Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis ad usum scholarum seraphici ordinis auctore R.P. Claro Vascotti

발행: 1851년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

celebrarent, oi externa amoris ac re verontiae specimina darent, corda simul essent veri amoris ac fiduciae ac gratitudinis orga illum plena. Omnia cogitata, dicta et saeta ad Deum, ian qualia rerum Omnium principium ac finem retulerunt, uti

patet ex Athenagora, Irenaeo et Origono say. SLeges divinas, quae ossicia erga nos ipsos praescribunt, votores Christiani itidem diligenter custodiverunt, in mod sitae , temperantiae, Sobrietatis ac pudoris studio toti defixi. Λ vulsi a terrenis, omnem edificiorum, supellectilium ac vestimentorum ornatum et pompam abhorrebant. Gentium prosan rum spectaculis, ludisque theatralibus, quod essent impudicitiae es erudelitatis lamenta, partemque constituerent idololatriae, haud intererant. Abstinebant ab omnibus cupediis, lautisque epulis, quas esse illecebras et escas malarum cupiditatum probo intellignant. Cum hac victus frugalitate miram conjungebant castitatem, cujus studio nonnulli ita inflammati erant, ut stati in post baptismum ad continentiam se adstringerent. Erant

autem conjugio, qui perpetuam continentiam mutuo consensu servarent. Mulieres et virgines a lascivia tam alienae erant,

ut adversa quac vis pali mallent, quam pudorem laedere M. Quod denique osse torum, quae aliis debentur, maximo

studiosi fuerint, antiqua monumenta testantur. Narrat S. Justinus M., eos mutuo amore inter se adeo junctos fuisse, ut Datrum et sororum loco se invicem haberent, pauperum, pupillorum, viduarum curam tenerrimam gererent, eleemosynis colligendis et recto distribuendis sedulo ad laborarent, suisque aedibus hospites eo tempore frequenter exciperent et foverent. Nec se ipsos tantum, Sed etiam alios, a veris sacris alienos, se torna cliaritate amplectebantur eorum inopiam sublevantes, vel servidas preces pro eorum Salute ad Deum landentes. Imperat res ei magistratus, ethnicos licet, ea, qua par erat, veneratione

prosequebantur, debitam illis obedientiam et fidelitatis obsequium praestabant, vectigalia iis pendebant, ei optima quaevis

precahantur. In iis, quae cum aliis tractabant, ab omni fraude et suco alienissimi erant, neque puram fidem temerabant se'. S. I. aseetae et AnacOreme. Erant insuper iii Ecclesia Christiana maioris persectionis studiosi, qui relictis vitae commoditatibus, hominumque eommercio, poenitentiae operibus, sensuum impetum compesce

102쪽

rent, torporis vires frangerent, sicque ad arctiorem cum Deo communionem eniterentur. 1li communiter Aseeιae dicebantur,oorumque abstinentia passim appellabatur ascens, seu rigida victus ratio. Asceias jam antiquitus fuisse in Ecclesia Christiana monumenta historica testantur inst. Saeculo III. saeviento persecutione Deciana, mulli Christiani in Aeg3pto metu tormentorum imminentium perculsi, ad vicinas solitudines ac montes se recipiebant. Hos inter plures quoque Λsectae erant, non tantum libertati et vitae

Suae consulentes, Sed etiam majorem quaerentes occasionem et Iibertatem, in divina contemplatione et pietate Se exercendi. Quae vivendi ratio plurimis adeo jucunda fuit, ut sopita

