Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1748년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

COMMENTARII. TImum sedentes s postea, torquente se paullatim luna, procedunt, ut videantur id spatium intra lunam conficere, quod ad totam eius diametrum ita sit, quemadmodum I ad ioo, quae sane proportio illos ipsos ostendit viginti septem gradus, quos supra

His dubitationibus exclusus adius Ricciolii, atque Hevelit

observationes, ne qui suspicandi locus reliquus esset, alia ratione vocare in dubium constituit quod scilicet quamvis, Maccuratae fuissent, perpetuae fuissent tamen instrumenta, quibus illi usi fuerant, nondum satis perfecta Micrometro enim, ut scimus, illis temporibus non admodum utebantur. Fecit ergo ipse, ut micrometro adhibito in eisdem maculis easdem iteraret Observationem idque fecit tam diligenter, tamque accurate, ut sibi ipse suspectus esse non posset. Ac cum eos macularum progrelsus nihilominus invenisset, qui satis cum Riccioli, atque Hevelli, Gri-maldique observationibus consentirent, haec illi demum consens tanta dubitationem omnem ademit, neutonianam penitus

eripuit hypothesim qua erepta quantum supponendi studium possit, in eo apparuit. Homo enim hypotheseo cupidus, astronomicis physica admiscens in id systema se coniecit, in quo cum tu. nae vim nescio quam tribuisset, per quam eamdem semper faciem

ad alterum ellipseos focum e Neutoni opinione converteret, aliam praeterea vim addidit e subtilissimae materiae Ortice , quo luna tum circa terram ageretur, tum etiam non nihil circa se ipsam easque ambas vires sic temperavit, composuitque, ut tanta inde libratio exsisteret, quantam Observationes tum aliorum postulabant, tum suae. Sic duo magi me adversa systemata, eaque omnium, quae adhuc e X stant, nobilissima arte sanum , neutonianumque simul composuit, quod facinus, quantum scio, ante ipsum nemo fecerat . Ut ut id habet, non parum certe profecit, quod Riccioli, Grimal di, atque Hevelit observationes micrometro adhibito certiores fecit.

Venio nunc ad illud, quod tertio loco proposui de mercurii

cum sole congressione Mercurius planeta est pereΣiguus , circa solem volvitur admodum parvo ambitu. His de caussis vix umquam rite vel in maXimis a sole recessibus potest observari. Nam orto sole impedit huius fulgor , ne probe cerni, atque inspectari possit. Melius videretur pauli ante solis ortum , vel sub occasum 1ed tum mercurius ut qui semper proxime solem versatur, haud longe ab horizonte abest plerumque in vapores immersus Commodissimum observandi tempus, orto soles, si quando accidat, ut

292쪽

a a COMMENTARII.

mercurius inter solem, cierram interponatur tum enim si contra solem spectetur, instar maculae videri debet solis orbem eragrantis . Se difficile tempus praenoscere , quo id accidat facit

enim observationum paucitas, ut huius planetae cursum non ita fixum habeamus, certum namque astronomorum observationes in solis, mercurii congressibus paucissimae adhuc sunt, post memoriam hominum , si postremam Scipias, omnino sex, quarum prima assendo refertur , Cassino ultima ; fuerunt autem pleraeque ad astronomorum diligentiam , ut in re nova , Ostendendam satis accuratae, ad planetae cursum definiendum non satis. Veteres teles copio caruerunt, ad subtilitatem tantam adspirare

non poterant.

Haec cum ita essent, continere se tamen astronomi non potuerunt, quin varias mercurii cum sole congressiones, homines praedicendi cupidi, in futurum tempus nunc larent, qua in re mercuistius illos fefellit epenumero . Nam neque anno millesimo septingentesimo septimo II Non. Mai. in sole visus est , neque VII Id. Nov. anno supra millessimum septingentesimum decimo, cum his diebus utique itendisset, se per solem , si altronomicis calculis fides haberetur, progressurum . Eodemque anno ad diem VIII Id. Mai. maxima illius fuerat, inuasi certissima exspectatio. Nam omnes paene calculi id ferebant, nec videbatur abesse posse mer

