Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1748년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

EUSTA CHII MANE REDII

De novissima meridiana linea, vi in Diυ Petronii exstat , dimensione , deque exiguis gnomonummotionibus praecavendis. Rog vi superioribus mensibus eum Magistratum, qui aedi

bus Divi Petronii in hac civitate procurandis praeest, ut mihi per eum facultas esset, quo meridianae lineae in iis aedibus a Cassino descriptae, ac tota Europa Celeberrim ad statum recognoscerem , eamque lineam ad mensuram, normam expenderem id, quod diu peroptaveram, sed antehac aggredi

non potueram multis occupationibus impeditus . Cur autem opta-Tem , ea erat caussa, quod cum a postrema eius lineae reitauratione

anni septem viginti elapsi forent, suspicabar ne fortes, tanto temporis spatio, maximum hocce instrumentum quovis pacto Vitiatum , atque ad meridianas observatio nec quod alias acciderat minus idoneum effectum esset. Suspicionem augebat quod potire

habitae minime cum vetustioribus accurate consentire viderentur, neque eamdem eclipticae ad aequinoctialem circulum inclinationem , aut altitudinem poli eamdem ostenderent, quae primis ab eius constructione temporibus inveniebantur. Cum & Viri summi petitioni meae perhumaniter annuissent, omnium instrumentorum , quae in ipsum tunc usum pene eos servantur, copiam mihi fieri mandassent, sub aestivum solstitium ad opus aggressus sum, studium mihi, atque operam adiungentibus compluribus, partim e coetu hoc nostro, partim extra hunc coetum, Viris doctissimis, atque amicissimis in quibus coniunctissimus ille mihi, quoad vixit, idemque, cum morum suavitate, tum mentis acumine, ac mira in technicis praesertim operibus dexteritate in paucis spectatissimus Ioseph Antonius Nadius, in hac astronomica professione collega meus Eum ex omnibus potissimum memoro, quod hic illi nobiscum susceptus labor totius vitae supremus fuerit. Reliquos non memoro, quodis vobis noti sunt,

plerosque omnes coram intueor

Primum ergo positionem exploravimus laminae illius, in templi testudine collocatae, in qua circulare est spiraculum, quo solis radius

632쪽

radius intra templum traducitur. Eam laminam, quae aenea est,

utraque e parte plana, origontis plano, hoc est ipsi meridianae lineae, aequi distantem esse oportet, ut eius positio recte habeat. Invenimus autem ab hoc possit nonnihil aberrare, ita quidem ut foraminis diameter, quae iuxta meridianum protenditur, uno gradu cum quadrante infra horizontem , meridiem versus, deprimatur, diameter vero, quae ex ortu in occasum iuxta circulum verticalem primarium ducitur, fere tantumdem , aut paulo minus, sub horizonte occasum versus inclinetur. Eius aberrationis, quam se mel atque iterum , exquisita libra laminae applicata dimensi sumus, hanc fuisse caussam coniecimus Marmor est quadratum in aedium fornice cum lateribus coagmentatum , ea parte , qua C. 'lum spectat, in modum scaphii excavatum, atque pertusum , In eius cavitatis ima parte inserta est illa quam dixi lamina in cochleis quatUO Cum marmore adstricta. Omne circum spatium superne patet ad solem X cipiendum, imbrium colliquiis ita undique a Versis, ut aqua ex tecto omnis aliorsum defluat tamen fieri nequitquin minimum pluviae in marmor ipsum decidat, cum pluVia aliquid materiae in cavum eius delabatur. Materia illa, sive humo- Te Computrescens, sive gelu obrigescens cochleis vitium inferre, ac laminam ab marmore sensim di Vellere potuit. Eius rei indicium

fecit , quod cocti leo miri ime omines αδ αp e lascivi coctili dii suIS

intortae repertae sint, sed quarumdam ex iis capita ita prominerent, ut laminam non tangerent. Sed qualiscumque demum eius rei fuit caulsa, illud subductis rationibus comperimus, tantilla luXatione modo spiraculi centrum iustum postum servet J nusquam meridianas observationes vitiari posse, quod sensu percipi queat. Postquam haec de lamina comperimus, ad reliqua expendenda perreximus praesertim vero diligenter investigandum erat, an centrum spiraculi initio meridianae lineae, unde eius diviso incipit, ad perpendiculum immineret, quemadmodum ad perfectum instrumenti usum requiritur, an ab eo positu lapsu temporis declinasset, quod ex laminae illius obliquatione suspicari facile erat . Itaque perpendiculum e centro foraminis ita demisimus, ut nonnihil a

