장음표시 사용
301쪽
COMMENTARII. 28 Ieonstituta meridiani puncta appulissent, observatio opernicanis fuisset commoda; sin autem minus, praeclaro argumento, ad suam hypothesim in animς hominum insinuandam aptissimo excidissent. His constitutis, ne quid reliquum anfredius faceret, ad ob servationes se contulit, ac caelum lustrare coepit easque praecipue delegit stellas, in quibus theoria illa, quam sibi in animo proposuerat, aberrationum maximarum spem ostendebat. Idque in omnibus observationibus diligenter curavit, ut altitudinum quidem considerationem non omitteret, in qua momentum aliquod
utique esse putabat, sed magis intervalla temporum, quibus bina aliqua sidera, unum deinceps post alterum , ad meridianum circulum appellerent, eorumque intervallorum inaequalitates, si quae essent, colligeret. Nam huc proprie cogitationes suas omnes, &studia intenderat multis de caussis. Primum , quod illa altitudinum observationes ab aliis quoque initae fuerant, ipse autem novi aliquid afferre cupiebat. Deinde, quia si tempora comparentur, quibus dux eadem astra ad meridianum circulum saepius appellunt, eorumque intervalla colligantur, nihil, nisi quod perexiguum , minimumque sit,in penitus negligendum , aequinoctiorum praecessio in plerisque saltem stellis
turbare potest. Ad haec accedebat, quod quamvis altitudinum diversitates essent quam minimae, ut cadere sub sensum vix possent, spes tamen erat aliqua, ut diversitates temporum in quibusdam praecipue stellis essent longe maximae, in eisque maiores, quae eodem anni tempore in diversas partes aberrarent. Quibus de caussis haec temporis observatio aptissima visa est, omnium, quae hactenus ad conversiones stellarum annuas manifestandas institutae sunt, maxime accommodata. raecipuarum observationum ratio, atque exitus hic fuit.
Comparavit an Dedius sirium cum stella potari, quaesivitque diligenter, quanto temporis intervallo stella potari post rium
ad meridianum circulum appelleret, idque intervallum an constans,, perpetuum esset, an pro variis anni tempestatibus variaret nonnihil. Nihil colligere potuit; etenim cum stella potaris brevissimam, ideoque etiam tardissimam habeat conversionem, nimis diu haeret prope meridianum circulum , nec punctum temporis, quo ipsa ipsum traiicit, sine mutiorum secundorum ambiguitate constitui potest. Id quod in aliis etiam stellis omnibus accidere necesse est, quae, quod parum a polo absunt, diurnas conve sones arctiores habent. Neque haec ambiguitas toni potest, nisi Nn si te le-
302쪽
28 COMMENTARII. si teles copia adhibeantur, quae ad parietem probe firmata, quindecim , aut viginti pedes longa sint, ac demum talia, qualia nec haberi, nec tractari facile possunt. Comparavit postea cor scorpii cum tauri oculo eratque in ea observatione maxima exspectatio. Nam cum haec duo sidera ita locata sint, ut alterum alteri e diametro fere opponatur, oportet, ut eodem anni tempore in contrarias aberrent partes, sitque idcirco illorum aberratio manifesstior Spem tantam res ipsa frustravit. Nam cum suas observationes se ipsos menses anhedius continuasset, nulla varietas, nudumque discrimen inter utriusque
sideris ad meridianum circulum appulsus se ostendit. Comparavit denique sirium cum arcturo, vel quod praeclarissimae totius caeli stetiae sunt, vel quod dudum ab egregio astronomo Iacobo Philippo Maraldo per litteras admonitus fuerat, in horum siderum comparatione anomalias esse aliquas. Et sane observanti an fredio, itemporis medii intervallum, quo arcturus sirium in meridiano circulo subsequitur, diligentissime colligenti, id minime constans, sed aliis anni temporibus aliud esse visum est. Neque differentia erat contemnenda quippe quae novem secunda scrupula interdum aequavit. Ac si illa varietas cum coperini canorum ratione perpetuo consensisset, fuisset saltem in duobus sideribus copernicani systematis indicium aliquod sed ea primum Copernico obsequi visa est, cum differentia temporis in dies magis, quemadmodum opus erat, minueretur; post autem minime secunda fuit; nam cum increscere debuisset , paullatim imminuta est, .contra increvit, cum minui oportuisset. Ac de muni cum differentia maxima in ianuarium, aut februarium mensem incidere debui si et in iunium iere, aut quintilena incidit e contrario cum minima ad sextilem fere, aut septembrem exspectaretur, antevertit, a februario, seu martio mense se prodidit. Quae omnia cum Maraidicis observationibus praeclare consentiunt, Opernicanorum commoda non illustrant quibus topterea illud dicendum erit, quod minus vellent, id est , orbem illum , in quo terra circa solem convertitur , usque adeo exiguum esse, ut, si cum stellarum distantia comparetur, puncti loco sies; in quo semper vulgi
