장음표시 사용
71쪽
S. 4. De Sacraurensis. Septem a Christo Domino Sacramenta instituta fuisse , Ecclesiae doctores testantur. De baptismo Petrus in sesto Pe
iecostes dixit: κ Baptigatur unusquisque vestrum in remissi nem peccatorum. B - K Felix Sacramentum aqua nostrae,
qua ablutis delictis pristinae caecitatis in vitam aeternam ibberamur fa . n Eodem modo loquuntur Clemens Alex. ιὶ, S. Irenaeus fe), et S. Iustinus. Baptizatis Sacramentum Confirmationis administratum fuisse, ut acciperent Spiritum S. in pluribus Actuum apostolicorum locis legimus. Hoc idem confirmant Patres H. Dogma de Christi reali praesentia in Eucharistiae Sacramento reperitur in Scriptura S. N. Τ., et in SS. Patrum scriptis. De S. Coena S. Paulus seὶ ita disserit: e Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et calice bibat; qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini. η S. Irenaeus si seribit: a Sicut granum frumenti in panem mutatur, ita panis in Corpus Christi. γ, Idem testatur S. Iustinus M. fg . Inde etiam patet primigeniam Ecclesiam)credidisse, substantiam panis et vini per consecrationem transire in substantiam eamis et sanguinis Iesu Christi Λὶ.Saeramentum poenitentiae esse medium gratiam post b, ptismum peccato amissam recuperandi, ' perspicuo tradunt S.
'prianus si , Tertullianus hin, et plures alii.
Extremam unctionem olei infirmis graviter decumbentibus adhibitam, iisdemque salutem, levamen, et peccatorum remissionem tribulam suisse, eruitur, cum ex epist. S. Iacobi si ,
tum ex Origene m . 0uoad Sacramentum ordinis attinet, Apostoli, jubente
Christo, successores suos delegerunt, et manuum impositione ac precibus ordinarunt in). Matrimonii tandem ad sacramentalem dignitatem elevati praestantiam egregie defenderunt Doetores Christiani. Testantur S. Ignatius M. et Clemens Alexandrinus, nuptias semper in laeto Ecclesiae celebratas fuisse so).
72쪽
5. De resurreetisne eorporum, eι de satis animarum post mortem.
Quomadmodum inter Iudaeos, ita etiam inter Christianos constantem semper fuisse , et universalem fidem in suturam eorporum exanimatorum instaurationem , M. Litterae et historiae monumenta contestantur. Clemens R. fain in vicissitudine diei ot noctis, in fructibus e grano seminis progem, nantibus, in Phoenico se ipsum libenter funerante et renova te resurrectionis imagines et argumenta so invenire scribit. Idem confitentur Athenagoras ibὶ, et S. Irenaeus se . Maximi denique momenti est , quod dogma resurrectionis eaput situm ti apostolici, quodque ab antiquis Christianis loca s pulturae passim dormitoria nominentur. Poenas ab improbis luendas, aeternum duraturas, et pra mia justis promissa, finem nullum habitura, praeter S. Scrispinram Patros Ecclesiae docuerunt. S. Iustinus M. in Apolog. ita scribit: a Cum Deus omnium. ... hominum corpora res scitabit, ac dignorum quidem corpora induet incomiptione; iniquorum autem in ignem aeternum mittet. Eodem modo loquitur Theophilus Antiochenus h. Dogma Purgatorii, primis Ecclesiae saeculis ereditum sui se, antiqua monumenta extra omne dubium ponunt. Clemens Alexandrinus scribit: α Omnes peccati immunditias iudieio ac igne alluendas esse η H. S. Cyprianus ep. 6. α Aliud est ad eniam stare..., aliud pro peccatis. .. emundari et purgari diu igne. a Tertullianus α oblationes pro defunctis. ... annuadio facimus. BS. 6. Da Eeelesia fidissima merbi diuini emtori. EeeIesiam Iesu Christi ceu verbi divini custodem et magistram insallibilem numquam non agnoverunt SS. Ecclesiae Patres. S. Ignatius sρὶ ita scribit: e ob id Dominus aecepit unguentum , ut Ecclesiae spiret incorruptionem. π S. Ir naeus ih dicit: α Fides quam ab Ecclesia perceptam custodimns, semper a Spiritu Dei. quasi in vase bono eximium quoddam depositum iuvenescit, et juvenescere facit insum vas, in quo est. η Origenes siὶ tradit: κ Illam solam creciendam esseveritatem, quae in nullo ab ecclesiastica et apostolica discordet traditione. η Plus tamen reliquis omnibus , hanc materiam