persecutione ad pristina sua domicilia redire nollent, sed insolitudine semper permanero decornerent, dicti eapropter: Anaehoretae a Voce αναχωρεω, Secedo; vel Eremitae a voce αος, solitudo. Perhibent veteres, eremitarum parentem e S. Paulum, an. 228 in Thebaide inferiori natum, imgenii felicissimi, literarum graecarum et aegyptiacarum haud modico peritum, jamque a teneris saneto erga Deum amore Succensum, qui saeviente in Aegypto et Thebaide Deeianae persecutionis procella, cum ab ipso sororis suae marito, bonis illius inhiante, ad judices deserretur, summasque tu a gustias undique adduceretur, securitati suae consulturus, loca solitaria petiit, volens hic tamdiu latitare , donec tempestas furore desierit. Dicunt, punidum vitae solitariao paulatim ita assuevisse, ut interiores jam hujus deserti recessus introierit, ibique in spelunca palmae ramis tecta nonaginta annos Vixerit, coelestium contemplationi, perpetuis precibus et laudibus divinis intentus , palmae fructibus ei victum , et soliis vestitum praebentibus. - Pauli vestigiis institit S. Antonius in Aegypto superiori illustri stemmate ortus a. 25l , litorarum quidem rudis , persectionis tamen studio jam in aetate vernante flagrantissimus. Is mortuis parentibus, juvenis adhuc in templum pro more ingressus ubi Christi effatum hoc pereeperat : α Si vis perseeius esse, vado, vende, quae habes, et da pauperibus , et habebis thesaurum in coelo, n statim suum patrimonium inter pauperes distribuit, sororem suam virginum sacrarum coetui aggregavit, domoque relicta in s litudinem so contulit. Ibi maxime severum et durum vitae genus sectatus, servidae orationi, jejuniis, coelestium contemplationi, manuum labori et charitati proximi incessanter vaeavit , plurimos discipulos verbo ei exemplo ad idem vitae institutum amplectendum pellexit, suamque vitam finiit anno

uin Athenagoras Apolog. e. 23., Tertul. l. de vel . virg.

103쪽

aeialis CV. Neoue dubium ullum, quin et viduae et virgines

plurimas ad solitariam vitam se se adstrinxerint, aevo post riori Auiariae dictae. Caelerum praetereundum non est discrimen inter Aseetas et Monaehos proprie tales. Monachi vi- iam in coenobiis ad certam regulam agebant , a frequentia horninum remoti, et ante saeculum IV. a nullo scriptore e closiastico memorantur. Primi vero Λscetao in urbibus vive-hant , nullis regulis obnoxii, nec ab aliis hominibus diser pabant, nisi solo persectionis studio, jamque ab ineunte Ε clesias aetate extitisse perhibentur. Veruntamen haud nega dum, ex institulo Λscetarum aevo posteriori vitam monasticam profluxisse fast. 8. Quorundam Christianorum vitia et poenae eeelesiassicae. Iam Apostolorum aevo perversos Christianos extitisse , monumenta historica testantur. Sic Hymenaeus , Philetus, et Alexander, teste Paulo, a veritate exeiderunt fM. Idem Paulus Corinthios reprehendit, quod in incestu publice viventem tolerarent, quod idololythis vescentes ossensionem praeberent infirmis , et inter se dissiderent se'. In Ecclesia Antiochena disputatum suisso de lege mosaica, testantur Apostolorum Actus c. 15. Crescento paulatim Christianorum multitudine , otiam vitia crevere. Resert Eusebius, anto Diocletiani persecutionem Christianos, inprimis S. Ordinis viros a rectis moribus descivisse. Longior quies , qua Christiani dimidio saeculi tortii fruebantur, indifferentismum quemdam religiosum, incautam cum idololatris conversationem, hypocri sim, aliaque vitia graviora propullulare secti, ita quidem, ut tempore pedi secutionis Decianao nonnulli Apostasiae crimine se conta

minarent My. Qui vel errorum magistri existebant, vol vita sagitiosa aliis scandalum praebebant, ab Ecclesia, juxta Christi pra

ceptum et Apostolorum exemplum, excommunicabantur. Erat autem excommunicatio exclusio peceatorum a communion

Ecclesiae ita ut in posterum ipsis non amplius liceret iis beneficiis, iuribus ac privilegiis uti, quae veris Ecclesia membris conveniunt. Sacrorum communione de regula excludebantur apostatae, haeretici, homicidae, omnes, ut breviter dicam, deliciorum canonicorum rei. Minora tamen scelera excommunicationi minori, seu exclusione partiali a divinis pleriebantur. Conditio illorum , qui excommunicatione majori u) S. Epiphan. lineres. 42. b) II. Tim. 2, 18. eὶ 1. Cor. 5., 8. 1.

tq Eus. l. 8. H. E. e. l. , S. Cyprian. de lapsis.