pavimenti contactu distaret. Filum erat tenue ex aere ductum,

valido appenso pondere probe distentiam . Perpendiculo vas illud

ligneum quadratum supposuimus, cuius vasis, at oue adeo instrumentorum omnium huc pertinentium , descriptio exstat in ea enarratione, quam de hac meridiana linea vernaculo idiomate Guliel- minus anno DCLXXXX Bononiae vulgavit . Perpendiculi

pondus intra hoc vas in aqua excepimus, quo citius ab oscillando

633쪽

conquiesceret uas ita aptabamus, ut eius lateia ad horizontem rectae isent, Morificii punctum medium, filis decussatim ductis distinctum, perpendiculo congrueret. Ubi congruebat, neque perispendiculum quicquam agitabatur , quadratum vasis fundum graphio in pavimento circumscripsimus, submoto vase, eius quadrati centrum ductis diagoniis designavimus Mirum dictu quam exacte centrum hocce cum meridianae lineae initio conveniret, quod quidem initi una est ad caput ipsum regulae ferreae pavimento instratae, atque in medio puncto latitudinis eius regulie . Supposito rursum vase , ast eius laterum , atque angulorum positu permutato, denuo periculum fecimus. Idem atque antea punctum ipsissimum inveniebatur . Liquido nobis constitit, etsi luxata erat lamina, foraminis centrum a verticali linea minime deflexisse Iam perpendiculi longitudo , quae gnomonis altitudo est, ex verticali hoc puncto ad centrum spiraculi pertinens, ad mensuram eXigenda erat Iusta perpendiculi mensura est partes centum X iis , quae in regula ferrea incisuris distinctae sunt. Hae porro singulae millenas particulas habent, cuius divisionis modulus exstat iii templi parastade ad caput gnomonis lamina auri calceae incisus;

itaque perpendiculum esse oportet harum particularum centies mille . Hanc mensuram an servaret, ut experiremur, praesto nobis fuit rogiala illa pes se docis, septiansirit clxcite longa, qua

Cassinus usus fuerat, cum anno DCLXXXXV gnomonem reaptaret. Ea ex asserculis ligneis tribus per claviculos invicem consi xis digiti unius crassitudinem , latitudinem quatuor habentibus, compingitur Regulae caput alterum bracteola ex auri calco con vestitum , exaequatumque est, alteri lamella alia tenuis appositata, quae nonnihil ex regula prominet, ac sensim gracilescit, quo eius acies in spiraculum inseri possit Asserculorum commissuras probe firmas, nec minimum laxatas comperimus, nimirum quod regula et hisce annis in umbra, ac procul ab humido aeris accessu serva ta fuerit. Hanc itaque regulam traiecto per meridianae spiraculum funiculo ita suspendimus, ut ea, quam dixi, prominentis lamellae acies ad meridionalem spiraculi marginem applicaretur, quo fiebat, ut regulae caput deorsum spectans minime meridianam tangeret, sed digiti circiter intercapedo interesset consulto enim regulae totius cum prominente lamella longitudo nonnihil iusta perpendiculi altitudine brevior effecta fuerat. Eam intercapedinem X modulo dimens , particularum sexdecim deprehendimus. Exinde regulam ad marginem spiraculi boreum admovimus, ac rursum

quantum a meridiana dehisceret mensura eSploravimus, ac parti-

culas

634쪽

culas duodeviginti reperimus. Hic vero maximι nobis ex utriusque mensurae collatione voluptas oblata est. Cum enim ex hisce mensuris appareret borealem spiraculi oram particulis duabus meridionali altiorem esse, id ipsum cum illa antea inventa spiraculi obliquatione examussim quadrabat, quemadmodum trigonometrica ratione supputavimus. Itaque non dubitavimus, quin centrum foraminis, quod mediam inter utrumque marginem altitudinem habet , tota regulae longitudine, ac praeterea particulis eiusmodi septemdecim supra verticale punctum attolleretur Post haec regulam in pavimentum demisimus, eamque iuXta meridianam extendimus, capite altero, quod exaequatum est, ad Verticale punctum applicito cum vero tantae longitudinis regulam nonnihil flexilem esse necesse sit, sedulo curabamus, ut quam rectissima iaceret, neve in dextram , aut laevam partem deflecteret. Ubi ita composita erat regula, nonnihil intervalli intererat, quominus lamellae ex altero capite prominentis acies ad centesmam meridianae divisionem pertingeret. Intervallum illud particularum modo I , modo I videbatur , iterum enim ac tertio mensuram hanc egimus, sed bis sexdecim, semel quatuordecim particulas invenimus. Regulam eodem pacto ex centesma ducentesimam