73쪽
dilucidavit S. Cyprianus sa), qui ita disserit: u Εeclesiae foetu
nascimur, illius lacte nutrimur, spiritu ejus animamur. Adulterari non potest sponsa Christi, incorrupta est, et pudica; qui quis ab Ecclesia separatus adulterae iungitur , a promissis Ecclesiae speratur. Nec perveniet ad Christi praemia, qui relinquit Ecclesiam Christi. χS. T. Controeersia de legis Mosaicae valore. Cum Religionis doctrinae etiam occasione controversiarum propositae fuerint , jam potiores controversiae enarrandae veniunt. Antiquissima est controversia de legis m saicae valore. Iudaei ad Religionem Iesu Christi conversicum de lege mosaica, ium de circumcisione tam alte senti
bant, ut utramque ad salutem aeternam consequendam necossariam , ac propterea Religioni Christianae jungendam esse
putarent. Hinc opinabantur Ethnicos ad Christum conversos debere circumcisionem suscipere, et legem mosaicam obse vare, ut queant Deo placere et ad portum salutis pervenire. Id factum est praeprimis Anii oehiae, ubi gentiles conversi circumcisionis et legis mosaicae onus recusabant. Cum gravis tumultus exoriretur, et ea de re graviter dispularetur, Paulus et Barnabas, Ecclesiae Antiochenao consul iuri, cum quibusdam aliis Hierosolymam prosocti sunt. Ad hanc igitur litem componendam anno circiter 50, Apostoli et Seniores Co cilium Hierosolymis celebrarunt ibin. Post varias disputationes D. Petrus Apostolorum princeps, primus in Concilio senio tiam suam dixit, illud potissimum urgens: non esse gentilibus neoconversis onus circumcisionis, legisque mosaicae imponendum ; cui sententiae cum omnes subscriberent desini verunt: α Visum est Spiritui S. et nobis, nihil ultra imponero vobis oneris , quam haec necessaria: ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione , a quibus custodientes vos bene agetis η e . Hoc decretum scripto conceptum per Paulum et Barnabam, Barsabam atque Silam ad Auliochenos miserunt, ut intelligerent quid Spiritu S. suggerente decreverint. Ita controversiae finis impositus est. S. 8. controversia de regno millenario. Inter alias dissensionss celebrior est illa de millonario Christi his in terris rogno nata. Erant quippe in ipso Doelo- αὶ 1.ib. de linit. Εeri .p. 109. b Aet. 45,D-2S. e) Aet. 5. Duiliaco by Coo l
74쪽
rum coelu , qui palam confiterentur: post resurrectionem mortuorum, Christum in has terras redaiturum, et Hieros lymis novam civitatem constituturum, cum in finem , ut pii ibidem sub Christi regimine per mille annos vivant, omnique
felicitatis genere perfruantur. Opinio haec, vulgo chiliasti dicta , probabilius inter Iudaeos primum esticia , et in dies
magis exornata , cum quibusdam tamen modi fieationibus in Ecclesiam Christianam translata fuit. Ad comprobandam hane opinionem Chiliastae argumpntum suum depromebant ex capite 20, 2 Apocalypseos , ubi Satanas ligandus dicitur per
mille annos, ct Sancti cum Christo per idem temporis spatium regnaturi. Quam vulgaris primis Ecclesiae saeculis fuerit haedopinio vel ex eo colligitur, quod non solum heraeiici, uti Cerinthus, Montanus, sed etiam nonnulli Ecclesiae Doctores eidem saverint. Sic Papias, Hieropolitanus in Phrygia Antistes, dilo scripto, cui titulus: κ Expositio sermonum Domini, nillam regni millenarii spem aperto defendit. Vestigiis ejus inhaerentes, eamdem de regno millenario sententiam amplexi sunt S. Justinus M., S. Irenaeus, Τertullianus, Lactantius et I lures alii. Ex quo autem haec doctrina Montanistarum scho- is suit illata, fieri non potuit, ut viri cordati eam non imp gnarent. Eorum lacile princeps suit Crius Bomanae Ecclesias
presbyter, qui conatus est demonstrare cam osse absurdam, sacrae Scripturae contrariam, et ab haeretico Corintho invociam. Summam Chiliasmi absurditatem etiam Origenes ad ubvum probavit fu .
