Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1748년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

EUS TACHII ANFREDII

De novissimis circa morum siderum errores

observationibus

AD ILLUSTRISSIMUM, ET REVERENDISSIMUM

ANTONIUM LEPROT TUM

ARC HIATRUM PONTIFICIUM

EPISTOLA,Tsi a mathematicis subtilitatibus abduxit te iampridem gravissimum medicinae apud principes Viros faciendae munus, hancque unam curis omnibus anteferre nunc praesertim te decet, posteaquam supremus christianae reipublicae moderator Clemens XII P. M sapientissimo , quo excellit iudici, tibi ipsi servandam, custodiendamque cum valetudine sua publicam felictitatem concredidit facis tamen, Leprotteallustrissime, pro con

suetudine tiaa, ac pro estori illo in optima quasque artes animi

studio, ut mathematicorum meditationes non modo libenter e gas, sed interdum & curiose Xquiras, eas praesertim, quae circa astrorum motus versantur, qua facultate in primis te adolescentem delectari, eamque nobiscum Bononiae excolere summa cum iucunditate memini. Itaque saepe ex me requiris, ecquid tandem statuendum habeam de annuis illis inerrantium siderum evagationibus, de quibus superiore anno tractatum Viro minentissimo eidemque maximo litterarum fautori Ioanni Antonio de Via S. R. E. Cardinali inscriptum vulgavici ullamne earum evagationum

probabilem caussam aut ipse postmodum excogitaverim, aut ab aliis propositam acceperim , quando haud pauca de hoc argumento inmania, atque Anglia ante annos aliquot a Viris doctissimis Conscripta , nunc vero de imum post opusculi mei eduionem ad nos allata sunt. Ego quidem quaestioni tuae satis me fecisse arbitrabar, cum rescriberem nondum de tam miri plice nomen caussis quicquam mihi compertum esse . Tu autem, quantum intelligo, hanc quas silentii mei excusationem minime accipis, urgesque, ut paullo explicatius enarrem , quid ego in hac indagine observando sive Iepererim, sive tentaVerim , quousque vero alios in ea processisse ψpi-

642쪽

6oo OPUSCULA. opiner. Obsequor igitur voluntati tuae. Habes epistolae loe eom.

mentariolum astronomicum , quem per otium legas, si quando nihil erit, in quo melius quodcumque tibi est otii impendas Primum autem de conatibus meis, tum vero de aliorum meditationibus dicam . Quin age materiam hanc omnem, quae mihi recensenda est quemadmodum a librorum scriptoribus fieri solet, in capita, seu mavis membra, aut articulos tibi distinguam , si forte interruptio,& requies illa lectionis minus habeat taedii, quam perpetua, a Gon

tinens enarratio. I.

De iis , qua nuper a nobis observata sunt circa annuos

stellarum errores

C Um ad investigandas fixarum aberrationes duplex potissimum

ratio esset, altera ex altitudinibus, altera ex temporibus meridianis, priorem equidem harum rationum non omisi, sed in ea persequenda mihi satisfacere non potui . Requirit enim , ut arbitror, hoc observationum genus telescopium praelongum, Vel

immobile, vel certe immobili plano adfixum, ac micrometro instructum , cuiusmodi instrumento collocando idoneum locum nondum sum nactus. Multarum quidem fixarum altitudines, easque singulas aliis anni temporibus captare soleo murali semicirculo pedum quatuor iuxta meridianum aptato , sed quam parum tuista haec ratio sit ad annuos illos errores accurate definiendos, experiundo didici. Saepe enim eiusdem tellae altitudines duobus, tribusve continentibus diebus observatae magis inter se se dissidebant, quam quae plurium mensium intervallo repetitae forent, id quod praesertim ex ancipiti scrupulorum estimatione in semicirculi limis ho, necnon ex eius fili, quod scrupula indicat, inconstanti te nissione oritur; quibus incommodis quo minus remedia afferrem multa impediebant, atque etiamnum impediunt, quae prosequi

longum foret. Dimis sis igitur altitudinibus curam omnem eo contuli, ut ab e Grationum de rearum leges se quarum cognitione cauillarum investigatio pendet ex meridianis temporibus, si qua ratione possem, assequerer, quae methodus tametsi neque dissicultatibus caret, neque forte ad eam subtilitatem perducit, quam in hoc negotio spectamus, una mihi reliqua erat, quam experiri possem . Itaque fixas

