Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1748년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

COMMENTARII. 29 Ietonti parallela, fulgescentibus zonis distincta apparuerunt, orien tali interim plaga insueto quodam fulgore illustrata . uncto tem poris atrae illae nubes evanuerunt: aequalis fulgor per totum coru scavit, quem varii radiorum , quasi pyrobolorum , iactus statim se cuti sunt. Circa horam secundam , quae erat a meridie octava , ex stingui lux illa visa est, post iterum excitari radiorum eruptione iterata. Quarta noctis hora, idest a meridie decima, spectaculo finem imposuit qua hora zephyro boreas, quem Itali magistrum

vocant, flare vehementius coepit, cum antea australes venti leni ter spiravissent. Ea re nautis creditum est, meteoTum vento ditas persum esse. Parmae sic fuit phaenomen ordo . Primum velum quasi quod dam ad otientem extendi tam rubicundum , ut nihil supraci dein de septemtrionalis plaga albescere quas ab unc tandem omnia ad aestivi occasus limites retrahi Meteor finem iris quaedam excepisse dicitur; sed rumor incertuS, Brixiae arcus quidam lucidi initio visi sunt, quos inter nubecula quaedam sanguineo colore infesta se ostendit Ii postea expandi

latius, iunctaque luce mirum in modum albescere coeperunt, noctem ceteroqui obscuram , atque atram coruscando illu

strare

Neapoli res paullo aliter abiit. Dies praecesserat australium

ventorum flatu calidissimus Nocte ingruente fulgetra ad montes, qui inter septemtrionem, occidentem surgunt, frequentis Sinamicuerunt, sicque continuata, ut unum, perpetuumque fulgur viderentur . Nubes post exortae, congregatae, tum iterum disperisae sunt. Circa quartam noctis horam aer ex improviso nitere , atque exardescere visus est, super eum utique montem, cui arx Sanis

chelmi est impositi, quo fulgore illustrati nubium margines rubescebant, agneis radiis ab earum interstitiis, quas flammis, erumpentibus, iuxta ac si magnum quoddam incendium intus in ipsis nubibus reconderetur quod postea magis patuit, cum nubes late accendi, & plane igneae fieri visae sunt , tumque flammea quaedam volumina non ne magno vulgi terrore vibrari sunt crepta . Quinta noctis hora igneus quidam arcus super aenariam insulam excurrere visus est, e quo ignis scintilla in mare decidis se dicuntur, an surgentibus inde fumis Interim tempestas maris oborta est. Arcus ille sese contrahere paullatim mpit, atque ad extremum, Cum hora esset fere undecima, exstinctus est. Si omnibus, qui hac de re afferebantur, rumoribus fides habenda esset, multo plura deneapolitano illo metu dici possent; sed valde verendum est, ne Oo homi-

312쪽

a9 COMMENTARII homines, Wantiquis terroribus, de novissima illa panormitana

calamitate consternati sua sibi pericula amplificaverint. Hactenus observationes italicas sumus exsecuti nunc reliquum esset , ut hispanienses, belgicas, Madmirabiles illas gallicas, britannicasque persequeremur sed nimius sim, si universam Europam dicendo velim, describendoque pervagari. Tantum monebo id proprie Londino accidisse, ut meteorum non in ipso se. ptemtrione insidere videretur, sed circum quaque per totum horizontis extendi ambitum , indeque multos, altosque lucis torrentes in medium late caelum effusos esses, e quibus coronae species exstitit eius fere similis, quae in nobilissima a boreali aurora mensem artio, anno millessimo septingentesimo sexto decimo Londini pariter conspecta fuit Parisiis quoque non unam horigontis paristem , sed totum fere ambitum tenui lite aurora dicitur , procurremtibus in medium caelum ex omni parte fulgoribus. Cum haec Beccarius disseruisset, protinus meteor genus, d aisturam perquirere initituit. Et genus quidem' i meteoro com mune esse cum illis nocturnis fulgoribus non dubitavit, qui boreales aurorae dicuntur, quique non admodum multos abhinc amnos Danis, rive cis, aliisque, qui illas septemtrionales oras habent, atque adeo Gallis, Britannisque frequentissime apparent fuerunt autem in veteri memoria rarissimi , vel plane nulli . Idque statim , ut phaenomenum vidit, ita eis existimavit, propterea quod illorum, quos dixi , fulgorum descriptiones cum hoc conferens, animadvertit paene Omnia convenire; nam Min septem trione residere meteorum hoc visum est, uti fulgores illi; quae pars horizontem contingebat nebulosa quidem in nigrescens, edtamen perspicui, videbatur, quemadmodum etiam in illis accidit. Neque aliae notae deerant. Etenim septemtrionatis aurora sic fere describunt physici Duas habent praecipuas partes, alim columnam Basis inferius ab horizonte terminatur, superius rotundat sese, superficiei cuiusdam sphaericae segmentum refert. Columnae cro radii quidam sunt e basis imo sursum ad perpen Uiculum fere vibrati Basim perpetuam, Onitantem eis tradunt,