divisionem versus extendimus, ac tantumdem intercapedinis relinqui observavimus. Qua re aulae lana cum exstante lamella longitudo a partibus Centum millibus deficiebat. Eis hoc experimento satis superque de perpendiculi altitudine constitui posse videbatur, postera tamen die lubuit postremum hoc

de aptanda meridianae regula iterum experiri. Reputavimus enim fieri posse, ut dum regula meridianae insternitur, non tantum in latus quod unum a nobis cautum fuerat secundum latitudinem flectatur, sedin secundum cras Studinem proprio pondere incurUetur quippe quae tribus, ut duxi, asserculis coalescat, quorum medius extremis duobus superimminet. Sive ergo X tremi duo asserculi in pavimento iaceant, necesse esse medianum utrique superexstare,in flexilitate sua in medio deprimi, ac duos reliquos ad se trahere, neque permittere ut regulae longitudo eadem maneat, atque dum regula de spiraculo libere pendet; sive medianus quidem asserculus meridianae applicetur, duo autem extremi singuli

altero capite cum mediano confixi, uero ad pavimentum , ac meridianam pertingant, tamen non dissimile quiddam contingere oportere. Id vero experiendum erat an regulae longitudinem adsensum minueret. Ad hunc ergo nobis evellendum scrupulum ita

Iegulam meridianae aptavimus, ut iis in locis, in quibus regulae

635쪽

incurvatio maxime metuenda erat, fulcra supponeremus , quo reis gula, quam maxime fieri poterat, obrigesceret, ac sese in rectitudinem distenderet Attamen discrimen illud, quo regulae longitudo partibus centum millibus deficiebat, nihil imminutum deprehendimus quin eius intervalli mensuram particularum Is aut II deis finivimus, cum pridie 4 aut i is aestimatum esset. Denique ne in hac re pervestiganda quicquam reliquum facereismus, eamdem regulam, quae hactenus latiore sui facie meridianae

lineae aptata fuerat, in latus secundum crassitiem aptavimus, ac Tursum, miro consensu, I , autor particulas relinqui notavimus, quominus centum lineae ferreae divisionibus adaequaretur. Ex his conscitur gnomonis altitudinem iustam esse, atque ad congruam mensuram exactam , particularum videlicet centum millium Unius enim, vel alterius particulae excessus, qui ex observationibias praesertim prioris diei consequitur, vel nullus revera est , vel in meridianis observationibus plane contemnendus, quippe qui unius, ut maxime, secundi scrupuli discrimen in altitudinum mensura sibi deposcat. In quo mirari tibi tantam esse huiusce aedificii firmitudinem, ut totis septem viginti annis neque parietes subsederint, neque testudinis compages minimum loco cesserit, quod sensu percipiatur. Si enim vel maxime ambiguum

illum cluariam particolarism errorem viguo aedium motu , ac

non potius luxatae, ut supra dictum est, foraminis lamina tribua mus, omnino discrimen hocce quadragesima Octava unciae parte minus esse inveniemus

Ne quid dissimulem , idem experimentum , de regulae longitudine ad meridianae divisiones expensa, antehac tentatum a nobis fuerat biduo, aut triduo priusquam regulam de spiraculo suspenderemus, inuantum tunc aestimavimus, defectus a particulis centum iam illibus erat particularum earumdem quatuor viginti, sed tunc videlicet incuriosus regulam tractabamus, neque seduIam operam dabamus, ut rectissima iaceret. raeterea nonnullis a postremo experimento elapsis diebus, tertio mensuram hanc summo studio peregimus, Meum , quem dixi defectum , trium haud amplius particularum , non sine admiratione invenimus . Huiusce rei caussam cum scrutaremur, meminimus eam e lamellis auricalceis, quae ex regulae capite altero exstat, eadem die nonnihil flexa re. curvatamque repertam esse, ac rursum a me ipso complanatam Curvatam autem coniecimus, casu aliquo, an data opera, dum multis diebus, nemine curam gerente, in templo iacuisset ac fota