curius a sole in tanta astronomorum consensione . Verum cum

die dicta illuxisset, tamen abfuit, astronomis frustra diu, multum que exspectantibus, qui mercurium, quod soli marginem excurrendo perstringere debuisset, non nihil ad austrum deflexisse su spicati fuerunt, solis occursum Mastronomicos calculos de clinasse Interim cum omnia male vertere viderentur, spes erat tamen in die V Id. Nov. anni millesimi septingentesimi tertii, licesimi, quo die pariter videbatur mercurius solem procul dubio transmis surus , astronomis consentientibus . Neque fefellit exspectatio namque cum dies dicta adesset, omnesque astronomi in solem oculos, cietes copia , dubio adhuc suspensoque animo, dire Eis sent, cuncta paene Europa inspectante, hora a meridie Bononiae quidem, tertia, minutis primis viginti ei, secundis viginti duobus, exi pectatissimum mercurii indicium in bie tandem se ostendit; nam primum exigua Quaedam foveola anhedio is sociis, qui in speculam ad observandum simul se contulerant, in orti. solis

margine repente e XC a Vata comparuit, monuit oue planetam id

temporis in solem ingredi eaoue sensim aucta AE magis magisque

293쪽

COMMENTARII. 273

intra solem procedere, uno minuto primo, secundis viginti tribus, postquam foveola, quam di Si, apparuerat, mercurius intus in sole instar maculae visus est Ea res videlicet incertos, ut adhuc fuerant, iubios astrono. mos confirmavit. Mans redius, socii mercurium agnoscentes ipsum sine mora teles copiis duobus, quorum unum pedes octo longum erat, alterum undecim, per duas continuas horas, quo tempore mercurius solis orbem transmisit, diligenti, Honga observatione sunt prosecuti Subtiliores mensuras, calculos postea initos minime referam ; nam qui liaec profitentur, ipsum potius an fre- dii libellum desiderabunt; qui vero non profitentur, minus subistiliter doceri volunt quare ea tantum , quae mihi in hac observatione praecipua visa sunt, quas praeteriens indicabo. Primum ergo quoniam observationis habendae initium inclinato iam die fuit, finis vero sub vesperam, illud in primis anfre. dio curae esse debuit, ne quid refractiones inter observandum imponerent. Nam cum sol prope horigontem versatur, tum vel maxime eius radii ab atmosphaera terrae flectuntur, Wdetorquentur,

sic quidem, ut sol ipse non ibi, ubi est, sed paullo altior appareat; quod cum non Omnibus solis partibus aeque accidat, sed iis, quae

depressiores sunt, magis, minus illis, quae altiores oportet diametrum illam solis, quae ad laorigontem perpendicularis est, breviorem fieri, illa, quae est horizontalis, nihil mutata, & figuram solis e rotunda , ut apparere deberet, in ovalem converti. Neque sane dubitandum fuit, quin cum mercurius tam deformatam solis speciem peragraret, eius quoque semita iisdem de caussis mutare. tur, Walia videretur, alia esset Manisedius ergo cum illam ipsam semitam, quam mercurius, ut refractiones ferebant, tenere visus fuerat, diligenter inter observandum notasset, hanc postea in illam convertit, quam tenere mercurius visus fuisset, si nulla quidem intercessisset refracti, idque brevi ratione conclusit, eaque methodo, quae non tantum in mercurio valeret, sed ad omnia huius generis phiae nomen facile transferri pollet. Opus sane laboris multi, sed, nisi observatione imperfecta contentus esse vellet, necessarium Proximum erat, ut mercurii theoria ex illa observatione, quoad eius fieri posset, illustraretur, atque illa in primis manifesta. Tentur, quae maxime in planetis singulis quaeri solent, quae sit orbitae ad eclipticam inclinatio,is qui motus nodo runn, si qui est. Nam planum quidem , per quod sol circa terram videtur Converbii, eclipticae planum appellatur mercurius vero minime per hoc M planum

294쪽

a COMMENTARII. planum progreditur, sed per aliud se torquens suos circa solem

cursus conficit. Facit autem hoc planum cum plano clipticae quemdam angulum, qui angulus dicitur mercurii orbitae ad eclipticam inclinatio osque quantus sit, nondum satis compertum est anfredio autem investiganti ex illa, quam diximus, Observatione visus est graduum sex minutorum quinquaginta septem secundorum quindecim , tribus nempe minutis maior, quam ante a Keplero, mplerisque omnibus ponebatur . Orr cum mercurii cursus, sive orbita secet planum eclipticae in duobus punctis , quae duo puncta mercurii nodi appellantur de his an motum habeant quemdam suum , incertum est; sunt enim qui negant, sed alii secus iudicant. Manhedio suam cum antiquioribus observationem diligenter comparanti vis sunt motum habere nullum . Nec minus eamdem observationem cum aliis, quas alii per idem tempus

in eodem solis, mercuriique congressu alibi iniverant, accurate conferens, meridianorum nonnullorum differentias X pressit satis

cum illis, quas supra in proprio capite Σposuimus, congruentes.

