장음표시 사용
241쪽
COMMENTARII. 223net, quiescere dicitur, eiusque quies vocatur absoluta, sin autem consideretur quatenus eamdem ab aliis corporibus distantiam ser. vat, pariter quiescere dicitur, estque eius quies respectiva Sed sunt multi, iique graves philosophi, qui cum spatium in na
tura esse a corporibus distinctum nudum velint, iidem motum omnem absolutum ossant necesse est, nullumque alium relin quant, nisi respectivum. Quos hercle ne audiendos quidem v tarem , si vel motus respectivus sine absoluto esse non posset, vel ipse per se ad phaenomena quaeque explicanda non esset satis; sed quoniam ad phaenomen satis est, .sne motu absoluto fortasse esse potest, iraeterea a philosophis aeque omnibus ponitur, idcirco videndum est, ne illi opinione errent, qui ad motum respectivum etiam absolutum adiungunt. Quod si ita est, sic sane dicemus moveri corpora, quemadmo. dum magna, sive parva dicuntur; nam sicut neque magna, neque parva in se ulla sunt, sed talia esse ex aliorum comparatione dicimus; sc nudum corpus per se quidem movetur, aut quiescit, nisi referatur ad aliud corpus. Quamvis vero nihil saepe interest, utrum ea, quae physice &reapse in motu accidunt, e proprietatibus motus absoluti, an Vero ex proprietatibus motus respectivi ducantur eodem enim ferme recidunt tamen si rem ipsam, veritatemque sequi volumus
sunt ea magis ex his, quam excidis repetenda . Proprietates autemn totus respectivi cum multae sunt, tum hae videntur praecipuae .
Primum potest idem corpus simul re ipsa moveri, quiescere ;nam cum moveri nihil aliud re ipsa sit, nisi mutare distantiam
quam corpus habet, ab ali o corpore, quiescere autem non muta. reci potest hercle idem corpus simul mutare distantiam , quam habet ab uno corporeo simul, quam habet ab alio corpore, non mutare quemadmodum navigantibus accidit, qui sedentes in navi distantiam, quam habent a puppi, utique non mutant, mutant vero eam, quam habent a litore; hique sane, si ad puppim reserantur, quiescunt moventur vero, si ad litus Secundo nequit unum corpus ad aliud accederes, quin hoc aeque ad ipsum accedat; nam quantum distantia minuitur, quam iliud ab hoc habet, tantumdem pariter minui oportet distantiam quam habet hoc ab ilio. Eademque de caussa nequit unum corpus recedere ab alio, quin hoc pariter ab Ilo recedat. Tertio dum unum corpus ad alterum accedit, vel ab altero recedit, oportet ut caussa motrix, sive ea Deus sit, seu quidvis
aliud quamvis nemo Deum esse negat sed sunt mulii, qui vim
242쪽
et 24 COMMENTARII. etiam creatam, quas Deo contenti non snt, ad id adhibent in
Corpus utrumque agat. Nam quamvis motu absoluto unum tantum Corpus interdum moveatur, non utrumque, tamen Caussa
motrix non motum absolutum essicit, quem nobis ipsi cogitatione fingimus, quique reapse nudus est, sed tantum motum respectivum quo motu quoniam utrumque Corpus aeque o Vetur, idcirco oportet, Deum sive caussam motricem in utrumque Orpus aeque agere.
His rebus illud principium demonstrari posse videtur , quod esta mechanicis multis propositum, haud scio an a quopiam adhuc demonstratum , idest actionem reaetioni aequalem este , quod principium haec duo complectitur , primum ut si unum corpus alterum trahit, trahatur ab hoc invicem pari vi deinde ut si unum corpus alterum pellit, ab hoc pari vi repellatur. Nam cum dicitur unum corpus alterum trahere, intelligitur scilicet, vim aut caussam esse in natura quamdam, quae essiciat, ut hoc corpus ad illud accedere debeat, quod nulla vis potest effcere, quin pariter effciat, ut illud accedat ad hoc est igitur trahendi vis, atque aestio mutua in corporibus. Eodemque modo mutua esse debet vis pellendi; nam cum dicitur unum corpus pellere alterum , intelligitur vi quadam fieri, ut hoc ab illo recedere debeat, quem recelsum nequit vis ulla essicere, nisi in utroque corpore pariter eff-ciat.