interdum albescere e contrari columnas, sive radios continenter Xcurrere, seseque magno numero, magnaque celeritate insequentes una ultum in turbam ciere v. huc facile referri poli evideantur , quae interdum de concurrentibus per aera exercitibus,

de igneis hastis, sanguineis ensibus, purpureis crucibus, aliisque id genus portentis a quibusdam historicis memoriae sunt tradita hominibus enim Cui sunt plerique ad metum super

313쪽

COMMENTARII. 293stitionem proni inanis quaeque species, praesertim s. in sublimi

appareat, facile imponit. Horum vero omnium nihil huic, quod supra exposuimus phaenomen videtur abfuisses; a quamvis ini tio columnae non apparuerint, sed tantum vapor, qui facile probas haberi posset id nihilominus aurorae opinionem non tollit; nam saepe id alias in huiusmodi auroris accidi sie, ut basim habe xent sine columnis , scriptores multi tradiderunt. Sic Beccarius novam hanc meteor formam adspiciens statim iudicavit idem eius genus esse, a borealis illius, Mnocturni luminis, quod septemtrionales populi saepe adspexerant, meridionales physici post memoriam hominum numquam viderant. Atque hanc eius opini nem communis postea totius Europae consensio confirmavit. Cognito meteor genere, facile erat, ubi ipsuna resideret, cognoscere quis enim ignorat borealibus auroras hisce universo horum apparentium generi in terrae atmosphaera propriam sedem esse ' est enim din per se ipsum credibile, Multis observationibus comprobatum . Quid quod certis horizontis punctis sic

interdum inhaerent meteora haec, inuasi infixa manent, ut nusquam moveantur an non, si supra atmosphaeram elient, caelestium orbium conversiones sequerentur Θ Huc accedit, quod Ma-Taldus in his nae te oris radios quosdam haud semel animadvertit sic inter varia nubium strata dii usos, ut altera illorum pars nubibus inferioribus obtegeretur, altera superiores illustraret quo minus dubitandum est, negotium hoc totum consistere in vaporibus

De altitudine magis dissicile est iudicare . Id enim in borealibus his aeteor is facile contingit, quod in rides, aliisque huiusmodi

apparentibus, Ut non unum omnes meteorum videant, sed suum

cuique sit,in proprium . Quod si ita est , cum spectantium oculi in punctum physicum minime idem colliment, nulla videtur inveniendae altitudinis via , ratio esses; quae tamen, si spes ulla esset,

ut inveniri posset, esset a Zime in eo , quod modo e X posui naus, meteoro , quippe quod adeo longe lateque diffusum est, ut spectatores habuerit maximo terrarum intervallo dissiunctos praesertim cum ea phaenomen pars, quae bononiensibus43axime illustris fuit, commodum ad eas regiones spectaverit, in quibus illud splendidissimum fuisse accepimus. Et sane inter Boiaoniam , eam Caeli plagam, ad quam occidentalis phaenomen terminus pertinebat, hae regiones recta fere d spositae sunt Helvetia, Burgundia , Campania, Galliae belgicae pars Britannia dein iam , atque Hibernia ; quas omnes meteorum vel maXime illustravit; postremae autem duae, Brita linia scilicet acque Hibernia, quod totum

314쪽

as COMMENTARII.

horizontis ambitum insueta luce ornatum conspexerint, videntur illius quas centrum in vertice habuistis. E contrario neque terram Austriam, neque Silesiam, neque Poloniam , neque Lituaniam neque Moscoviam, quae loca inter Bononiam, Corientales meteor fines interiecta erant, phaenomenum hoc vidisse, vel certe non adeo illustre habuisse, ex eo coniici potest, quod nulli inde super hac re rumores in Italiam sunt allati. Quamvis vero tanta

haec, tam illustris meteor ad disiunctissimas gentes propagatio spem videatur afferre, ut aliqua de eius altitudine coniectura capi possit, tamen dissicile adhuc est iudicare nihilominus eccario persuaderi non potest, eam non fuisse longe maximam , sic ut valde timeat, ne si aliquando inveniatur, incommodi quidpiam afferat physicis iis, qui ambitum atmosphaerae satis angustum posuerunt.

