Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis ad usum scholarum seraphici ordinis auctore R.P. Claro Vascotti

발행: 1851년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

sapientiorem, vade ad Doctorem la).η Inde patet, populum inrevus disti cilioribus ad Ecclesiae Doctores remissum fuisse. Praeter scriptum Dei verbum Doctores hujus Periodieliam verbum statuisse traditum , atque istud velut alteram fidei et Religionis christianae normam agnovisse, Eorum Seripta satis clare confirmanti E Patribus concilio Nicaeno coe-vis , S. Λthanasius Λrianos vocem ομουτιον repudiantes, ad Eeelesiae fidem et Patrum traditionem remittit ibi. S. Basilius scribit: u Dogmata quae in Ecclesia servantur, ac praedicantur, partim ex conscripta doctrina habemus ; partim ex Apostolornm traditiono ad nos delata in in sterio accepimus. Quae utraque ad pietatem eamdem vim habent, et nemo eis contradicit se). χ Eadem mens est S. Λugustini scribentis :κ Quod universa tenet Ecclesia, nec a conciliis institutum, sed semper retentum eSt, nonnisi auctoritato apostolica traditum

rectissime creditur id . η - Duplicem fidei isntem statuit Vincentius Lirinensis, videlicet divinae legis auctoritatem et E clesiae catholicae traditionem, hujusque cognoscendi criterium sequens eonstituit: n id teneamus, quod semper, quod ubique, quod ab omnibus creditum est te . nS. 2. Doetrina de mysterio SS. Trinitatis. Tres in Deo personas esse, quae unam quidem, eamdemque numero divinitatem habent, inter se tamen realiter diastin muntur, non tantum acta conciliorum, in primis Nicaeni I. et constantinopolitani I. editaque ab illis symbola, ac sInOdicae litterae contra divinae Triadis hostes, egregie eonfirmarunt, sed etiam Patres Ecclesiae diserte declararunt. Nulli hi vero dogma Ss. Trinitalis luculentius et curatius invenitur expositum, quam in Symbolo S. Athanasio inscripto, cuius haec

sunt verba : a Fides catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate , et Trinitatem in Unitate veneremur; neque con landentes personas, neque substantiam separantes. Alia est

enim Persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Saneli; sed Patris, et Filii, et Spiritus Sancti una est Divinitas, aequalis gloria, coaeterna Majestas, etc. si . nInter testimonia do divinitate Christi hac aetate edita, princeps est, quod in Symbolo Nicaeno legimus. Ibi enim Christus praedicatur: ου Filius Dei unigenitus , et ex Patre

172쪽

natus ante omnia saecula r Deus de Deo, Lumen de Lumine, Deus verus de Deo vero : genitus non factus : consubstantialis Patri, per quem omnia facta sunt. n Duas in Christo naturas, post unionem, nec invicem commutatas et absorptas, nec inter se commixtas et confusas , neque ex iis per unionem quandam naturam conflatam fuisse, merito adversus Eutyche in

declararunt Patres Chalcedonenses in fidei professione , Act. 5. de duplici porro in Christo voluntato et operatione divina et humana, solemne habetur praescriptum Concilii Oecuine nici VI. Λet. 18. in fidei definitione adversus Mono tholitas. - Divinitatis Spiritus Sancti, quam in primis Macedonius labesactare volebat, egregia facta est consessio in Concilio Constantinopolitano I. in eo su inbolum Mcaenum auctum, et de Spiritu Sancto additum est, quod sit: α Dominus vivificans : ex Patre procedat: eum Patre et Filio adoretur et glorificetur: loquutus sit per Prophetas. χῆ. 3. De pereaιο originali eι gratia Dei. Doctrina de peccato originis aetate hac multo diligentius et accuralius, quam antea, tradita est, ita, ut Doctores Eeclesiae non solum monstrarent, omnes homines ei obnoxios esse,

