Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis ad usum scholarum seraphici ordinis auctore R.P. Claro Vascotti

발행: 1851년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Eva concubitu, praeter Dei voluntatem habito, miserum de

Mendisse mortalium genus. Adami posteros constare corpore, e prava materia conflato, et duplici anima, altera bruta, se sente et concupiscente, altera vero rationali immortali, illiusque lucis particula. Inde perpetuam illam esse natam rati nis et cupidinis in homine luctam. - Τunc Deum lucis, ut homines haberent domicilium, per Spiritum videntem hunc mundum labricasse, duasque naturas sibi similes ex se produxisse r Christum, a Iesu primi hominis coelestis filio dive sum , in sole et luna commorantem, et Spiruum Sanetum, Christo inferiorem in aethere degentem, et in homines sal briter iussuentem. Christum do solo in hanc terram desce disse , et humani eorporis specie tantum vestilum inier I daeos apparuisse, ut hominibus Viam monstraret a miseriis suis eluctandi, et ad regnum lucis perveniendi. Ast daem

nem , regni sui excidium veritum, per judaeos, fidelissimos

cives suos, ipsum intercipi, et in crucem agi curasse, quod etiam supplicium Christus non vere, sed opinione tantum hominum sustinuerit. Ante suum vero in solem reditum Salvatorem promisisse, se certo tempore Paraelatum missurum, qui ruae homines, tempore ejus viventes, necdum capere atque erre possent, praeceptis suis adderet, et omnes de rebus divinis errores dispelleret. Hunc autem Paraelatum in Maneto Persa apparuisse, ad arguendum mundum de peccato et de

injustitia su .

Bejecto veteri foedere, Manes ex Novo omnia expunxit, quae suo systemati adversabantur, et in librorum sacrorum

locum proprios libros substituit, quos inter praeeipui erant Evangelium Manetis Erlata dictum , liber sidet, mrsteria ,

thesaurus, capita etc. Repudiavit vim salutarem baptismi. Negavit in Eucharistia esse eorpus et sanguinem Iesu Christi. In odium pravae materiae nullam corporum resurrectionem admisit. Docebat, animas in corpora non modo helluina, sed in frutices etiam, in olera, in poma etc. transmigrare. Fab labatur finem mundi futurum esse postquam omnes lucis particulae ad regnum Dei boni reversae fuerint. Hac perversa doctrina Manes originem mali explicare conabatur bj. Doetrina praeuea. Manichaei rigidissimam morum disciplinam inculcarunt, veluti a Christo praescriptam, ιria 30n cula suis in moribus jactantes, oris manuum et sinus. Ad Oris pignaeulum pertinere dicebant, quod ab omni se continerent blasphemia , nec vinum biberent, nec carnibus vescerentur.

92쪽

De manuum signaeuilo gloriabantur, quod omnem erga parentes, fratres, liberos, cognatos amorem exuerent, ab animalium nece et a stirpium laceratione sibi temperarent, in summa paupertate viverent, ab omni prorsus laboro abstinerent, vitamque in perpetua contemplatione et otio consumerent. Dasignaculo denique sinus, quod castitatem colerent, nec inores

Cum autem haec ardua morum praecepta non omnibus arriderent, Manes sectam suam divisit in duos ordines, et elorum scilicet seu perfecιorum, et auditorum seu GDehumenorum, priores ad severam vitae legem adstringens, posteri

ribus vivendi rationem permittens, a communi vita haud alienam. Asserebat electorum animas, post purgationem in compore inchoatam, in luna continuatam, et in sole perseetam, in regnum Iucis recipiendas; aliorum vero in alia corpora migraturas, ut purgentur, aut igni, qui tamen aeternus non Sit, ut torqueantur, tradendas esse ib). Hierarehis et liturgia. Manes ad exemplum Christi ex electis duodecim Magistros selegit, Pibus praeerat unus, qui irsum Christum repraesentabat. His succedebant 72 Episcopi, quibus Praesisteri et Diaconi ordinabantur. Quoad liturgiam

attinet, valde simplex erat. Non erant illis aedes sacrae, non altaria, non imagines, non caeremoniae ullae. Deum mor rientalium, lacte ad solem conversa adorabant, hymnis cum Deum, tum solem et lunam, praecipuosque Amnes celebrabant,

