Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1748년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

COMMENTARII . o 3 De violacea propter coloris obscuritatem nihil assirmari potuit,

confundebantur enim sila serica cum ipso colore chartae, neque de imaginis distinctione, quemadmodum in coloribus ceteris, a tis admonebant. Idque totum cum centies non solum ab Algarot to tentatum fuerit, sed etiam ab iis, qui se illi socios, adiuto us dederant, quosque supra nominavi eumdem semper habuit e Xitum, nihil ut quidquam a Neutonianorum systemate aberraverit, qui cum velint caeruleos radios plus refringi, quam virides, virides plusquam avos, minime omnium rubros , facile caussam a Diarunt, cur caerulei coloris imago propius distet ab lente, paulio longius viridis, longius etiam flava longissime omnium rubra. Hactenus adolescentis ingeniosissimi experimenta proposui de coloribus quibus experimentis cum alii bononienses multi interfuerunt, tum is, qui minime praetermittendus est, Matthaeus aganus Instituti Praeses.

Ad bononiensem lapidem redeo, idque exponam, quod est in

hoc lapide ab itidem fere tentatum , qui superiora X perimenta sumserunt, quosque Zanotius a systemate Neutoniano expendendo vix tandem ad hunc lapidem revocavit. Primum ergo cum multi huius generis lapides, iique probe calcinati essent in a. nibus, experimentum fieri oportuit, quo vis cuiusque, praestantia cognosceretur; non enim nisi quamoptimi ad id, quod Za- notius proposuerat, erant adhibendi. Itaque ante diem IIII Kal. iunias anno millesimo septingentesimo duodetricesimo, OmneS, quos habebant, bononienses lapides in aperto, atque in lumine posuerunt; cumque ibi minuta temporis septem , ad summum octo, mansissent, eos statim in tenebricosum locum transtulerunt, quem in locum Parma, Algarottus, aliique dudum se se abdiderant. His lapides omnes continuo nitere visi sunt. Initio nitor erat, unius praesertim, fere ruber paullo post omnes albi fieri coepti sunt. Cum adem experimentum iterum, eodemque modo sumtum esset, fuissetque nitor lapidum aliquanto maior, quam ante, magisque ad rubrum vergens, duo ex his statim lecti sunt, qui in utroque experimento nituerant maxime, quique propterea praestantissimi sunt habiti. Duobus his lapidibus lectis ad experimentum, quod Zanotius proposuerat, ventum est . Subtilissimum solis radium per exiguum foramen in conclave obscurum admiserunt, ipsumque prismate exceptum sic fregerunt, ut in pavimentum caderet, ibique imaginem Uceret consuetis coloribus variatam tum duos, quos dixi, lapides alterum in rubro colore, alterum in caeruleo ac ' posue-

222쪽

eto COMMENTARII. posuerunt , quibus in coloribus cum octo circiter minuta temporis mansissent eos statim in cubiculum proximum , obscurissimum Que transtulerunt, ubi dudum observatores alii, rei exitum eZ spectantes, morabantur . His lapides minus nitidi visi sunt, quam ante colore autem , qui fere albus erat, lumine adeo

pares, ut nuda plane , quae quidem sensu posset percipi differentia interesset. Quod cum ita sit, non videntur sane bononienses lapides X- ternam , alienamque lucem imbibere; si enim imbiberent, cur duo illi, quos diximus, lapides colore plane pares fuissent murnon alter caeruleus, alter ruber , cum ille caeruleam , hic rubram lucem imbibisset Est enim perpetuus in luce color, neque mutari uno modo potest: quod artesiani fortasse non concedent; sed his alia ratione supra satisfecimus. Oportet iam adeo , ut qui Lque physicus, sive is Cartesio, sive Neutono serviat, id omnino concedat, quod volumus, idest bononienses lapides non externa luce nitere, sed sua. Neque ego eum longe admodum falli putem , qui existimet, aliquas horum lapidum partes externo splendore tactas accendi, atque inde nitorem exsistere, qui usque e duret, donec incendium penitus exstinguatur. Idque halitus comprobant, quos illi, dum nitescunt, cum odore malo large diffundunt. Neque alia fortasse caussa est, cur iidem lucem a tu na accipiant nullam , nisi quod iners est lunae lumen ,, ut aliis eXPerimentis constat, parum ad flagrandum idoneum . Nilii est autem cur miremur, lapides in superiori experiment minus nituisse, quam ante, fere albos visos esses id enim illis semper accidit, cum parvo in lumine e X ponuntur, ut etiam supra decla ravimus quam quidem luminis parvitatem in caussa fuit se putandum est, ut cum idem experimentum postea in minus bonis lapidibus semel atque iterum sumtum fuerit, nullam hi lucem acce