phantas cum illis pugnabit, potens adversaria Sic Mani redius copernicanos certissimo argumento X clusit, idque faciens nobilissimum phaenomenum in duobus maximis sideribus confirmavit, quod quemadmodum explicaturi sint physici, exspectamus. Ostendisse autem praeclarum est, etiamsi caussae non evolvantur. Et sane caussa vix ulla occurrit, cur tales, ac tantae in
303쪽
srii, atque aretur comparatione varietates se prodant. Quae annuat, & stellis omnibus conamunes essent, viderentur nutationem terrae aliquam, eamque annuam ostendere. Sed quis nutationis huius librationisque modum explicaveri P in autem nec annuae sunt, Mad certa sidera proprie spectant, quod tandem caussae asse remus P An habent stellae aliquae planetas suos, quos trahunt, a quibus trahuntur invicem, ut procedentibus thisce in suis orbi bus, sequentes ipsae modo huc moveri debeant, modo illuc , spatia quaedam conficeres Id utique in sole accidere systemata aliquorum ferunt. Quod si illae variationes perpetuae non essent, neque semper eisdem stellis acciderent, quid impediret, quo minus putaremus stellas aliquas Obductis maculis interdum exstingui, idque in caussa esse, ut direptis undique ipsarum vorticibus, sublatoque aequilibrio proxima sidera nonnihil commoveantur Quis enim omnes novit astrorum vices, quorum alia subito oriuntur, alia intereunt, habent sua tempora ' Utcumque id est, quaestio
certe digna est, ad quam quisque physicus hypothesim fingat ali
His rebus vixdum scriptis, ecce tibi litterae philosophi cuiusdambritanni s Iacobo Bradleyo nomen esto doctrinae plenissimae, ad
virum summum Edmundum Halleium datae, Me anglico sermone in tali cum conversae quae litterae phaenomeni, quod supra diximus, explicandi copernicanis philosophis spem ostenderunt. Nam cum auctor aberrationes certas , constantes, neque in una stella, aut altera, sed in quam plurimis,in per longum tempus, maximis, probatissimisque instrumentis observaverit, sibi tandem persuasit, posse utique copernicanos phaenomen caussam evolvere, s modo ad illam , quam tenent, hypothesim duo adiunxerint: primum velocitatem lucis eam esse, ad quam velocitas Convertentis se circa solem terrae non insensibilem habeat proportionem: deinde stellas non ibi, ubi sunt, sed paullo ultra apparere, si Oculus, cui apparent, ea velocitate moveatur, quae ad velocitatem lucis proportionem habeat sensibilem . Nam si haec duo ad Coperunici hypothesim accedant, illas ipsas stellarum aberrationes debere consequi ostendit, quae observationibus plane respondeant. Eoque non illud tantum , quod quaeritur, explicari posse putat, sed etiam probari, lucem a stellis profectam non is post certum tempus ad nos pervenire quippe si puncto temporis, sive in instant , ad nos ferretur, esset velocitas eius infinita , nec ullam velocitas terrae haberet cum ea proportionem . Cuius argumenti ratio non illis fortasse satis commode concludi videbitur, qui lu-
304쪽
284 COMMENTARII. cena in pulsu continuati cuiusdam usque ad nos corporis positam esse volunt. Nam quamvis hic pulsus non sit infinite celer, idest non infinitam corpori tribuat celeritatem , quod quidem ad stellarum aberrationes ex Bradleyo explicandas satis est, videri tamen cuipiam potest, eodem tempore, quo unum huius corporis X tre. mum a stella pellitur, pelli quoque alterum , sic ut lux, seu pulsus ille , in quo lux ponitur puncto temporis ad nos perveniat, quamvis in corpore ipso pulso non sit infinita celeritas. Et sane qui lineam trahit, licet finita velocitate trahat, non prius tamen unam Partem trahit, quam omnes ut appareat vim trahentem afferre quidem lineae velocitatem finitam, sed ipsam nihilominus ad omnes eiusdem lineae partes uno temporis puncto propagari. Sed quid ego haec Quasi vero ad rem propositam multum facerent Bra-dleyi utique ingenium, ac sollertia summis laudibus efferenda sunt, quod phaenomenum in paucioribus adhuc stellis cognitum, observando ipse in quam plurimis compertum habeat idque ipsum tandem quod ab nemine fieri posse videbatur ad certas leges
Haec edentes de Ilitteris intelleximus a Mansredio ad Leprotium in hoc argumentum scriptis, atque in Academicorum conventu paucis ante diebus recitatis, neque dum editis. Ea si tempore accipiemus, edemus in opusculis.