Eandem doctrinam saeculo III recoxit Nepos Aegypti Episcopus edito libro, cui titulus: κ Castigatio Allegoristarum nin quo docuit, regnum a Christo landandum mille annos duraturum, et in eo fideles deliciis corporalibus fruituros esse. Libri hujus divulgatio in provincia Arsinoitica homines adeo
fascinavit, ut duce Coracione presbrtem, a ceteris Christi nis, qui opinionem de regno millenario respuebant, se separarent. Hanc seissionem sustulit prudentia Dionysii Alexandrini Episcopi, qui eo prosectus, conventum presbJterorum instituit, contra Nepotianos disputavit, atque monendo, demonstrando, exhortando effecit, ut errori simul et factioni valedicerent. In Synodo Costantinopolitana I. Symbolo Nicaeno post
illa verba: uetiterum venturus est.... η additum fuit: α cujus
75쪽
9. controuersia de tempore eHebrandi Pase sis. Vetus Ecclesiarum dissensio quoad celebrandi Paschatis tempus, sub exitum saeculi II. in apertam erupit litem. Christiani Asiatici et alii in Oriente degentes eodem cum Iudaeis tempore Pascha celebrabant, nimirum 44 mensis Nisan, in quamcumque ea hebdomadis lucem incideret. At qui Romae, et in aliis Occidentis regionibus Christum colebant, non alia, quam solis die, Paschaiis sacra peragenda esse contendebant. Utrique
consuetudinem suam Apostolorum auctoritate munire con
bantur ita, ut illi adfirmarent, se ritum accepisse a Joanne et Philippo, hi autem ad Petrum et Paulum provocarent, et ab his instituli sui originem repeterent. Beserenio S. Irenaeo hujus discrepantiae causa, Smyrnensium Antistes S. Polyca pus Romam est prosectus, et cum inter alia de tempore P schalis cum Aniceis Pontifice colloquium habuisset, nec potuisset hic commovere Dolrearpum, ut morem Asiaticorum desereret, nec PolIcarpus potuisset Aniceto persuadere , utrilum Ecclesiarum Asiaticarum sequeretur; nihilominus tamen inter utrunaque pacis vinculum substitit ia . 1 Saeculo li. ad sinem vergente Victor Papa aegre serens, quod Asiatici morem Ecclesiae Romanae non Sequerentur, scripsit ad Polrcralem Ephesinum Episcopum, eumque graviS-simis verbis hortatus est, ut morem Occidentalium amplecter tur. Literis Pontilicis non modice pulsatus Polrcrates, indicto Ephesi concilio, consuetudinem firmavit, datisque ad Vici rem responsoriis significavit, se ritum antiquum deserere haud posse. Quam ob rem Victor Pontifex, omnes Asiae, vicin rumque provinciarum Ecclesias a communione segregare conatur. Ast S. Irenaeus scriptis, nomine plurium Ecclesiarum apud Pontificem intercessit, ne ob solius disciplinae diversia talem pacem et unitatem Ecclesiarum disrumperet. Lis isthaeo sopita quidem est, non autem penitus extincta. Quum enim veteres quaerelae de Asiaticorum moro renovarentur, Patres Concilii Nieaeni I. morem Occidentalium peculiari decreto stabiliverunt, a quo tempore contrariae disciplinas fautores in tensum haereticorum relati, et nomine Quartodecimanorum
S. 10. contra tertia de baptismo haereticorum. Saeculo III. gravis orta est controversia circa baptisma
ab haereticis collatum; quam ob rem Agrippinus Episcopus
76쪽
Carthaginensis a. 215 eoncilium Carthagine convocavit, in
quo decretum est: et baptirandos esse, qui ab haereticis ad ecclesiam veniunt. x Progressu temporis, cum eadem quaestio Asiaticorum animos distraheret, et in primis do Montanisi rum baptismo dubitaretur, anno circiter 256 in conciliis apud Iconium et Sennada habitis statutum est: α iterandum esse in haereticis ad Ecclesiam accedentibus baptismum; η quem errorem Stephanus Papa, scripta ad Orientales epistola, c
