장음표시 사용
271쪽
Uni geographia duabus maxime rebus continetur; a
titudine locorum is longitudine Latitudo autem , uti omnes sciunt, est distantia loci ab aequatore; nam cum meridianus cuiusque loci aequatorem secet, quot sunt gradus in meridiano ab aequatore ad locum, tantum locus ab aequatore distare dicitur . Sed latitudo geographos minus habet solii cito ; nam poli altitudinem semper aequat, dunt aliae praeterea inveniendi viae certat, faciles. Longitudo est difficilior , estque distantia loci a primo meridiano; nam cum innumerabiles meridiani circuli in sphaera describi possunt, tum unus illorum est , qui primus ponitur; cumque omnes, Maequatorem secent, circulum quemvis aequatori parat. telum, tantum unus meridianus ab altero distare dicitur, quot sunt gradus aequatoris, seu paralleli cuiusvis inter utrumque. Quantum vero meridianus loci a primo distat, tantam dicitur locus habere longitudinem Quod si loci cuiusque longitudinem, latitudinemque dimetiri mathematici probe possent, nihil sane geographicis tabulis ad summam perfectionem deesse videretur; sed quoniam non ad omnia terrarum loca penetrare mathematici potuerunt, neque quo e venerunt, ibi semper instrumenta idonea, & quemadmodum opus erat, arte perfecta ad longitudines, latitudinesque investigandas nacti sunt, praesertim cum ad longitudines, quae, ut supra dixi, longe difficiliores sunt, constituendas certa phaenomena, tempora sua exspectanda; idcirco oportet geographicas tabulas infinitis scatere mendis iique sane de litteris bene mereri censendi sunt, qui ex hac mendorum infinitate suo studio, diligentia aliquid detrahunt. Hac in re exercuerunt se se Eustachius anhedius, Victorius Stancarius, Iosephus adius, de Academici alii nonnulli, minus quidem , quam res ipsa postulabat, plus autem , quam ex privatorum hominum studiis esset X spectandum hique omnes pro virili parte in id incumbentes geographorum tabulas, ubicumque potue-IL a Iunt,
272쪽
runt, ex multis, eisque consentientibus observationibus emendarunt. Mansredius etiam methodum , qua e siderum sub luna occultationibus longitudines locorum investigantur, e Cassino depromtam in Academia ea posuit, eamque dilatavit sic, ut si luna quidem appareat, ratio deesse non possit loci longitudinem perquirendi quod sane multum affert commodi ; nam ante praeter lunam erant certi vel solis, vel stellat alicuius positus exspectandi. Sed eam rem exposuit post ipse etiam in primo Omo Ephemeridum, quas Instituti caussa fecit, quo ero in hac parte explicanda brevior.
Tabularum geographicarum emendationes referam postea Cum sol diurnam conversionem , seu gradus tercentum sexaginta horis ipsis viginti quatuor absolvat, idque faciat se convertens uniformiter, nihil negotii est colligere, quo gradus confecturus sit quovis dato tempore. Id ipsa proportionis ratio docet. Si ergo tempus compertum fuerit, quo sol a meridiano unius loci ad meridianum loci alterius appellit, idest tempus, Quod interest inter meridiem unius loci meridiem alterius , illud etiam compertum erit, quot sint gradus inter unum meridianum, Walterum quippe tot erunt, quot sunt gradus a sole in tali tempore
Huc igitur spectat omnis de inveniendis longitudinibus quaestio
Meridianus certi cuiusdam loci pro primo sumitur ac cum meridies huic loco fuerit, quaeritur quanto post tempore meridies esse debeat loco alteri cognito enim hoc tempore gradus pariter cognoscuntur a sole in tali tempore conficiendi, qui gradus sunt mensura longitudinis, Ostenduntque quantum postremus hic locus a meridiano primo distet. Atqui huius temporis cognoscendi plures sunt viae, neque eae admodum certae. Veteres luna defectionibus utebantur cum enim tempora diligenter notassent, quibus eclipsis eadem duobus in o ci post meridiem visa esset, collatis postea observationibus, comparatisque temporibus, quid interesset inter id tempus , quo meridies fuisset uno in loco, Mid tempus, quo uilset in loco altero, ne dissicultate colligebant. Sed lunae ecliptes rarius accidunt, Mest incerta plerumque, Manceps observatio. Eoque a ctum est, ut alii lunarium eclipsium loco immersiones, Memer siones satellitum ovis, quod crebriores sunt, certioresque, substituerint.