perint quippe erat fortasse lumen solis, quod in conclave admis sum e prismate exibat, pro illa lapidum tarditate, atque inertia

nimis tenue.

Inter haec venit in mentem an otio aliud quidpiam experiri, quo magis natura lucis , quam lapides fundunt, innotesceret. Horum aliquot a sole recens illustratos , asportatosque in tenebras, prismate ad oculos apte admoto, diligenter inspexit. Inspicienti autem nihil eorum apparuit, quae solent illis videri, qui lucis quidpiam per prisma intuentur . His enim, si prisma probe collocatum sit, videtur lux illa, quam cernunt,in longior , quam est , .coloribus pulcherrimis variata in lapidibus vero, Quos modo

223쪽

COMMENTARII. o modo dixi, nihil tale accidit, quod certe sensu posset percipi;

nam quamvis per prismata adspicerentur, tamen, figuram, colorem suum retinere visi sunt. Si tum tantum mutarunt, quod ex refractione radiorum fieri necesi erat, minus fulgidi p. paruerunt. Quod autem figuram fere .colorem retinuerunt suum, an id ex eo factum esse putemus, quod radios mitterent unius tantum coloris generis, an potius ex luminis tenuitate e Et vero in extenuata carbonis luce, aliisque exiguis fulgoribus Zanotio id praesertim , aliisque observantibus , idem apparuit. AC fortasse si lapides praestantiores, quique plus luminis funderent, ad id experimentum adhiberentur, Igura illorum longior, Color varius appareret, quemadmodum in vermiculis accidit, qui per herbas de aestate passim iacentes noctu fulgent ut est ab Alga- Totto, Zanotio utroque Francisco, atque Eustachio, necnon Cab Eustachio Manhedio, cum simul ruri essent, haud semel observatum sed est horum vermiculorum fulgor maior plerumque, nitidior, quam bononiensium lapidum . Haec de phosphoro bononiensi.

De nova insula in oceano orta.

On ne historiae dispendio praetermitti ea possunt, quae pau-

1 cis ante annis Tiberius Codronchius cum Academia communicavit de nova insula in oceano orta; nam quamvis ab aliis diligenter descripta si res tamen est digna, ut is quam plurimis describatur quam diligentissime. Haec ergo Codronchius ex epistola quadam , quae ex Hispania allata fuerat, Academiae proposuit. Postremo die anni millesimi septingentes mi ,- vicesimi magnus fuit in Azoribus insulis motus terrae. Diebus sequentibus in eo maris tracti, qui inter insulam S. Michaelis, eamque, quae proprie Tertiaria dicitur , interiacet , nova insula repente exstitit, quae primum vix summam aquam excedebat, post paullatim in tantam altitudinem evecta est, ut octo, decemve leucas distantibus se se ostenderet. Patebat in ambitu leucam unam circiter. Delongitudine nihil nuncia turn erat latitudinis vero gradus obtinere dicebatur duodequadraginta is minuta viginti quatuor, cuius mensurae subtilitas suspicionem nonnullam affert vix enim

credi potest, quemquam ad novana insulam statim appulisse, qui

tales

224쪽

ros COMMENTARII. tales mensuras diligenter adeo posset odigere. Si qui tamen est error, credibile est eum non esse longe a Ximum. Utcumque id est, illa certe immanibus rupibus, rigentibus late saxis aspera adsurgebat, quae saxa nihil magis, quam pumex, videbantur cum aliud fortasse essient. Qua parte aurum spectabat, qui est inter magistrum,in Zephyrum , sinuabat se se,in pelagus admittebat.

