Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis ad usum scholarum seraphici ordinis auctore R.P. Claro Vascotti

발행: 1851년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Leonis M., etc. illustria nomina satis declarant, Imperatorum favore ci munificentia in urbibus majoribus scholae et biblio-ihaecae institutae, atque Viri litterarum periti, stipundiis, commodis et honoribus aucti sunt. Ita factum, ut praeter celebe rimam scholam Atheniensem et Alexandrinam etiam Constantinopoli, Nisibi, et Edessae in Mesopotamia, Romae, Massiliae, Lugduni, Augustae Trevirorum, Carthagine etc. publicae scholae essiorescerent. Vcrum irruentibus undique in imperium occidentale barbaris gentibus,barbaries sensim et ignorantia trassa dominatum uripuere. Iam enim commixtio linguae eorum cum Ldiomate incolarum primitivorum studio litteraturi lassicae gravissimum impudimentuin Objecit. Solis Clericis ita felicibus osse licuit, ut veterem adhuc Latii linguam colerenL Accedebat, quod inter diuturnas populorum migrationes ei Occbdentis depopulationes , innumera classicorum monumenia et

publicae scholae pessum ierint , imo deficientibus jam litterariis, jam pecuniariis subsidiis, maxime vero idoneis magistris, nec Scholae novae erigi, nec labefacialae resuscitari potuerint. Septem artes liberales, in scholis Clericorum traditae, praeter elementa rudia nihil offerebani , magisque memoriae onurandae, quam intelligentiae acuendac inserviebant. Philosophi nondum Aristotelem sequebantur, quem tristem nimis et morosum veritatis doctorem supponebant, sed Platonis disciplinam praeseserebant, quam minus asperam, magisque Religioni christianae consonam reputabant. In Oriento litterao et artus felicius nonnihil colebantur. Si e Ber, ii in Phoenicia jurisprudentia, Alexandriae ars medica et elis mica non mediocriter vigebat. In aliis quoque locis eloquentiae, poescos, pbilosophiae, aliarumque litterarum sch

lae reperiebantur. Omnium tamen coluberrimae erant Alexa

drina, Constantinopolitana et Edessena, ubi Philosophia Ne platonica imperium tenebat. Sensim tamen Aristotelos quoquo e tenebris emersit, brevique Platoni sceptrum imperiosum eripuit. Neque dubitandum, multos vel ideo ad Aristotelis v xilla se contulisse, ne Pelagianis Platoni in uno alterove eapito amnibus consentire, aut Origenis, qui philosophiae Platonicae

amore in haereseos suspicionem inciderat, sectatores esse viderentur u . 3. Propagatio Religionis christianae. Ad verae Religionis propagationem, inprimis multum comtulit Constantinus M., qui vulgato an. 312 edicto omnibus

112쪽

Christianis sibi subditis religionis libertatem concessit, anno- quo sequenti vi edicti Mediolanensis omnibus liberam potestatem dedit, sequendi Religionem , quam quisque voluisse LFructibus libertatis hujus prius gaudere coeperunt Christi aut in Occidente, cui praefuit Constantinus M., quam in Oriente, ubi Licinius aemulationu Constantini, ex lauiore hostis factus

christianorum non paucos martyres secit, cui tamen malo, I bcinio victo et interfecto, Constantinus consuluit, et pacem Εcelesiae reddidit. Tradunt veteres , eum in rerum divinarum