Dominicus Cassinus, quo pluribus observationibus res eadem certius conficeretur, adiuta Ait ad haec omnia solares eclipses eamque instituit methodum , quam postea Iacobus eius filius a sole ad stellas
273쪽
COMMENTARII. 233 stellas transtulit nihil interesse putans utrum sol, an stella quaevis
Iunae interpositu occultaretur . Sic enim posuit. Sit stella quaevis cuivis certo terrae loco ab una centraliter occultanda, sic ut terrae locus,in centrum lunae, stella ipsa in una futura sint linea rectes ducatur a terrae centro ad stellam occultandam recta linea notetur illud terrae hemisphaerium , quod ex hac
stella conspici posset, si qui esset in hac stella spectatorci sumatur
hoc terra hemisphaerium , seu potius maximus ille terrae circulus, quo hoc hemisphaerium terminatur, tamquam basis, linea vero, quam dixi, tamquam axis describaturque cylindrus, producaturque usque eo, donec secet lunae sphaeram, quae sane sectio usque adeo exigua erit, si cum universa lunari sphaera comparetur, ut
pro plano aliquo haberi possit. Fac ergo hemisphaerium illud terrestres, quod diximus, imaginem suam in hoc planum sic proiice. re, ut paralleli, meridiani circuli, quicumque ad illud pertinent, in hoc probe insculpti, atque X pressi appareant.
His ita constitutis oportebit sanes, ut locus terrae, ubi stellae occultatio observanda est, diurno motu simul cum terra circa axem aequatoris se convertens cur enim non opernicanis indulgebimus, quorum est hypothesis, ut ad cetera omnia, ita Mad hanc rem maxime accommodatas', centrum lunae in terrae imaginem incurrentis eodem tempore appellant ad duo puncta , quae sibi mutuo, illud in terra, hoc in imagine, plane respondeant, sintque cum stella occultanda in ea deni linea recta Quod si in illa terrae proiectione, sive imagine, quae in lunae sphaera insculpta est, tum via , quam locus terrae tenet, tum ipsa lunae semita describantur, necesse sane erit, ambas in Uno quodam communi puncto coire . Ac si ambae in loras, & scrupula dividantur, incident procul tibi in illud commune punctum duo numeri, quorum alter indicabit tempus, quo terrae locus, alter, quo lunae centrum illuc appellent, ille quidem ex observatione hic vero ecastronomicis lunaribus talaulis eliciendus . Cumque ille meridiem ostendat eius loci, ubi observatio inita fuerit, hic vero meridiem loci illius, ubi lunares tabulae conditae sunt, apparebit facile , quid inter unius loci meridiem , meridiem alterius intersit eritque ea quaestio si lunares quidem tabulae perfecitae fuerint, planeque cum lunae cursu consentientes omnino confecta Haec methodus a Casino in pari sensis Academiae commentariis proposita cum ceteris ingeniosissima visa est, tum anfredio maxime videri debuit, qui aliquanto plus in ea videns, quam ceteri, ipsam
274쪽
ipsam non nihil amplificavit. Animadvertit enim idem methodo locum esse, etiamsi una stella ab una centraliter occul
Et sane centrum lunae numquam non aliquod caeli punctum obtegit. Fac ergo huius puncti longitudinem, Hatitudinem notas esses; ac puta in hoc puncto sidus es. aliquod Quid enim refert, utrum vere aliquod sit, occultetur ab luna , an sit nudum, &fingatur His ita positis , quid impedit quo minus, cylindrum
illum, quem dixi, describas, proiectionem illam cassinianam fingas, numeres tempora , rationibusque subductis duorum meridianorum differentiam captes , iuxta ac si luna non cum aliquo imaginario, fidio, sed cum verissimo sdere coniungeretur Sic longe adeo in quaestione pulcherrima homines progressi sunt, ut