104쪽

notabantur , omnino miserabilis suit. Nullus eisdem ad Eeclesiam patebat adiius, nemo eos fratris appellatione, familiari colloquio , aut convivio dignos extimabat. Ne autem excommunicati, in vicinis Ecelestis, ad communionem admitterentur , Pracsules per litteras communicatorias cavebant.

Potestas excommunicandi loci Episcopo competebat. Appellatio semper fiebat ad Metropolitam , vel ad So nodum provincialem. In quibusdam Ecclesiis mos vigebat , ut Clerici delinquentes haud excommuniearentur, nisi intervenientibus

aliquot Episcopis sust.

S. 9. Poeni eluia publica. Qui excommunicati erant, non prius in communionem restituebantur, quam dolorem de peccatis suis monstraSSent, ac grave publicae poenitentiae onus in so suscepissent. Primis quidem ab initiis excommunicatis communionem serio optantibus lacilis patebat aditus, nisi extraordinariae circum- Stantiae contrarium exposcerent; ast opprobria Montanistarum aeque ac Novatianorum, nec non increscens paulatim viti rum inter Christianos moles, Catholicos Antistites tandem cautiores et severiores cssecerunt, ita quidem, ut jam finiente Saeculo secundo, statuta passim probationis tempora invenia tur. Durante probationis temporo in sordibus, lamentis, i ctuque erant; Verbis, suspiriis, lacrymis, gestibus animi d lorem ot perturbationem significabant, rigidissima pietatis e-ixercitia subibant, vitam Vere poenitentem sectabantur. Quatuor erant poenitentiae publicae gradus, nimirum: Henuum,

audientium, gubsιratorum, et consistentium. - Flentes in porticu, seu vestibulo Ecclesiae ad fores stabant in squalore et

luctu, lugubri vestitu induti, humi prostrati, et ingredientes orabant susis lacrymis , ut pro illis proces ad Deum saec- reni, et ad poenitentiam agendam admitti petebant . Quamdiu

in hac erant statione, ab omni aliorum consuetudine absit-nere tenebantur. Audientes stabant inter portam exteriorem et speciosam, in cujus atrio baptisterium locabatur. Audientibus permissum erat, psalmorum canium, S. Scripturae lectionem et Sermonem Episcopi audire; sed exire tenebantur, antequam preces communes fierent eum catechumenis et aliis, qui generatim audientes appellabantur. Locus substratorum Iam erat inter audientes ei fideles positus, et quidem inter Pa tem interiorem et speciosam ad ambonem usque protenSus;

unde S. Scriptura legebatur, et conciones ad populum hab

105쪽

bantur. Qui hac statione erant, genua seinper nectebant, pro Pterea substrati dicti, vigiliis, jejuniis et crueialibus corpus conficiebant. Licebat illis preces cuili fidelibus landere . et manuum impositionem ab Episcopo recipere. Quartus gradus rat consistentium ita dictorum, quod simul cum fidelibus

propius ad altare consisterent, neque eum catechumenis expellerentur. Hi jam libertatem habebant videndi , quomodo fierent oblationes et sacrificii mysteria, quin tamen ipsi quidquam offerre, vel Eucharistiae participes sieri possent. Erat imperfectum quoddam communionis ecclesiasticae genus, cuius in oppositionuni, duni ad oblationeS jam, et s. communionem admitterentur, ad id, quod perfectum esι, venire dicebantur sa).10. Varsi poenirentiae publieae avius, ellusque rigor.