cognitione in dies profecisse, ita quidem, ut et legibus et lactisso christianum profiteri non dubitaverit inst. Ad vera Christi sacra suseipienda Imperatori viam p ravit visio extraordinaria. Narrat Eusebius Constantinum M., rivali suo Maxentio debellando intentum, quum de exitu belli huius dubius esset, suique hostis praepotentiam Vereretur , ethnica superstitione abiecta, veri Dei opem implorasse, horisque diei meridianis, Crucis trophaeum in coelo, ex luce conflatum, Soli superpositum vidisse eum hujusmodi inscriptionea tu hoc signo vinces M, cumque animo dubitaret, quidnam haec visio vellet , dormienti illi apparuisse Christum cum signo illo, quod in coelo ostensum suerat ac praecipisse, vi mili-iari signo ad similitudinem ejus, quod in coelo vidisset iam quani salutari praesidio in proliis utemiue. Λddit Eusebius I, ,stridie convocasso auri et gemmarum fabros, ot signum Cruci simile, Labarum dictum, ex auro et lapillis tormari, illudque

tanquam multimentum adversus qualescumquo hostes exercitui praeserri iussisse. Constantinus rem non solum Eusebio narravit, sed etiam jurejurando affrinavit. II nc narrationem otiam alii scriptores, veluti Lactantius, Socrates, Maomenus , Philistorgius, Nicephorus confirmant f 0. Viso hoc admirabili signo Constantinus jam non sibi cui clandum ratus, soli Christianorum Deo religiosum cultum coibebat, sacram Scripturam lugebat, Episcoporum magisterio et familiaritato gaudebat, bellumque adversus Maxentium continuans, gloriosam de illo victoriam reportabat, non iunge ab urbe: qui caesa acie sugiens, dum Romam se reciperet, intento Milvio a Constantino insidiose structo, transgrossurus Τberim interceptus , pontisque ruina oppressus ae demersus

periit se .

Anno J37, qui fuit postremus vitae illius, constantinus

in morbum lucidens, medicorum consilio, mutandae aurae causa

Coiusiantiuopoli Elenopolim BIthiulac urbem discessit, ubi in

aJ Euseb. l. 10. H. E. e. 5. bin Euseb. l. 1. de vita Constant e.

28. , Laeta ut . de niori. persecut. Soerates, l. l. Il. E. e. 2., Sozom. l. l. l. E. e. 1., Philist Org. l. l. H. L. c. n. , Niceptior. l. 7. e. 0.

113쪽

leniplo Marirriani supuli cautoties pra ces Deo obtulit. Inde

in suburbana Nicomediae in arcem Aquiron digressus , cum extremum vitae diem sibi imminere videret, convocatis Episeopis probabiliter manu Osii Cordubensis , in sesto Peni

eostes, sacrum regenerationis lavacrum summa devotione su-

aevit, eademque die ad meliorem vitam migravit, anno a

talis suae 65, imperii 32 su).

Quo animo vel consilio constantinus M. ad Beligionem Christianam accesserit, diu multumque disputatum suit. Sunt enim viri, novarum Sententiarum studiosi, qui affirmant, eum motivis mero politieis incitatum fuisse, ut Christum profiteretur, Christianum illum fuisse negantes , aut simulasse ta tum christianam Religionem, contendentes. Quod ut probent,

variis utuntur argumentis, observantes: Constantinum, quum imperium Romanum sibi soli vindicare voluisset, et probe c movisset, se Christianorum, quorum maximus numerus tune uerit auxilio carere non posse, Christianum se simulasse ,

ut viam sibi muniret ad supremum imperium. Addunt, imperatorem hunc vitam egisse , homine Christiano indignam ;crispum Minervinae suae primae conjugis filium , et Faustam secundam uxorem interfecisse; Licinium , ejusque filium peremisse; ingenium Arianis exhibuisse benignum; M. Eusthatium et Athanasium in exilium misisse; superbiae, vanitati, voluptati praeter modum indulsisse, atque baptismum usque ad finem vitae distulisse. Quod causis politicis incitatus fuerit constantinus ad