Atque hinc ardentes flammarum globi torrentesque igne excurrebant, ruebantque ad caelum de nocte. Hunc metum tollebat dies sic enim orto sole apparebant, quasi fumus A tanto aestu aquae circum maiorem in modum incaluerant, lateque fervescebat mare, ut appropinquare navigia sine periculo non possent. His scriptis nunciatum fuerat eam insulam paullatim cepisse deprimi, Miam fere totam sub aquas esse reconditam

Quam esset optandum, ut physicus quispiam ad hanc insulam sine periculo appellere, eamque inspectare propius potuisset.

Sic certe accuratiorem eius historiam haberemus, unde aliqua hypothesis ad explicandos insularum ortus iam enim non paucae numerantur , quae simili modo ortae sunt, insulae eXsistere fortasse posset. Sed quod unius consideratio praestare non potest, id fortasse multarum flictet comparatio , praesertim cum id omnibus

fere commune sit, uti cum terrae motu nascantur, nec sine On-ges orum lapidum , flammarumque eruptione , fragores. Quod autem mirabilius dictu est, videntur loca quaedam , maria esse eo ingenio, ut scopulos novos edere, atque insulas haud aegre

possint.

Et sane cum prope insulam Sanctorino nomen esto in aegeo mari positam anno millesimo septingentesimo septimo ad X Kal.

Iun. nova quaedam insula non sine ipsius Sanctorini motu, Mingenti flammarum vi subito exorta sit haud inde longe aliam pariter insulam in eodem mari ortam esse anno primo olympiadis cen te simae quadragesimae quintae, qui est ante Christum natum centesimus nonagesimus sextus, Lavalius in suo ad Aloysanam itine re docet, quo in libro multa de harum insularum ortu diserte explicat. Neque desunt qui aliam quoque eodem in mari anno milia lesimo quingentesimo septuagesimo tertio subito exstitisse Tr.

ment, idque ut credamus, aliarum X empla nos movent.

Quid vero in ipsis Azoribus in quibus prope ipsam S. Michaetis insulam, prope quam recentissimum hoc, quod supra diximus,sa Xum repente emersit, alia pariter insula cum magna lapidum emari erumpentium vi, fragore Octoginta fere ante annis e improviso dicitur X stiti se . Idque amassendo accepimus, qui insulae eiuS

225쪽

COMMENTARII. OTI eius ortum in annum millesimum sexcentesimum tricesimum octavum sub ulli initium incidisse tradit. Utrum ergo putamus, eamdem insulam sub mare saepius mer gi, iterumque in auras tolii, an marium, locorumque illorum id ingenium esse, ut commoveri facile is scopulos, Volcanosque

novos edere possint Quid est enim, quod quibusdam in maribus idem non semel accidisse historiae monent, in aliis numquam Atqui fortasse maria illa minus profunda sunt, sunt infra ingentes cavernae refertae sulphure, illumine, quae si quando exardescunt, circumstantes concutiunt insulas, igneos torrentes Uomunt, undarum moles attollunt, immania volventes DXa, eadem coniiciunt sursum, qua post decidunt, Malia aliis imposita & coacervata essiciunt tumulos, qui ex undis eminent, labentur in insulis. aeque primum iunctae laxius altiores sunt, posx vero cedente soles, arctatisque compagibus deprimuntur . , Utcumque id est, nihil sane impedit, quo minus hoc nascentium insularum genus, clonge antiquissimum esse existimemus, wmulto latius patere, quam adhuc est creditum . Nam si quae insulae in Agoribus sic ortae sunt, cur non dubitemus utrum in AZores ipsae Cur non Cyclades, mal divae, permultae aliae pQuarum ortum fortasse longa obscuravit oblivio, eaque de caussa in illarum habentur numero, quae in ipso diluvii tempore egit iterunt . Quam coniecturam, vel suspicionem potius, si sequimur,

prope iam erit, ut aliquas etiam Continentis terrae partes , paeninsulas praesertim , atque isthmos, simili modo potuisse gigni existimemus, neque talem nobis esse mundum putemus, qualis veteri bus fortasse fuit, antequam Abraham vocaretur praesertim cum statim sub ipsum diluvii tempus nondum satis firma terrae moles esse posset, sed nutare saepe, dabare debuerit, antequam firmatis ex omni parte compagibus terrarum sola consisterent, ideoque plures illo tempore unius anni spatio novae insulae oriri potue- Iint, quam nunc saeculis vertentibus quam visitatis. Sed haec alii viderint non enim statuere quidquam volumus, sed ea tantum

proponere, de quibus physici non inepte dubitent Qtii est e ro docto homine dignius, quam magna animi ad dubitandum proclivitas pobse

226쪽

COMMENTARII

Observationes bimica varia.

