장음표시 사용
281쪽
COMMENTARII. 26 id istantiam , idest eam, quam iam inde a principio in ipsa lineae
constructione obtinuerat; quo etiam constitit, ne meridianae quidem lineae initium quidquam loco motum esse. Reliquum erat, ut eiusdem lineae puncta cetera, eaque praese tim, quae incisuris notata sunt, ad libram,in regulam expenderentur . Hic vero depravatio, Habes . Nam quamvis linea nusquam ad laevam, dextramve ab ipso meridiani circuli plano defleXillet, sic certe curvata is sursum deorsumque inflexa erat, ut i punctum quidem exceperis unum, aut alterum cetera omnia Commo ta essent, partim exsiluissent sursum, partim depressa, Mintrorsum in pavimentum acta essent. Illud vero omnium depressissimum , in quod incidit divisio centesima sexagesima, qui locus ad scorpium in aquarium pertinet, quippe qui a sole ex illis signis illustraturo sed nullum vitiosus, quam illud, quod divisione
quinquagesima quarta notatum est, nam sursum actum quam longissime recessit a suo loco . Is locus spectat ad taurum,
Ut vero laminae commotionem sedenti in eo loco, simul cum pulvere , limo, quae pluviae facile tribuendam credimus sic nudi dubitamus, quin illa tanta totius lineae calamita S, praetereuntibus quotidie hominibus, ex frequenti attritu orta sit. Eaque de caussa inter meridianas lineas omnes, quae multis modis describi possunt, illae an fredio probabiliores videntur, quae infirmis imis parietibus ad perpendiculum describuntur: quae, ut alia mittamus , hoc certe habent commodi, quod si quid umquam aberraverint, id perpendiculo admoto sine ulla dissicultate reco. gnosci potest, Memendari. Idque ei sane venire in mentem Oportebat qui tantum laboris in hac, de qua agimus hori Zontali meridiana linea expendenda, ac restituenda posuisset. Restituenda inquam , nam quamvis eam vere an fredius non restituerit, fecit tamen similiter, ut si restituisset. Etenim singularum partium libramentis, erroribusque compertis tabulam concinnavit, ad quam si observationes vel paullo ante habitae, vel mo habendae exige- Tentur, emendarenturque, plane cum re ipsa, veritate , iuxta ac si in meridiana optima habitae essent, consentirent. NOVum re
stituendi genus, in quo nullum dispendium factum est, nisi labo ris . Est ergo bononiens meridiana lineae instrumentum his quidem temporibus non mediocriter labefactatum sed si ad illud man frediana adiungatur tabula, plane adhuc pro Optimo, perfectissimoque haberi potest . Haec de meridianae bononiensis statu.
Nunc illa prosequamur, quae huius instIumenti ope manis diana
282쪽
26 COMMENTARII. diana potissimum tabula adhibita sunt comperta. Et primum
quidem cum inter novissimas an fredii b1ervationes, mantiquiores Cassini non satis de poli altitudine, quae Bononiae est, conveniret, quod scilicet posteriores observationes meridianae ipsius vitio non nihil a veritate aberrabant, fecit Manis edi tabula, ut emendatis erroribus, qui ex instrumenti vitio in observationes irrepserant, illa omnis dissensio sublata sit. Emendatis enim observationibus altitudo poli certissima apparuit graduum quadraginta quatuor , minutorum viginti novem , secundorum viginti , aut viginti quinque , quemadmodum , in icciolo superioribus annis apparuerat, ei, qui ipsi in hac observatione coniunctus fuerat, Cassino . Quae sane consensio,is anfredii diligentiam , eius, qua usus fuit, tabulae fidem maiorem in modum commendavit. Sunt vero in astronomia quaestiones aliae subtiliores perrnultae, quas instrumentis, quamlibet per feeiis, adhibitas, non nisi multorum saeculorum diligentia possit dissolvere . In quibus illa maxime recentiorum astronomorum studia commovit de eclipticae obliquitate . Sunt enim , qui velint, angulum , quem facit ecliptica
cum aequatore , eumdem semper esses; alii contra mutari continenter putant, paullatim in annos singulos minui, eamque imminutionem , quam Vis paUCorum annorum cursu exigua admodumst, quia tamen perpetua est , longo temporis intervallo sub observationem posse cadere. Et sane an fredium , nihil dum tale suspica intem , prima Omnium meridiana bononiensis linea de hac imminutione admonuit. Nam cum certis, statisque diebus solstitialibus praesert quibus sol ad idem eclipticae punctum revertitur, huius altitudinem per summam diligentiam notasset, id quod etiam ab anno millesimo seX centesimo nonagesimo octavo usu ue fere ad annum milles naum septingentesimum tertium,in vicesimum continenter fecit, novissimas observationes cum praeteritis comparans plane cognovit, illud idem eclipticae punctum postremis hisce annis propius ab aequatore abesse , quam ante, langulum, quem aequator, me cliptica intercipiunt, triginta fere secundis ab eo tempore imminutum esse, quo primum meridiana linea a Cassino construeta est. Ea de re an freditas in introductione, quam Ephemeridibus praefixit, Manno millesimo septingentesimo quinto decimo diadit, quoniam de phaenomen suspicari iam tum coeperat in astronomos non celavit r.esertim cum eam suspicionem ' lanachini observationes confirmarent in meridiana carthusiensium monachorum linea Romae habitae, Waliae aliorum permultae,