305쪽
DIς m de meteoris quatuor : primum de globo igneo,
quem olim descripsit aullus aptista Balbus, tum de
nocturna quadam luces, quam Antonius Caitelvetrius per plures noctes inspexit, postremo de borealibus auroris duabus, quarum unam eccarius, alteram Maniseditis Yposuit; nam quamvis hae proprie in proximos superiores annos inciderint, quos minime attingere decreveramus, non est tamen committendum, ut qui huiusmodi meteororum descriptiones ex omni
parte studiose colligunt, nostram in his operam, diligentiamque requirant. Et vero si quam longe duae hae quas diXi, aurorae propagatae sint, quotque regionibus, Qquibus gentibus sese ostenderint, considerabimus, aliam omnino nullam inveniemus, quae possit cum iis comparari. Igitur ab igne globo exordiar, eaque exponam, quae Paullus Baptista Balbus anno supra millesimum septingentesimum nono decimo cum Academia communicavit. VIII Kal. martias illo ipso, quem diat, anno, sub secundam fere noctis horam, inter orienistem, .septemtrionem globus igneus in sublimi apparuit, cui continuo cauda adiuncta est bene longa . Visus est primum sensim se attollere, tum magno impetu percitus recta ad occasum ruere, atque in ipso cursu ipse primum exstingui, mox cauda, quam secundum se traxerat. Apparens globi diameter ea erat, ut posset lunae plenae diametro comparari color quasi ardentis camphorae lux vero tanta, quanta ibi is vix orti esse solet, sic ut minima quaeque per terram passim dispersa probe cerni possent. Apparebant in eo hiatus, seu voragines quatuor fumum eXhalantes; flammulae etiam ardentes quam plurimae, quarum aliae in ipso globo insidebant, aliae foras emittebantur Cauda in eam longitudinem extendebatur , ut globi diametrum longe vinceret videbatur fere septupla . Non idem per totum erat nitor is enim eam partem X-
ceperis, quae globo proxime adhaerebat, quaeque tremulis quibusdam flammulis, non secus quam globus ipse, adspersa erat, cetera sic nitebat, quasi ex filis multis ferreis,in candentibus com
306쪽
poneretur . Haec Bononiae observata sunt. Ex litteris postea amicorum acceptum est, hunc globum primum prope Venetiarum poli per Vicetiae fere verticem transisse, quibus in locis odorem diffudit gravem , quasi sulphuris, praesertim Vicetiae, cui urbi cum immineret, non sine fragore dissilire,in subito exstingui visus est Is fragor Bononiae ab . nemine exauditus fuit Interim Balbus, qui horum aliquid viderat, cum alia quoque
cognoscere vehementer Uperet, omnes, quotcumque occurrebant, qui se globum vidisse dicerent, multis,in longis sermonibus detinere coepit, rogare, percunctari Win ea ipsa loca, unde meteorum conspexerant, instando saepius, atque urgendo perducere, ut qua quisque decurrentem globum vidisset, sibi extenso digito commonstrarent. Hoc modo varias progredientis globi altitudines in verticalibus, quos is traiecerat, circulis collegit. Cum que praeterea altitudinem, quam globus Bononiae obtinuit eo tem pore quo ad verticalem circulum Vicetiae appulit, graduum circiter septemdecim fuisse non obscuris observationibus comperi L set primum quae parallaxis globi fuerit, cum is in Vicetiae vertiace versaretur , Cognovit, tum , quod consequens erat, eius a terra
distantiam, magnitudinem . Progressionis quoque spatium ,
celeritatem trigonometrica ratione, quantum potuit in maxima observationum incertitudines, conquisivit. Os calculos omnes,& mensuras praete emitto tantum quae ex his colliguntur , paucis