Qui ex praescripto lesum publicam poenitentiam subire

tenebantur, communiter seria quarta cinerum ad fores Ecelesiae se sistebant, sordido laceroque vestitu in moeroris ac contriti

nis suae signum. Ingressi in Ecclesiam de manu Episcopi recupiebant cineres et ellicia, manebantque humi prostrata, dum Episcopus, Clerus et universus populus, nexo poplite, preces pro illis persolverent. Has preces excipiebat solemnis exhor tatio Episcopi, ad constantiam, et divinae misericordiae spem eodem erigentis; qua sinita, aedibus sacris ejiciebantur, et illico lares Ecclesiae claudebantur. Ab hoc tempore variis exercitiis arduis vacare, continuis abstinentiis ac jejuniis cor- ipus debilitare, potiorem partem temporis precibus impendere , vigilias agere, et eleemosrnam pro viribus dare tenebam tur. Duranio autem poenitentiae tempore in cilleio ac cinere incedebant, tonsis capillis, velatoque capite suum moerorem testificabantur, ab actionibus civilibus et a licitis oblecta- montis abstinebant. Hinc coniugati ad poenitentiam non admittebantur , nisi ex utriusque partis consensu, ac coelibes durante poenitentia nuptias inire vetabantur. In diversis i men Ecclesiis diversus obtinebat mos.

Qualis fuerii publicae poenitentiae rigor, inde satis i telligitur, quod: 1. admodum diuturna suerit, illiusque aditus praeclusus peccatoribus post poenitentiam publicam in eadem, ct nova crimina relapsis; 2. Quod nonnulli propter certa crimina graviora per totum vitae tempus poenitentiam agere debuerint, in supremo tandem vitae discrimine reco ciliati ; 3. Quod non tantum Laici, verum etiam Clerici pomnitentiae publicae subjecti fuerint, uti testantur monumenta

106쪽

historica. Ineunte saeculo quarto Clerici a laicis poenitentibus omnino secernebantur my. 11. Ree ei liatio. Duplex suit in antiqua Ecclesia reconciliatio, altera pri- na Seu minor , altera ultima seu major. Reconciliatio prima concedebatur poenitentibus , a iertia ad quartam stationem transeuntibus, quacum absolutio a peccatis, et communio ecclesiastica in omnibus rebus, si oblationes et Eucharistiam excipias, erat conjuncta. Reconciliatio ultima vero concedebatur tempore poenitentiae jam plane exacto, tribuebatque ius communionis ecclesiasticae plenum, i. e. jus cum reliquis fidelibus offerendi simul et s. Synaxim sumendi. Tempus huic reconciliationi Peropportunum reputabatur esse finis Quadragesimae. Die nimirum Paraseenes poenitentes ad lares Ecclesiae se sistebant , Praesul vero peractis devotis precibus , eosdem intrare jubebat. Cum inius essent, Episcopus pro comcione dicens, divinam illis misericordiam ob oculos ponebat, uosque ad vitam serio emendandam identidem cohortabatur. Facta resipiscentiae sponsione , peractisque consuetis precibus , solemnem illis absolutionem impertiebatur. Quo unito, lugubres Vestes exuebant ac reliquorum fidelium more denuo vivere incipiebant - Cum poenitentia necessario conjuncta erat peceatorum consessio. Utrum haec consessio publiea vel privata fuerit, inter doctos non conveniti Fuerunt hinc inde

Episcopi, qui consuetudinem publice constendi suis in dioecesibus haud improbabant

Arcanam et sacramentalem peccatorum mortalium consessionem fuisse quoquo usu ecclesiastico receptam, Scriptores hujus Periodi luculentis testimoniis confirmant. Ita Τertullianus ibire eos, qui peccata sua detegere recusant, cum iis comparat, qui in partibus verecundioribus vulnerati, conscientiam medentium vitant, suoque silentio pereunti h Necessitatem summam conse sionis peccatorum, ut Sacerdos internum peccatorum statum ritu cognoscere ac diiudicare possit, utrum venia coram Deo dignus siti apertis vestigiis declarat Origenes, scribens : ου Tantummodo circumspice diligentius, cui debeas confiteri peccatum tuum i Proba prius medicum, cui debeas causam languoris

tui exponere, qui sciat infirmari cum infirmante, sere eum flente, qui condolendi et compatiendi noverit disciplinam

poenitent. e. s.