283쪽
COMMENTARII. 263n1odo ad easdem refractionum tabulas exigerentur, quibus an .fredius usus fuerat. Quid quod ne vetustissimae quidem , si praesertim a refractionum parallaxis erroribus vindicata essent, repugnabant e quibus apparebat eum , quem dixi, angulum quoque saeculo non nihil esse imminutum Omnino res bene pulchreque videbatur procedere; sed tu ba vit illico parisiensium observatorum magna super hac re gravis Orta dissensio. Namque e observationibus, quas inter haec rempora habuerunt duo summi viri Maraldus, Male Zieus, nulla in eclipticae , aequatoris angulo deprehendebatur mutata ; qui angulus tamen Ovilleo equiti, Mailronomo nobilissimo, iuxta ac Mani redio mutabatur, eratque ut illorum, sit etiana 4 Orum magna consensio. Suas observationes ediderunt Maraldus, male-gieus in commentariis Acadum is parisiensis anni millesimi septangentesimi decimi quarti . Suas contra emisit Lo Uideus cum in eiusdem Academiae actis anni millesimi septingentes ini sexti decim , tum etiam in lipsiensibus anni milies imi septingentesimi decimi noni, ubi illa etiam , quae ex hac mutatione consequi Oportet, diligenti sis me persecutus est, ac multa de mutandis olim tempestatum vicibus mortalium generi praenunciavit. Quo vero malorem opinioni suae fidem faceret , argumenta e locis innibus petiit , novas Observationes X posuit, deprom sit veteres , fabulas etiam advocavit,' nescio quid ab Aegyptiis de transeunte olim
per polos ecliptica in medium protulit . Quod quamvis Aegyptiorum commentum esse credatur, numquam tamen sic ictum siet,
nisi aliqua de mutata eclipticae obliquitate esset illis orta observationibus non nutiis confirmata suspicio ; quae enim nullam veri speciem haben , ea ne a poetis quidem fingi solent.
Haec tanta sumnaorum virorum in re tam gravi dissensio fecit, ut suae an fredio observationes minus certae viderentur: idque ipsi secum reputanti venit in mentem vereri, ne quid vitii meridiana hononiensis linea longo temporis intervallo contraxisset,
fallaciam sibi fecit se aliquam. Confesstim igitur dimetiendi facultatem petere, socios Convocare , instrumenta promere , di metiri. Vitium se prodidit cumque eam, de qua supra dixi, tabulam fecisset ad emendandos errores, si qui forte ex meridiana lineae vitio in observationes irrepsissent , rursumque ex observationibus hoc modo emendatis Obliquitatem eclipticae investigasset, accidit scilicet, ut obliquitas eadem inventa fuerit, quae ante emendationem apparuerat, idest ea, quae a Xime cum ovillei observationibus consentiret, quaeque secundis circiter triginta minor
284쪽
minor esset, quam quae olim a Cassino in meridiana linea construenda inventa fuit. Quapropter nisi Maraldi, WMalegi ei observationes adhuc intercederent, mutatio obliquitatis eclipticae in certissimis iam compertissimisque haberetur phaenomenis; sed facit duorum auctoritas , ut iudicium sit adhuc sustinendum Antequam de bononiens meridiana linea finem dicendi facio, non alienum puto, quid inter illam dimetiendam in illustri quo dam phaenomen Manisedius cum sociis expertus sit, memoriae prodere Solis species, quae per foramen in templum admittitur, perpetuo tremere, atque agitari videtur, eaque agitatio tanto est maior, quanto longius a foramine solis radius excipitur: aYima sudo caelo humido obducto multo minori, interdum etiam nulla Similis agitatio, etsi non tanta, apparet etiam in parvo quodam gnomone, qui in specula Instituti construetus est. Eius rei caussa haud facile inveniri potest neque enim agitationi solis, quod, ut stellae aliae figae, scintillet, Miremat, videtur ullo modo adsignanda . Cur enim sudo potius caelo, quam humido, nec ibi semper appareret, ubi solis lumen umbra aliqua terminatur Melius Hireus Is putat laminam , in qua foramen apertum est, a sole calescere, eaque de caussa agitari ipsam non nihil, tremere tremente autem ipsa solis quoque speciem tremere necesse est Quod si lumen solis per longum tempus lamina prohibeatur, fore coniicit, ut si id postea in foramen repente immittatur, ubi primum solaris species ad pavimentum appulerit, immota plane sit; quod scilicet neque dum calorem acceperit lamina, neque agitari sit coepta. Idque ita esse non tantum ratione coniecit, sed etiam