Beligionem christianam amplectendam, mera est conjectura , omni testimoniorum fide destituta. Cum enim multitudine aenumoro gentiles tunc Christianis longe superiores, et exedicitus magis ex Deorum cultoribus , quod ex disimo erui potest quam ex Christianis conscripti fuerint, facile patet, abnisce posterioribus nec mali quid metuendum , nec bonum sperandum suisse. Quod lapsus ipsius attinet, scire oportet, imperatorem non illico gentilismi sermentum omne deposuisse, nec communi peccandi sorte fuisse exemptum, licet de veritate ac divinitate christianae religionis fuerit convictus, Crispum interfecit , quia Fausta eum accusavit , quod voluerit thalamum paternum maculare; deinde, cognita calumnia, majori ira percitus Faustam quo pie in balneo suffocavit, Licinium ejusque filium strangulari jussit, quia se crimine pe duellionis contaminarunt. Arianis benignum exhibuit ingenium partim ex ratione civili, partim ab illis deceptus. SS. Eusthalium, et Athanasium exilio mulciavit non ideo quia fidei chri-

su) Eusebius t 4. de vita const.

114쪽

stianae defensores erant, sed quiae Ariant eos variorum eriminum apud Imperatorem accusar t. imperatorem non fuisse

fidei Arianae addictum patet: 1. quia S. Athanasius in epistola ad Solitarios conqueritur, quod Constantinus paternae fidei aepietatis vestigia non sectetur; quia Ecclesia graeea eum inter Sanctos adscripsit, eiusque memoriam celebrat 21 Μ i. Quod porro baptismi dilationem attinet, ea non videtur esse sumetens causa, Religionem Constantini oppugnandi, cum asmodum probabile sit , eum hic sequutum suisse multorum hominum aevi sui exemplum, qui baptismum ad obitum usque protulerunt, ne post baptismi lavacrum peccarent, sed loti et sancti ex hac vita decederent. Praeterea ipso constantinus in oratione ad Episcopos ante baptismum fassus est , ibi in animo olim constituisse , baptismum in Iordane suscipere , in quo Christus a Ioanne lustratus fuerat 'V.

Profecto Constantinum M. ad Religionem christianam ex animo et vere accessisse, plurima facta ejus, leges, consilia, instituta, extra omne dubium ponunt. Is enim victo et prosiigato Maxentio, in primis in eo laboravit, ut eximio de rochristiana mereret, et vel propagandae Religionis christianas impedimenta removeret, Vel totum Christianorum coelum, aut ministros Ecclesiae splendidissimis juribus ac privilegiis o naret. Certe religionis nostrae adeo singularem curam habuit, ut idololatriam abrogaret, et populos, a Christo alienos ad illius consessionem adduceret. Sacrificia et salsorum numinum cultum diserta lege sustulit, ita lamen, ut ethnicis diu adhue parceret, nullisque uteretur mediis violentis ad eosdem opprimendos. Plurima idolorum templa everti, ab idolis et simulacris aurum omne, argentum et alia ornamenta auserri,

eaque ita nudata in foro ante omnium oeulos poni jussit. Iudaeos variis mandatis coercuit, ne surorem suum in Christi nos exercerent. - Liberum christianae Religionis exercitium

indulsit , consessores , qui propter fidem exilia , infamiam , aliasque injurias perpessi, opibus et dignitatibus spoliati , vel ad metalla damnati suerant, in integrum restitui , bona martyrum, vel propinquis, vel ubi hi deficerent, coetui Christianorum reddi martyrum coemeteria , aliasque possessiones ocelesiasticas, item aedificia et hortos, ad Ecelesias peditinentes, restitui jussit. Nec contentus, sana Deorum Christo dedicasse, nova quoque templa christiana aerarii eaesarei impensis extruxit, puta, Basilicas Lateranensem et Vaticanam, nec non templum supra sepulchrum Domini, eaque multis immunitatibus donavit , ae benevole indulsit, ut Eeelesiae 2e-

115쪽

eundum lesta loris lieneplacitum haeredes , institui possent. Imo ut Christiani diebus dominicis operibus pietatis commodius

vacarent, eosdem ab opere servili, hisce diobus praestando, quiescere jussit. Idum quoque, Clericorum haud incurius, ex redditibus singularum ei vilatum partem constituit ad eosdem sustentandos. I piseoporum dignitatem et auctoritatem non m dioeriter auxit , pormiliens, ut in causis civilibus, qui vollent Episeoporum arbitrio so subjicerent, ac judicia forensia praeterirent, ut ministros ecclesiasticos a publicis muneribus gerendis immunes declaravit. Legem Papiam, qua coelibes, nisi intra oenium dies a morte tostatoris nuptias intuerint,

jure haereditatis privabantur, sustulit say.

