Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis ad usum scholarum seraphici ordinis auctore R.P. Claro Vascotti

발행: 1851년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

nassim, 30 capisibilis comprehensa; 2. Sermo de exitu animae justorum et peccatorum ; 3. Epistola ad monachos. . . S. Joannes Chrysostomus, ab aureo eloquentiae flumine sic dictus, anno circiter MI Antiochiae in uria Christianis

parentibus natus, aliquandiu pausarum forensium patronus verum mox hujus vitae taedio captus, ad studia divinarum litterarum omnes curas et cogitationes convertit eo plane profectu, et paullo post in ordinem Lectorum adscriberetur. , In hoc munere Chrysostomus ita se gessit, ut Episcopi provincia dignus censeretur, a qua tamen suscipienda vir humilis ita alienus fuit, ut Basilium sibi amicissimum sui loco comme daret, et in vicinos Antiostias montes se reciperet, piis meditationibus ac vitae sanctioris exercitationibus vacaturus. Ast

viribus' corporis duriori disciplina haesis ac debilitatis, in patriam rediit a. 380 , Diaconi, deinde Presbyteri munus apud

Antiochenos suscepit, demum mortuo a. 397 Nectario, Patriarcha Constantinopolitanus creatus est. Qua in dignitate eumesirenem morum corruptelam, quae in Clero aegre ac in populo i Valuerat, acerrime castigaret, Clericorum maxime, et aulicorum odium implacabile incurrit. Malum deterius evasit, cum m nachos montis Nitriae, Origenis fautoros, a Theophilo Alexandrino Patriarcha expulsos, non tantum benigne excepisset, sed

etiam pro illis intercessisset apud Theophilum, ut eosdem in

pristinas sedes restitueret. Tantum enim aberat, ut praesul

Alexandrinus satisfaceret voto illius, quin potius ira semius,

asperrima in eum odia movere, eumque pessumdare conar

tur. Cum enim ipse Constantinopo im venisset, improbis eo siliis et machinationibus rem eo adduxit ut Chrysostomus anno 403 in synodo ad Quercum subdole accusatus, exametoraretur et exilio mulctaretur, ipso Arcadio imperatore hanc sententiam ratillabente. Quia vero populus urbem tumultu

miscebat, optimum Praesulem de exilio revocari cupiens, Chusostomus, qua potuit celeritate rediit, Theophilus vero in AEgyptum aufugit. Verum haec ejus iselieitas haud diuturna fuit. Rus enim adversarii ab Eudoxia imperatrico adjuti, d

cretum fecerunt de eo iterum urbe expellendo eo praetextu, quod episeopalem sedem constendendo, i adversus Concilii A tiocheni canones egisset. Qua sententia confirmata, an 404

primum Nicaeam, deinde Cucufum, Armeniae urbem, denique eonfluente ad cum ex vici ingenti piorum hominum multitudine, Pityuntem extu migravit. Post ejus mortem an. 407 secutam , imperator Theodosius II. reliquias Sancti viri solemni pompa Constantinopolim transferri iussit. Scripta ejus adeo numerosa sunt ut 12 tomos in solio impleant. In primis memόrari merentur homiliae, quibus Scripturas sacras exp

152쪽

suit , et alia peculiaria argumenta pertractavit. Ex reliquis S. Ioannis Chrysostomi operibus, ut plurimum moralibus et asceticis, notatu digniora sunt: l. Libri sex de Sacerdotio; 2. Libri tres de providentia Dei; 3. Liber adversus Vitae monasticae vituperatores I 4. Liber de comparatione Regis et

Monachi ; 5. Opus de educandis liberis; G. Epistolae plures.

Iam memoratis seriptoribus addendi sunt: Petrus Al xandrinorum Antistes et martyr; Λntonius natione AEgyptius; Pachomius monachorum Tabennensium auctor, Iacobus Nisibenus'; Maretellus Anerranus; Meletius Antiochenus ; Alexander Episcopus Alexandrinus; Eustachius, qui singulari studio contra Arianos pugnavit; Apollinaris senior, Presbrter Laodicaeae in Syria ; Evagrius, Presbyter, et postea Praesul Antiochenus;

Nemesius Episcopus Emesenus, et innumeri alii, quos enumerare nimis longum foret.

S. 2. Scriptores Saemii ΙV. Latini. Arnobius, gente Aser, christianao Beligionis prius adve sarius, deinde sacri sontis mysterio initiatus, qui Siccae V

Mariae in Numidia artem reihorleam docuit, et in Cathecu-menorum ordinem vix adscriptus, septem libros adversus gentes composuit, quibus idolorum inanitatem monstravit.

Hujus discipulus Caecilius Lactantius, a Firmio Fermo

Italiae urbo Firmianus eognominatus, a pueritia literis totus consecratus, qui a Diocletiano Imperatore Nicomediam ev eatus, aliis ibidem eloquentiae praecepta tradidit, et tandem extrema senectute in Gallia Crispum Constantini M. filium latinis Iiteris crudiendum suscepit. - Inter lucubrationes ejuseelebrari merentur e 1. Septem libri Institutionum divinarum, philosophicam complectentes christianae Religionis defensionem; Σ. Liber de opificio Dei ad Demetrianum auditorem , quo ostendit corpus et animam esse luculentum benignitatis , Sapientiae et potentiae divinae documentum; 3. Liber ad D Natum Consessorem de mortibus persecutorum ; 4. Liber de ira Dei, quo contra Epicuraeos et Stoicos ostendit non esse Deo indignum, ut irascatur impiis'; 5. Symposium sive centum epigrammata ; 6. Tria carmina do Phoenice, de Paschale et de passione Domini, de quorum tamen authenticitate nomnulli dubitant. S. Optatus Milevilanus, nations Aser, urbis Mileuitanae in Numidia Episcopus, acerrimus Donatistarum oppugnator, scripsit T libros do schismalo Donatistarum adversus Parmenianum eiusdem partis Episcopum.