cuius olim solvendae propter instrumentorum inopiam , multarumque rerum ignorationem facultas dabatur nulla, post ad eamdem conficiendam primum luna, deinde satellites adhibiti sint, tum sol, tandem stellae fixae, neque illae solum , quae sunt, Mapparent, sed illae etiam , quae minime eΣsistunt,is fingi possunt. Et sane si lunares tabulas haberemus perfectissimas, iique , qui in mari versantur, ventis aguntur, AEuctibus, apparentem lunae locum notare, dignoscere satis possent, quid aliud in hoc
tanto problemate desiderandum esset, non videmus . Sed navigantibus fortasse nullum tale praesidium est exspectandum . Lunae certe ephemerides meliores haberemus, si eae non ex astronomicis tabulis, sed ex observationibus elicerentur quotidianis, multis, accuratis, perpetuis quas observationes ut multi ineant, valde
optandum eae nihil enim est aliud, quod maiori cum utilitate in his quidem disciplinis perfici possit. Haec fere sunt, quae de longitudinum inveniendarum methodo explicavit an Dedius in Academia anno milles mo septingentesimo quinto decimo Non martiis. Nunc tabularum geographicarum emendationes nonnullas colligam Primum ergo differentiam , quae interest inter meridianum Bononiae, meridianum Romae, compertum est esse minutorum primorum temporis quatuor, secundorum vigintici tanto scilicet orientalio Roma est, quam Bononia. Id iovis satellites an fre-dio, QStancario Bononiae observantibus, suasque observationes cum iis, quas Blanchinus, Maraldus inierant, cum simul Romae agerent, conferentibus, non semel atque iterum, sed saepe, ac saepius ostenderunt: idem postea confirmantibus observationibus aliis haud sane paucis, eisque praecipue, quae initae sunt anno
275쪽
COMMENTARII. 23 millesimo septingentesimo decimo septimo in illa defectione lunae, quae accidit XV Kal. Maias
Differentia, quae interest inter parisiensem meridianum, 'ononiensem posita est a Ricciolo minutorum quadraginta . Aliae post aliorum observationes minuta alia, atque alia deinceps detraxerunt Ioannes Dominicus Cassinus, antequam in Galliam pro ficisceretur, observationibus persuasus suis, unum, aut alterum minutum detraxit. Gulielminus postea etiam tertium dem sit, ut
eius observationes anni millesimi sexcentesimi nonagesimi septimi, Manni millesimi sexcentesimi nonagesimi octavi videbantur postulare. Sic differentia, quae primum fuerat minutorum quadraginta , observantibus post aliis primum ad octo originta contracta est , tum ad triginta septem . Manisedius novissime, ritan carius, dum viveret, ex observationibus, quas iam inde ab anno millesimo septingentesimo secundo usque fere ad haec tempora, Min lunae,in in solis defectionibus, cin fixarum stellarum occultationibus, in ovis satellitum irimi praesertimo immersionibus emersionibusque, Multas habuerunt, constantes, cum parisiensibus observationibus Cassinorum , Maraldi, Hiret, flet, oville apprime consentientes, differentiam, quam diximus, fecerunt minutorum triginta sex, haud amplius fortasse etiam aliquanto minorem, nam de secundorum quorumdam minutorum numero nondum convenit. Mirum fortasse videbitur , si superiores illi erraverunt, eum fuisse ordinem inerrando sed multo magis mirandum esset , tot postea is tantos homines in tanta, tam multarum observa tionum consensione fuisse deceptos. Longitudines alias permultas referre possem , quas simul Staria carius, simul anfredius cum magnorum astronomorum observationibus suas, ut occasio se dabat, conferentes ad meridianum Bononiae definiverunt. Multi enim multis in locis , iisque longe di Lstis eodem tempore multum studii in astronomia ponebant, Sal- vagus Genuae, atavii Polenus, Lavallius Massiliae Norimbergae Urgelbaur, cui se se in eodem studio adiungebant immarius, Munerus, toppelmayerus, Grammaticus Ingol stadii, Fontana demum, mecca delius, hic Parmae, ille Mutinae , qui omnes pro ea, quae inter ipsos erat, amicitia ex studiorum similitudine orta, suas facile observationes cum anhedio, citancario communicabant; sed horum locorum longitudines in parisensis Academiae actis notatae iam sunt, ad illius urbis meridianum relatae; quare de his non laborabimus; cum enim differentiam , quae inter