S. 4. Condum rei christianae posι mortem Constantini. Post obitum Constantini M. imperium fuit ,divisum inier ejus tres filios ita , tui Constantino natu majori Gallia , Hispania, Britannia et pars Λωicao: Constantio Thracia, Asia Orions et Aegyptus: Constanti Italia, Ilirricum, Graecia, M cedonia ei aliora pars Λfricae. Constantinus hac divisione haud contonius bellum fratri suo Constanti indixit, in quo a. 340, aetatis silao 26 periit. Constans , excitata per Maxentium Gallum seditione, in Arcem Elenam so recepit, ubi ab hostitius suis a. 350 , aetatis 30 fuit peremptus. Quod eum audivisset Constantius cum exercitu venit in Occidentem, et Superato Maxentio summa rerum potitus est. Filii Constantini M. haud quidquam intermiserunt , quod ad Religionem

Christianam stabiliendam et propagandam , nec non ad Sacra idolorum penitus evertenda conducere extimabant. Quae paS-

restabant gentilium templa, ipsis jubentibus, destructa,

simulacra remota, sacrificia abrogata suere. Nihilominus certum est, durante familiae Constantinianao regimine, in orie

tali et occidentali plaga plura adhuc gentilium stetisse templa, passimque viguisse publica idolorum sacra μ'.i . Mortuo Constantio a. 361 , Julianus Iulii Constantii, Constantini M. Datris, filius, solus imperavit, qui simul ac

iterum potitus est, Constantii amicos omnes, qua nece, qua exilio mulctavit, et licet a teneris christiana Beligione imbutus, ui cum fratro. suo Gallo in Clerum adlectus; animum tamen praesetulit Christianis insensissimum , cosque non Suppliciis, sed malis artibus ad desectionem solicitavit, graviora etiam moliturus in eosdem si persteum bellum consocisset ex

116쪽

voto. Ita factum, ut saltem ad breve tempus sacra christiana in magno versarentur diserimino my. Quum Iulianus in expeditione contra PerSas interiisset, Iovinianus militum suffragiis a. 363 electus imperator, rei chri,stianae in pristinam liberialem restituendae operam dedit. Is quippe, intia cum Persis pace, templa deorum ubi quo claudi, Ecclesias fidoi defensoribus reddi , Catholicis bona ablata restitui, Christianos ubique prae sucios et exarchos per omnem Orientem constitui, Omnemque rem christianam instaurari ius

Post eum Valentinianus I. Occidentis, et frater ejus Valens Orientis provinciis praefuit. Illo Nicaenas fidei tenaci

simus, sobrius, constans, orga Arianos circum Spectus, contrariam tamen doctrinam sequentibus haud molestus extitit. Ille autem ab Eudoxio Episcopo Λriano incitatus, Arianorum partes amplexus eSt, adeoque insensum erga Catholicos animum monstravit, ut omni in eos crudelitato desaevi rei, haecquo persecutio ab illa gentilium non discreparet. Perseeulionis hujus cursum cohibuerunt irruptiones barbarorum in imperium orientalo praecipue Gothorum in Thraciam, contra quos Valens ad Hadrianopolini dimicans, sagitta eonsessus, cum tugurio, quo se receperat, visus a barbaris exustus est seq.