Cum anno 256 S. Crprianus concilium celebraret, a Numidiae Episcopis inter so dissentientibus interrogatus suit: num Novalianos sino baptismo admittere liceat, nec ne 3 Quibus S. Crprianus respondit: u rebaptizandos esse. n Quum vero non omnes hoc responsum probarent, aliud concilium 71 Episcoporum convocavit, in quo definitum est: κ baptismum heraeticorum invalidum esse. a Ui huic desinitioni majorem conciliaret auctoritatem, S. CIprianus, missis literis totam rem Stephano Pontifici significavit, qui Africanorum morem proscripsit, inter alia haec rescribens: α Si quis a quacunque haeresi venerit ad nos, nihil innovetur, quod traditum est,
nisi ut manus ei imponantur in poenitentiam. n Stephanum baptismum in trium personarum nomine collatum in mente habuisse, ex aliis eius essatis constat. Africani novas ad Steph num litteras dederunt, quibus morem suum defendere conabantur. His litteris adeo percellebatur Stephanus, ut acerbius, quam antea , responderet, eisque minaretur. S. Crprianus
a. 256 ex Africa, Numidia et Mauri lania 87 Episcopos Ca thaginem convocavit ad Srnodum, in qua iterum decreverunt, haereticos rebaptizandos esse. Qualem denique finem lis haec habuerit, diiudicatu dissicile est. Christianus Lupus, Bumundus Missorius Franciscanus, Liebermam, Nep. Alber, et alii
contendunt, totam hanc controversiam vel a Donatistis, vel ab eorum amicis conficiam esse. Caeterum S. CJprianum rem disciplinarem existimasse ex eo patet, quod diverse sentientes non excomunicandos esse dixerit sh .
S. 11. Motas docindi Theologiam. Apostoli eorumque proximi successores veritates divinas modo simplicissimo, captuique populi accomodatissimo tradebant, ast postquam saeculo secundo philosophi ad Relisionem Christi accesserunt, quaedam doctrinae catholicae capita do-
77쪽
s .ctius pmponere coeperunt, ut eius hostes debellarent et v ritatis convincerent. Horum virorum conatibus laetum est, ut jam mullo doctior ac ingeniosior invalesceret Religionis docendae ratio, quae in exponendis, vindicandisque dogmatibus quemdam quasi ornatum scientiarum prosanarum , imprimis philosophiae platonicae in subsidium vocabat, novasque i quendi formulas adsciscens , prima quodammodo scientiae theologieue sundamenta ponebant. - Ad hanc periodum qu que reserenda est Theologia mystica , quae nempe praeter sensum scripturae literalem , dogmata et morum praecepta omnibus communia, sensum ei iam spiritualem exponit, et severiora morum praecepta tradit. Mus vestigia reperiuntur apud Iustinum M., Clementem Alexandrinum et Origenem , qui eam plenius excoluit. Nimii tamen sunt, qui ex usu philosophiae lugubrem christianae religioni noxam illatam, illius- quo puritatem ac castitatem , Supra quam dici potest, corruptam fuisse, acerbe queruntur. Errores Ecclesia Christi num
DE HAERESIBUS ET SCHIsMATIBUS.
S. 1. Notio haereseos et schismatis. Quaelibet voluntaria corruptio vel negatio dogmatum a Iesu Christo traditorum, aut novorum pmcusio haerens appellatur. Igitur qui doctrinam desu Christi vel corrumpit, vel negat, vel novam eidem oppositam disseminat haeretinus nominatur a graeca voce αιρεω, capio, eligo, censeo. Haeretici dividuntur in formales et materiales. Qui pertinaciter fidei a ticulos impugnant. formales; qui vero absque voluntatis pedilinacia aliter sentiunt, ac Christus docuit, materiales seu omratici audiunt necessio illegitima ah obedientia legitimis Pastoribus, potissimum autem Romano Pontifici debita, sehisma dicitur. Jam aevo Apostolorum exliterunt quidam rrorum magistri, qui salsis doctrinis depositum fidei subvertere, aliosque a veritate religionis coelestis abducere sunt conati. Sie Η1menaeus et Phileius , loste Paulo ibin, a verilate aberrarunt, resurrectionem jam factam fuisse docentes, haneque opinionem propagantes, et plures sibi asseclas conciliantes. Hyme-
αὶ Euseb. l. 5. B. E. e. 10. S. Hieronymus de viris illustr. e. Is. Clemens Alex. Stroin. l. l. bὶ II. Tim. 2, 17.