sed illius quoquo naturam et indolem explicarent. Eorum tamen nullos hoc majori studio praesiitit, quam S Augustinus, qui scriptis adversus Pelagianos mullis libris, non solum d euit, peccato hoc omnes insectos esse, sed etiam monstravit, quale ei quam grave vitium sit illud peccatum: quod eo infantes a prima sua origine sint corrupti, antequam actiones propriae voluntatis instituant i in quibus viribus hominis iam adulti malum illud insit. Praeter Augustinum inter latinos Ecclesiae Doctores S. Hieron)mus Pelagianis restitit, eaquo tradidit, quae ad veram sanamque doctrinam de pecca in originis pertinent ia . Accedit, quod Pelagii haeresis a diversis nodis, potissimum Africanis, et a Romanis Pontificibus Innocentio L, Zosimo, Bonifacio, Coelestino, Sixto, tandem a Concilio generali Ephesino proscripta suerit ibin.

Dogma de necessitato gratiae divinae, et libero arbitrio diligentius ei accuratius, quam antea facium erat, explicandi, lites Pelagianae materiam suppeditarunt. Gratiam divinam esse necemariam, salvo tamen humanae voluntatis arbitrio, luculenta edocent Dociorum aevi hujus documenta ie). Inter la-

αὶ Hier. praes. libr. I. et e. q. in Ierem. in epist. ad Coelestin. et ean. 4. cin Chrysost. Femn. 2. in ep. ad Colu,s., Babilius fioin 22. de

humi l. ete.

173쪽

tinos praesertim S. Augustinus hoc fidei dogma contra Pelagianos tuitus est. Huc porro accedunt: Canon Missae, Lilum giae, preces et collectas, nec non Lilaniae majores, hocce aevo in Ecclesia vulgares, quibus misericordiae divinae opem propter merita Christi imploratam fuisse, certissimum est. S. 4. De Sacramen ιis Novi Testamenti. De uberrimis fructibus et necessitate baptismi, quatenus est certum salutis a Christo nobis partae remedium , eadem est mens atque fides Patrum huius aevi ecclesiasticorum. Ex Graecis S. Crrillus Hierosolimytanus sa) ita scribit : κ Neque si quis etiam bene compositis, probisque sit moribus, non recipiat autem signaculum per aquam, intrabit in regnum coelorum. M Ex Latinis S. Ambrosius sacri hujus lavacri necessitatem hisce verbis adstruit: v Nullum excipit sententia Christi : Nisi quis renatus fuerit etc. non insantem , non aliqua necessitate praeventum ib). η Inde etiam paedo baptismum per universam Ecclesiam viguisse, et haeresim Pelagianam omnimode damnatum fuisse, historia testatur. Sacramentum confirmationis etiam periodo praesenti a ministratum fuisse, non tantum Patrum testimonia, sed etiam lacia historica extra dubium omne ponunt. Ex bene multis Patribus unicum S. Augustinum citamus ita scribentem: ου Or bant Apostoli, ut Spiritus S. in eos veniret, quibus manus imponesant; quem morem in suis Praepositis seu Episcopis etiam nunc servat Ecclesia se . η Idipsum porro confirmat exemplum Lanthechil dis, Clodovaei Francorum regis sororis, quae ab Ariana haeresi conversa, mox etiam sacro Chrismate

signata suisse legitur sdὶ ; nec non relatio Optati Mileuitani

memorantis : vitream Chrismatis sacri ampullam et sublimi in subjecta saxa proiectam fuisse a Donatistis. Doctrinam ce Τransubstantiatione et de Christi reali praesentia in Eucharistia hac aelato communem fuisse, Sanctorum Patrum luculenta testimonia docent. S. Crrillus Ilierosol mitanus e) scri hit : et Oui videtur panis, panis non est; tametsi gustu sensibilis sit, sed corpus Christi; et quod videtur inum, vinum non est, etiamsi gustu ita videatur , sed sanguis Christi a. - Εodem de argumento disputans Λmbrosius inquit: u Non valebit Christi sermo, ut species mutet elementorum pSermo Christi, qui potuit ex nihilo sacere quod non erat δε η