Atque haec fortasse caussa est , cur mechanici veritate ipsa scilicet, inuasi natura ducti, ubi de pulsu corporum agunt, omnino sic statuant, aeque pelli illud corpus, quod incurrit in aliud, atque illud, in quod incurrit. Nam cum Omnis vis i s ex motu Iespectivo oriatur, motus autem respectivus in utroque corpore par sit, nihil cauliae est, cur ictus unum potius assicere corpus debeat, quam utrumque Quamquam si de corporum pulsu , quie motu tantum, impenetrabilitate oritur, proprie sermo sit, alia etiam ratio afferri potest. Nam cum idius pellenti corpori tantam vim detrahat, quantam adiicit corpori pulso actionem autem pellentis in pulsum etiamur vi illa, quae adiicitur pulso; reactionem vero in pellens etiamur vi illa, quae pellenti detrahitur necessario consequitur, ut reactio adtioni aequalis ponatur . Sed haec ratio, ut dixi, in pulsione tantum Valet, quae ex corporum Occursu, impenetrabilitate provenit; sunt autena multi, qui illud idem principium etiam ad vires attra stivas,' repulsiva quasdam transferri cupiunt, quibus ratione supra X-
postae, ut ego arbitror, satisfacerent, si spatium Omne a cor CO-ribus
243쪽
COMMENTARII. 22 tibu distinctum tollerent, ac persuaderi tandem sibi sinerent, nullum exsistere in natura motum nisi respectivum Neque ego tamen id dico, ut communis haec, atque in animis insculpta spatii notio penitus abiiciatur, aliud est enim notionem hanc ad usus aliquos retinere, aliud iudicare, tale aliquid in re rum natura X si itere, quale haec notio repraesentat. Et sane quamvis non admodum cum iis pugnem, qui patriim esse ut tum putant, concedam tamen libenter posse nos eius notione, atque idea, recte uti, commode ad velocitates, quem ad modum plerique omnes faciunt, dimetiendas Nam sicuti in magnitudinibus aestimandis, quamvis corpora per se neque magna, neque parva sint, sed ex comparatione taliacii cantur, tamen ne alia cum aliis comparante progrediamur longius, magnitudines quasdam perinde sumimus, quas per se tales ellent, iique arbitratu nostro sic sumtis, stabiti tisque ex ipsarum
comparatione de ceteris omnibus iudicium facimus; sic pariter quamvis corpora neque moveantur per se, neque quiescant, sed unumquodque ex relatione ad alterum aut quiescere dicatur, aut moveri iuvat tamen quaedam assumere arbitratu nostro, ea Quesic ponere, quasi fixa , atque immobilia per se essent, ad quae si cetera referantur, dicantur haec vel quiescere , vel moveri. Atque hinc ortasse opinio spatii orta est; nam licet alia permulta, quasi fixa per se , atque immobilia poni posJnt, puta uim
di polos, centrum terrae, vel solis, vel quidvis aliud, ad quae respicientes dicamus cetera vel quiescere, vel moveri, praestat tamen comparationem habere expeditiorem . Ita percommode vel natura, vel consuetudine factum est , ut immensae cuiusdam, immotaeque, penetrantis omnia extensionis notio, quae extensio
spatium dicitur, in mentibus hominum insederit penitus, atque inhaeserit. Nam cum hunc, quem adspicimus, universum corporeum mundum in hoc spatio locatum , descriptumque est interligamus sequitur , ut mobilia, vaga corpora distantias mutare inter se, vicinasque non possint, quin alia manere in suis spatiis videantur,ali: inde discedere, Maccepto impetu suis cursibus longos tractus
Confecti autem tractus longitudo, prout citius, vel tardius confectus est , quasi mensura adhibetur ad velocitatem corporis aestimandam , quae velocitas sic aestimata dicitur velocitas absolu- tau quamvis vero Velocitas respectiva admodum ab hac differat, ut quae in eo consistit, quod corpus eam , quan habet, distantiam
244쪽
226 COMMENΤARII. ab alio corpore citius, vel tardius mutet, est quaedam tamen inter duas hasce velocitates non obscura mechanicis, neque incerta ConneXi, putantes enim corpora motu absoluto moveri ex abso lutis eorum velocitatibus respectiva colligunt ad hunc modum Si corpus unum directe feratur alterum versis, hocque quiescat, horum velocitas respectiva aequalis ei velocitati absolutae eius corporis, quod movetur . Sin autem corpora duo ad se se mutuo directe accedant, vel a se se mutuo directe recedant, velocitas eorum respectiva velocitatum absolutarum sura imae aequalis est; aequalis vero est velocitatum absolutarum different sae, si ambo corpora eadem ferantur directione, sic ut unum subsequatur alterum . Atque hoc quidem modo Velocitas res cliva e abs tuta aestimatur idque aeque omnes admittere pol sunt, sive piatium ponentes, motum quoque, velocitatem absolutam ponant, sive illud tollentes, nullum alium in natura motum relinquantis Iu respectivum Sed tempus est ad propositum redeundi satis iam enim in Cartesianorum subtilitatibus an veris, an falsis versati sumus. Si ergo