Ulla pars esset, in qua vagari latius possem, quam in physica, si omnia quidem, quae ab cademicis bononiensibus cogitata sunt, WAcademiae proposita, diligenter quoque scripta, conservata essent, nec usquam alibi emissa sed quoniam

multa mandata litteris non sunt, non pauca etiam propter turbulentissima Academiae tempora perierunt, quae vero exstant, magnam partem sunt edita idcirco in maxima rerum abundantia brevissimum me esse oportet pauca tamen ex iis, quae adhuc constant , attingam, sic quidem, ut indicare potius videar, quam e

ponere.

Ac primum Victorius Stancarius, qui aetatem prope in his studiis consumsit, permulta olim in Academia proposuit, de instrumenti ratione, quo quantum aeris in recipiente machinae pneumaticae ab exantiationibus quotlibet reliquum sit, cognosceretur, Wde atmosphaerae densitate dimetienda , de lumine traiiciente aera de sono, de visus sensorio, in quo partem inesse aliquam, quae minime sentiat, quemadmodum Mariotius ante expertus fuerat, ipse quoque X perimento, ratione confirmavit. Similiter de aeris elasticitate multa disseruit , quam sic utique intendi existimabat, ut densitatis fere proportionem sequeretur quam opinionem a Mariotio propositam Nuguetus propter experimenta quaedam sua non probabat Stancarius in

hisce Nuguet experimentis aliquid excipiendum esse, idque quid esset, ostendit. Quae ego omnia fusius explicarem , nisi haec ipsa

in stancarianis schedis iamdudum emissis paterent omnibus. Sed quoniam ad aeris elasticitatem, mari otii, Stancariique sententiam delapsi sumus, locus ipse postulare videtur, ut experimentum Geminiani Rondelli paucis tradam. Is nondum adduci potuerat, ut credere elasticitatem in aere proportionem sequi densitati. itaque ad hanc opinionem, si fieri posset, convellendam , hoc tentavit . Tubum vitreum inflexum sic posuit, ut ambo crura sursum spectarent. Erat unum crus brevissimum , atque in summo , ne quid inde contenti intus aeris exire posset, perfecte occlusum . Erat pariter summa pars huius cruris multo latior quam ceterae, Wintus in culindri figuram conformata . u. bo in hunc modum constituto iussit Rondellus per crus alterum, quod

227쪽

COMMENTARII. quod erat longissimum, mapertum, mercurium paullatim in

fundi, quo aer in breviori crure contentus magis, magisque pressus, constrictusque in semper minora spatia contraheretur. Id dum fieret, notatis spatiis, in quibus aer deinceps coarctabatur, nec non variis mercurii alii tudinibus, quae his spatiis coarctatio nibusque responderent, imposito calculo, quanta coarctati aeris in quoque spatio vis esset, codigebat; scimus enim in quoque spatio tantam eis debuisse, quanta fatis esset ad prementis mero curii pondus, totius atmosphaerae vim sustinendam ; quae duo

cum essent cognita, non poterat inclusi, constrictique aeris vis non cognosci. Res autem sic cecidit, ut Rondellus maxime optabat; nam quamvis in ipso compressionis initio vim tantam constricti aeris invenerit, quantam densitatis ratio postulabat, idque multos in spem erexi isset fore, ut ea reciproce spatiis responderet, tamen aucta nonnihil compressione haec proportio non apparuit. Experimentum hoc satis diligenter narravit Rondellus in frequentissimo Academicorum, aliorumque conventu coram Instituti Praefectis. Redeo ad Stan carium. Is inter ceteros labores, quos multos, .graves ad physicam illustrandam suscepit, animum quoque ad