174쪽

16 I

Eucharistiam simul sacrificii ineruenti rationem ac digiti-lalein habere, certum est. S. Joannes Chrysostomus in Missa sua ita Christum alloquitur et u Dignare ut me peccatore, et indigno peccatore, servo tuo, haec dona Osserantur. Tu enimes, qui offers et ossereris , assumis et distribueris , Christe, Deus noster. η Idem confirmat S. Augustinus a . In actis porro Concilii Nicaeni I., et quidem can. 18. expressa habe-iur declaratio : κ situm esse in illa mensa illum Dei Agnum,

tollentem peccata mundi , incruente a Sacerdotibus immolatum. γ, Huc denique accedit Canon Missae. Quoad Sacramentum poenitentiae attinet, potestatem remittendi, retinendique peccata a Christo Suis ministris concessam

suisse, clare prolitetur S. ChrJsostomus si in scribens: u Ilabent

quidam et terrestres Principes vinculi PoleStalem, Verum eo porum solum. Id autem , quod dico, Sacerdotum vinculum ipsam etiam animam eontigit, atque ad coelos usque pervadit: usque adeo , ut quaecunque inferne Sacerdotes consecerint, illa eadem Deus superne rati habeat, ac servorum sententiam Dominus confirmet. η Εamdem doctrinam tradit S. Ambrosius icὶ. Sic etiam confessio peccatorum Saccrduli facienda vel uti pars poenitentiae essentialis, jure di ino praescripta, ab Eoi Iesiae Doctoribus commendatur f. Extremam unctionem in lirmis per Sacerdotes Ecclesiae ministratam suisse , iam multo dilucidius tradunt Ecclesiae Doctores. S. Chr7sostomus sein hortatur sideles, ut in infirmitatibus advocent Presb3leros his verbis: R Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiae etc. η Ex latinis Sacramenti huius mentionem facit S. Augustinus ih inquiens : κ Si aliqua

Insirmitas supervenerit, corpus et sanguinem Christi ille , qui aegrotat, accipiat, et inde corpusculum suum ungat; ut illud, quod scriptum est, impleatur in eo. η - Accedit praeterea Gregorii M. Sacramentarium. Ordinem Novae Legis esse gratiae divinae collativum , verique nominis Sacramentum, ex testimoniis brius aevi palam fit. Sic S. Ambrosius ρὶ scribit: κ Homo imponit manus, Deus Iargitur gratiam etc. η Idem eousirmat S. Chrrsostomus μὰ, aliique Patres. Matrimonii dignitatem Sacramentalem, Patres huius Periodi haud obscuro indicant. Sic Innocentius I θ ait: it Sta-

Poenitentia e . 2. M Luctantius l. 4. institui. divitiar. c. ult , S. Basilius in regul. brevior. ad interrogat.22s., S. Gregorius Nyssenus orat . in eos a

175쪽

fuimus fido eatholica suffragante, illud esse coniugium, quod primitus erat divina gratia sundatum. n S. Ambrosius sa) d cet, gratia matrimonii excidere cum, qui thori leges violaverit. Similia sero habet S. Augustinus de bono conjugio.

f. 5. Doetrinae eatholicae reliqua evita. Poenarum in inferno aeternitatem constanter et unive saliter creditam fuisse, testantur acta Concilii Oecumonici V.,

S. Ilieronymus ibin, S. Chrysostomus scin , S. Augustinus id , et

plures alii. - Doctrinam de purgatorio consessi sunt S. Gr gorius Naaianaenus se , S. Augustinus ih. Idem confirmant: Liturgiae hujus aevi et Conciliorum decreta, o quibus manifestum est, morem orandi et sacrificandi pro deiunctis in E elesia fideliter servatum suisse. Ecclesiam esse Catholicana, perpetuam, insallibilem, nclamet sine macula, impiis tamen ab ejus externa societate non Oxclusis, denique Apostolicam i. o. ex Episcoporum continua successione et communione cum S. Petri cathedra, quae catholicae unitatis centrum est, cognoscendam, tradunt maius