Verum quod Hireus in gnomonibus gallicis X pertus est , id
Manliedio, sociis in bononiens non successit. Cum enim laminam , ne quid calesceret, ad longum tempus probe obtectam tenuissent, tum solis radium subito admisissent, quamvis id experi mentum iterum,in saepius fecerint, semel tantum solaris species immota vita est, nec omnibus iisque, qui semel immotam se vidisse putant, id accidit in primo ipso solis appulsu, quem statim tremor tantus, tanta agitati subsecuta est, quanta maxima esse solet. Quo minus creditum est, potuisse tremorem eum a calore
laminae, qui primum nullus, oit paullatim o quasi per gradus
increscere debuit, proficisci. Quid quod aestate iuXta atque hieme tremor ille observatur His factum est, ut ire sententiam ingeniosam quidem et se is probi bilem an hedius putet, veram esse, quantum adhuc coniicere possumus, non putet . D obseris
285쪽
De observationibus astronomicis variis.
HIc enimvero minus dolendum est, quod multi e bononien
sis Institui Academicis editionem hanc nostram non X spectaverint , sed alia in aliis libris, chartis propriis, in uotidianis diariis emiserint. Quod si astronomicae observationes omnes hic nobis referendae essent, quas multas, nec uno in loco , per annos plurimos mans redii fratres primum , tum Staia carius, post rursum Eustachius anfreduis habuerunt, iuvantibus atque operam ad illas suam confere litibus Parisio primum MLeprotio, tum Nadio, novi si me autem Marchesio, cui accessit iustachius Zariotius, Meius patruus Franciscus, Algarottus, WVandellus, Parma, uadagnius, Mnovissime etiam Roversius, exsistaret ex his utique opus alterum . Sed sua illi edere properantes fecerunt, ut nobis, cum ad has res scribendas paullo serius accederemus, breves esse liceret. Etenim lectorem partim ad parisiensis Academiae acta , partim ad mathematicas Stancari schedas, a
tim ad anfredianas ephemerides, in quibus quam plurima ex hoc numero memoria prodita sunt, de plerisque allegare oportebit. His de causis nemo exspectabit, ut illa referam , quae mul amans rediis fratribus, atque a tan cario in solaribus maculis hoc ineunte saeculo sunt Observata quae maculae improviso e sole emergentes dudum enim desiderabantur intermissa astronomorum studia longo intervallo revocarunt. Praecipuas harum observationum in parisiensis Academiae commentariis licebit legeri quamquam omnes in libello etiam proprio explicatae sunt, qui anno millesimo septingentesimo tertio Bononiae est emissus. Hos libros
qui legerit, is plane intelliget, quae fuerit in illis maculis di
rectio, celeritas, quae duo maxime quaerenda erant, observata videntur enim maculae omnes in sole progredi, usque eo donec ad marginem perveniant, quem ubi attingunt, conduntur , nec amplius apparent, nisi in margine opposito dierum circiter tredecina intervallo, indeque rursum procedentes illuc redeunt, unde discesserunt idque omnes faciunt, quoad durant, nam tandem evanescunt penitus, intereunt Macularum autem directione, .celeritate cognita directio etiam, celeritasque convertentis se
286쪽
resideant, quod astronomi compertum habent, oportet directi nem, velocitatemque, solis, iacularum eamdem esse. Haec autem omnia cum in aliis maculis, tum vero in illa, quae anno millesimo septingentesimo tertio malo, Miunio mensibus apparuit, a Stan cario,, an fredio usque adeo diligenter investigata sunt, nihil ut paene dissenserint a Gallis diligentissimis Et similiter missum faciam cometam illum, qui anno millesimo septingentesimo septimo mense novembri ex improviso in caelo exstitit quem cometam primus omnium Eustachius anhedius vidit, primus omnium astronomis indicavit. Cumque ipsum simul cum Stan cario per multas noctes teles copiis persecutus e set, notavissetque loca, ad quae deinceps cometa in singulis noctibus appellebat, diligentissime cursum eius descripsit, iuncta
praecipue constituit, in quibus cometa eclipticam aequatorem , ut itineris ferebat ratio, secuit Parallaxi quoque cassiniana methodo quaesivit, sed ea fuit, si non plane nulla, at certe usque adeo exigua, ut plane nulla videretur omnino mensuram omnem mobservationem fugit Sequenti ianuario mense oculis, telescopiis cometa se eripuit.