libros Manetis devote legebant, doctorumque suorum exhortationes pronis auribus excipiebant. Diem solis jejunio celebrabant, singulisque annis, meuse Martio, sestum Aematis i. e. diei, quo Manetis caedes contigit, magna solemnitate , diem vero Paschalis admodum parce obibant. Baptismus deniquo et sacramena ad areana electorum pertinebant se . Detestabilis haec secta adeo crevit, ut novennis post Manetis caedem, jam in Africam proconsularem, et inde torrentis instar imperium romanum irruperit, ac ingentem utrique reipublicae vastitatem intulerit. S. 15. Sehisma Nouati et Felieissimi. Praeter haereses enumeratas, etiam duo schismata pacem Ecclesiae Christianae turbarunt. Primum conssavit Novatus , Ecclesiae Carthaginensis Presbrter, homo, uti testatur S. CJ-

primus, avarus, Superbus, aliorumque scelerum reus, qui, ut αὶ S. Aug. I. s. de morib. Man. b) S. Aug. de haeres. e. 46., s. Epiet phan. de haeres. 66. se S. Aug. l. e. Duilirco by Cooste

93쪽

sententiam excommunieationis , quam S. 63prianus in eum tulisset, nisi persecutio obicem posuisset, vitaret, ab Antistiio suo S. Cypriano descivit, contendens, lapsos sine poenitentia Ecclesiae communione donandos esse. Saeviente nimirum Decii persecutione, plures vi tormentorum fracti, laedo apostasiae crimine se polluerunt; quam ob rem S. Cyprianus statuit, hos ad Ecclesiae communionem recipiendos non esse donec reddita Eeelesiae pace in Episcoporum concilio non decerneretur, quae poenitentia eis imponi deberet. Novatus igitur severitatem S. Cypriani aegre serens, cum diacono Felicissimo, quibusdam Presbyteris, aliisque se conjungens in montem , undo etiam Montenses dicti sunt, secessit et altare contra aliare orexit. S. Oprianus ad Ecclesiam suam reversus , celebrato a. 25l Carthagine Episcoporum Concilio, Schismaticos excommunicavit, et disciplinam erga lapsos laudabili discretione temper vit. Novatus autem, relicta Carthagine, Romam est prosectus, ubi non solum cum Novaliano amicitiam inivit, verum etiam

liriori sententia dimissa , maximo severam disciplinam erga apsos ursit tu . S. 16. Sehima Noviaiani.

Eodem tempore ingentes Romae turbas concitavit Νovatianus, philosophus Stoicus, vir quidem doctus et eloquens, at perfidus simul, turbulentus, rerumque in Ecclesia nou rum cupidus. Ιs, desertis Stoicorum castris, ad Christianorum sacra accessit, propter morbum in lecto bapti ratus, s hi vocabantur clinici quin baptismi caeremonias in se suppleri passus sit, vel Sacramentum confirmationis susceperit, et nihilominus nescitur, quomodo ad dignitatem Presbyteri ovectus est. - Sopita Decii persecutione, in qua martyr obiit S. F bianus B.P., Ecclesiae regimen traditum est Cornelio. Hujus electioni so opposuit Novatianus, socias illi manus jungentiabus Novato aliisque cum ex Clero, tum ex populo, qui nihil non moliebantur, ut Cornelium sibi insensissimum sede sua turbarent. Bem eo delapsam videns Cornelius , indicta a. 251Bomae synodo, non solum Aisorum, de modo recipiendi i pSOS , Sententiam probavit, sed etiam Novalianos et reliquos sectarios damnavit. Hoc pacto schismatici multo audaciores redditi, contra Cornelium gravissimas calumnias Sparserunt, illum esse libellaticum , et Apostatis communicare dicentes , tresque obseuros Italiae Episcopos Romam accersitos, arcte e indilos, et crapula oppressos per viam coegerunt, ut Νο- αὶ S. Cyprian. ep. 40, 42, 49. Diuitired by Cooste

94쪽

vatiano manus imponerent, et Episcopum Romanum ordiu reni. Sic creatus Antipapa, missis quaquaversutia litteris, soinvitum suisse electum , callide significavit, ut eo verborum fuco immane schismatis facinus excusaret, quod quinto adhuc Ecclesiae saeculo superstes fuit tu . Novatiani, ab ipso schismatis auctore ita nominati iii sequentes lapsi sunt errores: l. Contendebant, lapsos post baptismum in perpetuum Ecclesia excludendos et contrariam disciplinam damnandam esse. 2. Λsserebant, veram Iesu Christi Ecclesiam, puros tantum homines sinu suo continere, hancque penes ipsos esse, unde eatharos seu puros se nominabant , et omnes ad so venientes iterum baptismo initiabant. 3. Sacramentum consimilationis respuebunt. 4. Secundas nuptias damnabant, et bigamos in perpetuum a Sua communione a rebant. 5. Tandem martJrum reliquiis cultum donegabant ibin.