78쪽
uaeo D. Paulus iungit Alexandrum , utrumque blasphemiae
reum agens, ae udet naufragium fecisse memorans fa . Illum ejusdem erroris magistrum extitisse, ex co colligi posse videtur, quod Paulus illum cum Hymenaeo conjungit, et utrumque simul Satanae tradit b . De Hermogene et Phigello idem
Apostolus docet, quod cum reliquis, ex Asia Proconsulari Romam prosectis a D eo aversi fuerint. Hos inter haereticos numerant S. Epiphanius se , et Tertullianus id j. - Agminis hujus unus erat Demas, quem S. Paulus munὸi hujus illecebris captum, se derelicto, Thessalonicam abiisso scribit se . Haereticis porro aevi apostolici adnumerantur Diotrephes, cuius mentio est in epistola tertia S. Ioannis v. 9, 10. Observa dum denique , Apostolum Paulum passim montionem sacere salsorum fratrum δε idemque confirmari a S. Ioanne ait stante: Antichristos multos tactos fuisse, eosque ex nobis prodiisse, sed non suisse ex nobis fg .
S. 2. Gnostiei. Doliriis et commentis noligionem Iesu Christi deforma-ruut Gnostiei, ita dicti a Gnosi , ceu vera Dei rerumque divinarum cognitione , quam sibi adscribebant. Ex diversis de origine hujus sectae sententiis ea probabilior esse videtur , quae Gnosim ex Veteri Persarum dualismo , ex phi-Iosophia Orientali Platonismo mixta, et ex ingenio ac phantasia singulorum Gnosii corum deducit. Quum Gnostici disciplinis philosophicis essent dediti, easque cum Religione chris silana conjungerent , dogmatum , quae sequebantur, duplex
suit genus: alterum philosophicum, alterum vero Heologieum, ita tanton, ut utrumque iterum esset vel Omnibus eommune, vel aliquibus tantum proprium.
Duoad placita attinet omnibus Gnosticis communia , P rum praecipuam basim constituebat vetus illa quaestior und D nam malum 3 Hanc soluturi quaestionem in sequens incid hant s3stema: Numen divinum in immenso quodam et splendido spatio i Plaeromat ab aeterito existens, seriem Aeonum, seu naturaram summae dignitatis, quae ex illius substantia om narint, sibi subditam habere. Εnti huic persectissimo ab ae- αὶ I. Tim. l,ls. b) I. Tim. 4, 14. e) IIaer. 5 I. sed Adver. Hermog. e. l. se ll. Tim. 4, 1s. Il. cor. id, 26. ad Galat. 2, 4. ρὶ l. Ioannis 2, 48-20.