Felicius sidus rei christianae illuxit sub Gratiano , Va-Iontiniani filio, qui a. 375 patris thronum conscendit, et mortuo Valente, in consortem imperii Valentinianum II. assumpsit, Orionii vero a. 379 Theodosium praefecit. De Gratiano leagitur, quod Deorum templa cum Simulacris everteret, Episcopos et Doetores a Valento Oxilio mulciatos, pulsis Arianis , suis sedibus restituerit , Catholicis liberum Beligionis exorditium concesserit. Sub ejus fratre Valentiniano II., Arinna sub inblium labo insecto, postea ad pietatem paternam reducto, dum- quo optimam de illo spem singuli conciperent, trucidato, R ligioni Catholicae parum levaminis suit allatum μυ. Mortuo Valentiniano ii, summa utriusque imperii potitus est Theodosius M., princeps eximiis ornatus dotibus, sub quo genitum superstitio ultima sata experta est. Is enim templa Deorum ac simulacra penitus dirui iussit, sacrificia una cum caerimoniis profana abrogavit, capitis poena in transgressores statuit, gentiles urbibus pulli, aut infamia notari, et foet riorum conventicula claudi praecppit; variarum denique litium componendarum, et disciplinae ecclesiasti eae sormandae eausa

117쪽

Concilium Constantinopolitanum I. indixit. Moriens Theod sius anno 395 filios duos haeredos imperii reliquit, nimbrem Arcadium et Honorium. In orientali imperio, qui praefuit Areadius ab an. 395-408, et post ejus mortem Theod sius II. usque ad a. 450, decreta Theodosii M. contra ethnNeismum graviter urgebantur, missis per diversas provincias monachis, qui omnes idololatriae reliquias extirparent. Aliter se res habuit in Occidentali imperio , cujus clavum tenebat Honorius ab an. 395-423, et Valentinianus IlI. ab an. 423-455, ubi immanes Italiae depopulationes , et hostiles barbarorum incursionos ultricis poenae instar habebantur, qua Dii undique irrisi in Christianos saevirent, et ubi regimini deerant vires, legibus contra idololatriam rite exequendis , necessariae. Ita laetum, ut in Occidente idololatria saltem occulta adhue

S. 5. Barbarae gentes fidem Christi reeipiunι Saeeulo IV. In utraque plaga non solum vera Beligio divinitus eonservata , et ab immani hostium impetu vindicata est, sed plures etiam populi barbari ad salutarem verae fidei cognitionem perducti sunti Sic in Armenia , ubi jam aevo Dionysii Alexindrini co tus Christianorum extitit, Religio Christiana mirifice propagata suit studio ot labore Gregorii Illuminatoris , qui non tonienius, multos e plebe ad fidem Christi perduxisse, ipsum

quoque Armenorum regem Tiridatem, et Hures aulicos eo testium veritatum scientia instruxiL Taniorum meritorum

praemia laturus , a Praesule Cappadociae Leontio primus Armanorum Episcopus designatus suit. Sareulo V. Miserob alphabetum et Bibliorum versionem dedit bj. Dimidio circiter saeculi IV. in vieina Abyssinia , vel Aethiopia, Adessius et Frumenti us, ex AEgypto advenae, brevi regis atque reginae tantam gratiam sibi conciliarunt, ut muneribus praeficerentur, fidem Christi, impune praedicarent,

regem ipsum cum multis proceribus veris saeris initiarent, templum Christo sacrum aedificari eurarent. Frumentius p stea cum Adesto domum rediit; cumque S. Athanasio Al xandrino Praesuli praedicationis suae successum narrassent,

Frumentius , ab eo incitatus , Episcopi munus suscepit, et Aethiopum regionem repetiit, labores Apostolicos denuo subi-