thermo metra fabricanda adiecit, cumque multa montoniano

more fecisset, ac de his sermo in Academia incidisset, proposuit

Itondellus, ut quaereretur , num qua forte thermo metra conficI possent, quae varios a Oris gradus dilatatione, seu contractione aeris in hyala contenti Ostenderent, quaeque haberent partem summam perfecte occlusam, Maere vacuam Est enim pars haec aperta in montonianis thermo metris, Me X ternum admittit aerems id quod incommodi non nihil habet. Nam semper in bestimando caloris gradu ponderis atmosphaerae ratio habenda est; neque id opus esset, si pars summa ubi occlusa esset,in vacua. Cum haec Stancarius audisset, statim opus, ut physicorum , quantum posset, serviret commodo, in se recepit, ac brevi tempore thermometrum tale coniecit, quale Rondellus desideraverat. Nam ctim tubum sumsisset infeXum, cuius crus alterum brevius esset, occlusum , idque hyala rotunda terminaretur alterum vero longius, apertum in hoc paullatim mercurium instillavit, fecitque inter instillandum, ut inclinato saepius,' multis modis tubo, mercurius crus longius prope universum impleret, cum hyalam nondum attigisset. Re huc deducta statim supremam eiusdem cruris partem igne mollivit, tum contorsit, MOC-

228쪽

a I COMMENTARII. reliquum erat, quod sane pauxillum erat, in phyalam se reciperet, ibique cum alio aere coniungeretur quo facto tubum tandem erexit, ac cum mercurius in crure longiori tantum descendisset, quantum aer contentus in hyala patiebatur, thermometrum tale exstitit, quale Rondellus postulaverat. Idque post gradibus, uti opus erat, distinctum, commode servatum varias caloris, frigoris vices ad longum tempus sic ostendit, ut ther- mometris amontonianis plane responderet. Alia post etiam eiusdem operis thermometra Bononiae confecta sunt tum a Stancario, tum ab aliis, in quibus cum pars summa occlusa esset, 4acaret aere, mercurius tamen varios caloris gradus probe demonstrabat haecque illa sunt, quae nos alibi stancariana appella

Haec omnia confecta sunt, si unum illud experimentum , quod de aeris elasticitate Rondellus sumst, excipiatur, Instituto scientiarum nondum condito; nam illud rondellianum factum est infra hoc tempus, Stancari mortuo. Nunc quando Rondelli mentio toties iniecta est res ipsa id postulat experimentum aliud narrabo, quod est olim a Rondello ipso in Academia propositum de mercurio in aurum se insinuante. Fuit enim sermo ille, quo magis memoria dignus videtur, primus omnium , qua post Academiam in Instituti aedes introductam ab Academicis habiti sunt.

Referendus est autem breviter propter eius schedae brevitatem, quam Rondellus Academiae reliquit, ubi non sermonem ipsum suum exscripsit, sed epitomen tantum eius, dummam, quam X- ponam in hun modum Sum sit Rondellus duo fila aurea, quorum erat diameter sextanisti fere unius lineae aequalis Horum extrema in mercurium immersit, sic quidem ut alterum filum perpendiculariter mercurio insisteret, alterum ecteretur, atque e mercurio emergens horizontale fieret, visurus scilicet, utrum simili futura esset in dissi. mili filorum positu mercurii insinuatio. Interim dum id exspectat dies unus, alter, tres nihil novi accidit nisi quod X trema immersa non nihil corrodi Observatum est, eaque magis in parte, quae vasis fundo propior esset unde coniiciebat Rondellus gravitatem , pressionemque mercurii Iliquid ad hanc corrosionem conferre, propterea quod ubi maior est pressio oest autem utique prope vasis fundumo ibi quoque maior apparebat corrosio

Interim cum mercurius neutiquam se in fila insinuaret, veritus Rondellus, ne id piae nimia filorum subtilitate accideret, duo alia sumsit crassiuscula, ut quae diametrum habebant unius circiter li-