Primatum Ecclesiae Romanae aperie confitetur S. Basilius sm , ubi do Petro ait: κ Ille beatus , qui caetoris praelatus discipulis suit, cui claves regni coelestis commissae sunta. Huic probo eoneinit s. Ioannes Chrysostomus in scribens: a Ecclesiae praefecturam ipsi per universum ubem tradidit. M Ex Latinis susticiat S. Hieronymus, docens: αUnus inter duodecim eligitur, ut capite constituto, schismatis tollatur occasio so)η. Quod porro religiosum Sanctorum cultum attinet, latendum est, cum praesenti periodo multo magis auctum variisque solemnitatibus conjunctum fuisse. S. Augustibus imquit: u Sanctos homines in hac vita coli cultu dilectionis ot s eietatis. η Sanctorum inlorcessionem apud Deum multum valero declarat Gregorius M. q . Nihil porro est hac aetate certius, quam Basilicae sanctorum nomini hus insignitae. Sie Procopius fr) multas enumerat Basilicas , B. V. Mariae sacras. Cum veneratione et invocatione Sanctorum pari passuivisse eultum SS. Reliquiarum, insignia comprobant aevi

176쪽

hujus lini inonia et sacta. S. Ambrosius narrat ia) se Deo revelante, SS. Gervasti et I rotasti corpora invenisse, et S. Ilieron3mus Vigilantii Reliquiarum moris audaciam retundit. Nec eas coluisse jam contenti Christinui eximiam quoque virtu tem, vimque prodigiosam iisdem tribuebant, super eas ait ria et leui pla exstruebant, eas saepius invisebant, ut inde I, nedictionem aliquam assequerentur, sacras in Palaestinam et M. Martyrum Sepulchra peregrinationes suscipiebant,sacrasque eorum exuvias ox aliis locis in alia transferebant ibin. Sie, tosio S. Hieronymo se , Constantinus imperator S. Reliquias Andreae, Lucae et Timollini Constantinopoli in transsurri j sit.

i. S. 6. I furdus ιradendi Theologiam. Ut disciplinae soro omnes pro indolo hominum ac dive sitato temporum variam indum unt formam, ita pariter Theologia non emdem semper methodo tradita, Explieataque fuit 'retri dogmata fidei immota semper et illibata perstiterint sH. Primis hujus aetatis saeculis, postquam apparatus illo doctrinae et artium Graecarum, et Romanarum Christianorum usibus inservire covit, doctior multo et ac ratior Religionia diseondae, docendaeque ratio invaluit, saltem in Oriente, ubi Doctores quandam quasi necessitatem sibi impositam hah bant, dogmata Ressonis subtilius defendendi advorsus Gnosticos, Ariano, ei alios, suosaue adversarios iisdem repellendi armis, quibus isti uri sunt ad rem christianam impug indam. In Occidente autem magna ex parte simplicior erat instructio, eo quod' Arianorum, Nestoriariorum et Monophysi larum turbae ibi non tam late oamahuntur. ι ,

Eam Thoologiae diseiplinam , quae dogmattea appellari solet; suo modo pertractarunt S. Cyrillus filior olymitanus in ri eashochesibus, Laetantius in libris T instituti um divinarum, S. Basilius M. in libro de Spiritu S., Gennadius , Isidorus Hispalensis. Dumibus autem palmam eripuit S. Angustinus , qui in suo ad Laurentium Enchiridion vitra Daravit ad eam Oeendi rationem, quae systematica vocaturi Theologis haud parum quoque savit philosophia Aristotelica, controversiis gerendis hmge aptior, quam Platoni ea, quae a saeculo V inter Christianos invaluerat. Persectum deniquo hoc modo ustema Theologicum plenius a Ioanne Damaseeno, non 'sine moderationis aliqua laudo consectum est se).sa Ep. 22. ad sororem. b) s. Aug. lib. s. Conses. e. 7. l. 22. de ei. vit. Dei, S. lli inius l.2 de Trinit., S. Chrysos . serm .de SS. Iuventio et Maximo, S. Greg. Ni M. Orat. ad peregr. ete. e Cont. Vigilant. sd) Aug-Ι. de moribus Leelesiae e. 54. e . S. Joan. Dam. I. 4. de side ort.