643쪽

quatuordecim prae omnibus elegi, eas videlicet, quae fere prima magnitudinis classem constituunt, quarum praesertim tempora quam saepissime possem ex horologio notarem, cum muralis illius instrumenti planum pertransirent, videlicet aldebaran, capellam ,

riget, orionis humerum sequentem , sirium, procyonem , cor hydrae, cor leonis, caudam leonis, spicam virginis, areturum , cor scorpii, lyram, fomali aut Harum nonnullas toto anno Observa re licebat capella etenim, rius, arcturus lyra vel in ipsa con iunctione cum sole mediocribus teles copiis cernuntur. In aliis non aeque succedebat, quod instrumentum in loco haud satis tene bricoso sit positum; itaque diurna harum observationes rariores mihi fuerunt. Ex hisce stellis quatuordecim , si singula cum singulis componantur Combinationes xc exsistunt, ac totidem mihi prodibant series differentiarum temporis , quo duarum earumdem tellarum altera alteram in eius instrumenti piario per totum annum praecedere , aut subsequi observabatur . Et si vero iam inde ab anno DCCXXVII in arcturo, ac sirio, non inullisque aliis hanc indaginem aggressus fueram, proximo autem anno de sngulis illis, quas enumeravi, observandis consilium ceperam, multa nihilominus intervenerunt, uominus series quantum optaveram plenas, absolutasque in hanc

iem mihi comparavexim 3 Ham ει α bicrarii ad Qxsas, plurimum

tempestates experti sumus, Me mense Octobri DCCXX1X ad Maium MDCCXXX opus abrumpere me coegit insolita quaeis dam, ac minime tolerabilis horologiorum inconstantia. Ceterum e seriebus illis utcumque imperfectis, ac mutilis satis de stellarum evagationibus liquebat manifesta enim inter duas quaia libet apparebat temporis inaequalitas, in illis praesertim , quae plurium horarum intervallo ad meridianum allabuntur, atque haec inaequalitas ipsa ordinem aliquem servare, a praeter propter nisnuo spatio absumi videbatur, s modo motus fixarum , sive praeces.sionis aequinoctiorum rationem haberem, quae tametsi stellas omnes aequaliter in longitudinem promovet, earum tamen ascensiones , atque adeo tempora haud aeque in omnibus auget Exempli loco e ce tibi seriem temporum a capellae ad lyrae transitum ex mense No.

vembri DCCXXVIII ad Octobrem MDCCXXIX, ubi iterum

moneo transitus liosce ad muralis instaumenti, non vero ad meriadiani planum pertita eri de correctione enim indaganda, qua ad ipsum meridianum reduci queant , sollicitus non fui , quippe qui non ascensiones ipsas stellarum, sed ascensionum tantum mutatio,