79쪽
terno extitisse materiam erassam sὐλινὶ ordine et junctura
earentem, per se vitiosam, omnisque mali ac corruptelae fontem. Hanc ab Aeone quodam, aut per se pravo, aut casu depravato, quem dicebant demiurgum, ordine et sema donatam, sicque mundum hunc aspectabilem una cum hominibus conditum fuisse. Homines tribus constare partibus, nimirum eo pore e materia vitiosa conglutinata et anima duplici, alia sensitiva , a mundi Iabrieatoro e materia subtilissima formata, alia rationesis πνευμαὶ , e substantia supremi Dei educta. Salutem animarum rationalium in eo positam esse , ut a vinculis et servitute demiurgi, ac materiae extrahanium atque ad supremi Dei cognitionem adducantur, quo post eo oris obitum ad amissam selicitatem reverti possint. Quem in sinem diversis temporibus in hunc terrarum orbem descendisse Aeones, a Numine divino missos, qui animabus rationabilibus recuperandae libertatis viam aperirent, eorum tamen conatibus demiurgum obstacula opposuisso et impedivisse, quominus animae coelestes ad originem suam redironi. De caetero non lare desperandum, sed confidenter expectandum nobilis triumphi tempus, quo Aeonum longe potentissimus arrogans demiuro imperium destructurus, et mentes eoe-Iestes a corporibus esset divulsurus su). Quum Gnostici perversa haec placita ad Beligiopem christianam transferrent, de variis illius capitibus per quam eo rupto sentiebant, et quidem: l. Demiurgum hab ant pro
Nosis Deo et veteris Foederis auctore, proinde Icgis mosaicae auctoritatem vere divinam negabant; 2. Prouti ex una parto Christum confundebant cum Aeono potentissimo, et ex altera parto materiam per se vitiosam, omniumque malorum sontem esse credebant; ita etiam nec veram Christi divinitatem admittebant, Deo supremo inferiorem illum statuentes, nec verum illi corpus tribuebant, umbra tantum corporis illum vestitum , adeoque patiendi, moriendi ac resurgendi incapacem fuisse contendentes ; 3. Cum supponerent huic mundo genios praeesse malos, omnes magiae operam impe debant , quam norum geniorum vi evertendae idoneam esse autumabant; 4. Falso principio de materia prava inhaere tes carnis resurrectionem negabant, matrimonia damnabant, martyria improbabant, corporibus bellum inserebant, omnes naturae instinctus , sensuumque delectationes criminis loco habentes. Qua tamen in re tam parum inter se consenii bant ut nonnulli existimarent, instinctus naturales haud esse voluntarios, et si quis eosdem sequeretur, teum nullius petet
80쪽
eati reum lare, nisi mala voluntas, animusque impurus accesserit. Hi proinde, corporis debilitandi causa turpibus sensuum illecebris avide se ingurgitabant, majori sic commoditate ad plenam Iibertatem se eluctaturos sperantes sa).f. 4. Gnosιiei judaizantes: Cerintliani, Nazaraei, Ebionaei. Non deerant Christiani e Iudaismo conversi, qui non solum Beligionem christianam legi mosaicae accomodabant, huicque religionis systemati plures philosophiae orientalis ideas admiscebant; verum etiam a reliquis Christianis se separabant, instituta mosaica christianae Beligioni anteponebant ; hanc solummodo esse novam judaismi formam putantes. Inter hos primum indubie locum tenent:
Cerinthiani, a Cerintho sic dicti, qui, testibus Epiphanio et Philastrio, Iudaeus suit, primo rei christianae saeculo vixit, Alexandriae in Aegypto philosophiae Chaldaeorum, Pe sarum et Aegyptiorum operam dedit, et post suam ad christum conversionem, philosophiam orientalem cum religione Iudaica et Christiana coniungens , novam religionis formam composuit, et aliis tradidit. - Εrrores , quos disseminavit, varii sunt, iique gravissimi. Fingebat enim: 1. Iesum esse nudum hominem, naturali ordine progentium, sapientia tamen ac vitae innocentia omnibus superiorem; 2. In Iesum, postquam
a Ioanne baptigatus suisset, Christum l. e. Aeonem seu λογοvdescendisse , columbae larma et habitu; 3. Per λογον Iesum cognitione supremi numinis imbutum, et facultato miracula patrandi instructum fuisse; 4. Tempore passionis et mortis,
Aeonem Christum ad superos rediisse, Iesum vero, ut merum hominem passum et mortuum, imo et a mortuis resuscitatum fuisse; 5. Mundum ab Aeone quodam imperseeto conditum esse; 6. Christi cultores custodire debere leges et instituta mosaica , in primis circumcisionem ; T. Ex Ν. T. libris solum S. Matthaei evangelium admittebat, excepta Salvatoris genealogia; 8. Denique defendebat doctrinam de regno Christi millenario, docens: post resurrectionem mortuorum Christum in has terras rediturum, et Hierosolymis regnum Soddam terrestre erecturum eum in finem, ut pii ibidem subhristi regimine voluptatum illecebris serviant, et mille a nos in nuptiarum celebritate transigant b).
H Epiphan. haer. 26. Tertuli. l. Seorpiae. , Clemens Alex. I. 5. Surum. e. 5. bὶ Epiphan. haer. 26., S. Irenaeus l. l. e. 26., Theodoretus l. s. e. I. S. Aug. de haeres. e. 8. Philastrius de haeres.