177쪽

Qualis hae aetate Theologiae polemicae facies fuerit, conligitur ex monumentis, in quibus haereses recensentur, simulque breviter resulantur. Huc pertinent Augustini, Phi- Iastrii et Epiphanii libri, Athanasii porro oratio contra gentes, de incarnatione Verbi, Hilarii liber do Trinitato, Ambrosii lib. da Spiritu S., et lib. de incarnatione, Basilii M., Gregorii Nysseni lib. 13 eoni. Eunomium. Multi quoque hac aetate ad Theologiam Exegeticam ornandam , augendamque suas operas contulerunt , non solum

libris divinis explanandis, et interpretationis regulis statuendis, sed etiam versionibus S. Scripturae vel emendandis praeclare intenti. Ut enim nihil dicamus de scriptis exegeticis Eusebii Caesareensis, Gregorii Νvssoni, Ioannis Chrysostomi, Hilarii, Ambrosii , Augustini, aliorumque, vel S. Hieronrmum indicasse sumiat, quo veterum nullus, si Origenem excipias, majorem industriam ad Scripturam sacram explicandam illustrandamque adhibuit. Post s. Hieronymum saeculo V. emicuit Theodoreius Cyrensis , cujus commentaria aetatem tulerunt. Neque praetereundus Isidorus Pelusiota, cuius epistolae multa continent libris divinis illustrandis perquam idonea. Junilius Aser et Cassiodorus regulas interpretandi Seripturam pra scripserunt fa . Inter Latinos non mediocrem plausum tulit S. Gregorius M., cujus Moralia in Job, utile sunt Moralis eva gelicao promptuarium. Ut taceam alios Scripturae interpretes,

ut Olimpiodorum μ', Victorem Capuanum se , Primasium idy,

et Procopium Garaeum, qui multa utilia a Patribus colle

gerunt. l

In ea sanetioris doctrinae disciplina, quae moralis dicitur, tradenda et exornanda multi hac aetate Iaborarunt, variaque argumenta de vita et ossiciis Christianorum prosequuti sunt, quorum scripta, licet non omnia, multa tamen ad nos pervenerunt. Praestantiores in doctrina morali fuerunt: S. Chrysostomus , S. Ambrosius, S. Augustinus , S. Gregorius M. , Ephrem Syrus, S. Hieronymus, uterque Macarius, qui in suis Scriptis praecepta moralia exposuerunt et illustrarunt. Cum mrslicae Theologiae, quae tum a Graecis e libris Dionysii Areopagitae nomine vonditatis hauriebatur, amor latius se dinfunderet , jam in utraque Ecclesia surgebant morum magistri, qui austorum rigorismum invexere. Posterioribus hujus

periodi saeculis Theologi Alciano aliisque viris indiguit.

n) Junilius Aser i. a. de partibus divinae legis. Cassiodor. l. 2. do divinis legibus. tbὶ catena in Job. e Catena iii 4 Evangelia da Com.

in ep. ad nom.

