Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1748년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

astrorum observationes iunxisset, sputo sanguinis repente Correptus fuit. Febris secuta est, primo vehemens, post remissior, omninoque spem dabat, ut convalesceret; cumque iterum ad con 1uetos labores nondum plane confirmatus redisset, quibus etiam accessit studium explicandae algebrae, quam multis petentibus publice tradere instituerat, vi morbi iterum accrescente, cum incredibilem sui exspectationem fecisset, suosque cives ad spem erexisset summa gloriae, in pso aetatis flore diem obiit Elatus est V Kal. Apr. anno millesimo septingentesimo nono, atque in D. Damiani sepultus. Fuit summo ingenio, singulari modestia, incredibili candore animi, neque post eius obitum alius quisquam in Academia fuit, qui aliorum studia aeque, ut ille, commoveret, atque incitaret videbatur enim ad id natus, institutusque . Nemo

illum non lacrimis, magno maerore pro eo, ut iustum erat, prosecutus est Academia autem sic tuffit, ut mater orba filium unicum . Quod vere possum diceres; hae enim aetatem meam attigerunt, ut facile recorder eius temporis.

In illa Academiae inclinatione accidit, ut Marsilius Pontificis maximi iussu in Italiam redierit ad bellum , quod tum apparabatur, administrandum . Illa belli suspicio brevi tempore sublata est . Quare ipse dimisso exercitu Bononiam se contulit. Eius ad.

ventu Academia primum in maximum discrimen adducta, paullo post recreata est. Migraverat tum Marsilius e paterna in alienam domum , eoque supellectilem suam omnem ex Germania, atque Italia studiorum caussa advectam iusserat asportari. Quare cum Academicos iis, quibus habitabat, tectis recipere pro suo commodo non posset, quippe rem domesticam nondum satis bene constitutam si abebat, prope accidit, ut incerta Academia ubi sisteret, penitus dissolveretur. Ac tum sane actum de illa esset, nisi iacentem, prope exstinctam Franciscus Simon us excepisset,

eamque ad spem aliquam erigens hospitio perhumaniter invitasset. Ad hunc igitur, dum certior sibi sedes constitueretur, e cario principe est deducta

Erat tunc pro a secretis Ioannes Baptista a ZZacoratus, qui Ghe-dino successerat. Hi Stan cario mortuo, cum in omnibus, quae ad a secretis pertinent, summa fide, diligentiaque se praestitisset, merito pro a secretis fuerat habitus; sed postea Bononia profectus id muneris a ZZacorato reliquit. MagZacoratus paullo post Bononia militer proficiscens, aleatio provinciam hanc tradidit osque pro a secretis fuit usque ad illud tempus, quo Acadentia Instituto est adiuncta. Nam post Stancarium propter cala-

62쪽

44 ACADEMIA

mitosissimas migrationes,, turbulentissima Academiae tempora nemo rite a secretis factus est. Itaque rei summa erat apud Becca-xium , maleatium, qui pro eo quantum poterant, ad communem salutem Incumbentes non parum , ut in malis, profecerunt; duorum enim diligentia Academiam universam ab interitu in dicavit

Anno post Academia ad Marsilium rediit, apud quem frequentiores conventus celebrari coepti sunt Agebat tum Marsilius cum Senatu de condendo Instituto, neque dum conditiones con Venexant; cumque eum Academia cura vehementer sollicitaret, q- ter ceteras conditiones id etiam ab Senatu petiit, ut in Instituti aedibus locus Academiae constitueretur . Petendi caussa haec erat: quod neque eum domi suae, quae mox librorum, instrumentorumque omnium inanis futura esset, Academiam retinere con Ueniret , neque errabundam, vagam dimittere. Porro autem nihil Aca demiae iuxta atque Instituto accidere commodius posse exiici mahat, quam si duo tales coetus coirent, essentque ut studiis, si etiam loco coniunctissimi. Senatus ob rei aequitatem, quamdam animi inductionem non libenter modo, sed etiam proli Sepromisit ea res scilicet afflictae, prope iam deploratae Academiae salutem reddere visa est Interea dum haec agitabantur, decessit Dominicus Gulielminus

mathematicus, medicusque excellentissimus . Contra vero in Academiam receptus est Ioannes Maria I ancisius, vir merito, ac iure

magni nominis, qui fuit medicus Clementis XI.

Academia ad Institutum adiungitur , CAP. IV.