Distantia globi a terra, cum is globus super Vicetiae vertice ex staret, tanta esse visa est, ut neque viginti millia passuum superaret, neque sexdecim millibus minor esset. Quod ad magnitudinem spe diat, cum globus Bononia abesset millia passuum duode septuaginata , in eaque distantia apparens eiu diameter, Ut quae lunae diametro par videbatur, dimidium circiter gradum compleret, oportet sane veram eius diametrum tercentum quinquaginta sex decem
pedas aequavisse. Ex illo autem longissimo caeli tractu, quem uno temporis minuto primo peragravit, facile coniiciebatur, ipsum cuiusque minuti secundi spatio mille passbum supra centum quinquaginta tres decempedas confecisses nisi quod ut directio non eadem semper fuit, sic dubitandum quoque est, num eadem semper fuerit cursus celeritas. Haec sunt, quae Balbus in admirabili illo phae. nomeno X plicavit: populos etiam, regiones, quibus id meteorum conspicuum est debuerat, recensuit; sed his supersedeo. Hactenus de globo igneo. Antonius Castelvetrius anno millesimo septingentesimo vicesi
307쪽
COMMENTARII. 87mo tertio ante diem VIII Id. ianuarii litteras ad Iosephum a Nchesium scripsit de nocturna quadam luces, quae postrema superioris anni nocte, aliisque sequentibus usque ad eum diem , qui epistolae adscriptus erat, in horizonte ipso a septemtrione apparuerat Marchesius eas litteras, quemadmodum Castelvetrius se velole significaverat, cum Academia communicavit, quas quidem litteras eo magis memoria dignas puto, quod cum aurorae cuiusdam borealis, ut ali quibus visum est , indicium faciant, id si credimus, assirmare utique possumus borealem auroram hanc primam elle, quae Ita Ilis fuerit observata ; nam nullam aliam ante apparuitse m moriae proditum est . Huius autem haec fuit ratio.
Postrema nocte anni millesimi septingentesimi secundi, wvices mi circa horam primum fulgor quidam ad septemtrionem apparuit, sed tenuis, quique vi supra ori Zontem attolleretur, nec satis dignus observatore ac ne Castelvetrius quidem diligenter admodum , ut postea fecit, observasset, nisi sequenti die ex illi co audivisset, rumorem in Cento, qui locus a Butriis, ubi tum Castelvetrius agebat, haud longe distat, de cometa quodam parsum esse . Fecit videlicet centensis ille rumor, ut eodem die sub vesperam diligentiorem Castelvetrius se praebuerit, in eam partem attente intuens, ubi superiori nocte fulgorem conspeXerat; qui sane iterum circa eamdem horam , sed aliquanto nitidior apparuit. Postera die propter quasdam nubeculas Obscurior visus est, sequentibus vero clarior, sic ut singulis noctibus aliqua videretur fieri lucis accessio. Darta nocte tamquam ignis accensus naicabat. Quinta vero quasi fiam mea nubes paullulum supra ho-rigontem evecta apparebat sub qua identidem flammula quaedam ad horizontem ipsum adhaerens, instar faculae, observabatur 'ipsius autem nubis color paullatim tenuior fiebat. Eodem semper loco hic fulgor visus est evanescebat in dies singulos tardius, ac cum prope iam esset, ut exstingueretur, primum subalbus fiebat, post tenuissimam quamdam lucem ostendebat, qualis ante ortum solis esse solet, ac tum demum penitus exstinguebatur . Ea nocte , Qua Castelvetrius hac de re scripsit, visus est fulgor ab horizonte sursum porrigi, atque in tantam ferri altitudinem , quantam numquam ante in superioribus noctibus obtinuerat . Initio sursum evehi visus est, neque tamen Omnino ad perpendiculum post ad orientem deflectere, duos quasi ramos emittere, quorum qui altiori, demin longior erat, eoque magis se angustabat, S subtilior reddebatur, quo magis in longum g tendebatur. Isque erat fere horizonti parallelus. Alter, qui brevior erat, depressior,
308쪽