178쪽

Ingens erat hac periodo haereticorum numerus , qui ad socias suas dilatandas malis artibus et otiam violentia usi sunt. In primis Alexandriae perfida orta est haeresis, horridae tempestatis haud absimilis, cujus concussu ipsa Ecclesiae sundamenta tremuere. Auctor novae fretae et cor3phaeus fuit Arius, ex Africa oriundus , vir quidem subtilis ingenii, eloquens et dialecticarum artium haud imperitus, sed arrogans et invidus , qui Meletio primum adhaesit, postea vero ad partem contrariam transiens , et a Petro Alexandrino Episcopo Diaconus ordinatus , hujus Praesulis acta in Meletium ita redarguit , ut sacrorum communione privaretur. Post Petri martyrium in Ecclesiam Arius irrepsit, ei ab Achilla. successore non solum in communionem suit receptus , verum etiam ad Presbyteri dignitatem elevatus , qua in dignitate occasionem habuit multos sibi amicos colligendi , maxime cum popularem sectaretur eloquentiam , , aptoque esset ad blandiendum ingenio. Mortuo an. 313 Achillae successit A- lexander , qui Arium aliquandiu in honore habuit; verum cum an. 316 Alexandor, in consessu Presbyterorum et Clericorum, de SS. Trinitate disputans , defenderet Filium esso Patri consubstantialem , Arius contradixit contendens , Filium non esse Patri coaeternum, sed creaturam caeteris omnibus praestantiorem, utpote a Deo Patre praerogativis et vi tutibus ornatam, ad quam opinionem confirmandam abutebatur Christi verbis: a Pater major me est is . n Cum Arius externa corporis, oris et habitus specie haud vulgarem prae- Seserret gravitatem , verborumque comitate ac urbanitate excelleret, numerosum discipulorum agmen post se, traxit, in quibus Secundus Ptolemaidis et Theonas Marmoricae Episcopi eminebant. Hos exacto an. 321 Alexandriae 100 eir. citer Episcoporum Concilio excommunicavit Alexander, et so lentiam a se latam omnibus Orbis Episcopis significavit. Arius Alexandria. Nicomediam abiit, quia in urbe Episcopus Eusebius, Arii fautor, qui ab Alexandro se nominatim osse per strictum acerbissime serens , non tantum Syrias et Asiae: Episcopos Arii partibus addixit, sed etiam Concilium in Bithyniaeonvocavit, cui qui intererant contribules, datis ad omnes

179쪽

Εpiscopos litteris , eos adhortabantur, ut suam in communi nem restituerent Arium, ejusque sectatores. Ita factum est,

ut in Aegypto, Palaestina et Mia minori etiam multi do plebe liti huic implicarentur , partiumque mutua odia in dies a gracerenti Nec malo grassanti ullam attulerunt medelam tum litterae pacificatoriae Constantini M. ad Alexandrum et Arium scriptae, tum copiosum Concilium Λlexandrinum, quod missus ab imperatore inius Cordubensis an. 324 congregavit so . S. 2. Contalium Nicaenum, Generiae LCum omnia conamina in irritum caderent, Constantinus Μ., consulentibus Episcopis, et consentiente Silvestro R. P., an. 325. Niceae in Bithynia Concilium generato indixit eui Constantinus ipse intersuit et inius Cordubensisi disquo Romanao legati Vitus et Vincentius praesidium .imuere. Ex dij

erras terrarum plagis convenerunt ol8 Episcopi, omnes Orie tales, quos inter . plures erant Miani. Episcopi Ariani uua eum eo phaeo Ario, calumniosis accusationibus, et famosis libellis eatholicos . Antistites apud Imperatorem .insectabantur. Imp Fator autem. porrectos sibi liuinos legere noluit , sed omnes involucro inclusos aet sigillatos palam eoncremavit, Professus:

Episcopos , a Solo. Deo judicandos, se vero Episcoporum judicio in robus ecclesiasticis subesse. Lecta deinde fuere Arii seripta et Eusebii Nicomediensis Maistola. Nec satis; ipsi pra