636쪽

394 opus cuti i

ataque prioribus mensuris, quas supra retuli, omnino fidendum a

bitror tametsi fateor optandum esse, ut certior aliqua ratio altitudinis perpendiculi ad lineae divisiones exigendae Xcogitetur, quo omnis illa ex regulae flexibilitate suborta dubitatio vitetur. Per eosdem dies, quibus haec singula exploravimus, tempus quoque appulsus solis ad lineam hanc meridianam e horologio oscillatorio quotidie notabamus. Ad haec aequales ante ac post meridiem solis altitudines quadrante astronomico, earumque altitudinum tempora ex eodem horologio observabamus , atque horura temporum comparatione, vulgata methodo , verum meridiei tempus praefiniebamus, non neglecta correctiuncula, quam propter exiguam solis a circulis parallelis deviationem iis observationibus adhiberi astronomica ratio postulat. Et si autem ter accidit, ut tempora, quibus solaris speciei centrum in meridiana observabatur verum meridiei tempus ex altitudinibus elicitum nonnihil anteverterent, exiguum tamen erat discrimen illud , quippe duorum triumve, haud amplius, temporis scrupulorum secundorum neque id tanti faciendum reputavimus , ut propterea lineam ab meridiano positu declinasse suspicemur, quo positu Cassinus eam initio collocaverat,' etiamnum mansisse invenerat , dum anno MDCLXXXX eam expenderet praesertim cumin exiguo quadrante, quippe bipedali, uteremur in propter eius Conclavis, in quo versabamur, Conditionem, ac nonnullorum aedificiorum ob

stacula, haud satis a meridiano dissita seligere nobis liceret observandarum altitudinum tempora .

Reliquum erat, ut in singulas ipsius lineae partes mensura, milia

bella inquireremus. Mensuram quod spectat, acus duas tenues in arundine tereti ita confiximus, ut cuspides nonnihil exstarent. Cuspidum intervallum fecimus ex eo, quem dixi, modulo partium

quinque millium . Curavimus, ut acus probe adstrictae essent, ne inter metiendum minimum nutarent Arundo ita meridianae admovebatur, ut acuum altera unam e divisionum incisuris cuspide attingeret, simul alterius acus cuspidem observabamus, an in aliam incisuram quinque modulis dissitam sponte sese immitteret. Id cum quinta quavis incisura examussim succedebat, initio X ea diis visione facto, quae centesima a puncto verticis numeratur in partem utramque . Supervacuum duximus reliquas lineae divisones singulatim expendere, praesertim cum Guliel minus testetur summam in ea dividenda ab artifice peritissimo subtilitatem servatam

neque eiusmodi divinones in ferro temporis lapsu vitium corn*

637쪽

Denique ad librationem peragendam maxima sedulitate aggressi

sumus. Cum autem immensa operae futurum esset marmora ipsa, quae regulam ferream gemino ordine hinc inde stipant, recognoscere, quod geminus ille ordo e frustulis quam plurimis brevioribus coalescat, sat habuimus libramentum regulae ferreae ad binarum quarumlibet divisionum puncta investigare Canales igitur tres , aut quatuor ligneos ex iis, qui sub tectorum suggruiadis ad pluviam excipiendam locantur, ita fibulis necti curavimus, ut canalem unum effcerent, cuius longitudo ab verticali meridianae pun- praeterpropter ad centesimam divisionem pertineret. Commisissurae charta empore lica in fartae erant Canalis Cavitas cerum in inducta, ne quid aquae difflueret, aut ab ligno combiberetur Canali iuxta meridianam collocato id aquae infusum est, ut ex altero ad alterum caput continens aquae superficies esset. Dehinc eo instrumento, quod in memorata enarratione descriptum exstat, illa, quae dixi, regulae ferreae pune a singula cum aquae supersicie libravi naus. Singulorum libramenta cum libramento verticalis puncti, quod ad meridianae initium est , contulimus. Ita apparuit quanto punctum quodlibet supra verticale punctum attolleretur, aut sub eo deprimeretur . Promoto e centesima ad ducentesimam divisonem canali librationem prosecuti sumus, initio facto ex eo lineae

meridianae puncto , HO post xcmiam iam urticali libratum fue

sat atque ita porro ad meridianae X tremum perreximus. Tribus omnino canalis positionibus librationem absolvi naus. Hac vero opera multae nobis ne contemnendae meridianae fer reae inaequalitates se prodiderunt; neque enim praeter unum, aut alia