107쪽

si intellexerit et praeviderit, talem esse languorem tuum, qui in conventu totius Ecclesiae exponi debeat, et curari , ex quo sortassis et caeteri aedificari poterunt, et tu ipso sa-cile sanari, multa hac deliberatione , et satis perito medici illius consilio procurandum est in η. S. 12. Poenisnuae minister. Primis Ecclesiae Christianae temporibus, uti aliorum e clesiasticorum negotiorum, ita et publicae poenitentiae moderamen ab Episcoporum dispositione pendebat. Peccatores maj res in communionem ecclesiasticam recipi cupientes, delicta inmissa revelare tenebantur Episcopo qui deinde publicae poenitentiae tempus atque genus definiebat. Verum aucta Christianorum multitudine , cum Episcopi omnibus indigentibus jam per se satisfacere nequirent, res ipsa poscebat, ut in rei hujus adiutorium etiam Presbrteros, imo urgente neceSSitate, et diaconos sibi adsciscerent; qui tamen nonnisi jussu Episcopi publicam poenitentiam moderabantur. Τemporo autem persecutionis Decianao Episcopi poenitentiarium Praesbyterum designabant, qui poenitentium exciperet consessionem;

et poenarum tempus atque genus definiret M. Quemadmodum vero Episcopi jure gaudebant dijudicandi utrum peccator ad Iloenitentiam admittendus, utrum p blicae poenitentiae subsiciendus, vel absque publica poenitentia, pace et communione ecclesiastica donaudus esset: ita mi iam illorum erat, rigorem publicae poenitentiae justa de cauSa temperare, id est, tempus poenitentiae contrahere, et ipsius poenae naturam et qualitatem aliquo etiam modo mutare vel imminuere. Contigit autem talis publicae poeniten-liae relaxatio ob varias rationes; vel propter graviores imbecillitates, morbosque corporis, vel propter poenitentium animum sincerum et ardorem insigniorem; vel propter imminens apostasiae, schismatis, et persecutionis periculum; vel denique propter intercessionem Mardrum et Consessorum, praepotenti apud Episcopos auctoritate pollentium. His sere casibus ab Episcopo disciplinae severitas est mitigata. Atque hoc eSt, quod veteres vocarunt indulgentiam. Indulgentiam ab Episcopis concessam non tantum fuisse remissionem poenarum canonicarum , verum etiam illarum divinae justitiae pro flagitiis debitarum; seu indulgentiam valuisse non Solum in foro externo, sed etiam in foro interno, veteres Ecclesiae

lib. d. H. E. t. 19.

108쪽

doctores haud obscure significant. Ita Tertullianus, jam Montanista accerrimo calamo Zeptiirinum Pontificem reprehendit, quod moechis ad preces marirrum veniam culpae ac poenae tribuerit, eam in re in scribens: α An tu jam et in mar-trres tuos hanc essundis potestatem 3 Quis permittit homini donare , quae Deo Servanda sunt Θ a Supponit hic Τertullianus , Catholicos persuasos fuisse, quod martrrum merita aliis etiam coram IDeo proscere possint ad poenas abolendas. Eodem videtur collimare S. C3prianus, Opinionum lapsorum haud improbans, credentium : Se per martyrum prece, idem obtenturos quod per diuturnam poenitentiam alias intenditur, dummouo marures dignis tantum pacem largian

109쪽

PERIODUS SECUNDA

i NOVI TESTAMENTI

A CONSTANTINO M. USQUE AD CAROLUM M.

DE PROPAGATIONE RELIGIONIS CHRISTIANAE.