Quod si ita est, oportet sane, terrestres halitus, unde mete rum hoc exstitit, levissimos fuisse, tamque ad motum expeditos, quam quod maxime, nam nisi tales fuissent, adeo sublimia loca capessere non potuissent. Omnino bene videtur Maraldus hos halitus, unde oreales aurorae essiciuntur, proposuisse sulphureos, calidos, siccos o plane igneos, Meos demum, qui humidioribus in locis, ibique, ubi vapores aquei versantur, accendi non possint, quemadmodum corporibus multis e phosphororum genere accidit, quae nisi in medii siccissimis, rarissimisque lumen

non emittunt. Hactenus admirabilem auroram exposui, quae anno millesimo septingentesimo vicesimo sexto apparuit, qua nulla adhuc est illustrior. Post hanc alias multas minus illustres secutas esse rumor est, vel quod vere exstiterint, vel quia homine mirabilium cupidi, ac prima illa aurora admoniti, quacumque aer aliquantulum coruscaret, id continuo auroram esse, iudicio iam inclinato, existimarunt. Fortasse etiam laudis studium induxit aliquos, quibus gloriosum visum est borealis cuiuspiam aurorae auctorem esse. Utcumque id est, non enim Malias suis e permultas, quamvis minus conspicuas, quisquam negaverit, una certe fuit longe clarissima ea nocte, quae idus martias anni supra millesimum septingentesimum vicesimi septimi praecesssit. Haecque commodum in conspectum se dedit, cum Eustachius anfredius es set in specula, ad metiendos astrorum cursus instrumenta idonea haberet in manibus ac tum fortasse auroram sibi aliquam exoptabat namque illa, quam supra dixi, caruerat, in cubiculum abditus, nullo admonente. Itaque ubi novam hanc exortam eis sensit, se se protinus ad ipsam convertit, easque observationes iniit, Quas

315쪽

COMMENTARII. 293

se reseram, ut singulis binos praefigam numeros, quorum primus horam , alter minutum indicabit temporis veri a meridie. II. 29. Ex ea caeli plaga, quae ad boream , atque occasum aestivum pertinet, insuetum lumen apparebat e flavo candidum , quale sub matutinum crepusculum , aut in no nurnis lunae ortibus cer ni solet. Amplitudinem luminis secundum hori Zontem septuaginta graduum aestimavit Mani redius, ad summum octoginta ambiguis enim terminis definiebatues superior pars paullo latius patebat, quam inferior. Neque horizontem ipsum attingebat; ted ex atra nebula ad dimidii gradus altitudinem iuXta hunc diffusa, atque in longum protensa, quasi erumpere, ciuisum porrigi

videbatur. Supremus luminis terminus arcum repraesentabat. Media eius pars, quae totius phaenomen verte erat, quintum , aut

sextum altitudinis gradum assequebaturi eique inaminebat caisio. peae stella, quae Bayero littera ε notatur, qui positus ad septimum decimum horizontis gradum pertinebat a septemtrionali cardine

in occasum. II. Phaenomenum aliquanto clarius splendebat amplitudinem tamen habebat minorem, quam ante . Centrum eius versus occasum non nihil processerat.

II. 49. E media longitudine nubeculae illius, quae in horizonte insidebat, vapor exibat obscurus fumi, aut nebulae instar , ad pyramidis formam accedens,, circa secundum altitudinis gradum in apicem desinens Basis huius pyramidis circulis duobus verti. calibus per stellas 3 cassiopeae ductis comprehendebatur xi. s. ruptio alia fumosa inter eos verticales circulos, qui per stellas cassiopea transibant Lumen dilutius, magis etiam contractum. Centrum eius inter cassiopeam is perseum

versabatur.