parisiensem, iononiensem meridianum est, explicaverim , si
276쪽
quae locorum longitudines ad alterutrum relatae fuerint, easdem ad alterum referre nihil negotii erit. Iam ergo cetera, in quibus etiam adii opera illustrata est , quaeque minus nota esse arbitror,
Viam illam , ve Aemiliae, sive Flaminiae partem esse malumus, quae Bononia ad Forum Cornelii recta porrigitur, plerique omnes geographi ita in tabulis delineant, ut vel iuxta eiusdem paralleliductum ab occasu in ortum protrahant, vel paucissimis certe gradibus ab eo parallelo versus meridiem inclinent. Mansredi vero plurimis observationibus tum adii, tum suis compertum est eam viam angulum cum meridiano efficere graduum circiter cuinquaginta quinque a meridie in ortum e quo fit etiam , ut Medicina, quod oppidum est in bononiens agro positum , non ut vulgo fit, longe ab oriente ad boream, sed ad ipsum fere ortum
aequinoctialem collocari debeat. Ravennam urbem pluribus scrupulis septemtrionaliorem BonOnia tabulae ostendunt. Id enimvero astronomicae observationeS non ferunt, quae scrupulis quatuor minorem Ravennae , quam Bononiae latitudinem tribuunt, ac Ravennam cum Foro Cornelii in eodem fere latitudinis circulo constituunt. Ferrariensem meridianum inter Bononiae, ac Fori Cornelii meridianos incidere, ita ut propius ad illum, quam ad hunc accedat, in tabulis vel accuratissimis apparet Verum ex quibusdam positionum angulis, quorum mensuram anno millesimo septin
gentesmo undevicesimo mense octobri simul cum Iosepho adio Manise dius diligentissime collegit, manifestum est errariam umbem vel sub eodem cum Foro Cornelii meridiano versari, vel ab
eo quam minimum in occasum abscedere si Arimini latitudinem graduum quadraginta quatuor, minutorum novemdecim accuratissimus geographus Gulielmus Isteus in antiquae Italiae tabula constituit. Atqui ex altitudine meridiana splendidae in effusione aquarii, quam altitudinem in oviniano iuxta Ariminum anno millesimo septingentesimo duodecimo mense octobri a se observatam notavit adius, latitudinem eius urbis colligit Manised ius graduum quadraginta trium , minutorum quinquaginta duorum minutis scilicet triginta septem minorem, quam ab Iste consignetur. Ex altitudine etiam meridiana lucidae in cauda et i, quam Odem anno eodemque mense Anconae observavit adius, essiciatur eius urbis latitudo graduum quadraginta trium, minuto. rum duodetriginta, nempe minuti viginti minor, Quam ab
277쪽
COMMENTARII. 2IT auctore gallo in ea, quam diximus, tabula posta fuerat.
Urbinum is Romam sub eodem fere meridiano collocavit idem auctor Quo minus id veritati consentaneum videatur, haec faciunt. Primum liquido constat, Urbinum uno gradu, a scru pulis primis duodequinquaginta Bononia orientaliorem esse . Id scilicet phases ostendunt tredecim lunaris deliquii, quod anno millesimo septingentesimo duodevicesimo V Id. Sept. accidit, ac Bononiae amans redio, ibini autem a Francisco Blanchino est observatum . Blanchini observatio Iacob Il britannorum Regis praesentia nobilitata est, quo etiam nomine videtur illustrior Pi aeterea ex illa lunae eclipsi, quae in diem incidit XV Kal. maias anno millesimo septingentesimo septimo phasibus consentientibus
novemdecim , item ex occultationibus sex primi ovis satellitis anno millesimo septingentesimo secundo Observatas compertuna est, Romam uno gradu minutis quinque orientaliorem esse Bononia. His utique sic itur Urbinum orientalius esse Roma minutis quadraginta tribus.