118쪽

iurus. A quo tempore Ecclesia Aethiopica , ceu filia Alexam drinae considerata, suos inde Episcopos accepit sui. Eodem sero tempore Iberi, hodiernae Georgiae Asiaticae

incolae ad Christum conversi sunt beneficio unius mulieris, inter ipsos captivae, cui inditum suit nomen Christianae, quae insigni erga miseros charitate, morumque sanctitate, Beligi nis christianae excellentiam ac dignitatem adeo comprobavit,

ut ipse eorum rex cum uxore ad vera sacra accesserit, Omnesque eives ad id faciendum excitaverit, templumqus construi jusserit. Addunt, quosdam postea missos suisse ad imperatorem Constantinum M. qui non solum de foedere cum Romanis ineundo paciscerentur, verum etiam Episcopum , aliosque Sacerdotes expeterent μ9. Apud Homeritas vel Sabaeos, extremas Arabiae solicis oras incolentes, qui cum lege circumcisionis cultum solis, lunae, aliorumque idolorum eonjunxerant, doctrinast eva gelicae lumen lundi coepit, imperante Constantio , qui missa ad eos legatione, principem eorum ad sacra chrisuana amplectenda soli etiam est conatus. E primis legationis huius erat Theophilus Episcopus, tanto labori haud impar , curus praedicatione gentis imperator ad Christum conversus, tria templa in usum Christianorum extrui jussit seq. Etiam inter Gothos Christi ratigio uberiores in dies seu eius tulit. Iam quidem tertio saeculo, cum Europam ei Asiam iteratis ineursionibus hostilibus depopularentur, eaque oeca sione multos Christianos , atque in nis etiam sacri ordinis viros in Gothiam captivos adducerent, barbarae huic genti via ad Religionem Christi amplectendam parata est. Hunc t men Christianorum coetum insigniter mox auctum fuisse,

vel inde elucet, quod Coneilio Nieaeno I. iam Theophiliis Gothorum Episcopus interfueriti Major adhue Religioni Christianae inter eosGem facta est accessio , ex quo Constanti nus M. Gothos et Sarmatos bello subegerat. Verum sub exitum saeculi IV. orto inter eos bello civili , Religio Christiana in una primum Gothorum familia, saeta est ethnicismo superior. Nam Fritigemes Visigothorum rex impar viribus, ab imperatore Valente petiit auxilium, et ut illi vicissim gra-lificaretur, christianam sub Arii fido Religionem amplectitur, erius exemplum plures subditi sequebantur. Ultima demum manus admota est, cum undique ab Hunnis pulsi Valentem denuo implorarent, ut in Moesia, et Thraeia agros illis ad abitandum designaret. A quo eoneedendo Valens non alienus,

ain Rusfinus l. 2. H. E. e. 20. , Soerales l. l. H. E. e. u.

119쪽

eam tamen illis distabat legem, ut christi sacra amplecterentur. Claruit autem inter illos Llfilas r Vulsitas Epise pus , qui et litteris gentem donavit, et libros Christianorum

divinos prope omnes gothice vertit, in eo reprehendendus , quod Gothos sua auctoritate in Arianam haeresim pertrax rit. Minor tamen erat rei christianae successus inter Ostr gothos , quorum rex Athalaricus complures suorum ob Christi nomen neei dedit. Demum cum Visigothi plus quam du- centos annos in Ariana haeresi exegissent, sub rege Reca

redo, opera S. Leandri Episcopi Hispalensis, anno circiter 587. fidem catholicam amplexi sunt say.

A Visigothis Arianao fidei formula ad alias quoque transiit gentes harbaras , quan Occidentale imperium inire sodiviserunt, puta: Bu ndiones, Vandalos, ac Suevos, etsi do tempore , ouo ad curistianam fidem accesserint, et de priamis inter eosdem Evangelii satoribus parum constet. De Bumgundionibus refert Socrates, quod an. 417 Hunnorum i cursionibus vexati, ut potentiorem Deum sibi aequirerent, o Gallia Episcopum petierint, qui eos septem dies jejunaro iusserit, et rito institutos , die octava omnes baptiraverit. Verum non ita diu Ecclesiae catholi eae addicii , odio Fram corum ad Λrianismum defecerunt , donec tandem post a

num 534 studio et laboro S. Aviti Episcopi Viennensis resipuerunt sub Bege Sigismundo M.