E copulanda cum Instituto Academia Senatus Marsit a L

sensus fuerat sed illa nimirum conditione , ut eas leges haec sibi poneret, quae essent ad Instituti rationem quam a Si me accommodatae . Ea re factum est , ut de illis legibus , quas dudum a Morgagno acceptas Academia perpetuo retinuerat, mutare non nihil opus fuerit, eisque non nulla adiungere ex Senatus voluntate. Cum de his ergo rebus inter Senatores Instituti Praefectos, atque Academicos ex variis, multisque seImonibus con V nisset,

63쪽

INsTITUTI. 43misset, hae tandem leges, Senatu videlicet approbante, in Academia valuerunt.

Ut Academici insgne vetus deponerent, neve Inquietis ex il- Io die nomen esset scientiarum, Institutique Academici in o sterum dicerentur. Id gratum fuit multis, qui adscitas illas ima gines, quaesita nomina iamdudum minus probabant. Ab illo tempore princeps Academiae praeses appessatur. Ut Instituti praeses primum locum in Academia teneret sederet proxime praeses Academiis infra hunc propraeses quartum

obtineret locum a secretis. Idem esset vel Instituti, vel Academiae a secretis ordinarii essent non amplius duodecim , numerarii viginti quattuor . Honorariorum nullus esset praefinitus numerus Ordinarius quisque alumnum haberet. His alumnis, cum litterarii Academicorum conventus fierent, potestas daretur introeundi. Quamquam id quidem initio minus necessarium visum est, cum ea potestas nemini non concederetur

Profestare Instituti, quos Senatus creasset, continuo ex oris dinariorum numero essent praeses vero Instituti haberetur tamquam ordinarius, pariter ut a secretis. Omnemquicumque ex Inquietorum academia fuerant , in omni re semper haberentur pro

numerariis.

Praeses Academiae annuus esset, ad quem creandum omnes o dines convocarentur is propraesidem sibi faceret. Sex essent disciplinae, quas praecipue excolendas Academia susciperet, physica , naturalis historia , medicina , anatome , chymica geometria. Cuiusque tituli bini essent academici ordi narii, numerarii quaterni. Quamquam ea lex quidem non ad modum diligenter conservata est concessum est enim multis , ut

a suis saepe titulis, provinciisque discederent Ne quis quidpiam contra claros viros in conventu diceret sine

caussa ac si diceret, eorum, contra quos diceret, existimatio nis ac iam rationem haberet A controversis acrioribus, in quibus nimia persaepe contentione litterati homines ultro citroque se lacessunt, iudicium suum Academia abstineret.

Ne quis quidpiam ederet adhibito Academiae nomine inscia

Academia: quam sane legem non sine aliqua Academiae offensione nonnulli postea transgressi sunt Cum has leges magno assensu Academia partim constituisset, pax tim, quod constitutae antea fuerant , confirmasset, tandem in Insti-

64쪽

Instituti aedibus locum tenuit. Locus ei ad conventus faciendos

assignatus est eo in conclavi, quod conclave inter maiorem aulam bibliothecam est interpositum atque inibi, studii veteris monumento, insigne illud collocatum fuit, quo olim Inquieti utebantur, quodque ex celeberrimi ignani praeceptionibus eleganter depictum , ornatumque Morgagnus ex Foro Livii, cum esset princeps Bononiam transtulit dignum sane munus, quod Morgagnus Academiae afferret, 'uidem ex amicissimi, eiusdemque clarissimi pictoris schola. III Id. Martias anni millesimi septingentesimi quarti decimi,

quo die magno ordinum concursu novum scientiarum Institutum primum apertum est, stetit Academia in illo consessu pulcherrume . Cum enim oratius Institutum conditum gratulatus, ac fausta omnia tum Professoribus, tum civitati universae antiquo more precatus esset, continuo Academiae praeses, qui erat illo anno Franciscus Simonus perhumaniter invitavit, rogavitque Academicos, ut suas publice exercitationes inirent. Quod illi statim fece runt, disserueruntque academici ordinarii duo, Eustachius Man-fredius, Geminianus Rondellus docte sane, copiose. Atque haec prima fuit Academiae in Instituti aedibus publica congregatio. Hic tum Academia Matthaeo Bagano uti coepit a secretis , qui