ne quaererem

644쪽

6oa Opus CULA Tempus medium a capelu ad diram in plano infrumenti muralis

8 Februarii PMartii

Iulii

9 Septembris

sApparet in hac serie differentiam temporis inter duas hasce stelialas perpetuo auctam ex mense Novembri MDCCXXVIII ad Imlium anni subsequentis , exinde ad Octobrem rursum imminutam Nam quod interdum hic ordo unius secundi scrupuli saltu pertur-hetur, quod hic Ianuario praesertim accidit, ipsarum observationum dissicultati tribuendum esse facile harum rerum perit agnoscent. Cum autem inobri anni DCCXXI differentia temporaria adhuc decrescens fuerit horarum i r ue, ordo ipse ostendit eam differentiam inveniendam fuisse sub finem Novembris, si tunc eam observassem, circiter horarum I 3 293, nempe minorem sec. 2 , Velago, quam exeunte Novembri Anni DCCXXVIII observata fuerat, id quod optime cum aequinoctiorum praecessione consentit, quemadmodum mox ostendam. Ex quo patet evagationis periodum annuo spatio absolvi, atque una intelligitur murale instrumentum toto hoc tempore eumdem positum satis firmiter servasse, saltem quantum ad hocce observationum genus necelle erat. Non exspectas, opinor, ut series reliquas,c e aliis stellarum pa- Iibus collectas, reseram. Faciam id, ut spero, alias, cum nempe si

645쪽

frequentiores observationes habuero, raempe ad singulorum saltem mensum initia, ac medietates, biennali saltem consensu comprobatas iam enim hanc indaginem sane in astronomia nobi lissimam persequi mihi certum est, 'orologio nunc utor valde aequabili mecum hanc curam partiuntur socii complures quos in eo opusculo memoravi, praesertim vero Eustachius Zanottus, qui mihi publico decreto ad observationes adiutor est datus Adiunxit his se nuper Ioseph Roversius iuvenis studiosissimus. Ad iunxit Franciscus a notius in quo quantum mihi sive ad observandum, sive ad meditandum praesidii accesserit, quid attinet diceres Hominem nosti. Illud potius eX spectas, ut tibi indicem, quem ordinem , quae tempora, quas denique leges annuae illae aberrationes servent, quantum in hanc diem coniicere potueri . Ego vero, Leprotte Orna tissime , quas leges non servent facile agnoscere, tibique certo significare possum; quas servent non tam facile possum . Itaque hoc primum certo nunc tibi assirmo, quod in meo opusculo timide tantum, dubitanterque asserueram te vagationes fixarum abs me observatas nihil conamune habere cum annua illa opernicanorum parallaxi, cuius leges in eo libello explanavi. Multarum quidem stellarum comparationibus hoc ostendere possum , ac nulla

fere est e sexiebus illis, Queri mori mari sessio Oincat . Sed unam ,

atque alteram tantum omnium instar afferam , ubi tabellam praemi sero, quam mihi concinnavi, e qua elementa omnia depromas ad

describenda ellipses, quas singulae illae stellae quatuordecim in copernicana hypothesi annuo spatio percurriant, quemadmodum in libro illo declaravi.

646쪽

Tabula elementorum ad exnndendas aberrationum leger tu sellis prima magnitudinis

tio Longitu

Latitudo

ta rata

IO O

Baa 3 is

23 I

Spica Virginis

192 219

Cor Scorpii l

88 Foma haut l

2 Is

Primum exemplum petam ex Ilis capellae, ac lyrae observationibus, quaru lan seriem supra posui. Ut ergo facile inveniam, an hae cum paragallaxeon legibus consonent, utor ea methodo quam in meo opusculo indicavi articulo a o. Describo scilicet seorsim in charta ellipses duas, quas utraque haec stella apparenti motu percurrit in copernicana hVpothesi Ellipseos utriusque semiaxem transversum CFig. I ME, ita tuo Partium o arbitrariae longitudinis, semia Res vero coniugatos OF veli Rectabula supra tradita pono in capella partium earum. dem 38, in lyra 88 . Quoniam vero harum stellarum latitudines boreae sunt, extremum inferius Rcisis coniugati utriusque ellipseos, quod extremum meridiem spectat, illud erit, in quo Aelia apparebit, quo tempore soli coniungitur, extremum vero aliud O ad boream pertinens , in quo ipsa versabitur, cum soli opponitur. Deinde cum in omnibus tellis evagationis ordo i Sta hanc hypa -

647쪽

thesim a coniunctione vortum versus procedat, nempe ad dexteram schematis partem, ubi punctum ellipses enim hasce ita exhibere soleo, quemadmodum in convexo suprenace sphaerae spectarentur oculo ad boream converso' ac propterea primus quadrans a stella post coniunctionem peragrandus sit I M, quadranti huic numerum 1 ceterisque quadrantibus numeros , 3, 4 ordine adscribo. -