DE RITIBUS ECCLESIASTICIS, MORIBUS CHRISTIANORUM, ET DISCIPLINA ECCLESIAE.

l. Necessitas risuum. Cum homo duplici polleat natura, et res sensibiles spiritualium quodammodo vasa sint ac imagines, ipsa hominis natura exposcit, ut spiritualia illi per media sensibilia oss rantur et communicentur, atque spiritus in homine latitans rebus sensibilibus excitetur, et ad spiritualia elevetur. Ipsa hominum cogitata quodam veluti corpore vestienda sunt, ut aliorum oculis vel auribus pateant, vimque in mentes eorum

optatam exerant.

Mediis ejusmodi sensibilibus, seu ritibus Ecclesia carere non potest, tamquam visibilis hominum societas, a Christo hisce in terris instituta , ut illustre sit invisibilis coelorum regni symbolum atque vestibulum. Ritus enim reverentiam Dei ac m3steriorum augent, fidelium mentes coclum versus ab tollunt, pietatem christianain fovent, animos movent, mutua charitate replent, fideles ab infidelibus distinguunt. Tanta cum sit rituum necessitas, sane mirum non est, quod Ecclesia jam in suis primordiis ritus suos, seu caeremouias habuerit. Inter ritus Ecclesiae Apostolicae primum occurrit tempuS, conventibus religiosis destinatum. Primis quidem ab iuitiis

a) S. Hier. de viris illustribus e. 70. bὶ S. cyprian. ep. 42, TheodQ retus i. d. sab. haer. e. I. Euseb. l. 6. II. E. e. 57.

95쪽

Christiani quotidie sere, quemadmodum Iudaeorum serebat consuetudo, ad preces sundendas et alia peragenda sacra conveniebant fu . Postea vero diem hebdomadis primam, videlicet diem solis, in memoriam Resurrectionis dominicae cel brare coeperunt. Contigisse hoc jam tempore Apostolorum satis exploratum est. Sic legimus Act. 20, 7, quod discipuli Christi ad frangendum panem convenerint prima Sabbati. Hanc diem postea reteniam fuisse testatur Iustinus M. Ap. I. u Die, quae appellatur. Solis, omnes, Sive in civitate, sive rure

habitant, in unum locum conveniunt. BPraeter diem dominicam solemnis quoque suit Pentecoste, quae tamen vox apud VetereS non eumdein semper signifieaium habebat. Nam interdum denotabat totum quinquaginta dierum spatium a sesto Paschalis usque ad nostram Pentecosten, quo Christiani lectionibus biblicis vacabant, ieiunia pra

termittebant, stantes orabant, catechumenos baptigabant, a publieis spectaculis et comoediis abstinebant. Deinde vero signi sicabat diem particularem illapsus in Apostolos Spiritus sancti memoriae consecratum, diem nimirum post Pascha quinquagesimum, Praeter solemnia Pentecostes ab antiquis commemoratur etiam dies Παρασοκευης, quo Christiani incinoriatii

passionis dominicae recolebant. Hunc diem in luctu, jejunio et poenitentia transigebant, cultumque Dei solito simpliciorem obibant. Caput autem et corona omnium sestivitatum erat sestum Paschatis, seu sestum resurrectionis dominicae, quod ut alia sesta majora , usque ad dominicam proxime Sequentem continuabatur. Hocce tempore ebristiani laetitiae significandae causa canehant Alleluis, Episcopus verba ad populum faciebat, jejunia cessabant, communio ab omnibus percipiebatur, captivi et servi libertate donabantur, opera charitatis et beneficentiae in egenos exercebantur ib). In voteri denique Ecclesia martyrum natales, sive dies illos, quibus sanguinem suum pro Iesu Christo suderunt, religiose habitos fuisse, per optima fidei monumenta est exploratum. Memoriam horum natalium jam saeculo secundo celebratam fuisse, testis est epistola Ecclesiae Smyrnensis domartyrio S. Polycarpi ab Eusebio memorata, in qua legimus Smyrnensem populum diem natalem S. Praesulis coluisse. S. Cyprianus quoque testatur, dies et passiones martyrum per Africam celebrari. - Cum autem primi Christiani corpora aut reliquias SS. Mart3rum communiter in locis desertis v. g. in speluncis, agris, catacumbis sepelirent, ad haec sepulchra

de vita Const. II. l. 4. e. 18.

96쪽

singulis annis, iisque dielius, quibus marirria subierant, convenerunt, eorum memoriam celebraturi. Modum quod attinet, natalitia mariorum colebrandi, voieres tradunt, ea occasiono acta eorumdem in conventu sidelium publice lecta, orationes panegyricas recitatas, sacrifici uin laudis et gratiarum actionis oblatum, sacram naxim celebratam, amoris convivia ad res illandos pauperes instituta fuisse. Cessantibus persecuti nibus, non modo martrrum sepulchra in urbibus permissa, sed et corpora e cryptis eruta, in urbes translata, et perhonorifice condita suere : saepius supra mari rum tumulos magni

sicae Ecclesiae, inde Martyria vulgo dictae excitabantur tu . S. 2. Tempora et loca conventuum religiosorum. Diebus sestis Christiani conventus religiosos agebant, et

quidem diversis, pro ratione circumstantiarum , temporibus. Tempore saltem atrocium persecutionum, horis plerumque antelucanis, nocturnis ac Vespertinis, rebus sacris operam dare solebant. - L a horum conventuum primis ab initiis nondum erant fixa. Quamdiu adhuc stabat Hierosolymorum templum , illud frequentabant. Post suam vero dispersionem in privatorum aedibus, locis abditis , etiam catacum bis ac co meteriis martJrum rei divinae vacaturi conveniebant. Non desunt tamen testimonia luculenta initio sareuli tertii jam christianas hinc inde extitisse ecclesias. Hoc claro significat Lampridius in vita Alexandri Severi c. 49. reserens: imp ratorem hunc voluisse, ut Christiani locum quemdam publicum ad sacra sua adhiberent. Gregorius Thaumalurgus varias aedes sacras aedificavit. Imo, teste Eusebio, imperator Gallienus Christianis plures Ecclesias restituit, et ante persecuti O-nem Diocletiani Christiani plures extruxerunt Ecclesias, quas deinde Diocletianus fundi ius evertit f0.3 Parlas eultus diuini. Cultus divinus , teste Iustino M. Apol. I. variis absolvebatur partibus. Praemissis precibus , instituebatur lectio Scripturae S. V. Testamenti et Ν., praesertim Evangelii festo accomodali, et quidem communiter lingua vernacula. Divinis libris quandoque humanos adiungebant, v. g. epistolaS Cl mentis Romani , Pol carpi , acta marirrum in natalitiis etc.

αὶ Euseb. l. 4. II. E. e. 15., S. Cyprianus. Ep. II. b) Plinius l. 20. Ep. 97. Minutius Felix Oetav. e.10. S. Greg. Nyss. in vita S.Greg. Thaumat. Euseb. l. T. Arnobius l. 6.

97쪽

Finita leelione, sequebatur exhortatio ad populum. Eximiam quoque Sacrorum partem constituebant preces, quibus hymnos et psalmos adjunctos suisse, veteres testantur M. Peraclis precibus, variae sebant oblationes. Fideles nimirum, nisi essent pauperes, Osserebant panem et Vinum, interdum alias quoque res, uti: lac, mel, ova, oleum, odoramenta, ceram, sarinam , quae vero munera ab illis lanium recipiebantur , qui persecta Ecclesiae communione fruebantur s0. Ex his donis Jam portio conveniens panis et vini separabatur ad Eueharistiae sacrificium , per Praepositum celebrandum; reliquae autem illorum paries cum ministris i cclesiasticis, lum pau-leribus alendis, atque conviviis amoris instruendis inservie-ant. Diebus dominicis et festis Pliam pecunias in eumdein finem osserebant se'. Receptis oblationibus et super altare positis, multis in locis nomina ollarentium recitabantur, ut pro illis preces fierent My. - Oblationes excipiebat actus solemnis sacrificii, do regula ab Episcopo, vel absente aut argr tante Episcopo, a Presbytero celebratus. Post oblatorum consecrationem , Praepositus cum populo orationem dominicam recitabat, sumptaque communione, Eucharistiam vel ipse, vel per manus diaconorum praesentibus exhibebat seq. Apud illos Vero , qui necdum s. communionis participes erant; hujus vices supplebant eulviae, sive panos bonedicti. Distribuebatur Eucharistia de regula sub utraque specie, et panis et vini , ea tamen ratione, ut oremitis et abstemiis panis tantum consecratus, parvulis autem recens baptizalis tantum vinum, aut panis vino tinctus dispensaretur. Vinum aqua dilutum offerebatur in calice imaginibus ornato. Ralio Eucharistiam dispensandi , pro diversitate temporum et locorum diversa suit. Saeculo saltem III. consuetudo passim obtinuit, sumendi illam in manus et admovendi. In Ecclesia Carthaginensi infantes quoque ad s. eoenam admittebantur. Non solum autem praesentes participes fiebant, sed etiam absentes et aegroti , ad quos Diaconi partem Eucharistiae deserebant. Τempore persecutionum etiam religiosis hominibus permittebatur, ut Eucharistiam domum deserrent. Λnachoretae eam in Oremum Secum portabant, opportuno tempore sumendam. Ab Episcopis romanis Victoro anterioribus Eucharistia tanquam signum mutuae pacis mittebatur ad Episcopos in remotiori Asia degentes. Erat etiam apud veteres mos, Eucharistiam in Eccle-

dag. e. 20.

98쪽

Sia asservare, ut quavis emergente necessitate eam ad usum haberent paratam ta . t Sacrae communioni semper et ubique iuncta erant co vivia parata ex oblationibus, euntque in finem instituta, ut egeni et pauperes reficerentur, mutuaque foveretur charitas fraterna, quae propterea Agape dicebantur , seu convivia a- Inoris. Τain sancta erat horum conviviorum consuetudo, ut solis fidelibus communione fruentibus aditus pateret. 4. Baptismus.

Ad eultum Dei publicum etiam reserendus est baptismus. quem conserendi ius et potestas erat penes Episcopos et Pro-SbJteros, vel ex eorum delegatione penes Diaconos, ita i men, ut absque Episcopi mandato nemo sacris in rebus quidpiam peragere auderet H. In casu necessitatis etiam laici poterant baptismum administrare. Ad baptismum non tantum adulti, sed etiam insantes admittebantur; ab adultis vero cognitio Christianae doctrinae et fidei consessio requirebatur. In baptismo sat mature sponsores, seu patrini, qui pro fide insantum fidei uberent, adhiberi coeperunt. Ab ineunte rei christianae aetate baptismus quovis tempore administrari potuit. Sed cum Ecclesiae christianae solidius essent constitutae, jam

certa ac solemnia tempora praestituebantur, et communiter

quidem pervigilium Paschalis et Pentecostes. Qui ad Ecclesiam christianam accedero volebant, coram Episcopo vel Pr sbytero se sistere tenebantur, cuius erat eorum Vocationem ei vitam examinare, ne mysteria divina profanarentur. Qui

admissione digni habebantur, Cateehumeni Ecelesiae christianao dicebantur. Hi communiter creabantur per impositionem manuum Episcopi vel Presbyteri ab illo delegati, qui eosdem insuper cruce signabat, divinamque super illos benedictionem implorabat. Si quaeritur: quandiu quis inter catechumenos subsistere debuerit, nulla regula generalis statui potest; sed

consuetudo pro diversa temporum et locorum ratione , nec non pro ingenii alacritate et Catechumenorum progressibus variabat. Nisi casus singulares adessent, longius temporis i tervallum necessarium reputabatur , partim, ut vita catechumenorum digna exploraretur, partim, ut successive et quasi per gradus instruerentur. Erant autem tres catechumenorum gradus seu ordines. Qui in primo gradu erant, audientes

α) S. Ignat. M. Ep. ad Pliiladelph. e. 4., Tertul. l. de pudieii. e. T. s. Cypriaii. lib. de lapsis. S. trenaeus apud Euseh. l. b. u. E. e. 24. Opta

99쪽

dicebantur ex admissione sui ad sermones et S. Scripturas audiendas; precibus tamen assistere non poterant, Sed ant luam istae inchoarentur, e vestigio deced re i nebantur. Alter gradus erat genuste euntium, qui jam considerabantur ceu caleelium eni proprie tales. Eo in gradu qui erant, precibus fidolium flexo poplito adstabant, naanuumque impositionem accipiebant. Τertius gradus erat eorum, qui eo etentes eleeιi

nominabantur. Hi moro aliquorum sidclium jejunium quadragesimalo observabant, huicque jejunio proces, genuflexiones, vigilias atque peccatorum consessionem iungebant. Qui in fidei mysteriis instructi , penitus probati , et ad baptismum maturi habebantur, ex usu loquendi electi vocabantur. Ipso

baptismi die Catechumeni ad baptisterium deducti, dia loriusque pompis solemniter ronuntiare, symbolum Apostolicum recitare , sicque fidem suam profiteri tenebantur. Baptismus autem plerumque conserebatur trina catechumenorum imme Sione et invocata, e praescripto Servatoris, SS. Trinitate. Infirmis lecto addictis baptismus per aspersionem administrahatur, et hi vulgo elintei dicebantur. Baptizati ad Episcopum adducti, per unctionem sacram, manuumque impositionem et preces illius Spiritum sanctum, seu confirmationis Saeramen-ιum accipiebant. Neophi iis lac ct mel, ad spiritualem nativitatem morumque simplicitatem significandam , dabatur. Denique corona et candida veste induit domum rediebant. Νam

post solitas renunciationes togae loco ipsis pallium dabatur, in Symbolum humilitatis evangelicae, quia toga insigne dignitatis erat. Hinc illud gentilium in Christianos dicterium: a toga ad pallium. 5. Iejunia. Circa jejunia Christus nullam quidem diseriam legona praeseripsit, attamen ipso post baptismum in solitudinem recessit, ibidemque per dies quadraginta jejunus delituit. Post Christi ascen sionem Apostoli, divini magistri vostigiis insistentes, crebris se so jejuniis exercuerunt sM. Apostolorum ex m-plum sideles pie sequuti, frequentor i unabant. Calechumeni, sinita institutione ea techolica, jejuniis ad baptismum se praeparare , et maiorum criminum rei, antequam in communi nem ecclesiasticam reciperentur, jejuniis preces alero ten bantur, imo aliis quoque occasioni hus, praesertim tempore publicarum aerumnarum. j sejunia ab Ecclesiae praesulibus indicebantur. Erant pra terea alia j sejunia si ra ei stata, Seu su= Aet. 13, 1. Diqiligis by Cooste

100쪽

teriis anni temporibus adstricta, quae iterum dividebantur in annua et hebdomadalia. Primi generis memoratur suisse jejunium antepaschale , quod hodie quadragesimale dicitur; secundi generis jejunia feriae quartae eι sextae. Iam quod attinet jejunium antepaschale , veteres in eo consentiunt, quod jam antiquissimo aevo in memoriam passionis ot mortis Iesu Christi ab omnibus fidelibus religione summa observatum fuerit. Praeter hoc jejunium orant etiam hebdomadalia, dio Morcurii et dio Veneris, a Latinis dicta Stationes, semjejunia ot jejunia feriae I eι VI. His quippe soriis Christiani non tantum ad Mart3rum sepulchra conveniebant, ibi quo statim ab ortu solis , orationibus, exhortationibus ei sacrarum lectionum interpretationibus vacabant, sed etiam jejunia religioso observabant, et hora nona post Eucharistiam et oscula pacis solvebant. Erant praeterea multi Christiani servidiores, qui his ieiuniis nondum contenti, in hebdomada majori, unum, duos, tres dies et etiam totam hebdomadam absque cibo transigebant, ad gallicinium usquo diei Bosurrectionis. Hoc abstinentiae genus Latini superpositiones

appellabant M.

Quod denique coneernii rationem ieiunandi, certum est, quod abstinentia non a carni hus solum , sed a vino quoque praecipue commondaia fuerit, imo hine inde in legem abierit. I pge tamen universali necdum extante, varii antiqui ius apparent abstinentiae gradus. Nonnulli observabant ωμορα Ieras crudorum vicium j, nihil cocti manducantes; alii ξυρογαγι-s aridorum victum in cibis tantum siccis Vescentes, v. g. nuei-bus, amygdalis, vel solo pano et aqua utentes μj. S. 6. Mores Christianorum religios Priora oppido Ecclesiae saecula nitido eoru seant sanctitatis

ot innocentiae splondore, aureamque merito constituunt aetatem. Qui enim doctrinam Iesu Christέ profitebantur , vitam

sanctissimam vivebant. Dici non potest, qua vigilantia et wlicitudine veteres Christiani omnia ossiciorum genera divinitus praescripta, erga Deum, se ipsos, et alios persolverint, V lentes sic non tantum seipsos perficere, sed aliis quoque pra lucere exemplo, suaeque religionis excellentiam et dignitatem

tueri se'.

Deo praestiterunt cultum internum pariter et Oxternum, Seduloque curarunt , ut, dum precibus et hymnis, eumdem

SEARCH

MENU NAVIGATION