229쪽

COMMENTARII. IIter lineae quadrante pauli maiorem haecque militer, ut duo lata priora, collocavit. Continuo mercurius per ambo haec fila se se diffundere, Mutrumque quasi tenuissimus corte ambire coepit, sed dispari tamen celeritate; nam in ipsis novem diebus cum mer

curius per illud filum , quod filum erat horizontales, digitos ipsos undeviginti, lineas quatuor pari sensis regi pedis processisset, interim per filum perpendiculare se se ad altitudinem digitorum

non amplius septem evexerat. Qua de caussa suspicatus Rondellus est, mercurium per aurum procedentem multum sua gravitate, pondere retardari, utpote cum celeriores habeat progressus in filo horizontali, ubi gravitas per se quidem nihil motui ossicit, quam in perpendiculari, ubi ea tantum impedimentum adscendenti mercurio affert, quantum potest a Ximum. Observationibus porro per ipsos triginta dies continuatis visus est progredientis mercurii motus in dies lentior fieri , tandem nullus. Ex his porro argumentabatur Rondellus non sympathia quadam fieri quemadmodum veteribus placuisse accepimus, idque in scholis quorumdam usque adhuc invaluit ut mercurius in am-rum se se tam facile insinuet, sed potius mechanicis legibus id accideres, quae nunc adeo a physicis celebrantur. Quod quidem satis commode concludi videtur praesertim cum veteres huic sympathiae, aliisque occultis qualitatibus nullum modum adhibuerint,

neque quatenus quaeque valeret, inuantum ponderis efferre, sustinere posset, constituerint quo sane fit, ut quae Certa ratione, modo, Mad certam mensuram videntur essici, ea nobis facile persuadeamus non esse ad sympathiam, occultamue aliam qualitatem referenda. Quod vero ad mechanicam rei explicationem spectat, non videtur Rondellus, quantum e scheda , quam supra dixi , apparet, admodum curiose eam indagase, vel quod eum rei di facultas deterruit, vel quod tempus non habuit, vel

etiam quia veterem sententiam tollere maluit, quam novam Ο-mere. Quid enim impedit, quo minus Rondellum unum aliquem ex iis esse existimemus, qui assensum in omni philosophia cohibentes citius quid sibi dubium in quaque controversa videatur dixerint, quam quid verum Quae disciplina olim floruit; nunc pauci sunt, qui se nihil scire profiteantur . Utcumque id est non nihil certe rondelliano experimento profecisse videbimur haec tria manebunt mercurii progressiones in subtilissi nais filis aureis nullas esse, in crassiusculis varias pro vario positu easque multum

mercurii pondere retardari

Super haec addenda nobis essent experimenta varia , quae de in-

230쪽

a I COMMENTARII. testino corporum fluidorum motu Beccarius sumsit,is cum Academia subinde communicavis sunt enim ad praeclaram quaestionem explicandam non inutilia. Etenim ex quo formarum , earumque, quae inde oriri dicebantur, qualitatum pertaesum est , novaeque hypotheses in physticam invehi sunt coeptae, multae, variae de fluiditate sententiae exstiterunt; neque defuerunt, quibus verisimile videretur uiditatem in eo potissimum esse positam , quod particulae corporis admodum exiguae sinat, perpetuo cieantur motu, ac confundantur, idque experimentis aliis, atque aliis confirmare non desistunt. Beccarius rem ipsam minime improbans, X perimenta tamen ab aliis sumta iterare constituit, nova addere, sic ut ostenderet, horum opinionem , quamvis vera ei set, Quod nunc in quaestionem non venit ex illis tamen Xperi lentis, quae ad eam probandam afferri solent, non recte concludi quippe omnia licet intestinum fluidorum corporum motum, atque agitationem indicent, si minus recte sumanturi rectius tamen, MCOmmodius sumta nullum eius rei indicium faciunt. Verum iis omnibus supersedere nos oportet, propterea quod neque eccari scri-Ptum , cum haec exararem , acceperam ipse ortasse, Occupationibus vidius suis, nondum omnia in ordinem adduXerat, neque descripserat. Quod dum facit, si exspectemus, verendum est, te huius libri editioni mora longior fiat, quam multi volunt. Quare satis in praesensit, quo Beccari e Xperimenta spectent, indicasse si ipse ea aliquando, quod valde optamus, descripserit nobisque ante confectam editionem tradiderit, eadem nos vel inter alia Academicorum opuscula suo loco reponemus, vel adiungemus in calce.

SEARCH

MENU NAVIGATION