leges motus, quas supra tradidimus, X perimentis accurate responderent, oporteret congredientia corpora velocitatem Iespectivam habere semper eamdem vel ante, vel post ictum . Hac de re ne ullo modo dubitari possit, facit Carre magni, nobilis philosophi demonstratio, quae in uno exemplo ab ipso proposita 1acile ad cetera transferri potest. Atqui experienti Neutono in vitreis duobus globulis, quorum est elasticitas non obscura , res secus accidit; fuit enim velocitas respectiva aliquanto minor post ictum , quam ante. Neque ero philosophum summum fugit, aliquidis resistenti aerio impedimentis aliis esse adsignandum
sed cum haec omnia ad mensuram is calculum revocallet, omnem globulis velocitatem , quam ea impedimenta detraxissent, ipse mente, calculo adiunxisset, velocitatem nihilominus respectivam invenit post ictum deficientem , ut quae esset post ictum P,
cum ante ictum fuisset 15. Idque illi in iisdem globulis semper
accidit, ut cum mutata quantum Vis velocitate se mutuo pellerent,
numquam tamen velocitas respectiva post ictum non deficeret, ea proportio I ad is perpetua esset. Atque haec quidem observata a physicis diligenter ipsos admonuerunt, illas, quas proposuimus, motus leges non satis accurate X perimentis respondere.
Quid vero caustae sit, cur non respondeant, distensio est . Narra quidam ex eo fieri id volunt, quod nulla corpora per se tam habent elasticitatem . Perfectam vero elasticitatem una dicunt, ea ni
245쪽
COMMENTARII. 227 intelligunt, quast, ut tanta vi se se laxent corpora, repellantque , quanta fuit compressionis vis, atque ictus. Et sane, si nullo in corpore elasticitas talis est, oportet eas leges motus, quae perinde conditae sunt, quasi ea talis esset, nonnihil ab experimento, idesta veritate aberrare. t sunt qui perfectam elasticitatem aliter ex. plicant, eamque esse definiunt, qua fit, ut corpora, quae e ictu compressa, atque inflexa sunt, primae figurae plane, perfecteque restituantur. Sed horum utique definitio vel eodem recidere de bet, vel minus ad rem facit; neque enim ad leges motus conden das quidquam proprie refert, utrum corpora suam figuram plane, perfecteque recuperent; sed illud unice attendendum est, qua vi id faciant, se seque repellant; haec enim vis sequentes inde motus per se utique mutare potest, recuperatio figurae, si ab hac vi se
iungatur, non potest Ut ut est , Rigget tus certe aliam esse caussam contendit, cur eXPeramenta cum propositis legibus non consentiant: quod scilicet vis elastica quae ex ictu in corporibus excitatur, quamvis vi ictus
plane aequalis sit, tamen non se totam in distrahendis, repellendisque a congressu corporibus consumit, sed unam tantum sui partem , cum pars altera in alio quopiam consumatur . Quod si illi, qui leges motus condiderunt, non totius quidem vis elasticae, quae in ictu excitaturi, rationem habuissent, sed eius tantum partis, quae ad rem pertinet, quaeque in pellendis, distrahendisque corporibus consumitur, essent leges iliae proculdubio,in veri similiores magis cum experimentis Consentientes.
Et sane cum vis elastica in congressi corporum excitata duo praestet, quorum primum est , ut ipsa corpora a congressu ipso
in contrarias partes pellat, alterum vero, ut in utroque corpore tremorem quemdam oscillationemque faciat, cuius tremoris certissimum indicium habetur sonus, minime putandum est vim elasticam se totam in una harum actionum consumere; sed potius dicendum est , consumi eam partim in una partim in altera, idest partim in urgendis, pellendisque de loco corporibus , partim in ipsorum tremore efiiciendo Facilis autem , expedita legum motus condendarum ratio esset, si pars illa elasticitatis, quae in pellendis, distrahendisque corporibus consumi debet, esset cognita sed ea potest, iro corporum materia o pro magnitudine, fortasse etiam pro figura variare, neque ad certam perpetuitatem in quovis corporum genere deduci potest, nisi per Xperimenta, observationesque multas, diligentes.