288 COMMENTARII. se se inflectendo nonnihil ad horizontem inclinabat. Color pariter magis flammeus erat, quam ante quamquam nulla erat in nitore perpetuitas; nam tum augeri visus est, tum nainui, tum it rum etiam augeri, eaeque vices horam fere unam is dimidiatam perdurarunt. Hactenus Castelvetrius ad Academiam scripsit. Veniamus nunc ad certissimam borealem auroram , quae anno
millesimo septingentesimo sexto, vicesimo ad XIIII Kal. Nov. in totius paene Europae conspectu exorta est, qua nulla maior post
homines natos creditur exstitisse . Hanc Beccarius in cademia exposuit III Kal. februarias anno millesimo septingentesimo vicesimo septimo, cum omnes, quascumque potuit, admirandi Ilius meteor observationes ex omni parte studiosissime collegisset. Bononiae haec sunt observata . Eo , quem dixi, die post solis o casum , hora fere a meridie sexta, caelo sereno, tranquillo aere tenuissimus quidam vapor a septemtrione apparuit, qua parte' rizontem contingebat, obscurus, ac fere niger, cetera nitidus, rubicundus, inuasi purpureus rarus praeterea sic, ut, quae erant ultra, stellae facile conspici possent. In altitudinem ferebatur non mediocrem ac cum sese in utramque partem expanderet, magis tamen ad orientem , quam ad occidentem extendebatur. Qua vero occidentalis erat, in inferiori parte deficiebat, atque ibi caelum pulcherrime virescebat, eaque pars amplitudinis gradus habebat decem, altitudinis duos. tque haec prima auroraeci cies fuit
Pauli post orientalis pars brevior fieri, quasi ab oriente ad
septemtrionem retrahi contra Ver occidentalis procedere longius, magis, magisque occidentem versus sese diffundere visa
est, colore viridi, quo inferiora eius infecta erant, in purpureum converso. Ac tum quidem Orientalis pars ultra capellam, occidentalis ultra eg tremam maioris ursae caudam porrigebatur; quod spatium octoginta fere gradus explebat. Sic orientalis terminus ab ipso septemtrionali cardine amplius triginta gradus aberat, in eumque incidebat locum , qui inter aquilonem est,is graecum ;occidentalis vero gradus quinquaginta, ut eam plagam attingeret, unde spirat Zephyro boreas, qui ventus Italis magister dicitur. Sed, ut melius id negotii intelligatur, scire convenit, eo tempore capellae sidus altitudinem habuisse ab horizonte graduum decem, cum pars aurorae, quae ad illud spectabat, in altitudinem erigeretur graduum octodecim . Ex altera parte stella, quae in maioris ursae
cauda extrema est, supra ori Zontem gradus triginta unum elata erat aurora vero, quae iam minui, atque extenuari ab oriente
309쪽
coeperat, ac magis versus occidentem porrigi, gradus ipsos triginta septem, vel eo amplius, assurgebat. Paucis post horae minutis, cum haec adhuc essent, radii quidam sve albescentes tractus ab inferiori parte sursum diffundi vis sunt ea directione, quae esset ad horizontem perpendicularis. Nitebant omnes, erantque singuli dimidium gradum lati, eoque amplius,
quamquam latitudo non erat cuique eadem per totum, nam Mariailo pandebantur singuli in latius , ut pars suprema quasi in renas
discissa videretur . Si unum X his radiis eΣcepe Iis, ceteri omnes a parte occidentali, quae altera erat cum altior, tum nitidior, pro. veniebant cis vero, qui in orientali parte conspectus fuit, erat aliis&colore, figura, Mnitore par, tantum longitudine vincebatur . Haec decem , duodecimve minuta temporis, haud multo a plius, perdurarunt. Paullo post horam septimam Orientalis aurorae pars, quae rubicianda,in purpurea adhuc erat, magis, magisque contrahi, ac deprimi, tum languescere coepit, ac tandem evanuit tum quein capella, stellae aliae sub meteoro reconditae quasi ex obscuritate quadam emergere, Maiorem in modum micare protinus visae sunt.