His ergo, atque aliis pluribus missis, quae alibi legi possunt, tria
tantun referam , quorum unum spectat ad solis deliquium , quod accidit anno millesimo septingentesimo sexto, alterum ad librationem lunae, tertium ad mercurii cum sole congressionem ; nam quamvis de hac congressione libellus exstet ab Euthachio Manise dio Bononiae dirus, facit tamen exemplorum paucitaS, ut editus non videatur,' est praeterea observatio ipsa propter phaenomeni raritatem praeclara, tamque omnium, quae in bononiensi1sqnstituti specula confectae sunt, prima fuerit, minime videtur in hac historia praetermittenda . Eademque de caussa ipsum etiam Man-fredii commentariolum , quem ipse in Academia super hac re recitavit, non dubitarem hic loci exscribere nisi hunc ipse postea cum aliis multis in eum, quem diXi, libellum contulit set, li
bellus ipse in actis lipsiensibus admodum diligenter fuisset expositatus. Quare eiUs tantum sunmmam proponam.
Nunc ab eo exordiar, quod primo loco proposui, quodque ad eclipsim spectat, quae anno millesimo septingentesimo sexto IIII Id. Mai. in sole accidit, quae eclipsis fuit inter ceteras longe nobilissima , utpote cum luna fere in per i geo esset, sol in apogeo: quae duo maYime ad summam eclipseos pulchritudinem δε praestantia inrequiruntur; nam quant luna propius abest a terra, sol vero longius, tanto illius diameter maior , huius minor apparet, nec
287쪽
COMMENTARII. 267 umquam alias obscurior eclipsis, nec pulchrior, quam in tanta diametrorum differentia est exspectanda. Ea sane, quam dixi, fuit longe pulcherrima, multis etiam in locis, ut Tiguri Massi liae Nor imbergae totalis, quod ibi scilicet visus est sol totus post
lunam recondi. Sed meum propositum non est eclipsim ipsam de scribere phaenomenum tantum attingam , quod in ecti pii accidit, Mastronomorum animos in magnam admirationem traduxit. Nam iis in locis, in quibus eclipsis totalis fuit, propterea quod luna , uti dixi, totum solem obtegeret, videbatur nullum lumen debere circa lunam apparere is tamen fulgor apparuit nescio quis neque e X una parte tantum, sed universam lunam undique cingens, instar anuli, isque in latitudinem patens , ut duodecimam lunaris diametri partem aequaret. Id quod aliquibus fallaciam fecit, qui illam eclipsi non totalem, sed anularem esse, quod luna X tremos solis margines minime occultaret, non sine aliqua astronomiae offenso ne in animum induxerunt sed horum opinionem certissimae astrononiorum rationes, atque adeo observatio ipsa. profligarunt. Unde ergo lux illa Cassinus astronomus summus multis ante annis animadverterat, solem , praeterquam quod totus per se fulget, externo etiam splendore quodam undique esse involutum
statueratque illud splendoris, quidquid est , esse densius quidpiam
&crassius, quod solem perpetuo ingens, eiusque radios ad terram remittens, quamvis praesente sole, non possit conspici, esset tamen sole obtecto manifestissimum . Hanc ergo diffusi circa lunam fulgoris in ea, quam dixi, eclipsi caussam esse putavit, quod cum sol totus ab una obtegeretur, illius tamen externae lucis margines foras ex omni parte sese porrigerent. Sic ille rem X plicavit, nec ab invento discessit suo . Multi etiam lunae atmosphaeram praetendebant, quae illuminata a sole instar anuli appareret. Victorius Stancarius cum de phaenomen audivisset, rem totam physicis committendam esse duxit, qui aliquam eius facti caussam aperirent; non quod illa improbaret, quae adhuc a summis astronomis prolata essent , sed quia placet interdum, ut quemadmodum medici uni morbo multa remedia proponunt, sic etiam philosophi uni phaenomen multas explicationes paratas habeant. Quo autem physicos opera sua, quantum in se esset, adiuvaret, constituit phaenomenum illud a caelestibus ad terrestria transferre, lunam e caelo, ut ita dicam, X perimento quodam deducere. Globum ergo e crassiori charta paravit, qui sibi poti hac instar luna esset exspectavitque dum luna esset plena. Tum lunam in-LI tuens,