EUstachius anfredius iam inde ab anno millesimo septingenis

tesimo duodecimo ephemerides suas condere instituerat ea quidem ratione, & methodo , quae ab illa communio veteri non nihil discederet, essetque ad illorum studia, qui astronomicis ob. servationibus dant operam , maxime accommodata in quoin publicae rei simul providebat, Ubi erat tum enim in bononiensi Instituto ad astronomiam excolendam pri lamna constitutus. Quae illarum ephemeridum ratio si non dicam nam editae fuerunt anno millesimo septingentesimo quinto decimo, sunt in manibus omnium, neque proprie pertinent ad Academiam . Sed illae delineationes, quibus Cassini exemplo, solarium eclipsum phales in geographicis tabulis repraesentare in sub oculis ponere aggrelsus est, quod ante illum in ephemeridibus condendis nemo fecerat, non

sunt nobis omnino praetermittendae; nam quamvis notissimae iam sint, ut quae primum monstratae a Cassino, post a Manti edio confecto in huius ephemeridibus passim occurrunt; non sic tamen O-gnitae erant, cum de his primum an redius in Academia dilIerui tu id quod accidit illo ipso die, quo primus Academicorum conventus in Instituti aedibus est factus ac, si nihil aliud, hoc

certe

295쪽

COMMENTARII. 27 certe nomine videntur in hac historia explicandae. Quo ergo illud delineationum genus spectet, paucis Sponam , remque totam paullo altius repetens sic exordiar. Luna ex una parte a sole illuminata ad contrariam partem um

bram proiicit satis longam , atque ut rotunda est, dole minor acutam is conicam . In hac umbra si qui versantur , ii solem conspicere nullo modo possunt. Hanc umbram cingit undique paenumbra. Idque quid sit, facile intelliget is, qui advertet, non simul, ut aliquis ab umbra lunae discesserit, totum ei solem conspicuum esse, sed paullatim detegi, eoque magis, quo magis ab lunae umbra spectator recedit, donec progresso longius totum quantus est, se ostendat. Nam cum ita sit, apparet profecto circum lunae umbram spatium quoddam esse, quod non sol totus, sed pars tantum solis aliqua illustrat, eo quidem maior, quo magis locus illustrandus ab umbra distat. Hoc spatium, sive, quod verius dicam , lux illa obscurior, quae hoc spatium occupat, pae- numbra appellatur, quae umbram cingens, uate patens, longius etiam quam umbra porrigitur, Quod si luna inter solem, terram interponatur c, ut ni fere in eadem linea recta quod cum fit, solis eclipsis fieri dicitur paenumbra lunae semper ad terram pervenit aliquando etiam

umbra oportet vero utramque simul tum maxime ad terram per- Venire, cum luna propius a terra distat, praesertim si sol sit remotissimus. Illa vero pars terrae, quae in lunae umbra reconditur,

eclipsim habet totalem, ac si qui illam terrae partem incolunt, ii sole omnino privantur. Qui autem versantur in paenumbra, ii partialem habent eclipsim, quod ipsis non totus sol, sed pars tantum aliqua obtegitur. Ad ceteros eclipsis non pertinet. bod si luna is terra, sol iisdem semper manerent in locis, eadem quoque se per eodemque in loco maneret eclipsis; sed cum luna utique, sol vero, ut Tyconici cum plerisque putaverunt, Go-

pernicani terram malunt in perpetu moveantur , Oportet lunae umbram simul cum paenumbra moveri pariter, ac per terra procedentem ad alias, atque alias deinceps gentes pervenire . Et quoniam umbram undique cingit paenumbra, non potest illa accedere quopiam , quin paenumbra eodem praecesserit,is subsequatur Sic fit, ut nemini eclipsis repente totalis sit, sed primum partialis fiat, mox totalis, deinde partialis iterum, nec usquam gentium Obscuratio sumna improviso oriatur, aut abeat, sed crescat ubique per gradus, minuatUr. Visum ergo est primum Cassino, tum ei, qui Cassimum studioseM- a secuis

296쪽

a 6 COMMENTARII. secutus est, an hedio ad perfectam , absolutamque eclipseos praedictionem requiri maxime , ut quibus locis eclipsis totalis futura sit, quibusque partialis, quo tempore ad quasque gentes pe