S. Status imperii Romani. Constantio Chloro Eboraci an. 306 mortuo, huius Filius Constantinus, patris judicio, militumque suffragiis imperium accepit in Britannia, quem tamen Armentarius Caesaris appellatione contenium esse voluit, ut demum sequenti anno Augusti nomen a Maximiano socero obtinuerit. At ubi Constantini imagines Romam sunt allatae, qui ibi erant Praetoriani milites, Maxentium Hereulei Filium , imperatorem Salutant. Contra hunc Armentarius Severum cum exercitu ire jubet. Maxentius , patri suo Herculeo, post depositum imperium in Campania moranti, purpuram mittit, eumque his Augustum nominat. Severus autem sinistro marte dimicans, a suis desertus et captus interimitur. In ejus locum Armentarius Licinium substituit Caesarem et Augustum, ut adeo eodem tempore sex essent sive Augusti, sive Caesares. Nec diu post He culeus in Galliam prosectus, dum semel, iterumque nefaria adversus Constantinum generum suum moliretur, deprehensus, perfidiae suae poenas luit a. C. 310. Anno sequenti etiam Galerius Armentarius Medo morbo consumplus est. Eodem seretempore Maxentius bellum Constantino indixit, in quo posterior saepius victor, denique Maxentium ad pontem Milviunt vicit, Italiaque est potitus et Africa, desinenlo anno 312. Quo

110쪽

profligato, unita iam de peraecutoribus Ecclesiae supererat, Galerius Maximianus Dacius , qui suscepto contra Licinium bello an. 313 in Illyriis a Licinio victus , in Asiam aufugit , et apud Tarsum Ciliciae horrenda morte extineius est. Hoc modo ad Constantinum et Licinium devoluto imperio , post breve tempus discordiae inter cos ortae sunt, quarum denique exitus is fuit, ut Licinius debellatus in victoris potestatem v niret , eoque perempto, Constantinus Solus regnum potireturan. 323. Constantino mortuo, tros illius filii, diviso inter saimperio, Augusti sunt appellati, hosque porro alii exceperunt, donec saeculo IV ad finem vergente Thoodosius Magnus imperium in Orientale et Occidentale divisit. Oecidentis imperium ab anno fere 400 gentium barbararum , maximo Germanicarum incursionibus adest vastatum et laceratum est , ut denique an. 476 etiam nomen ejus in Romulo Augustolo desineret , et plura ex eius reli iis nova regna surgerent. Instauratum illud denuo fuit an. 800 per Carolum Magnum. Orientalem Romanorum imperium non minori impetu jactatum per easdem et Asiaticas gentes, turbas etiam intestinas , perduravit tamen, victoriis quoque insigne sub Iustiniano, qui ad annum usque 565 regnavit. Verum sareulo VII nobilissimas Asiae et Africae provincias Saraceni vi eripudirunt, qui eodem tempore Persicum regnum everterunt, et sub

initium VIII maeculi Hispaniam sui juris secerunt ia .

S. 2. Staιus Iulerarum. Imperante Constantino M. aurea scientiarum et artium liberalium aetas jam mullum defecerat: uti respublica civilis, ita etiam eruditio in dies magis in praeceps ruebat. Non quiadem deerant inter gentiles Rhetores , poetae , historici, philosophi , ac sophistae insignes , qui artes et disciplinas suas sedulo uicumque colerent; verum scripta illorum , quae a talem tulerunt, longa inferiora sunt literariis anterioris aevi monumentis. - Inde a saeculo IV litterarum studia a gentilibus ad Christianos transierunt. Jam enim summa necessitas

m bat, ut Christiani artibus ingenuis, litterisque , maxima philosophiae operam darent, quo haberent arma ethnicis philosophis solide refutandis idonea. Quam suerit ferax virorum doctorum saeculum IV et V vel Athanasii , Cyrilli Ierosolymitani, Basilii M. utriusque Gregorii, Hieronymi, Augustini,

σ) Zominus l. 2. e. 10. et e. 17. , Laetant. de muri. per est.. B. E. l. 8.

SEARCH

MENU NAVIGATION