246쪽
aar COMMENTARII. Cum in hanc ergo rem RiZZetus impensus incumberet, theorema videtur invenisse satis probabile, ad id, quod quaeritur,
tam accommodatum, quam quod maxime . Idque theorema est huiusmodi. Cum velocitas respectiva , quae ei in corporibus post ictum , aliquantulum deficiat ab ea , quae erat in ipsis ante ictum videtur hic defectus proportionalis elle tempori, quo eadem cor pora pulsa, compressa reitituuntur. Id autem experimenta declarant duo.
Primum experimentum est hoc Sumst Rigget tus tria globulorum vitreorum paria Globuli primi pacis diametrum habebant trium unciarum , secundi duarum , ter tu unius, ut essent diversorum parium diametri inter se, quemadmOUUm 3, 2 I. Fecit, ut globuli primi paris simul congrederentur, notavitque diligenter velocitatem respectivam, quam habuerunt vel ante , vel pol hi num sic tamen ut restilentiam aeris omnem detraheret, Ore neutoniano idemque experimentum fecit tum m secundo pari, tum in tertio Exitus autem sic habuit. In primo globulorum pari cum velocitas respectiva ante ictum fuisset i , fuit potirictum Io In secundo pari cum fuisset ante ictum 6 fuit post actum Is
In tertio pari cum fuisset ante ictum iri fuit post ictum o ut velocitatis respectivae defectus essent in primo pari in secundo
pari, in tertio par qui sane defectus sunt fere
proportionales diametris Quapropter cum etiam tempora , quibus globi compressi restituuntur, emo nitrante id Car reo, sint eorumdem diametris proportionalia, equitur necessario, ut defectus pariter velocitatis respectivae iis temporibus proportionales sint. Quod erat de monitrandum Secundum experimentum est laoc Chordam chalybeam biparavita ac cum chordarum ea natura sit, ut ubi tenso sunt, si pellantur, se se satim elasticitate restituant sua , idque faciant modo citius, modo tardius, pro eo ut magis, vel minus tensae sunt, fecit, ut eam , Quam dixi, chalybeam chordam variis modis tenderet ea mente, ut si postea pelleretur, modo longiori, modo breviori tempore se se rettitueret. Inter Ceteras ver eius chordae tensiones elegit praecipue tres , quae essicerent, ut chorda pulsa iis temporibus restitueretur, quae tempora iselat inter se, quemadmodum quas tensiones assecutum s. esse ex ipso sono, qui chorda pulsa modo acutior, modo gravior edebatur intelligebat. In singulis autem tensionibus globum eburneum
filo appensum in chordam denaittebat, qui, ut eam attingebat, ta-
247쪽
COMMENTARII. 229tim repercutiebatur notabatque ipse interim Velocitatem respectivam, quae ellet vel ante ictum, vel Oit; ic tamen ut, cum aer retardaret nonnihil, omnem han profectam ab aere tarditatemper cauulum demeret. Animadvertitque in prima tensione, cum chorda pulsa restitueretur tempore 3 , veloci talem rei pectivam fuisse pol ictum io, cum ante diu fuisset Ii , in secunda ero tensione cum chorda pulsa re ititueretur tempore 2 velocitatem respectivam fuisse post ictum I , cum ante ictum utilet 5, in tertia demum tensione , cum chorda pulsa re ititueretur temporea, velocitatem respectivam tuisse post ictum O, cum ante ictum fuisset Quo illud idem apparet, quod in lupe OI e X perimen. to declaratum fuerat, idest defectus singulos velocitatis respccii- vae temporibus restitutionum respondere. Nam cum lien rei titutionum tempora deinceps i, fuerunt deinceps veloci illis
respectivae dcfectus Sunt autem hi numeri illis fere proportionales. Atque hinc suas petit motus leges Rigget tus in eo a communiabus distentientes, quod cum in communibus duo ponantur , primum et allicitatem ab ictu excitatam tantam esse, quanta est vis ictus, deinde eam totam in pellendis, agendisque ali corporibus consumi Rigaetius ex his duobus primum accipit, alterum tollit, vult quippe vim elasticam , quae ictu X citatur, in duas partes dividi, quarum una pellat, di1trahat corpora a congressi, eorumque progressionem faciat, altera in tremore eorumdem corporum faciendo consumatur . Verum de his legibus ad ipsum ipsius RiZZetti commentariolum lectorem mitto ; nam, de eius sensu nemini magis, Quam ipsi, credendum putori neque ego totam eius de hac re sententiam referre in animo habui, sed Scerpere tantum pauca , eaque indicare in meo quodam modo proponere. Nunc corollaria paucula explicabo, quae sunt scitu digna, habent similitudinem veri quamdam cum novitate coniunctam