cum simul a secretis Instituti esset, pari diligentia in utroque postea se praebuit. Fuit ille dies alio etiam nomine longe iucundissimus. Vi 'orius Stancarius multas chartas solutas, dispersasque reliquerat, quas Eustachius anfredius pro veteri, qui sibi cum illo interia cedebat, usu, necessitudine per voluens, incidit in multa, quae si ederet, operae pretium facturum se esse existimavit. Ea erant fere, quae Stancarius partim inter Academiae scripta reposuerat, partim in privatis conventibus recitaverat. Ea ergo in unum volumen coniecta, cui titulum fecit, SCHEDAE A THEMATICAE, in quo etiam ipsius Stancarii vitam eleganti Lsime exposuit, typis edenda curavit, Senatoribus Instituti prae fectis dedicavit. Hi vero, quo die Instituti bene, feliciterque conditi publica gratulatio facta est , statim sub Academicae Xercitationis finem librum praesenti Laurentio Casino Cardinali Pontificis Legato obtulerunt, Mitem Philippo Samperio, qui erat Iustitiae exillifer, ceterisque Patribus smulque Semplaria

plurima in omnes ordines per manus tradi ulierunt: nullum credo librum illustrius, aut magnificentius emissum et se. Fuit etiam omnibus acceptissimus, cum propter rerum, quae in illo conti

65쪽

ΙNSTITUTI. Talentur, elegantiam, tum vero ob suavissimam, quae illis coniuncta erat, Stancarii recordationem.

De Academia forma , ac de iis, illi

in Ins to acciderunt CAP. V.

UT Academia in illa Instituti luce, atque in totius civitatis

conspectu esse coepit, nemo fere Bononiae fuit, illorum quidem , qui aliquam haberent doctrinae opinionem , quin eius sibi peteret societatem . Multi etiam , qui inclinatis, afflictisque rebus salutem plurimam Academiae dixerant, ad eam, cum publicis honoribus,, gloria florere coepit, se retulerunt. Hin tantus concursus, ut ad multitudinem nimiam avertendam iri 1 o saepe Academia fuerit, ut honorariorum numerum praefiniret. Sed iam quae id temporis conventuum academicorum forma fuerit

paucis dicamus quae quidem ab illa veteri, Morgagno principe, inlii tuta , parum illabat. Etenim cum Academici consedissent, primus omnium dicebat a secretis, i quid habebat, vel litterarum , vel librorum ad Academiam , vel ad se missum . Litteras qui dem , si vellet, recitabat es libros ver promebat exponebatque ordine, quid novi continerent, quis edidisset, quo tempore Quamquam si res laboris fuisset,in longi operis , negotium persaepe numerario alicui demandabatura is, qui erat a secretis, summam libri tantum, capita attingebat. Ubi a secretis finierat,

duo deinceps academici, unus ordinarius, alter numerariu meditatum aliquid de scripto recitabant, iique nihil fere in raedium proferebant, nisi quod experimento, aut observationi iungi pos-1et quamquam gratum erat, si quid afferrent, quod in cogitatione sola positum est et sunt enim eiusmodi multa in geo metria , atque algebra praeclare inventa ; sed nihil gratius , quam res ad experimentum deduci posset, sub oculis potari Cum hi finem fecissent, suum uterque scriptum ei, qui esset a secretis, tradebat, ut in Academiae usus reponeret: idque lege cautum erat, quae lectat inam tam diligenter postea observata esset, quam prudenter constituta . Potestas deinde dabatur omnibus ad ea, quae dicta erant, disputandi, vel etiam eXpromendi quidlibet. In quo quidem nemo umquam tanta libertate usus est , quantana

66쪽

Academia argiebatur, per quam vel eos, qui disseruissent om

gare licebat, ne res easdem iterum gravarentur ea ponere , si quid obscurius dixissent. Omnino nihil non commode dici posse vid batur, modo sermones inferrentur iucundi, atque utiles . Sed loci dignitas seu ex bonis etiam rebus interdum mala nascuntur colloquiorum demst alacritatem ac saepe accidit, ut cum duo ex constituto disseruissent, non minimum temporis silentio consumtum fuerit, Academicis aliis alios intuentibus. Sic numerus illorum , qui varios ex tempore sermones sererent, ad paucitatem redactus fuit. Quod si ex iis, quae disputata essent, commonstrari quidpiam aut experimento comprobari oportuisset, id videlicet in conventu pro eo ut commodum Academiae esset postremo loco facere consueverunt, eoque facto Academici dimittebantur.

Atque haec erat primis illis Instituti temporibus academicorum conventuum forma, de qua postea nonnihil immutatum est . Conventus fiebant nullis certis diebus, sed pro Academiae commodo. Senatores praefecti semper praesentes aderant. Cardinalis Legatus, exillifer Iustitiae, aliique civitatis primores semel in annum invitabantur . Is conventus proprie publicus dicebatur, privati alii ; etsi omnibus, qui vellent, adeundi libertas numquam

non dabatur.