terum punctum ullum invenimus aliud, quod cum verticali puncto ad libram accusat exsi eret, sed omnia altiora, vel depressora erant, saepius tamen altiora, neque fere depressiora, nisi qua linea columnas templi duas pers ingit. Ma ltitudo ad quartam quinquagesimam divisionem reperta est, ubi nius' quadra aginta partacularum errorem deprehendimus Maxima depressio particularum et ad punctum divisionis centesima sexagesimae. Id quod ostendit perpetuo attritu magnum hocce instrumentum vitiari, ac partes quasdam regulae ferreae introrsum adigi quasdam exsilire ut de marmoribus taceam , quae plurimis locis luxata esse vel ipso aspectu patet. Quod autem verticale punctum minime Iu Ea tum sit caussam fuisse arbitror, quod circa illud meridianae caput pavimentum amplioribus, ac longioribus marmoribus inster

nitur.

. Itaque auctor esse , ut, cum re aptabitur, praelongis latisque la-

638쪽

396 OPUSCULA'. minis marmoreis tota utrimque insterneretur. Neque enim arbutro Viros amplissimos, qui tam splendido aedificio praefecti sunt,

passuros, ut in exquisitissimo instrumento, cum quo vel magnitudine, vel observationum in eo habitarum celebritate Comparari facile potest nullum , quicquam ad summam perfectionem desiderari possit. Interim ad eas saltem observationes, quae postremis hisce temporibus habitae sunt, emendandas, ex compertis partium singularum libramentis tabellam concinnavi Ex ea tabella postquam altitudines solis prope utrumque solstitium hoc superi re anno observatas correxi prodiit mihi eadem praeterpropter poli altitudo, quae primis a meridianae constructione annis e Cassini observationibus colligebatur. Eclipticae vero obliquitatem quod attinet, fere eamdem reperi, quam ante adhibitas correctiones constitueram, graduum 3. 28

cum semisse, atque adeo dimidia scrupuli primi parte minorem,

quam quae ante annos o vel o inveniebatur. Ut profecto nisi elarissimorum Virorum Maraldi, ac Malegie vi observationes repugnarent, pro certo assirmare non dubitarem eam obliquitatem aetate nostra imminutam esse, quemadmodum Min meis epheme-xidum protegomenis digio clarissimum equitem Lo villaeum ar-hitrari postmodum legi in actis eruditorum , quae ipsit vul

gantur,

Verum de hoc argumento, iuxta atque de aliis omnibus, quae solaris motus mensuras huius meridiana ope definiendas spectant alias dicam. Omnes enim observationes a Castino, Fabrio, Men-golo montanario, Gulielmino , ac viris aliis clari mimis, hoc gnomone a prima eius descriptione habitas, summo studio conquisivi, atque collegi, easque cum nonnullis adnotationibus meis aliquando vulgare cogito. Qua collectione nescio an quicquam

utilius habitura sit ea disciplina pars, quae ad constituendum de

astronomicis elementis pertinet.

Sed ad rem nostram ut redeam, Iubuit nobis inter haec quiddam experiri, quod ad observandi subtilitatem magnum momen tum habere poterat. Id vero tale est. Cum radius ilis per foramen traiicitur, ea species, quam in pavimento circumscribit, mi nime firma est, sed tremore quodam, ac subsultu veluti fluctuat, atque ea agitatio eo est insignior, quo longius a foramine radius excipitur itaque in hoc tantae altitudini gnomone longe est maxima, id quod specie marginum discrimen nonnihil ambiguum , observationem subdubiam essicit. Huic incommodo praesens remedium esse docet Vir celeberrimus Philippus Hiieus , si lamina

639쪽

in qua spiraculum est gnomonis, obtegatur, ne sole incalescat, ac ipso demum meridie puncto retegatur, tremorem enim dum ex concepto in lamina solis calore proficisci. Huiusce rei periculum semel atque iterum fecimus. Die 1 Iunii duabus, tribu Due ante meridiem horis laminam diligenter obteximus ipso meridie aperuimus,' subsultus quidem ille momento temporis nonnihil minor, quam ex more, alicui nostrum aestimatus est, sed statim ad consuetam magnitudinem auctus. Die I in meridie ita laminam undique obsepsimus, ut nulla ex parte solis lumen intra illud sepimentum se immittere posset, atque hoc pacto septum ad proximum meridiem servavimus. Ubi solem admisimus, continuo species subsultare, atque agitari, nihilo minus, quam ubi lamina in aprico relinquitur. Itaque quod viro clarissimo in mino. Tibus, ut arbitror, gnomonibus successit, in maximo hoc nostro minime succedit Opinor tamen perdissicile huic ex tremore incommodo occurri posse, neque fortasse eius caussam ab calore petendam esse. Saepissime enim expertus sum eumdem specie subsul. tum si modo eius magnitudinem ex angulis aestimemus per aestatem , atque aura frigidissima per hyemem , cum ni in sole non liquesceret, modo aeque purum stet caelum sudo enim , a XLmum hunc tremorem fieri obducto minimum, atque interdum

nudum.