288쪽
268 COMMENTARII. tuens, globum , quem paraverat, inter ipsam,in oculum interiecit, ut videret, an quod luna in ipso eclipseos tempore accidisset, cum esset inter solem oculum interposita , id pariter globo
accideret, si inter lunam oculum interponeretur . Atque id quidem in primo positu, cum Staia carius propius a globo abelset, non accidit accidit vero in maiori litantia ; recedens enim magis magisque a globo Stancarius eo tandem pervenit, ubi cum luna adhuc tota post globum occultaretur, quod e apparentibus utriusque diametris necessario consequebatur, idque etiam umbra globi totum oculum, eoque amplius, obtegens indicabat, Coruscans tamen circa globum anulus videri coeptus est. Quod cum ille animadvertisset, non dubitavit eamdem esse in hoc globo nitentis anuli caussam, quae fuisset per eclipseos tempus in luna Atque ut illam quaestionem totam explicaret latius .ad multa, atque adeo ad omnia transferret, quod ante in globo ex charta, id iterum in circulo voluit experiri; cumque res illi non minus ex sententia successiiset, non iam illud proprie in luna quaerendum amplius existimavit, cur circa ipsam , dum solem obtegeret, species anuli apparuisset, sed generatim in opacis omnibus, cur, si quid fulgidum obtegant, luce quadam ornari undique, circumdari videantur, quae tu quamvis non appareat, si Oculus propius absit, sit tamen , si longius distet, manifestissim . Neque
vero Stancarium praeteriit, latentem eius rei caussam X ne ut Onianis principiis esse facile eruendam ; verum ea de re Academiam sic monuit, ut non praesentem phaenomen explicationem
afferre videretur, sed potius futuram praesentire Et sane novem post annis V Non. Mai. cum ille iamdudum decessisset, eclipsis accidit ei, quam dixi, plane similis, eodemque redeunte phaenomen , eaedem pariter visae sunt redire dii sensii nes, quasi una esset planetarum conversio in opinionum . Nonnulli eclipsiun pro anulari habuerunt: hi quidem non ferendi. Cassinianam opinionem infirmavit nonnihil obser Uati, fuit enim illa anuli species per totum observationis tempus lunae concentrica, non soli novilleus magnus philosophus atmosphaeram lunae. probabili admodum ratione revocavit eoque Coniectura proUectus est, ut non solum ei is atmosphaerae altitudinem , densitatemque dimensus sit, sed tonuit se etiam in luna per eclipseos tempus, fulgurasse putaverit. Isteus, atque Hireus in eamdem ac Stan- carius sententiam , idemque e X perimentum inciderunt, nisi quod
hic globum e charta adhibuit , illi alios ex materiebus aliis, hic in luna, illi in specie solis per foramen admissa, atque adeo in
289쪽
COMMENTARII. 269 sole ipso experimenta sumserunt eiusque phaenomen caussam tribuit Isteus diffractioni radiorum, qua fit, ut radii praeter certa
corpora excurrentes flectantur non nihil, seseque in illorum umbram coniiciant. In flexionem quamdam observaverat multo ante Grima idus, sed neutoniani latius explicarunt; a quibus si caus sam quaeras, nuda erit philosophorum secta ad respondendum paratior. Quis enim illam non novit illustrem adeo attrahendi vim quam illi ponunt inter prima , quaque utuntur ad Omnia Quapropter susteum quidem audimus, huc omnis spectat phaenomeni explicatio. In solis eclipsi quam plurimi lucis radii praeter lunae margines a sole excurrunt hos luna undique ad se trahit, trahendoque flectit iique sic inflexi in eius umbram se coniiciunt, Meorum oculis, qui in hac umbra versantur is certam distantiam obtinent, accepti coruscantem circa lunam anulum repraesentant: quae explicatio videtur omnis ab illa communi attrahendi vi proficisci . Quid ergo An haec ipsa artesiani explicare non poterunt, qui omnia ad figuram corporum is vim pellendi a motu, Mim penetrabilitate ortam referunt ' Alii viderint. Videtur certe Staia carius spem tantam in neutonianis principiis merito posuisse, .phaenomen explicationem praesensisse , quam is leus, atque Hi- reus postea proposuerunt. Quod non dico , ut duobus summis viaris inventi laudem eripiam , sed ut eamdem , quod iustum est, cum