Ventura, tum eius quantitas, termini, & peragratio notentur; neque ea verbis tantum describenda esse, sed in geographicis etiam ωde industria factis tabulis, quo simul omnia oculis subiicere tu , artificiosis quibusdam lineis consignanda . Eiusque rei exemplum proposuit primum Cassinus in ea charta , quam parisiensis Academiae actis adiungit ubi delineationibus uariis eclipsim illam

scite repraesentavit, quae anno supra millesimum sexcentesimum nonagesimo nono ei observata . Quamquam Malia vetullio charta Eslat, quam idem Cassinus emisit anno millesimo sexcentesimo sexagesimo primo, in qua phases eius eclipseos, quae illo anno accidit prid. Kal Apr. lineis quibusdam curvis, etsi non aeque diligenter, tamen satis commode descriptae sunt ut appareant huius ni ethodi ad umbrata potius, quam X pressa vestigia. Utcumque id habet, eamdem hanc methodum Mansredius in suis ephemeridibus complexus est quodque Cassius in eclipsi una, aut altera exsecutus fuerat, id ipse postea exsequi instituit in multis in omnibus scilicet, quotquot erant futurae per illos annos, ad quos suas ephemerides producebat: neque haec exsequens eas tantum notavit lineas, quas Cassinus mons traverat, sed alias etiam

de suo addidit. Verum haec in ephemeridibus ipsis inspici possunt,

neque proprie ad Academiam, ut etiam supra diximus, spectant. Ida omnino Academiae sunt, quae Id. martiis anni millesimi septingentesimi quarti decimi, quo die primum in Instituti aedibus Academia celebrari coepta est, de praestanti hac methodo disputavit quo eodem die geographicam chartam in medium protulit, eiusque exemplaria plurima omnibus, qui interfuerunt, per manus distribuit, quae charta eclipsin repraesentabat anno millesimo septingeniatesimo quinto decimo VI Non. maias futuram . Nam omnia terrarum loca, quibus vel summa,in totalis futura erat eclipsis, vel partialis, Mad certam mensuram , lineis quibusdam terminata erant, aliaeque lineae adiunctae fuerant, quae facile ostenderent qua hora quibusque in locis maxima futura esset obscuratio, neque aliae lineae praetermissae, quae quibus gentibus, aut terris ortiri deberet sol, vel occidere, cum in eclipseos initio, tum vero etiam in medio, Minsine admonerent. Quae omnia an Dedius eleganti sermone X plicans Academiam de nova ecti psum praedicendarum ratione docuit, non sine magna illorum , qui adfuerunt approbatione. Eam rationem ipse postea non in illis tantum ephemeridibus secutus est,

quas

297쪽

COMMENTARII. TTquas tum iaciebat, quibusque futuros planetarum cursus ad annum millesimum septingentesimum vicesimum quintum explicavit, sed in illis etiam , quibus postea praedictiones suas ad alios viginti quinque annos produxit, suam illi operam , studiumque B cademicis compluribus adiungentibus, in quibus eluxit industria Iosephi Boisi Marchesi Dominici Veberi, Iacobi Parmae, Ioannis Baptistat Banderit, Caroli Heberti, eius, qui nondum absoluto opere mortuus est Iosephi adii.

De stellis inerrantibus.

Docent opernicani, terram circa solem verti per planum

quoddam, quod eclipticam vocant, cursu annuo id si ita eis et, porteret alterum horum sequi: id est ut sidera vel cursus habere quosdam , aberrationesque annuas viderentur, vel uique adeo ab orbe illo distarent, in quo terra converti dicitur, ut huius orbis diameter cum tali distantia comparata plane pro nuda habenda esset. Opernicani primum mallent; sed ne quid temere affrmetur, neu certi annui cursus stellis figis sine caulla adsignentur, oportet hos prius Observationibus,in certis,in multis, constantibus,, perpetuis comprobare Quas observationes si qui forte nullo consilio, nulloque delectu inibunt, verendum valde est nu Operam perdant: est enim quaestio in maxima subtilitate posi

ta, ac cum multae Observandi Lae CC Urrant, non omnes aeque

certae sunt, at aue utiles Eustachius Maias redius eam iniit, quae sibi commodissima visa est, Mad manifestandas stellarum, si quae essent, aberrationes aptissima ; duue in Academia primum , tum in libello quodam Eposuit, quem Bononiae edebat, una haec scriberem . Quare hoc totum breviter , cursim referam. Manfredius ergo omne suum studium ad haec duo retulit primum ut sciret, qualis videli debeat stellae cuiusvis converso annua, si terra quidem circa solem in Orbe aliquo convertatur, neque huius orbis diameter cum stellarum distantia Onia parata, uti supra diximus, sit puncti instar deinde ut observationes iniret commodissimas, certissimasque, quibus videret, num vere talis

conversi appareat.