Finem faciam ubi de universo hoc gnomonum negotio id notain vero etsi minime dubium est, quin firmissima quaeque, ac vetuis stissima aedificia sensim exiguo motu subsidant, eorumque Compa. ges laxetur, tamen maximam in gnomonibus diu servandis dissi. Cultatem minime e parietum, aut fornicum motu, sed ex ipsa soli, in quo mensurae peragendae sunt, attritione oriri. Huius rei documento esse potest, quod gnomon hic totis septem ac viginti

annis nihil, quod spectat altitudinem , ac perpendiculi positum

vitii contraxerit, aberrationes vero quam plurimae in lineae ad hor1zontem positu acciderint tametsi hoc temporis spatio, ac praese tim anno DCCIII haud semel terraemotus, ac succussiones sat notabiles Bononiae exstiterunt. Ac ne postremis tantum hisce annis casu quodam id contigisse arbitrer, illud facit, quod cum anno MDCLXXIII nempe annis a prima gnomonis constructione dum deviginti Montanarius hunc eumdem gnomonem Apenderet, eadem fere methodo atque a nobis factum est, nihil omnino in peripendiculo mutatum invenerit, meridianae tantum marmora ab horizontali positu minus tamen quam nunes alicubi declinasse,

ipse compererit. Eius rei exstat apud me enarratio ab ipso Mont

nario

640쪽

98 OpUSCULA.nario conscripta, atque ad Cassinum missa, quam pridem Marat-dus mecum communicavit , aliquando edendam cum reliquis omnibus, quae huc pertinent, quam enarrationem qui legerit nihil ad summam in hoc negotio subtilitatem desiderari fatebitur. Hisce de caussiis adducor , ut existimem in novis nomonibus Construendis, quoties loci opportunitas fuerit , praestare , in soli s species minime ex aedificii concameratione in pavimentum, sed ex pariete in oppositum parietem proiiciatur, atque in hoc meridiana linea verticaliter erecta sit circuli vero illius imaginarii, cuiuo meridiana tangens est, semidiameter horigon talis sit; sive, ut recepta phrasi utar, pro umbra gnomonis recta, umbra versa in meridiana notetur. Id neque in ea, quae est aedium Divi Petronii, dispositione fieri poterat, neque, ut factum fuisset, ullus erat ad parietem ascensus, quo pecie locus die tim notaretur, itaque Onsulto a Viro summo in pavimento descript linea . Sed ubi ad

parietis altitudinem accessus pateat, omnino hanc meridianae scribendae rationem praetulerim . Quum enim in pavimento describitur, parietum, fornicis,is pavimenti ipsius luxationibus est obnoxia ς quum in pariete nihil ex pavimenti vitio m tuendum rataque in huiusce scientiarum nitituti observatorio, quod maximo omnium plausu tandem surgere gratulamur, illu

strissimis , atqiae encelsis Vixis Iristitiati Moderatoribus , quorum

studio , ac vigilantia exspectatissimum hoc opus urgetur , suaserim ut si in supremo conclavi sinuemadmodum arbitror meridianam Iineam describi velint, eam verticalem statui iubeant. Pulchre enim accidit, ut ad alterum eius parietis caput, qui paries meridiem interiori facie spectat, scalare illud cochlidium reptet, fenestris aliquot adapertum, ex quibus Oculos, manusque parieti illi admovere liceat. Nam praeterquam quod eiusmodi lineae postus, Ob eas, quas attuli caussas, firmior erit, si forte suspicio sit quicquam vitii accidisse, nullo ad id deprehendendum opus erit librationum machinamento Tantum suspenso iuxta meridianam perpendiculo omnes eius in omnem plagam errores detegi, ac mens tkiis comprehendi, nec dissiculter corrigi poterunt. EUSTA,

SEARCH

MENU NAVIGATION