In quibus si illud primo loco posuero, quod est a Ri Zetto non tamquam corollarium , sed quasi primum aliquod in commentariolo suo postum , id illi minus mirari debebunt, qui iam inde ab initio intellexerint, me in his rebus explicandis institutum
Corollarium primum . Nihil impedit, quo minus multa corpora perfecte elastica esse putemus Corpus perfecte et alii cum ilia lud esse videtur, cuius elasticitas, si ictu aliquo excitetur, CGUalem ictui se praebet. Nihil vero impedit, quo minus naulta Corpo
248쪽
23 COMMENTARI .ra existimemus talia esse; nam si quid impediret, id esset maxime, quod corporibus quibusque congredientibus velocitas respectiva pausso minor est post ictum, quam ante. Atqui id quidem nihil
est nam quamvis elasticitas, quae in lectu excitatur, perfecta Lset, idest vi ictus aequalis esset tamen congressorum corporum velocitas respectiva minor post ictum, quam ante quippe quia vis elastica, quae ictu excitatur, non totam pellendis urgendisque corporibus consumitur, sed solum partim , quemadmodum suprae Riggetto admonuimus Sunt autem, ut etiam supra monui, qui perfectam elasticitatem sic definiant, ut sit ea, perquam corpus compressum figuram suam plane perfecteque recuperet Pat ne haec quidem proprietas corporibus universis sine caussa deneganda est caussam autem , cur denegetur , non video 'nam communes certe , in uotidiana Observa
tiones in plerisque corporibus nihil asserunt, quamobrem putemus ea ex ictu sic deformari, ut suam statim figuram non omnino recuperent, perfecte. Quae enim apparet vel in marmoreis globulis post ictum contus, vel in vitreis, vel in eburneis P Ad ouas observationes unam addit Rigget tus multo subtilissimam . Duo
vitra sumit, utrumque convexum e una parte, cavum X altera, quae, si apte iungantur, lentem Omponant On UeXO On UeXam,
sed intus cavatam . Ea ergo in aquam immergit, tum mul iungit, ut interna cavitas aqua intercepta repleatur lentem hanc aque ovitream hoc modo formatam post soli obiicies focum sive imaginem solis, quam lens facit, diligenter inspicit, quamque a lente distet, accuratissime dimetitur . Post haec vitra disiungit, Meffusa
aqua, concavam eorum superficiem ictibus pulsat crebris, multis, validis, tum eadem iterum iungens aqua replet, soli:, ut ante obiicit. Interim in focum intuens, intendensque, quantum potest, oculos, nullam in eo deformitatem, nullamque obscuritatem deprehendit eius vero ab lente distantiam eamdem plane invenit, quam ante. Quod homini argumento est, vel nullam in vitris contusionem e ictibus quantumvis multis insedisse , vel non eam certe, quae sub sensum cadere possit. Quod cum ita si, sinunt utique observationes, ut, si volumus, idque ad rem facit, corpora altiqua perfecte elastica esse X istimemus Sed sunt fortasse alii, quos nomen perfecti deterret isque error manavit ad multa nam cum sibi persuaserint, nihil in natura perfectum esse posses, illud etiam sine ulla dubitatione pronuntiant, nullam neque pyramidem, neque sphaeram , neque aliam
id genus figuram perfectana exsistere . Atque hi quidem si illud
249쪽
COMMENTARII. 23 persectum interpretantur, quod sit ipsum esse, cuique propterea nihil desit nihil est sane perfectum praeter Deum , quocum, si cetera comparentur, neque perfecta sunt, neque sunt. Sed si per fectum d dicimus, quod habet quidquid requiritur, ut tale sit, quale et , nihil hercule 1 in natura non perfectum . Quod si omnes, quae in natura exsiliunt figulae, perfectae sunt, Me X si
stere utique possunt, quid est, quod vel pyramidem X capiamus, vel sphaeram, easque dicamus non posse,in simul esse, perfectas esse Atqui, inquies, pyramis, sphaera neque perfectae eis pos sunt, neque omnino esse . Verum qui sit, ut altae figuέ, quaruna unaquaeque perfecta est, utique eis possint pyramis, sphaera non possint PAc si idem corpus ad eumdem plane locum reverti potest, unde discessit potest autem sine dubio quid est cur unius corporis
partes facere idem nequeant Atqui si omnes unius corporis partes ad suum plane locum revertuntur, corpus utique m quo ad accidit, suam perfecte figuram iecuperat, inter perfecte et ait i-ca est numerandum.