Sic etiam inter Suevos Hispaniae incolas , quo auctore nescitur, fides eatholica innotuit, is tu tamen adeo parum durabili, ut jam indu ab an. 469 per Visigothos artana haeresi inficerentur. Ad catholicam domum fidem redierunt, opseram navante Visigothorum rege Beccaredo, qui nullis curis pepercit et laboribus , ut Suevos non minus, quam suos cocto lucraretur seq. Solidiora incrementa saeculo V. coepit catholica Beligio in Francia auctoritate Chlodovoei regis, qui a Cloti lde conjuge sua christiana, Burgundiorum re is filia, persuasus, et a S. Remigio Rhomensi Episcopo incitatus, sacra christiana sasuseepturum promisit et vovit , si victoriam de Alemannis rotulerit. Duum autem an. 496 Alemannos et Boios , invocato Christi nomino ad Tulbiacum profligasset, et Alemanniam

120쪽

cum Brioaria subegisset, insignem vietoriam Christo in aeceptis reserens, apud Rhenios a S. Remigio hujus urbis Episeopo christianis sacris initiatus cst. Regis ad exemplum Pr ceres , et sensim populum Iubenter secutos esse, scriptores

domestici tradunt M. In Hibernia saeculo V. plures suerunt Episcopi et Dia-eoni sacris christianis stabiliendis praeclaro intenti , impatisortuna et suceessu. Ex iis celebrior est Palladius a Romano Ponti fies Coelestino illuc missus, qui vero exiguum tantum laborum suorum fructum tulit, obstante Hibernorum ruditato

atque barbarie. Felieior fuit S. Patricius, qui Galliis, Italia , insulisque Τνrrheni maris Sunimo laboro peragratis, in dem anno 432 monitu Pontificis Coelestini in Hiberniam perrexit , ae inter multiplices aerumuas ei adversariorum perse tutiones , terram illam , idolorum antea cultricem , Iesu Chrisio lucratus est. Quinimo ut vera Religio profundiores thiradi eos agerei, Λrmachanam sedem, Romani Pontificis auctoritato , totius insulao Metropolim constituit, Sanctorumque reliquiis Roma relatis decoravit. Morito cesitur ut Hiiamiaoni, istolus f0.

Eamdem spartam inter Bavaros suscepit S. Valentinus, qui dimidio circiter saeculi V. Romanorum castellum, Castra Batava dictum, idolorum cultui adhuc deditum invisens, mdem christianam servido praedicabat, pluresque Sacordolos in Bavaria insoriori propo Ostertiosium instituebat, eidem muneri vacaturos. Tradunt historiographi, mullis illum casibus adversis , durisque tribulationibus exagitatum parum profecisso, imo auctoritate Leonis l. Papae t 440-46ly munitum, ab ineolis tamen exterminatum in montem Rhetiae discessisse, ibique , praedicato non sine fruetu Evangelio , in claustro obiisse. 6. Non ita diu post, attamen fructu multo uberiori in Ν rico , i. e. in Austria et Bavaria , finitimisquo provinciis praedicavit S. Severinus , Norici apostolus vulgo cognominatus, non quidem, quod primus ibidem praedicaverit Evangelium, sed quod barbaros Norici incolas ad poenitentiam excitans, fidei christianao intrementa promoverit, et ab anno 4 4 integrum sere Noricum Ripense saevissimis Attilae vastati nibus prostratum praedicando , consolando, benefaciendo p ragravit. Boserenis Eugippio , Severinus oppidum , Asturis vel Casturis dictum , ingressus , incolas extimulavit, ut pr cibus , jejuniis et eleemosynis Deum placarent, et imminem

SEARCH

MENU NAVIGATION