Stancari communicem . At enim Stancarius X perimenta, quae
modo diximus, prius sum sit. Ita sane. Sedin duo illi , cum sua proposuerunt, de Stancari ignorabant, .nos quidem inventorum gloriam non tempore, sed ingenio metimur nisi forte plus illa habere ingenii putamus, quae calendis inveniuntur, quam quae idibus. Sed iam de libratione lunae , quod secundo loco proposueram dicamus Lunam sic torqueri, ut partem sui quamdam tum ab ortu, tum ab occasu alternis ottendat is recondat quae contorso lunae libratio dicitur' primus omnium observavit Galileus, post ceteri confirmarunt. Ricciolo autem venit in mentem suspicari id ea re fieri , quod luna per circulum quemdam acta eamdem plane faciem semper ad centrum con Versam habeat; nam cum terra intra huius circuli ambitum, sed paullo longius a centro, sedeat, consequens est , ut si quis inde lunam adspectet, ei duae partes lunae altera ad orientem , ad occidentem altera alternis sese ostendant, atque abdant. Atque haec sane rati, si mensurae quidem conveniisent, videbatur non improbanda ; sed subductis calculis , observationibusque diligenter confediis, hisque omnibus sedulo
290쪽
a o COMMENTARII. sedulo inter se comparatis, rem invenit Ricciolus ipse longe ab hypothesi dissentientem . Et sane sic ferebat hypothesis, ut lunares maculae, in illa lunae, quam diri imus, contorsione, gradus non amplius septem in luna ipsa procedere deberent, totidem regre di observatio autem ipsa progressiones ostendit, regressionesque multo maiores, ut quae graduum amplius viginti septem apparuerunt. Sic tandem Ricciolus observationibus convictus suis disces
sit ab hypothesi Hanc hypothesin Neutonus postea, principiis scilicet ductus
suis, mutavit; sed sic mutavit, ut incommodum retinuerit; nam cum Circulum , per quem luna On Verti dicebatur, in et
lipsi mutasset, terramque in altero eius foco posuisset, lunam sic verti posuit, ut eamdem semper faciem ad focum alterum conver sam habeat. Quae hypothesis brationem quidem affert lunae ali quam , sed nihilo maiorem, quam quae ab ricciolana afferebatur, ut scilicet lunares maculae non amplius procedere debeant, quam gradus septem , cum gradus procedant, ut diximus, mul to plures, ideoque videtur ab iccioli observationibus aeque ut illa dissentire Id ergo cum vidisset adius, aegre ferens observationes aliquas et systemati adversari, quod propositum primum ab italo esset post a ritanno homine expolitum , perfectumque, in id unice incumbere decrevit, ut observationes molestissimas os fieri quidem posset, veritas ferret in dubium revocaret. Itaque omnes, quoscumque potuit, sibi iniecit scrupulos. Sed illum quidem sibi iniicere nullo modo potuit, ut dubitaret, an aliquis icciolanis observationibus propter observandi negligentiam subesset error, quo fieret, ne viderentur cum propost systemate consentire. Nam praeter quam quod Ricciolum Observatorem non indiligen tem fuisse accepimus , illud etiam accedit, quod cum hypothesis
neutoniana lunarium macularum progressiones in septimo gradu terminet, observatio autem riccio lana ultra septimum is vice si
mum producat, quis putet icciolum usque adeo negligentem fuisse, ut gradibus plusquam viginti a veritate aberraverit ' Quid quod me velit, Grima id observationes, quibus neque dili gentia abfuit, neque industria, ricciolanis plane respondent
Quo minus de observationum perpetuitate, .constantia potuit Nadius dubitares, praesertim cum idem non una semper in acu la , sed in aliis alias observaverint, neque in illis tantum , quarum
progressus, cum prope centrum lunaris disci vertentur, mi gis in
conspectu sunt, sed etiam in illis, quae in ipso lunae margine pri