Idem Gallus statuit Patavium urbem orientaliorem esse Bononia scrupulis primis triginta Corrigendus videtur hic numerus, ut fiat quinque supra triginta . Tanta quippe elicitur longitudinum utriusque loci differentia ex phasibus ipsis duodecim clipseos cuiusdam mire consentientibus, quam eclipsi divisis, ut solet, cum Morgagno suo ossiciis observavit Patavii vir praeclarus Ioannes Polenus anno millesimo septingentesimo octavo decimo. Genuam inter WBononiam scrupula prima decem , secunda triginta temporaria, idest gradus duos, minuta triginta septem maximi circuli Manstedius ipse nonnullorum catalogorum fidem secutus, statuerat, atque in suo urbium catalogo, quem ephemeridibus bononiensis scientiarum Instituti praefixit, adnotaverat. Perpensis postea diligenter observationibus, quarum sibi per annos sedecim , Meo amplius cum viro nobilissimo Paride Salvago patricio genuensi consuetudo intercesserat, collatisque eclipsbus praesertim tribus, quae A. MDCCVII. XV Kal. Mai. A. MDCCXIII. Kal. Dec. WA. MDCCXVIII. V Id. Sept. utraque in urbe visae, observataeque sunt, e phasibus triginta tribus praeclare Consentientibus, differentiam temporariam horum meridianorum haud maiorem invenit minutis novem , secundis viginti ei, quibus respondent circuli maximi gradus duo minuta viginti unum Has geographiae emendationes exposuit an Dedius in Academia anno millesimo septingentesimo nonodecimo ad diem XVI Kal. Dec. quae sane emendationes itendunt, bononiensis Insti-
278쪽
a 38 COMMENTARII. tuti Academicis , et longissima itinera ad remotissimas mund1 partes suscipiendi, situmque orbis describendi facultas non datur, geographiae tamen , quoad eius fieri potest, perficiendae voluntatem non deesses quamquam, ut ne itinerum quidem facultas omnino deesset, fecit Ioannis Antonii de Via Cardinalis amplissimi summa liberalitas, qui cum aliorum, tum Nadii praesertim studia excitavit, hunc que in Flaminiam universam , cum esset ipse in ea provincia Legatus, rebus omnibus instructum misit eo consilio, ut illius regionis tabulam, quantum in se esset, emendaret, atque perficeret.
De novissima meridiana linea, qua Bononia in Dimi Petronii exstat , dimensione
Eminem astronomiae studiosum esse puto, quin de meridia- linea , quae dudum Bononiae in D. Petronii aede a Dominico Cassino constructa est , cognoscere valde aveat. Quae enim usquam est alia, si vel gnomonis altitudo quaeratur, vel divisionum subtilitas, vel auctoris fama cum bononiensi hac comparanda Θ Sed an Dedius novissime , Montanarius multo ante , Cassinus etiam annis a prima constructione non admodum multis, veriti sunt, ne quid ex temporis diuturnitate ceperit detrimenti. Illam itaque per summam diligentiam omnes dimensi sunt. Cassinus cum vitium comperisset, etiam emendavit Montanarii dimenso vetus est, neque ad Academiam pertinet ; quare anhedianam tantum exponam, quam Mani re dius ipse in Academia proposuit III Id. Dec. anno millesimo septingentesimo vicesimo iecundo, quaeque omnium est novissima ma e X po ita , nonnulla adiungam, quae huius instrumenti ope sunt observata . Omlniaque paucis exsequar; nam si qui sunt, qui his de rebui subtilius doceri velint, eos ad Manis edi Commentariolum mitto , quernin fine huius libri simul cum aliis exscribam . Sed est prius meridianae huius ratio breviter explicanda, ne quem Quam propter eius ignorationem Cetera quoque ignorare necesse sit. In aedis fornice foramen exiguum est in lamina insculptum , per quod solis radius in aedem admittitur. Ab eo pavimenti undi , cui centrum foraminis perpendiculariter imminet linea quaedam recta initium capit, ad septemtrionem ipsum in pavimento ducta protenditur. Iaec scilicet meridiana est . Quippe si circulus sphaerae
279쪽
COLIMENTARII. 239 sphaerae maximus per polos mundi, ac per foraminis centrum duce retur, is certe meridianus 1Iet, nec usquam alibi pavimentum secaret, nisi in hac linea. Hanc ergo lineam notavit astronomus summus Dominicus Cassinus anno millesimo sexcentesimo quin
qua gesimo quinto is ferreis tenuissimis regulis aliis, aliisque dein ceps positis in pavimento consigna vir marmoreis lapidibus, quo illae magis firmarentur, insertis solo hinc & hinc infixisque. Huius lineae usus est dupleΣ, nam, meridiem diebus singulis