II. 39. Iam luminis superior terminus, qua parte cassiopeam spectabat, ad gradus undecim, duodecimve supra horigontem attodebatur, ut stellam 3 huiusce constellationis attingeret, quae non longe a meridiano circulo aberat. Ir. a. Magis, magisque in altum producebatur lumen , magisque clarescebat. Extremum eius boreale ultra circulum meridianum , occidentale paullo ultra plagam lucidae in humero aurigae. Itaque amplitudo in gradus patebat circiter se Zaginta. Ir. 8. Lumen obscuris ductibus, perpendicularibus, quas columnis, discriminabatur Clarissime splendebat prope centrum, quod stellaeis persei subiectum erat. Ex hac ipsa plaga emicuit radiorum fasciculus columnam candidam referens, cuius fastigium supra

316쪽

296 COMMENTARII. supra phaenomen verticem eminebat. Alia radiorum eruptio huic milis, aeque nitida sub capellae sidere.

12. I 2. Centrum phaenomen sub I persei ergo a praecedenti possit septemtrionem versus nonnihil abscesserat. Hic tum enimvero radiorum fasciculi mplurimi reliquo lumine candidio. res, productioresque lumen ipsum discriminabant, directionibus minime parallelis , sed quas e puncto admodum longinquo, sub horizonte post divergentibus. 11. 15. Radii multi multo etiam productiores apparebant figura ut plurimum pyramidali, praeacuta . Eorum qui longi sonus erat, ad cassiopeae 3 fere pertinebat Luminis nitor, candor ve getus Radiorum, quos diximus, nullus erat Certus aut locus, aut numerus, nam aliis evanescentibus alii hinc, cillinc erum pebant, nec quisquam eorum ad minutum temporis perdurabat.12. V. Hic vero radii in longitudinem producebantur . o. rum aliquis ad perseio terminabatur Spectri totius amplitudo vetaticalibus circulis e capellam, cassiopeae s ductis contineba tur, ut esset graduum fere quinquaginta. Eius medium ad gradum secundum is vicesimum a septemtrione ad occasum spectabat.

11. o. Oblonga illa nebula, quae horizonti adhuc adhaere bat, in altitudinem augebatur Radiorum fasciculus pyramidalis excurrebat fere secundum verticalem Circulum, qui inter capel lam , perseio medio loco ducebatur . In eius fasciculi lumi ne persei s clare interlucebat. Ir. 3. Phaenomen pars occidua citra capellae plagam desinebat borealis porro nonnullos gradus ultra cassiopeae s porrigebatur 1 r. 5. Radii duo pyramidales praelongi, nitidissimi Alter ad , alter ad 3 cassiopeae pertinebant. Post minutum horarium ille evanuerat, hic magis splendebat.

Ir. o. Plurimae radiorum pyramides praesertim ad utrumque phaenomen extremum , quae paullo pol in longitudinem aucte columnarum speciem referebant Phaenomen pars occidua pro duectior, quam hactenus. 11. 1. Obliteratis penitus radiis utrumque phaenomen extremum aequali lumine perfusum erat Medium minus splendebat. 11. r. Borealis terminus valde inclarescebat, radiosque iterum emittebat pyramidales, qui ultra cassiopeae stellas excurrebant. Ir. q.

317쪽

COMMENTARII. 297 gr. 34. Radiorum apices alicubi ultra septemdecim gradus,

quae capellae erat altitudo, assurgebant Luminis centrum subis persei nempe iterum ad gradum horizontis secundum, vicesimum ex septemtrione in occidentem . Sub cassiopea ιε, phaenomenum in lucidum globum, nubis instar, desinebat, qui globus audo diutius perduravit. 12. o. Aequabile, dilutum spectri lumen, radiisque omniabus exspoliatum Splendida illa nubes globi figuram exuerat, versus occidentalem plagam producebatur. x et 48. Adhuc sublustris aer, qua parte phaenomenum apparuerat. Simul nubecula aliquot iuxta albescentes per longam illam, quam supra diximus, horizontalem nebulam apparebant. I a. a. Candor insignis sub M persei. Nonnihil luminis etiam sub capella, atque humero aurigae, quod post temporis minutum fere evanuit.

I a. q. Vix ullum supererat insueti luminis vestigium. Haec prima borealis aurora fuit, quae Bononiae quidem sub astronomi cuiuspiam observationem post hominum memoriam

ceciderit.

319쪽

ACADEMICORUM QUORUMDAΜ

SEARCH

MENU NAVIGATION