Quod ergo ad primum spectat, ut id plane, I perspicue, si ieri

potest, explicemus, ponamus iam , idque quasi verissimium in praesens habeamus, terram circa solem in gyrum verti cursu annuo, huius.

298쪽

et 8 COMMENTARII. huiusque gyri diametrum , cum stellarum distantia comparatam non esse plane nihil. His ita constitutis, quae demum , inualis esse

videbitur tellae cuiusvis conversio annua ' Statim Xponam . Videbitur primum stella quaevis in exigua quadam ovali Ilinea converti annis singultis. Id ratio suadet certa, irevis Etenim si a terra ubi vis locorum ea sit ad stellam quamlibet linea recta ducatur, producaturque usinu ad supremam illam , quam nobis naturaliter fingimus, ingentem omnia, superficiem sphaericam stella utique in eo puncto eis videbitur, ubi huius lineae extremum hanc superficiem attinget. Volvente ergo se terra, eamque , quam di&i, lineam per suum orbem circumducente, oportebit sane, tum hanc uineam duas describere superficies conicas , quarum

communis verte in stella sit, tum vero alterum eius extremum ,

in suprema illa totius mundi superficie circumactum , valem quamdam lineam essicere, qua in linea converti stella, ut quae illi extremo perpetuo iuncta apparet, necessario videbitur. Haec porro Ovalis quamvis ellipsis non erit, tamen progi me ad

ellipsim accedeo ac si stella, perquam linea perpetuo transit, in ipso eclipticae axe sit, pro circulo haberi poterit; sin autem in ipso eclipticae plano stella exstiterit, ovalis usque adeo se se angustabit, ut in lineam omnino rectam convertatur.

Atqui ad vales hasce , quibus annua stellarum itinera continentur , probe cognoscendas necesse est ipsarum quoque centra, Waxes cognoscere . Cuiusque ergo Ovalis centrum in eo fere puncto erit, ubi linea a sole per stellam ducta supremam caeli superficiem secat. Centro cognito facile a Xium positus intelligetur; nam hi duo sunt, iterque per centrum transit; unus vero ad eclipticae polum dirigitur, alter huic est coniugatus, ac iuYta circulum eclipticae parallelum iacet. Ille minor est, hic maior . Atque haec quidem ad vales illas lineas explicandas pertinent, in quibus sella converti debent ipsas vero stellarum conversones an fre-dius sic X ponit. Fac stellam aliquam sit a certo quodam puncto errationis initium capiamus in in ea minoris a Xis extremitare versari, quae X tremitas clipticam spectat. Discedens hinc stella ad Orientem pro

cedet, donec incidat in extremitatem a Xis maioris tum verso im petu ad occidentem deflectet, totamque valem conficiens eo tandem, unde discessit, annuo spatio revertetur. Haec erit conver

sonis ratio. Ceterum in hac conversione varii, diversique stellae, I solis adspectus poterunt considerari . Nam cum stella in alterutro maioris axis extremo versabitur, tum erit in quadratura soli au

299쪽

COMMENTARII. 279tem vel iuncta erit, vel opposita, cum minoris axis extrema occupaverit iuncta quidem os illud extremum obtinuerit, quod eclipticam spectat opposita, si alterum.

Neque minus directiones, stationesque quasdam , nec nonin retrogradationes considerare in stella quavis licebit similiter, ut in planetarum conversionibus . Nam cum stella a quadratura ad con iunctionem, atque inde ad quadraturam alteram procedet, directa dici poterit , cum verso itinere ad oppositionem revolvetur, indeque ad quadraturam denuo feretur, retrograda in quadraturis ipsis, vel certe haud multum longe stationaria. In hoc porro cursu duplex consideranda est aberratio, in latitudinem, .longitudinem. Nam stella quaeque suum cursum per eam , quam dixi, valem tenens modo ad eclipticam accedet, modo ab ea recedet haecque varietas aberratio dicitur in latitudinem , quae latitudo minima erit, cum stella soli undia erit, in a. xima, cum opposita quid autem intersit inter minima , .maximam, minoris a X is longitudo ostendet. Quod si circulus quivis