Senies, interrogati ei audiit.: quos , alios tuo S. Athanasius , etiamnum iuvonis .ini Diaconus, strenue dispulando resutavit. Tribus aulam do causis convocata est Nicaena SynoduS, .n, nurton ad haeresim Arii damnandam, Sehisma Meloui tollendum .et . controvorsiam do tompone celebrandi Paschalis idis mendam.Inprimis Nicaeni Patros Arianorum dogmata exsecrati unanimes . definierunt Credimus in unum Deum Patrem

omnipotentem , facior in visibilium omnium et . invisibilium. Et in unum , Dominum Joxum. Christum Filium Dei unigenis

rum, Et ex Patro natum ante omnia , saecula, Deum do. Deo, lumen de dumino , Deum verum do, Deo vero, genitum nonoetum, consubstantialem Patri, pcr. quem omnia facta sunLη

Huie sides dosinitioni ab initio 17 Episcopi , Arii Giores i,

subscribero renuerunt, . asserentes: Vocem O consu

stantialist esse a S. . Scrip ra alienam, ei emanationem e P tris ἰ essentia,, adeoque partem. Essentias divinae , a Patre. a Scissam . significare. Verum .posulum ea tholici Antistites do-

αὶ Theodoretus l. l. II. E. e. 4. 5. 6., Sogomeuus l. l. H. E. e. 14.ν Meratos l. 4.

180쪽

tiarassent, se per illam vocem significare velle , Dei filium

I atri consubstatilialem et coaeternum csse , et Constantiu M. resistentibus depositionem et cxilium intentasset, Omnes subscripserunt, exceptis Theotia Marmoricae et Secundo Ptolemaidis Episcopis , qui una cum Ario exconii unicati ei in exilium missi fuere. Imperator porro Λrianoruin scripta, statula in refractarios capitis poena, ubique comburi, et Arianos

Porpbirianos appellari jussit. Quibus ita constitutis , Schisma Meletianum compositum suit insigni orP schismaticos

lenitate. Tandem controversia de tempore celebrandi Paschaliis dirempta est, odito sere huius tenoris deereio , ut in post rum illud eodem diu ab omnibus Ecclesiis celebretur, scilicet Dominica lunam decimam quartam proxime Sequenio. Denique Nicaeni Patres disciplinam ecclesiasticam sanciverunt 20 canonibus, quibus comitiis, sJnodalem opistolam scripserunt, ad Ecclesiam Λlexandrinam in primis directam, et Constantinus M. alias litteras ad complures Ecclesias et provinciarum Praesides transmisit pro stabilienda ubique fido Nicaeha, et abrogando Arianismo su).3. Irianismi progressus et eaedra. Qui formulao fidei si ore et ex animo non subscripserunt, uti Eusebius Nicomediensis et Theognis Nipaenus, rupto custode, ex actis concilii suas subscriptiones expungi curarunt; quam ob rem ab Imperatore in Gallias relegati sunt. Verum constantia , Constantini M. Soror , cum esset morti

Iroxima , ab Acacio Presbytero clam Ariano fraude decepta, ratre suo singularis beneficii loco petiit , ut Arium ejusquo sectatores ab exilio revocaret. Arius igitur Constantinopolim venit, et ab Imperatore iussus, ut sidemi suam scripto prosteretur , formulam obtulit Principi ad specioni calliolicam , sed aequivoeam , sicque mandatum de sui ἱn integrum rostitutione ex illo elicuit, et Λlexandriam proseutus est. S. Athanasius, anno circiter 326 ad Patriarchalom sedem evectus, nec lesius Imperatoris, nec Eusebii Nicomediensis litteris eo adduci potuit, ut Arium in Ecclesiam suam admitteret. Quum populus inde commoveretur , Constantinus eum Byraptiumrovocavit. Ariani vero, ducς Lusebio Nicqmediensi, turpissimas calumnias in S. Athanasium commenti furit, ut Imper lorem illi redderent ossensum, accusantes eum: quod perduellionis criment admiserit, quod Episcopum Arsentum oeciderit,

a) Eureb. l. a. de vita Const. e. f., Soerales l. l. Η. E. e. 5. 6. 7. 8. , Sozonienus l. l. e. 17., S. Athanasius de Synodo Nie.

SEARCH

MENU NAVIGATION