Corollarium secundum . Corpora perfecte elastica, si congrediantur , non possunt eamdem habere ante, io it ictum velocitatem respectivam , nisi si fuerint infinite parva. Et enam cum velocitas respectiva post ictum non nih1 semper deficiat, sitque deiectus diametro congredientium corporum proportionalis, non poterit is profecto nudus elle, nisi si fuerit diameter infinite
Corollarium tertium . Materia in infinitas partes actu divisa est. Id e Riggetto ita ostendimus. Si qua corpora sic refeci untur. ut angulum reflexionis aequalem omnino faciant angulo incidentiae, oportet sane, ut vis elastica , quo reflectuntur, tanta sir,
quanta est vis ictu. quod si ita est, illud etiam consequitur, ut velocitatem respectivam habeant anteo post ictum prorsus eamdem , quod fieri nequit, niti si sint infinite parva. Quid ergo 'An tu non id habet, ut angulum reflexionis angulo incidentiae faciat omnino parem ' Id quippe observatio , quantum potest, confirmat, ratione non repugnante sunt ergo lucis globuli infinite parvi, estque materia , unde consistit lumen , et in infinitas partes divisa ac si illa, cur non Maliae permultae ' cur non omnes put nulla in divisione rerum occurrant principia, sed res quaeque in infinitum abeat. Valde optandum est, ut nova hae opinio in scholas invehi, mphilosophorum omnium mentes possit pervadere . Sic enim molestissima distinctione liberabimur potentiae ,
250쪽
achus, ac duo illa quaestionis incommoda eategorematisum , s)ncategorematicum tandem aliquando sublata erunt. De aliis corollariis RiZZettum ipsum legere licebit , cuius commentarium inter ceteros reponam in postrema parte huius libri; quo etiam lectorem remitto tum de iis , quae paucis ante mensibus Franciscus Maria Zanotius de motu composito in Academia disseruit , cum ea referret, quae in supplementis Aetorum ipsiensium tom. IX sed . IX adversus communem mechanicorum legem a subtili quodam, doctoque anonymo proposita sunt, tum de illis, quae olim Iacobus Ricatus de virium elasticarum legibus cum Academia Communicavit; nam quamvis utraque huic loco commode inseri possent, sunt tamen calculorum is computationem fere plena, ea demum, quae referri vix queant , nisi ad verbum Σ-
E aquis per foramina verticalia figurae cuiuslibet effluenti.
bus multa olim disseruit Victorius Franciscus Stan carius in Academia ς eademque edere in animo habebat, nisi occupationibus aliis distineretur; sed cum eum postea alia ex aliis impedissent, schedam tantum, qua inventi summa continebatur, Academiae reliquit, quae quamvis huic loco aptissime inseri posset, quia tamen in illo libro edita est , in quo omnes Stancari schedae,
eo mortuo, vulgatae sunt, idcirco a nobis praetermittetur, ne illa videamur repetere, quae alibi sunt emissa te floremque de hac re tota ad eum librum delegabimus. Quae autem de aqua e sphonibus Xeunte a Dominico Gulielmino in epistola quadam conscripta sunt, neque dum edita , ea licebit legere in altera parte huius libri Hic interim, quae illi fuerit eam epistolam scribendi occaso quo modo ea ad Academiam delata sit, paucis narrabo, simulque exponam , quae ad Gulielmini sententiam planius intelligendam videntur necessaria. Dominicus Gulielminus cum Dionyso Papino controversam habuit multiplicem in variam , in qua primum alia disputata sunt, tum illud postremo controversum , quae sit aquae e siphone fluentis velocitas . Suam enim super hac re sententiam scripserat Guliel-
minus ad Antonium Malia becchium in epistola quadam , in qua diem adscripserat XIII Kal. Mart. A. MDCLXXXXII quam