Intra haec tempora decessit Iacobus Sandrius homo sane propter eius in Academiam merita, doctrinamque singularem memoria dignus Multi autem ad Academiam accesserunt, quos si omnes numerare velim, nimius in praesertim cum ii plerique sint, quorum si nomina commemorentur, dissicile sit laudibus abstineare. Quis enim vel Ioannem Bernoullium memorans, vel Danielem filium , vel Nicolaum utrumque ex eadem familia ortos emisperare sibi possit a laudandos Quod similiter dico, de Caelesti

no aliano caelestiniano monacho, sui Ordinis Praeposito generali, de Iacobo Ricato, de Ioanne Poleno equitibus nobilissimis , deque Academicis aliis multis quos fama prae ceteris

illustravit. Sed ego omnes praeterire constitui. Tantum mone. bo, propter eorum , qui in Academiam cooptabantur , multitu dinem , anno millesimo septingentesimo secundoin vicesimo VIII Id. Maias legem latam esse, ut ad tres Academicorum Ordines quartus adderetur, adsociatorum dictus , cuius Ordinis magnus repente numerus X stitit iisque ornamentis paucis post mentibus decoratus est , ut omnia haberet paria cum numerariis Sequenti anno, cum Laelius Trioniatius Instituti praeses in

67쪽

INSTITUTI. 49teriisset, 1nque eius locum Matthaeus Bazanu suffect us esset, Institutum atque Academia aliquamdiu a secretis caruerunt omnes interim id munus ad Franciscum Mariam anottum tacite deferebant. Is paucis ante annis in ordinarios relatus fuerat, cum esset admodum adolescens : petiit ab Senatu, ut pro Bagano substitueretur nullum habuit competitorem an no millesimo septingentesimo vicesimo tertio a secretis est a

Inter haec, cum esset Academiae praeses, decessit Antonius Maria Valsalva, qui merito in summis habitus est anatomicis. Post eius obitum sedit in puppi Beccarius, quippe erat pro- praeses gubernacula Academiae tenuit. Anno sequenti e carius praeses factus Pervaserat dudum Academicorum quorumdam mentes ea Opunio, ut qui philosophicis disputationibus verborum nitorem, atque elegantiam non adhiberent, ii de philosophia male me reri viderentur; quo factum est, ut multi latini sermonis te pore capti plusculum sibi in ea re indulgerent, quam Opus erat In eoque studio longe adeo processerant, ut multi iam non inscribendo solum perpoliti videri vellent, sed vel ex tempore disputantes omnes latinae linguae veneres, osculos captarent. Quod etsi ipsum per se dignum laude videbatur, nonnullis tamen venit in mentem subvereri, ne forte aliqui, quod non reque latine scirent, prorsus a dicendo abstinerent, neu propter quorumdam hominum latinitatem rerum pulcherrimarum cognitione Academia fraudaretur. Huic malo Beccarianarum legum vis restitit, namque eccatio praeside lata lex est, ut in privatis conventibus suas quisque cogitationes, qua vellet lingua , explicaret, neu quisquam in disputando ornamenta, nisi modica, quae maxime rebus conia veni Ient, quaereret, Omnibusque, qui vellent, quotidianis etiam , nativis verbis uti liceret Cautum est etiam , ne quisquam admitteretur praeter Academicos, Alumnosque. Ad haec additum est, ut Academia a kalendis novembris ad circiter halendas malas octavo quoque die, nisi quae caussa gravior obstitisset, haberetur singuli, ex ordinariis quidem, numerariisque semel in annum dissererent, ac ne cui tempus ad id, de quo disserere vellet, meditandum deesset, secundum halendas maias omnium nomina e urna educerentur, ut suum quisque diem in sequentem annum sortiretur. Alia etiam lege sancitum est, ut a cuiuspiam libri lectione, quem librum a secre- tis

68쪽

tis legisset, academicae omnes exercitationes, privatae quidem initium caperent. Atque has qui qem leges post Beccarium praesidem Academia usque conservavit. Anno millesimo septingentesimo quarto, vicesimo cum Senatus consulto Abundius Coti in monachus camaldulensis geographiae, atque artis nauticae professor in Instituto faetus esset, continuo quod ius habent Professoreso in Ordinariorum numero ab Academia repositus est ac tum primum geographiae titulus in Academiam invectus. Alter simul ordinariorum ordini adiunctus est vel ad complendum numerum , vel ut Abundi Collinae eiusdem tituli daretur socius. Ab illo anno Academici ordinarii quattuordecim sunt. Neque aliud postea in Academia accidit memoria dignum

69쪽

DE IIS, QUAE IN BONONIENSIS

INSTITUTI ACADEMIA

Ad disciplinas varias illustrandas

tractata sunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION