Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis ad usum scholarum seraphici ordinis auctore R.P. Claro Vascotti

발행: 1851년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

5. Romani Pontifieis auesoruas suprema. Sive ad ea, quae aetate hac in rebus ecclesiasticis peracta; sive ad illa, quae literis tradita sunt, animum advertamus, ab utraque parte ejusmodi lacla pariter, atque erita deprehendimus, quae supremae Romani Pontificis auctoritati egregie patrocinantur. Sic ipsi Ariani S. Athanasium ad Iulium papam detulerunt petendo, ut ejus causam iudicaret. Cyrillus Alexandrinus Episcopus haeresim Nestorii ad Caelestinum P Iam detulit. Episcopi Africae sententiam condemnationis in octrinam Pelagii et Coelestii latam ad Innocentium I R. P. miserunt. Flavianus Episcopus Constantinopolitanus de haeresi

Eutychetis certiorem reddidit Leonem M. - Hoc idem co firmant SS. Patrum ossata. S. Gregorius NarianZenus in carmino de vita sua scribit, a binas mundi saces existere, Romam nimirum vetustam et novam; priorem tamen esse universi praesidem mundi. η S. Prosper vocat a Romam Petri

sedem, quae pastoralis honoris lacta caput mundi, quidquid non possidet armis, Religione possidere la . η Similiter Fulgentius bin, Vincentius Lirinensis se , Victor Uticensis sH, et alii

bene mulli Romanam Ecclesiam mundi caput appellant. - Nec desunt Concilia, in quibus Romanae Ecclesiae primatus suit agnitus. Sic in Concilio Ephesino can. 2. definitum sui tr a Co stantinopolitanus habeat Primatus honorem post Romanum Episcopum. n In Concilio Chalcedonensi primus locus Leonis N. legatis datus, et Romanae Ecclesiae Primatus communi

omnium consensu comprobatus.

Quum Patriarchae constantinopolitani, insana aemulati ne abrepti, dominatum in Ecclesiam assectarent, Romani Pou-tifices iura sedis suae adversus iniquam aggressionem sortitertuiti sunt. De multis cam in rem exemplis pauca juvat observa ro. Cum quippe Ioannes jejunator Patriarcha Constantinopolitanus in Synodo a. 588 habita, titulum Episcopi Oecumeniet sibi arrogasset, Papa Pelagius il datis ad Ioannem et Apocrisarium suum literis, non tantum synodi acta ea de re rescidit, hun quo titulum perstrinxit, Verum etiam Apocrisario suo prohibuit, ne cum Ioanne communicaret, donec novum et temer rium titulum deposuerit te). Verum curas inanes Pelagius impendit, Joanne minime cedere volente. Pelagii vestigia s eurus Gregorius M. tanto cum reto titulum illum reprobavit, ut pronuntiare non dubitaverit, illum esse profanum, lemer

142쪽

rium , superstitiosum ac diabolicum. Hanc litem continuavit Cyriacus, Joannis successor, qui nullis Gregorii precibus ac monitionibus permoveri potuit, ut illum titulum abdicaret. Quocirca Gregorius humili talis documentum daturus, titulum assumpsit Servi Seruorum Dei, quem Romani Pontifices ad n

stram usque aetatem retinuerunt.&Verumtamen aliter se res

habuit sub imperatore Phoca, qui Mauritio ejusque filiis trucidatis, thronum conscendit.iIs enim , rogante Bonifacio III, edictum publicavit, quo Patriarchae Constantinopolitano Epi sempi Oeeumenici titulus prohibetur, simulque statuitur, ut sedes Apostolica beati Petri Apostoli caput esset omnium Ecclesi rum. Non hoe sibi conserri a Principe quasi ius novum p stulabat Bonifacius, scd jura antiqua sedis suae a Christo ipso instituta , legis publicae praesidio muniri adversus vim Constantinopolitanii Patriarchae. 6. Initia dominationis eirilis Romanorum Pontifieum. Urbs Roma et Ducatus Romanus usque ad Pipinum, Caroli Martelli silium, quem Galli exauctorato Childerico III exstirpe Merovingica, regem sibi crearunt, imperio Graecorum parebat. Dimidio circiter saeculi VIII imperatorum orientalium potestati acerba plaga, inflicta est , ansam praebente Leonis Isaurici contra imagines edicto, quod in Italiam delatum catholicorum animos adeo perculit, ut Romani Pontificos Gregorius II et Gregorius III, omni qua valebant auctori te ei resisterent, et Itali tumultuantes tributum Principi pondere recusarent lat. Ab hoc tempore jam tanta invaluerat Graecos inter et Italos animorum abalienatio, ut vix sanari posse videretur.

Dissiciliori temporo Rom. Ecclesiae ponti sicatum gessit Si phanus III. quo nullus Paparum acriores Longobardorum impetus pertulit, majorique prudentia ac constantia eos repressit. Cum enim Alatulphus Longobardorum rex, imperii reliquias in Italia usurparet, Romanisque, nisi se dederent, minaretur excidium, Papa prius missis legalis, animum illius delinire est

conatus; Verum rege cedere nescio, ipsemet postea, Coslantino Copronymo urgente, numeroso nobilium comitatu stipatus ad Λistulphum proficiscitur, ut de restitutione civitatum, quas invaserat cum illo ageret. Sed res armis eum Alatulpho erat agenda non legationibus, et precibus; nec lamen copias mittebat Orientis imperator. Quam ob rem Stephanus a. IMiter in Franciam suscepitiadbregem Pipinum, cui causam divi

αὶ Anastasius de Vitis Pontisie. t. l. p. 162.

143쪽

Petri et Beipublicae Romanorum impense commendavit. Cum Αistulphus civitates et bona reddere detrectaret; Pipinus, quem Stephanus cum filiis in Regem Francorum unxerat, et Patricios Romanorum salutaverat, cum exercitu Ticinum movens,

quo se incluserat Aistulphus, urbem hane obsidione cinxit, qua misere pressus Longobardus provincias Occupatas mox se redditurum promisit. Pace igitur inita Pipinus cum exercitu in Franciam rediit. Cum vero Λistulphus fidei juratae imm mor a 755 Romam obsideret et suburbana omnia popularetur, nec sacris rebus parceret ejus exercitus: Stephanus scriptis ad Pipinum ejusque filios literis amare conquestus eSLLongobardis autem obsidionem acrius urgentibus, alias literas in nomine S. Petri dedit ad eosdem, quibus permotus Pipinus, superatis denuo cum exercitu Alpibus, ingressus est Italiam, Longobardorum copias sudit, Ticini muros inclusit, regique poenitenti sub certis conditionibus pacem concessit. Dum haec gerebantur, Constantini Copronymi Legati Pipinum convenerunt, eumque oblatis muneribus obsecrarunt, ut Exarchalum cum ab Aistulpho recepisset, imperatori restitueret. Pipinus vero petitum denegans, Exarchalum et quidquid armis in Italia occupavit Sedi Apostolicae tradidit, exhibitis solemnibus d nationis literis, quae in scriniis Ecclesiae Romanae asserv hantur. Quibus peractis Pipinus ad suos remeavit, nihil quo sibi retinuit, quam titulum Patricii Romanorum, ac dignit tem Supremi eorum advocati su).

Mortuo a. 768 in Coenobio S. Dionysii prope Parisios Pipino , Stephanus IV. Papa duobus filiis Carolo et Carol

manno, qui regnum Franciae inter se diviserunt, Sedem Λp stolicam commendavit, eosque per Deum adiuravit, ne uxores suas repudiarent, et conjugium inirent cum Desiderii, qui Aistulpia successerat, filia Desideria, quam Bertha mater ex Italia in Franciam adduxerat, ut eam alterutri filiorum uxorem daret. Non obstanto Pontificis admonitione, Carolus Hil-mirudem uxorem suam repudiavit, regisque Longobardorum filiam Desideriam superduxit, post annum tamen Desiderii filiam in Longobardiam remisit, legitima uxore in palatium et illorum revocala, sicque Pontificis animum delinivit. A quo tempore Carolum inter et Desiderium mutuum amicitiae foedus ruptum, imo singulari interveniente casu, discordiarum

mox semina sparsa sunt. Cum enim Carolus, mortuo Carolo- Inanno, ex consensu Optimatum hujus partem ad se traxisset, totiusque Franciae monarcha fuisset salutatus: Duo Carol manni filii superstites cum matre Girberga ad Desiderium coms 3ὶ Muratori Rer. It. P. II. T. II., e Annali ae Italia t. 4. p. Ma.

144쪽

sugerunt, ut eius patrocinio se committerenti Quam oecasi nem ambabus velut ulnis arripiens Desiderius Pontificem Ηadrianum I. ad se in Longobardiam invitavit, tum ut de aliis rebus cum ipso conserret, tum ut Carolomanni filios in reges Franeorum ungeret, sicque a Caroli amicitia divelleretur. Verum Hadriano recusante, Desiderius cum exercitu in Umbriam irrumpens, plurimas civitates et castra Pontificiae ditionis o cupavit, ferro et igne omnia devastans. Cum frustra Hadri nus , missis legationibus, regem ad aequitatem ac pietatem revocare suisset conatus, ad Carolum Francorum regem com fugit, qui numeroso cum exercitu, superatis Alpibus, in It 1iam venit, et Papiam ac Veronam obsidione cinxit, Desiderio autem Romam Yersus proficiscente, intrepidus Papa non tantum Urbem muniri praesidiisque majoribus custodiri jussit, sed etiam Longobardorumiregi excommunieationis ipso facto incurrendae minas intentavit. His minis territus Desiderius illico in Longobardiam est reversus. Carolus a. 724., relictis castris, Romam prosectus est, ut Pascha cum Hadriano celebraret, a quo ad S. Petri consessionem deductus donationem Romanae Ecclesiae a Pipino patro suo factam confirmavit, addito, uti Anastasius refert, Spoletano Ducatu. Quo peracto Carolus ad Papiae urgendam OHidionem regressus, Desiderium ad deditionem compulit, quem cum uxoro ol filia in

Abbatiam Franciae Corbolensem oblegavit. Hie exitus fuit Longobardorum in Italia. regni, quod paulo plus 200 annis

steterat, et exinde Carolus nex Francorum et Longes,ardorum

dici voluit sui.

Idom amicitiae mutuae vinculum etiam substitit sub Leone III., qui non ita pridem vomanae Ecclesiae Pontifex cre tus, Carolo M. suam clectionem significavit, missisque ad ipsum clavibus sepulchri S. Petri , et vexillo Urbis Romae , illius amicitiam et tutdiam imploraviti Nec Leonis fiduciam Carolus unquam sesellit. Exempla eam in rem habentur minime dubia. Cum enim a. 799 Leo III. solemni supplicatione in sesto S. Georgii Romae instituta, equo vectus ex palatio Lateranensi procederet, prorumpunt ex insidiis armati, Pontifici manus injiciunt, ei terrae alligunt, oculos ei vellere, linguam am-sulare, vitamque eripere conantur. Verum repente advolabant ux Spoletanus, aliique veri amici, ut ex coniuratorum manibus eumdem eriperent. Inde Leo ad Carolum M. est prosectus, cujus in occursum rex primo filium suum cum procerum comitatu : postremo ipse,eidem obviam processit. Dum vero

In Galliis versaretur, eo urati, missis ad regem libellis, Pon-

H Eginardus in vita caroIi. M.

145쪽

tifici falsa crimina luiposuerunt. Has tamen accusationes parvi aestimans Carolus, Leonem Romam reduei jussit eum nobili comitatu et fidelibus missis, qui in auctores seditionis inquirerent. Hi coniurationis auctores eorumque eomplices in Fra clam adduci curarunt, causae decisionem Beo Carolo resor vantes. Carolus a. 800 cum exercitu Romam venit, et habito Episcoporum ot Procerum conventu, causam Leonis agnovit,

auctoresque seditionis capite damnavit, quam tamen poenam intercedente Papa, exilio commutavit. Demum in natali mamini Rex Basilicam ingressus S. Petri ut solemni Misisladesset, a Leone III. pretiosissimam coronam accepit, accla . Inante toto populo: u Carolo Augusto , a Deo coronato,' Μu et pacifico: nomanorum Imperatori vita et victorial a Cessanti .

bus populi acclamationibus, Papa eum Dominum et Prineipem suum prosessus est, deinde ipsum ejusque filium Pipinuin oleo

sancto unxit; et Carolus D. Petro dnas mensasta leas, M. lices, patenas, , aliaque Vasa sacra ex auro . obtulit. Ita imp

rium post annos 324 iterum in Occidento revixit Ῥέ. λ i. ' I. Modus designandi Eeeloiarum Antisιites i

Ecclesia vetorum morem servavit, ac Synodorum legibus confirmavit, ut Antistites, intervenientibus eiusdem pmvinetae Episcopis, Clero ac populo eligerentur, reservata Metropoli-lano electionis confirmatione. Aliquando absque populi comsensu . eligebantur, uti S. Athanasius Frumentium Indorum Episcopum Alexandriae ordinavit. Si vero populus in partes divisus erat, Metropolitanus et nodus Episcopum eligebant. Nonnumquam ad omnes tumultus populares praecavendos, ipsi imperatores Episcopos nominabant. Ita Theodosius II. Nest rium in sede Constantinopolitana collocavit. Denique Iustini nus imperator plebem ab uni orso electionis negotio penitus

exclusit, jure oligendi Clericis et Optimatibus in qualibet

Ecclesia reservato b . In regnis Galliae et Hispaniae, saec. VI. et VII., reges avoque ad electionem Episcohorum, honoris causa, admissi inere, qui sensim et: sensim sibi solis jus 'nominandi Epise pos vindicarunt. In Germania prima regiarum nominationum exempla occurrunt sub Carolo Martello se . Quoad Romanorem Pontificum electionem attinet, primis Ecclesiae saeculis Clerus Romanus, adscito etiam populo , Pontificem designabati Verum ex quo imperatores, simulque

146쪽

Italiae Domini ad Christi vexilla transierunt, et in electione qui rundam Pontificum lanesta emerserunt dissidia, Principum interventio summae necessitatis visa est ad dubiam electionem dirimendam. Cum enim anno 367 electio Pontificis Datuasi nefando Ursicini schismate turbata suisset; imperator Valentinianus Antipapam Ursicinum Roma pelli jussit, et Damasum in Sede pontificia collocavit. Honorius imperator, indicta Ἀ- nodo Ravennae, pepulit Eulalium; et Bonifacium legitimo electum Romam revocavit. Imo Odoacer, lata lege sancivit, ut nulla in posterum electio Pontificis institueretur, nisi cum consensu et approbatione regis Italiae. Iustinianus imperator etiam suam in electione pontificia auctoritatem interposuit. Ab hoc tempore Imperatoris consensus requirebatur α).

, . .

S. 1. Seriptores Graeci saeeuli IV. Eusebius Caesareensis in Palaestina Episcopus, vir multae doctrinae, historiae et antiquitatum sacrarum aeque ac aliarum literarum sanctiorum maxime peritus, scripsit: 1. Chronicon, quo origines et Successiones, resquo memorabiliores, variarum gentium ab orbe condito perieapita adumbrantur. 2. Libros XV. Praeparationis Evangelicae, quibus veritatem christianae Religionis contra paganos philosophos defendit. 3. Libros viginti Demonstrationis Evangelicae. 4. Librum contra Hieroclem. 5. Libros duos contra:Marcellum Ancrrae Episcopum Sabellianismo addictum. 6. Libros tres de ecclesiastica Tnoo- Iogia adversus eumdem Marcellum. 7. De locis hebraicis, sive descriptionem urbium et locorum Scripturae sacrae. 8. Commentaria in Psalmos. 9. Expositionem in Canticum canticorum. 10. Vitas Prophetarum. 11. Commentarios in Isaiam. 12. Canones Evangeliorum cum epistola ad Carpianum. 13. Historiae ecclesiasticae liliros decem. 14. Libros quatuor de vita Constantini M. 15. Librum de Martyribus Palaestinae in perseeutiono Diocletiani et Maximini passis etc. Obiit 340. S. Athanasius anno circiter 296 Alexandriae natus Εcelesiae Alexandrinae primum Diaconus, fidei ortodoxae adversus Arianos strenuus defensor, deinde mortuo Alexandro, ejusdem Ecclesiae Praesul salutatus; verum nefandis Arianorum calumniis oppressus, iterum atque iterum munere suo dejectus,

147쪽

et vario ealamitatum genere affectus, dissipata tandem pro cella, paeato vixit usque ad annum circiter 373. Inter ejus seripis eminent: 1. Orationes duae contra Gentes, in quarum prima idololatriam impugnat, in altera Incarnationis Dominicae neeessitatem exponiti 2. Quatuor libri contra Arianos. 3. Lisber de Trinitate es Spiritu Saneto contra Arianos et Pne matomachos. 4. Libri suo contra Apolinarem. 5. Historia Ari nismi ad Monachos AEDpti directa. s. Epistola de Synodis Ariminensi et Seleuciensi. I. Tres Apologiae, prima contra . Arianos, altera ad Constantinum Magnum, tertia de suga sua. 8. Epistola ad Sorapionem. se Epistola ad Solitarios. 10. Vita

S. Antonii eremitae etc.

S. Cyrillus Hierosolymitanus primum diaconus et presbyter , simulque munere Catechetae iunctus, postea Episcopus Husdem urbis creatus, varios subiit fortunae casus. Cum enim Ecclesiae Hierosolymitanae per duos et tres annos summa

eum laude praesuisset, ingons ei oborta est lis cum Acacio Caesareensi de iure Metropolitico Ecclesiao Caesareensis , cujus denique exitus is erat, ut agentibus Acmio, ejusque amicis, iterum atque iterum munere privatus, in exilium ejiceretur. Sopit' tamen procella, pristinam dignitatem mere ravit, vitamque suam placido finiit a. 386. Ex scriptis erus notatu digniora sunt i l. Catecheses XVIII. ad eompetentes habitas do praecipuis fidei capitibus. 2. Catecheses mistag gicae V. quae ad haptigatos de saeramentis haptismi, eonfimmationis et sacrae coenae dictas sunt eum in finem, ut ne phyti officiorum suorum admonorentur, et in doctrina salutis proficerent. 3. Epistola ad Constantium imperatorem de signo crucis, quod Hierosolymis die Pentecostes a. 353 quampi rimis loca sacra invisentibus apparuit.

S. EInphanius gento Palaestinus, anno circiter 310 natus, Penta otius dictus, qui iuvenis adhuc in AEnetum profectus, Ascetarum moribus ae institutis ibi operam aedit, et in iis adeo profecit, ut post suum inde reditum in Hilarionis vitae monasticas in Palaestina parentis diseiplinam se tradiderit,

ipse monasterium prope vicum natalem condiderit. - Quum autem integritate, et sanelitate vitae omnibus praeluceret, a. 3M.

Salaminae in insula Crpro Episcopus est constitutus, qua indignitate vitam monasticam, quam nec ipse colere desiit, etiam apud alios egregio -Obiit a. 403. - Germana autem S. Epinhaesi scrim, quas aetatem tulerunt, haec sere sunt ti. Anmoratus, ita dictus, quod doctrina in eo proposita an-ehorae instar esset contra haeresum fluctus, seu expositio fidei ea tholicae adversus 80 haereses. 2. Panarium, i. e. arca me

dica, sive opus de liaeresibus, quo non solum historieum sed

148쪽

e iam disputatorem egiL 3. Anaeephalaeosis seu Panarii epitome. 4. Liber de ponderibus et mensuris, quae videlicet in Scriptura sacra commemoratur. 5. Epistola ad Joannem Hi msolrmitanum, cui in primis Origenis defensionem vitio vertit. s. Epistola ad S. Hieronrmum, ex qua Epiphanii ac The phili Alexandrini relus adversus Origenem colligi potest. S. Ephraemus, natione Syrus, splendido genere ortus , vitae monasticae maximus cultor et laudator, quum aliquat diu in solitudine vixisset, apud Edessenos in diaconorum ordinem adseriptus, haereses maxime Apollinaris oppugnare studuit , nec oblatam sibi Episcopi dignitatem acceptavit , sed constanter restitit, fugaque so subduxit, tandiu delitescens, donec alia instituta esset electio. Veteres tradunt, tanto in pretio olim habita suisse eius scripta, ut in alias passim limguas transferrentur, eorumque nonnulla in religiosis conventibus post sacram kripturam perlegerentur. Ex illis autem

commemorari merentur: 1. HOmiliae numerosae, praesertim

ad monachos de virtutibus et vitiis habitae. 2. Commentarii in universam V. Τ. scripturam, si Psalmos et Salomonis libros excipias. 3. Relatatio Eunomianorum. 4. Oratio panegyrica de vita Basilii M. I. Opusculum de libertate voluntatis humanae, etc. Obiit 378. S. Basilius M. Caesareae in Cappadocia a. 329 illustriae vetusto genere natus, eloquentiae aliariamque artium studio ingenium suum mire excoluit. Cum enim domi ab ipso patre literarum ac virtutum praecepta accepisset ac Caesareae studiorum curriculum suisset emensus, gressus suos aliorsum diarigens, non tantum Constantinopoli, sed etiam Athenis et Antiochiae, praeclarissimorum praeceptorum scholas frequentavit. Post reditum aliquandiu Caesareae commoratus, alia Postm

dum itinera seeit, satisque diu AEgyptum, Syriam, Palaestinam

aliasque regiones vicinas pervagatus, in monasterio Ponti d lituit , ubi et ipse duris monachorum exercitiis vacavit, et aliis vitam monasticam impense commendavit, extructoque monasterio latius propagavit. Et quamvis urbis patriae Lector creatus, et ad ineundam cum Anomaeis disputationem fuisset evocatus, suas tamen latebras non deseruit usque ad an. 362 quo a Diano Episcopo Caesareensi revocatus, et ab ejus su cessore Eusebio, invitus licet, Praesbyter ordinatus est. Quum in Ecclesia Caesareensi Presbyteri munere per tempus quo dam functus esset, simullato ipsi cum Episcopo suo Eusebio intercedente, in Ponti solitudines iterum secessit. Rediit tamen reconciliatus suo Episcopo, eique adhuc vivo adjunctus, ac post mortem illius Episcopus creatus est, qua in dignitate rei christianae decori ac emolumento doctrina et exemplo

149쪽

egregie consuluit. Ex hac vita deeossit armo 379. Inter eradutionis et industriae monumenta, quae Basilius reliquit, poti rem attentionem merentur : 1. Immiliae in Ilexameron, si vodo opere sex dierum, in Psalmos, aliaeque diversi argumenti.

2. Libri de Baptismo et do officiis baptizatorum, baptigand rumque. 3. Commentatio ad Letrium, Mitelenes Episcopum, de vera virginitate. 4. Commentarii in XVI. prima capita Isaiae. 5. Libri quinque adversus Eunomium. 6. Liber do Spiritu Sancto ad Amphilochium. T. Varia seripia asceite

8. Epistolae et Sermones.

Eamdem sanctitatis ae eruditionis famam assequutus est Basilii M. frater aetate minor Gregorius Nyssenus, a teneris jam, eloquentiae praeceptis, et sacratiorum literarum oraculis imbutus, ac disciplinae monasticao cultor adeo rigidus, ut ampla satis eruditionis ac virtutis proemia tulerit, Νyssae in Cappadocia Episcopus constitutus. Qua in dignitate, quum fidem NNeaenam adversus Arianos acerrime propugnasset, jussu imp ratoris Valentis, multiplices inter contumelias ei aerumnas, in exilium ejectus est. Verum a Gratiano in pristinam sedem restitutus , pluribus Conciliis intersuit. Ex hac vita decessiι anno circiter 394. - Scripta illius pleraque ad aetatem n stram pervenerunt; e quibus eminent : 1. Hexameron ; 2.

Liber de hominis opificio ; 3. Libri 12. contra Eunomium; 4. Liber contra Apollinarem ; 5. Liber contra Iaium ;6. C techetica magna oratio; T. Dialogus de anima et resurrecti'

ne; 8. Liber do Deitate Filii ei Spiritus Sancti; 9. Varia

scripta moralia; 10. multae Homiliae. DV UII Ab

S. Gregorius Narianaenus, a Naalango Cappadociae ompido ita cognominatus , Mecundissimo ingenio hollens, quod in Palaestinae scholis, atque Athenis litterarum, in primis et quentiae studio impigre excoluit, cum amicissimo sibi Basialio aliquandiu solitariam vitam sectatus ; postea autem relictis Athenis a Patre Episcopo Narianaeno in Presbyterorum ordinem invitus licet aώcriptus est: asi turbarum pertaesus, denuo in solitudinem reeessit, ibique carmina christiana conscripsit, donec a Basilio M. Sasimorum Episcopus creatus suit; quam

tamen electionem adeo aegre tulit, ut nunquam voluerit hanc sedem oecupare, suumque patrem, qui summam ad senectutem pervenerat, in regimine Ecclesiae Nagiangenae adiuverit. Anno demum 379 a catholieis Constantinoinlim vocatus, V ritatem catholicam adversus Arianos, Novatianos et Appoli, naristas defendit , et licet Ecelesiae Constantinopolitanas a Theodosio M. Antistes praeficeretur, ob varias contentiones, provincia hac sponte se abdicavit. Quo munere deposito, d -- reversus, vitam privatam egit, partim pietatis exereitiis,

150쪽

Drtim lucubrationibus poeticis vacans. Mortuus est anno ci citer 389. - Scripta ejus celebriora sunt: 1. Orationes quarum plures adversus Arianos, Eunomianos et Maeedonianos direciso sunt. 2. Epistolae plurimae. 3. Carmina deniquo diversi et varii argumenti, inter quae eminent illa, quibus vitam suam ipse descripsit. Gregorio et Basilio amore eo unctissimus suit Amphil chius, gente Cappadox, vitae primum solitariae sectator, deinde Episcopus factus Iconensis, vir non mediocris eruditionis, tantoque rectae sidei studio accensus, ut Τhaodosium M. imperatorem ad edictum contra coetus Arianorum promulgandum adduceret, et tu variis conciliis praesens adversariis orthodoxae fidei constanter resisteret, rebusque Christianorum rite consuleret. Mortuus est senilibus annis gravis. Scrimit: 1. Librum do Spiritu Sancto; 2. Librum adversus Messalianos; 3. Commentarium in Isaiam; 4. Orationes varias; 5. Librum da generatione Domini secundum carnem. Ast fore omnia inte

cidere.

Per dimidium fore saeculi scholae Alexandrinae decus insigne fuit Didymus, oeulis quidem a teneris captus, attamen plano singulari disciplinarum philosophicarum ac theologicarum cognitione imbutus , idemque nulli pietate secundus , S. Hieronymi et Rufini praeceptor, qui cum se Origeni ad

dictum monstraret, mirum non est, quod acerbam recte se

lioniium censuram subierit. Talis cessit circa annum 392. Scripta, quorum auctor extitit, pleu aque sunt deperdita, equibus sunt ejus commentarii et complures lucubrationes dogmaticae. Ad nos tamen permierunt; l. Liber de Spiritu Sancto in versione S. Hieronymi latina; 2. Breves enarrati nes in epistolas canonitas, quas itidem Iatine tantum habemus ; 3. Liber adversus Manichaeos, qui non integer superest. Macarius AEgyptius et senior, in Thebaide natus, qui iuvenis adhuc tantam disciplinae severitatem est sectatus, ut a monachis passim in puerili aetato senex appellaretur. Annos 40. natus in Presbyterorum ordinem adscriptus, multum tempus in solitudine consumpsit, et inter rerum divinarum studia ae coelestes contemplationes animam suam Deo reddidit anno

circiter 391. - Eruditionem illius salis produnt: homiliae 50 opuscula asceii ea, de custodia cordis, de persectione in spiritu, de oratione, de patientia et discretione, do elevatione mentis, de charitato et do libertate mentis etc. Naearius junior et politicus dictus, patria Alexandrinus, vitae monasticae in solitudine Nitriensi aemulus, dein Prosister laetus et Archimandrita Nitriensis, qui senio gravis obiit anno Christi 404. - Sub ejus nomine extant: l. Regula min

SEARCH

MENU NAVIGATION