ostendit, solis altitudinem . Cum enim circulus meridianus per foraminis centrum, ac per ipsam lineam transiens universum mundum in duas partes dividat, quarum una Orientalis est, occidentalis altera , sequitur, ut si sol in Orientali versetur, radius per foramen ingrediens in occidentalem se immittere debeat, contra in orientalem, si sol ad occidentem inclinauereric illo autem temporis puncto, quo O in meridiano ipso versatur, radius ad neutram partem deflectit, sed per ipsum meridiani circuli planum a foramine ad lineam in au inmento notatam porrigitur quod qui observat , is tum videlicet meridiem si sentit. Sed o non idem semper meridiani punctum attingit procedit enim ab uno ad alterum iropicum ultro citroque annis singulis, eoque fit, ut solaris ad ius non eamdem quotidie in meridiana linea partem illustret, sed alias deinceps, atque alias propius quidem ad inirium lineae se retrahat, cum sol est altissimus, cum autem depressior, longius abeat, ad extremum alterum protendatur Peliis autem meridianae lineae punctis, ad quae solaris specie centrum singulis diebus appellit, quem locum in meridiano ipso Obtineat sol, sive quam habeat altitudinem , nullo negotio colligitur. Ut id autem paullo diligentius explicemus, tres lineas in hoc
negotio attendere oportet, quae triangulum essiciunt rectangulum . Harum linearum una est ilia , ouae a foraminis centro ad initium meridianae ducitur , quaeque etiam gnomon appellatur altera est solaris ipse radius, vel potius solaris radii axis, qui paritera foraminis centro ad hoc, vel illud meridianae punctum porrigitur tertia demum est illa meridianae portio, quae gnomonem inter in solaris radii a Xem intercipitur. Harum linearum duae, idest gnomon ipse, Mille meridianae tractus, qui inter gnomonem , solaris radii a Xena inte1cipitur, angulum rectum faciunt, .sem per sunt cognitae, nam prima quidem, id est gnomon, constans est perpetua, semel ad mensuram deducta non variat altera vero mutatur diebus singulis; sed quanta sit, ex ipsius meridianae accuratissimis divisionibus numquam non apparet. His a porro
280쪽
26 COMMENTARII. porro cognitis, quantitas etiam illius anguli, quem axis solaris radii cum meridiana facit, quique altitudinem indicat, quam sol
obtinet in meridies, trigonometrica ratione facile manifellatur. Verum ut omnia recte procedant, necessarium ei duo, quae maxime dissicilia sunt, servari ; idest ut neque foraminis mutetur positus, neque lineae . Si enim foraminis centrum sursum, deorsum ve tantillum agatur, non eadem gnomonis manebit alti trudo, quemadmodum est necessarium si vero horizontaliter usquam moveatur, vel a plano meridiani circuli discedet, vel certe initio meridianae lineae non perpendiculariter imminebit. Et similiter turbari omnia oportet, si linea ipsa vel tantillum commoveatur; nam neque solis radium in ipso meridie puncto excipiet, si ad sinistram, dextramve usquam deflexerit; neque erit ad altitudinem solis ostendendam accommodata, si aliis partibus introrsum adactis, aliis sursum prosilientibus quasi undas egerit, divisiones, ceteroqui accuratissimae sutilocis non permanserint. Idque ipsum ne longo temporis intervallo accidisset, an fre-dius veritus, praestans hocce, ingulare instrumentum ad mensuram is normam statuit exigere eoque in opere comites sibi adiunxit, socios Iosephum Boisium Marchesium par mensem ,
Iacobum armam honestissimos homines, Win rebus mathematicis versatissimos, ne non, Franciscum Mariam an otium aliosque, in quibus minime reticendus est Iosephus ad ius , cui fuit ille in astronomico munere supremus labor. Etenim paullo post decessit. Quas vero hi mensuras egerint, qua ratione , quo studio, qua diligentia demum, industria, labore, non dicam plus enim ad commendandos la omines haec faciunt, quam ad rem ipsam cognoscendam . Statum tantum describam meridianae lineae, qui in peragendis mensuris apparuit, quodque remedium ad huius instrumenti vitia i sunt enim neque nulla , neque m diocria censuerit anhedius adhibendum Primum ergo foraminis centrum nihil quidquam immutatum erat quod sane commota non minimum , lugataque ut certissimis observationibus compertum fuit lamina mire prorsus, nec fine fato quodam videtur accidisse . Sed oportet laminam , cum ex ea parte, quae meridiem, occasum spectat, non nihil delapsa minclinata fuerit, tantumdem ex altera parte erectam is sursum actam esse, ut medium quod est punctum , id est foraminis centrum, loco manserit. Ut ut ea res habuit, illud certe, Minitio meridianae lineae imminere plane ad perpendiculum visum et ,
quod proxime requirebatur, iustam ab eo usque adhuc servasse