Ad haec diametris hi, m circulos duco B , BG, quo rum Circulorum ope iuxta ea, quae tradidi articulo rq eius libri , apparentia stellarum loca in earum ellipsibus facile ad tempus aliud quodvis inveniam . Ut ad inveniendum punctum ellipseos in quo capella apparebit Decembri ineunte, longitudinem stellae, quae in tabula consignaturi gr. 18, subduco e longitudine, quam sol initio Decembris obtinet t. Reliqua sunt signa 3 gr. at fave gr. et i, id quod ostendit stellam in secundo a coniunctione quadranta te apparituram . Subducto igitur solido quadrante , reliqui fiunt gr. 8 sumendi in secundo quadrante circuli, scilicet X puniet M versus ut habeatur punctum peripheriae C. Ex eo puneto si linea. Occulta ducatur ad Μm normalis, ellipsim secans in puncto , erit hoc ipsusnisu iactum , quod quaeritur, in quo scilicet stella iuYta

paralia Xeon canones ea tempestate anni versabitur, atque lao pacto undia alia ootlibo doso1 res promptum est . quemadmodurni

hic praestitum vides, tam in capella, quam in lyra ad singulorum mensium initia. Denique ut apparentia stellarum loca ad poIos aequatoris res ram per centra ellipseon F diametros duco X XV, quae declinationum circulis respondeant, nempe ad axes coniugatos OR , OR ita inclinentur, quemadmodum utraque stella requirit, ac tabula superior ostendit, in capella scilicet gr. 5 49, in lyra gr. 3 a , quantus in hisce stellis es positionis angulus, quem circulus declinationis uni circulo latitudinis continet porro diametri XV in utraque hac stella ad ortum propendent eX parte superiori quod utraque ad ascendentem eclipticae semicirculum pertineat, Postmodum diametris XV duas alias normales diametros duco O , Ω q, quae circulorum aequatori parallelorum portiones eΣhibeatat, quarum Xtremum ortum, occasu ra spectat, si stellae ad polos Daundi referantur. Denique ellipses seorsim descriptas ita inter sos cona pono in eodem plano, ut earum diametri Unan: rectam lineam constituant capellae vero ellipsis snistram paretem, hoc est occidentalem in ea recta obtineat, lyrae Orientalem , qua Π,

doquidem ascensionales, sive temporaria differentiae ex illa in

hanc

648쪽

6o OPUSCULA.hanc, non vicissim ex hac in illam sunt observatae Intervallum porro F inter ellipseon centra arbitrariae est longitudinis, modo ne ellipses se se inter secent, aut tangant. His peractis facile ac fere uno conspectu animadvertere licet in hisce stellis duabus summum observationum dissensum a paralla-Σeon rationibus. Non enim iis anni temporibus maximas, minimastae ascensionum differentias contigisse apparet, sed longe aliis, quam elliptici stellarum motus ab annua parallaχ pendente requirant, quemadmodum ex adscriptorum lingulis ellipiabus mensium ordine patet. Ut quoniam capella Martio mense maxime ad occasum evagatur, si nempe apparens eius locus per normales lineas ad parallelum is referatur, atque eodem fere tempore lyr maxime ad ortum in ellipsi sua recedit, manifestum est eo anni tempore quam maXimam observandam fuisse differentiam temporis, quod a capellae ad lyrae transitum elabitur, si modo stellarum aberrationes parallaxeon ordinem sequerentur. Atqui hanc differentiam maiorem Iunio ac Iulio, quam Martio exstitisse Observationum series declarat Pariter mense Septembri, cum scilicet capella ad plagam ortus lyra autem ad plagam occasus maxime recedit, minima ascensionum differentia observari debuit, quae tamen nonnihil minor inventa est Octobri ad finem vergente,

