saepe dederat, suas ad eumdem adiungit litteras in eamdem sententiam . Vandellus, qua est humanitate,

non solum prismata duo misit, sed etiam lentes. Nihil dicam detentibus, quibus nihil praestantius fieri poterat. Sed prismata uti que usque adeo pellucida polita, perfecta erant, ut iam quae ante adhibita fuerant, quaeque satis bona habebantur, im perfectissima prae his visa sint. Ut haec vidit, exsiluit gaudio Algarottus atque in spem magnam erectus idem rursus experimentum capere instituit, eodem que modo nisi quod radium a speculo venientem ritannico prismate Scipere coepit, cum ante semper italico excepisset Enimvero imago hinc ea iit longe pulcherrima , certissimisque lineis terminata , neque illis transversis tractibus circumdata , de quibus supra memini. Et sane exitus fuit alius . Nam radius politissimo hoc prismate egressus, cum chartae foramen transmisisset, quamvis postea secundo prismate iterum frangeretur, nihil quidquam mutavit de colores, nihilque ei adiunctum est, unde posset oriri dubitatio Idque non tantum in radior ubro, in quo solet plerumque ab neutonianis experimentum sumi, sed, in flavo, Min viridio in caeruleo, Win violaceo iuxta accidit, neque semel, sed semper, cum idem experimentum plus centies postea sumtum sit, mutatis saepe tum chartarum, tum prismatum intervallis, incidentiisque radiorum, refractionibus . Neque id solum Algarottus vidit, qui oculorum sensu ceteroqui est satis bono; sed alii etiam , qui suam illi operam, diligentiamque ad experimentum sumendum contulerunt, in quibus numerandi sunt Eustachius a notius, Meius patruus Franciscus, Iacobus Pariama, Ioannes Franciscus uadagnius rixiensis, Wis, qui omnium hortator fuit, adiutor maximus, Iosephus Boisius

Marchesus, Wille demum, qui nullo loco defuit, Eustachius

Maia Dedius. Hac re utique creditum est italicorum prismatum vitio factum antea fuisse, ut experimentum non succederet Omni

noque duo ad id probe capiendum necessaria esse, perobscurum locum risma supra, quam dici potest, egregium quae duo nisi Mariotio defuissent, non illi fortasse res secus cecidisset. Quamquam, in foraminis magnitudine peccari potest praestatac enim

220쪽

eto a COMMENTARII. enim id es se quam minimum . Huic experimento semel adfuit Ioannes Baptista Morgagnius, qui tum forte Bononia transiit, Algarotti, sociorumque eius rogatu interesse voluit. Secundi experimenti haec fuit ratio. Lignum parieti assigit Al. garottus, quo in ligno fovea insculpta erat, modice lata, quaeque ab uno extremo ad alterum horigon taliter procedebat. Huic foveae chartam nigram, atque immobilem obduxit, in cuius medio foramen patebat rectangulum. Sub hac charta illi, quam Lxi, foveae inseruit tabellam ligneam , quae ultro citroque agi, ut quisque vellet, trahi posse: namque cum huic tabellae chartam diligenter superinduxisset multis coloribus, rubro caeruleo, Viridi , flavo, violaceo variatam, coloresque hos singulos transversis filis sericis quam nigerrimis distinxisset, volebat scilicet, ut acta ultro citroque per foveam tabella, modo unus color perforamen illud, quod dixi, in conspectum daretur , modo alius; neque dubitandi locus esset, quin quo ex loco unus Co Ior iste susisset, in eumdem plane locum succederet color alter . Tum proxime ad parietem sub ipso foramine chartae nigrae plures flammulas collocavit, scit color ille, qui in conspectum prodi HIet, illuminari probe posset experimentum enim noctu capiebatur, Lente ergo, una quidem ex illis, quas Vandellus misierat, adversus foramen posita, fecit, ut alii deinceps, atque alii colores darentur in conspectum , eorumque imagines, quae lente formabantur, charta alia excipiebat, quam chartam ultro citroque movens ibi semper sistebat, ubi imago cuiusque coloris esset quam diti inctissima, locum diligenter notabat. Id scire quippe studebat, an imaginibus omnibus eadem esset ab lente diliantia, an pro vario colore alia aliis. Non praetermittam illud , quod cavere in hoc experimento convenit, quodque nisi Algarottus cavistset, operam perdidisset. Nam nimium flammularum lumen, quod per lentem recta ferebatur usque ad chartam , quae charta imagines excipiebat, imagines ipsas nonnihil obscurabat; itaque opus fuit illud charta nigra intercipere, ne posset ad lentem pervenire. Neque ego sane dubito, quin si omnia, quae circum erant,

Corpora, praeter coloratam illam chartam, uuae tabellae assaga perforamen, quod supra dixi, apparebat, adolescens g ωsφίλος nigra fecisset experimentum , hoc totum commodius multo sum turus fuisset.

Exitus hic fuit. Imago rubri coloris longissime omnium ab lente abfuit, caerulea fuit propinquior. Viridis, flava medias tenuerunt sedes, sic tamen, ut plus flava distaret, quam vita dis .

SEARCH

MENU NAVIGATION