Occidentali pars in longius tempus duravit sed tandem ipsa quoque paullatim contrahi, usque adeo extenuari coepta est , ut dimidia hora post septimam observantibus multis nulla exstiterit. Sic quidem iis visum est , qui e depressiori,in fere ex aequo loco rem spectabant; nam qui editiora aedificia videndi studio conscenderant, assirmarunt sibi tum adhuc visum esse caelum a luce quadam iuxta horiZontem albescere, quae matutini crepusculi initium imitaretur. o utique maius lumen paullatim attolli coeptum est, hinc ad orientem , hinc ad occidentem magis, magisque diffundi,& quasi in arcum flecti, quantoque grandius eo etiam nitidius fieri Color lacteus erat, ut aurora esse solet, fulgor vero tantus,
quantus ad ea legenda, quae maioribus litteris conscripta sunt, satis esset. Sic aurora , quae ante interire visa fuerat, paullo post rediit nitidissima, pulcherrima. Quamvis vero neque altitudo eius, neque amplitudo perpetuae essent, sed identidem varia Tent, quantum tamen ex sermonibus multorum , qui rem diligentius speculati fuerant, coniici potuit, altitudo media duodecim fere explevit gradus, amplitudo autem seXaginta . Haecque sicerant hora secunda italica, idest a meridie Octava . . Circa eam horam in inferiori totius aurorae parte secundum a rigontem materia quaedam fundi visa est albescens, paulluluna lucida, quam quispiam nebulam esse dixisset, terris provenientem ,
310쪽
mox sursum, uti seri solet, evehendam mulus quasi nebulae, tus varii erant; nam modo undis,in fluctibus late agitabatur usque adeo tumentibus, ut fere ad medium alborem assurgerent, modo tempestas illa in procella quiescebat, undisque compositis inferior
aurorae pars per totum aequalis, sic nitida, ut cum ma Xime, p. parebat. Interea dum haec agitabantur, phaenomenum qua parte fulgidissimum erat, magis, magisque ad occidentem retrahebatur. Hora italica fere tertia, ides a meridie nona, radii subito ex nebulosa illa, quam diximus, iactatione vibrari sursum, atque in tantam altitudinem ferri, ut supremi phaenomen pars in igneas, rubicundas, trementesque linguas discis . interdum videretur Tumque altitudo phaenomen fuit tanta, ut quamquam aestimaresne instrumentis dissicile sit, vix tamen sexaginta graduum minor fuisse credatur. I radii arctiores in imo erant Pars summa patebat latius, atque in plures partes scindi videbatur , eaeque modo albescere,, quas cinereat, modo rubentes fieri, interdum toris queri, contrahi, identidem a Xari, saepe ex summa aurora se se foras emittere, non numquam retrahi, Winfra eius marginem abdi, cum cetero phaenomen confundi. Atque haec quidem in occidentali potissimum meteor parte agebantura reliquum Iat tranquillius Hora itaIlica quarta , idest a meridie decima fuerunt radiorum iactus frequentissimi, altitudo meteor maxima, fulgor quas flammae. Paullo post meteorum totum pallescere, deprimi, languere sensim atque extenuari, tum in duas partes discindi, minorem alteram ad orientem, alteram maiorem , splendidioremque ad occasum . Sunt tamen , qui narrent alborem quemdam ultra mediam
noctem ad septemtrionalem plagam perdurassi sunt etiam , qui
non ante desiisse aflarmant, quam vera aurora e XOrta est rumores
etiam incerti, ine auctore vagantur, insuetum fulgorem quemdam cum praecedentibus noctibus, tum vero etiam sequentibus in paruisse ; id, quod eccarius se quoque sensisse non negaverit. Haec bononiensibus sunt observata. Ut vero aliis Italiae populis borealem quemdam fulgorem conspicere communiter omnibus datum
est, sic proprius singulis fuit modus.
Florentiae visi sunt radii quas a centro meteor ad circumferentiam porrigi, seseque identidem , converso impeti, mutuo petere,, magna vi concurrere, praesertim ubi magis micabant,
Arimini ingruente nocte ad septemtrionalem plagam tria nubium ingentia, nigrescentia strata, tum sibi invicem tum hori.