certo in loco constituatur, qui per eclipticae polos transeat, quod consequens est eclipticam ipsam ad perpendiculum secet;

quoniam stella quaeque suum iter per valem lineam tendens, modo ad hunc circulum accedet, modo ab eo recedet accessus hi, sive recessus aberrationes in longitudinem dici poterunt. Quas dimetiri qui volent, iis circuli duo magi mi per eclipticae polos ducendi erunt, quorum circulorum alter per stellam transeat alter per centrum eius ovalis, quam stella suo cursu metitur . Nam comprehendent utique hi circuli quemdam angulum, qui angulus ad metiendam stellae aberrationem in longitudinem erit apti L simus. Ceterum horum circulorum alter, id est is, qui stellam traiicit, ubi maxima longitudinis aberratio erit, valem lineam tanget, idque necesse est prope axis maioris extrema accidere Quamvis haec, quae hactenus explicata sunt, stellis accidere debeant universis i nisi si illas excipere volumus, quae tamen anidae sint, nescio, quarum distantia ab axe eclipticae minor est, quam orbis, in quo terra convertitur, semidiametero incidunt nihilominus varietates quaedam , quas iuvat cognoscere. Namque ut illud mittam , quod stellarum progressiones, regressionesque in Ongitudinem non nihil, nec uno modo conturbabit, idest aequino.ctiorum praecessionem, cuius utique aliqua habenda ratio erit; sunt aliae praeterea diversitates ex diverso illarum positu ortae . Nam quae stellae a sole aeque distant, cursus habebunt per Vales, Uarum axes primarii, sive maiores, aequales inter se erunt, secunda-

300쪽

28 COMMENTARII.

xii vero, sive minores , si nuum latitudinum proportionem servabunt atque haec eadem maximarum in latitudinem aberrationum erit proportio. In longitudinem vero error eius, quae polo clipticae propior est, errorem remotioris ea proportione superabit, quae sinuum distantiarum a polo est reciproca. Contra stellae, quae a pol eclipticae aeque distant, a sole autem non aeque ovales tenebunt, quarum axes primarii inversam harum distantiarum rationem sequentur, secundari vero primariis erunt proportionales. Quapropter in his stellis eadem ovalis species erit, eademque errorum omnium in iisdem cum sole adspectibus proportio Absoluta quantitas tamen erit varia,' in ea stella minor erit, quae magis a sole distat, ac tanto minor, ut aistionem distantiae inversam si secutura. Sic stellarum aberrationes qua in latitudinem , qua in longitudinem , omnia ad eclipticam , eiusque axem referens, an Dedius constituerat; quas aberrationes si observando quaerere statim ingressus esset, nae ille molestum negotium, laboris plenum suscepisset. Commodior futura erat observatio , si prius omnia adaequatorem, meridianum retulisset. Et sane cum stellae omnes circa aequatoris axem perpetuo actae ad meridianum circulum sngulis diebus revolvantur si ad hanc diurnam, quam habent cum

caelis omnibus communem conversionem, illa etiam annua accederet, quam supra dixi, quamque singulae in ovalibus conficerent suis, oporteret, ut stella quaeque non idem semper meridiani circuli punctum attingeret, sed modo esset altior, modo depres sor. Nec minus necessarium esset, ut pro diversis anni tempori bus diversa quoque essent temporis intervalla, quibus stella eadem ad circulum meridianum re Verteretur. Ex illa ergo stellarum conversione annua errores consequereniatur duo in meridiano ipso circulo observandi, quos Manis edius, quo plus commodi ab observandum sibi compararet, per digenatiam summam definivit; fecitque ut stellae cuiusque valem dua bus disti rigueret diametris, quarum una ad mundi, sive aequatoris polum dirigeretur, altera huic esset coniugata; sicque omnia ad aequinoctialem circulum per has diametros retulit, quem adrno dum antea per axes ad eclipticam . Idque faciens quaestionem hanc omnem eo deduxit, nihil ut requiri amplius videretur, nisi ut in stellis aliquibus observationes accuratissiimae haberentur , quibus ostenderetur, num illa singulis anni temporibus ad ea meridiani circuli puncta appellerent, iisque horarum, minutorumque inter

vallis, quae ipse constituerat. Quod si constitutis temporibus ad

SEARCH

MENU NAVIGATION