minorem adhuc post Octobrem inveniesndam fuisse, si eius temporis observationes ea starent, progressus ipse numerorum insinuat Deinde ex Novembri, aut Decembri ad Februarii initium celerrime augeri debuit temporaria stellarum differentia, quod capellat unc temporis velociter occasum versus in ellipsi sua feratur , lyra

autem velociter ortum versus neque tamen interea temporis differentia illa augmentum suscepit aliud , quam secundi scrupuli unius, vel alterius. Contra ex Martio ad usque Iulium cum stellae in ellipsibus sibi obviam pergerent, capella ad ortum, lyra ad occasum celeriter tendentibus, non modo nullum, ut oportebat, temporis decrementum animadversum est, sed auctum perpetuo est transtuum meridianorum intervallum . Atque haec Omnia, quae contra evenerunt, eodem pacto evenire necesse est, vel si ellipseon illarum axes transversi, quos aequales facilitatis gratia posuimus, ut curiaque inaequales ponantur, hoc est si stella utraque non in eadem sphaera soli concentrica exsistere fingaturi semper enim circa eadem tempora incident aberrationum limites, tametsi ipsae aberrandi mensurae aliae futurae sint.

Ne quid dissimulem , negligenda non fuit in hoc stellarum pari aequinoctiorum praecessio, quae quanta sit, quidve in earum tem

649쪽

poribus esscere possit ex superiore tabella colligitur , in qua Π-nuum incrementum ascensionis capellae notatur scrupulorum secundorum circuli 57, lyrae autem o Accedunt ergo quotannis rater se se hae stellae, sive earum ellipseon centra iuxta ascensiones si a capella ad lyram tempora numeremus, secundis circuli I, hoc est temporariis 2 8, quod etiam supra indicavimus. EX Outcumque reddi posmet ratio, cur temporum differentia ab exitu Novembris ad Februarium tantum non creverit, quantum hypothesi postulat; verum neque manifestus maximorum , a mini norum dissensus inde tollitur, & in maiores d1ssicultates inciditur in Observationibus Martii, ceterorumque mensum ad Iulium, L qu cum hypothesi concitiandis, tanto enim evidentius temporariae differentiae decrementum observari debuit per eos menses,

quod centra ellipseon ad se se accederent, stellae ipsae in suis ellipsibus sibi ad Versae mouerentur, id quod longe aliter accidit se

Observationes ostendunt, e quibus differentiam illam non modo non imminutam, sed perpetuo auctam fuisse apparet. Ea emplum aliud esto ex observationibus sirit, a lyrae, quarum

seriem hic accipe , quemadmodum in plano muralis instrumenti habitae sunt.

650쪽

Septembris Ia Octobris

Novembris sat 33o Decembris assa

Martii

Aprilis

I 8 SO

Maii

Iulii

Septembris

allaci

Octobris

In hacce serie observationes duae Novembris DCCXXVIII nonnihil mihi suspectae sunt, non quod minus diligenter sint habi

tae, sed quod earum numeri reliquorum ordinem nonnihil turbent, quaecumque eius rei cauisa fuerit. Eas nihilominus iuxta cum aliis in seriem retuli, ne quid rerum veritati detraherem . Praecessio aequinoctiorum temporariam harum stellarum differentiam annuo spatio uno ferme secundo scrupulo minuit, quemadmodum ex superiori tabella colligere licet Collatio autem observationum Septembris, vel Octobris DCCXXVIII cum iis, quae succedenti anno iisdem mensibus sunt habitae disterentiam vel eamdem fuisse ostendit, vel duobus secundis minutam . Itaque observationes sat bene habent, neque est quo de instrumenti luxatione suspicemur. Harum stellarum et lapses eadem methodo atque antea descriptas, . invicem coaptatas exhibet schema secundum Fig. ΙΙ . Ubi hoc inspexeris latim apparebit ma Ximam aberrationem , quam inister se se subire queant ecparalla Sibus, atque adeo maximam tem ..poris

SEARCH

MENU NAVIGATION