S. Bilarius, Pietavit in Gallia ethnicis parἡnlibus natus,

153쪽

vir meliorum literarum a teneris studiosissimus, sui perspecta estnieae superstitionis vanitate cum uxore ei filia, nomino Abra, Christo nomen dedit. Quum nihil magis cordi haberet, suam Ecclesiae catholicae decorem et incrementum, animarumque salutem, Pictavienses ei regimen Eeelesiae suae tradiderunt m. circiter 350. Pugnavit contra factionem Arianam, missoque ad Constantium imperatorem libello, verae fides defensores eius tutelae eommendavit. Verum Saturninus, Aret tensium Episcopus Arianus, ad viam commotus, una cum Ursacio et Valente, eidem sectae addi eius, improbis maehin

tionibus essecit, ut Hilarius, qui ai 356 in 'modo Biterrensii

Arianae sectae strenue restiterat, ab imperatore constantio

exul in Phrygiam mitteretur. Exaelis ibidem quatuor annis, denique ad sedem suam reversus, non tantum in Gallia ha resi Arianae ubique grassanti sortiter restitit, sed etiam in Italia, vicinisque regionibus pro fide catholica egregie militavit. Obiit a. Scripta S. Hilarii celobriora sunt: l. Commentarii in Psalmos et Matthaeum ; 2. Libri duodecim de Τrinitate ; 3. Liber do Srnodis , sive do fide Orientalium ;4. Responsa apologetica ad reprehensores miserioris libri ;5. Libri duo ad Constantium Imperatorem ; D. Liber contra Constantium; T. Liber contra Auxentium, etc. t S. Ambrosius , Augustae Trevirorum anno eireiter 340 natus , Praefecti Praetoris Galliarum filius, eximiis ingenii Dariter ac mentis virtutibus ornatus , literis humanis et liberalibus perpolitus, primum causarum larensium patronus e deinde Liguriae et Amillaei Praeseeius , quo munere dum iungeretur , anno 374 ab imperatore Valentiniano Mediol num accersitus ubi mortuo Auxentio Miano, non sine turbis novi Episcopi fiebat eleetio , audita subito in coetu medio insanus voce: Ambrosium Episcopum, invitus licet et nondum baptizatus, concordibus sumagiis .d Episeopi Mediolanem sis dignitatem promotus suit. Qua ornatus dignitate haud qui quam neglexit eorum quae ad reciam = nundris administrati nem , et ad salutem Eeelesiae eastolicas pertinebant. Beeio fidei cultoire eximius, durae ac poenitentis vitae mire studi sus, litterarum sanctiorum amantissimus, pauperum miseriis suesevandis impigre intentus , jam haereticos complures , in f primis Arianos, Iovinianos, Apollinaristas importerrite oppugnavit, jam Symmachum Romae Praesectum, gentilium saera instaurare volentem ad incitas re L iam Theodosium imperatorem , qui reaedificationem unagogae , a Christianis in Mesopotamia eversae, loci Episeopo praeeeperat, ad sententiam mutandam permovit, jam eundem Imperatorem, qui ve hementem civium Thessalonicensium tumultum ulturus, popu

154쪽

lum in theatro congregatum citra omnem ex elationem trucidari iusserat, non tantum scriptis ad eum literis redarguit, sed etiam, cum templum Mediolanense intraro vellet, ab adituandis sacrae prohibuit, et sacrorum communione exclusit, peractaque publica poenitentia,'p0st oelo demum mensesivit eulis solvit. Neque silentio est praetereundum, quod Λugustinum ab erroribus Manichaeorum ad rectum fidei tramitem revocaverit, quod suaviorum, ac prius extiterit, cantus ecclesiastici modulationem invexerit, vitam monasticam in Oecidente promoverit, et capitis supplicium de Priscilliano haeretico sumptum improbaverit. Λd superos evolavit anno 397. - Scripta S. Ambrosii germana eo ordine enumerare animus est, quo in editione monachorum Benedictinorum continentur. Absolvitur ista duobus tomis, quorum priori conlinentur: l. Hexamoron libri sex; 2. Liber de Paradiso; 3. Li-hri de Caino et Aholo, de Noo et area, derΛbrahamo, de Isaaeo et anima, de Iacobo et Vita beata, de Iosepho Patriam

elia , do benedictionibus Patriarcharum , de Elia et jejunio , do Nabotho, do Τobia; 4. De interpellatione Iob et David; 5. Dnao Apologiao Prophetae Davidis ; 6. Enarrationos in Psalmos X li; I. Expositio in Psalmum CXVIII; 8. Expositio Evangelii secundum Lucam libris decem comprohensa. Posterior inmus continet: 1. Libros tres do olsciis minitiistrorum; 2. Libros iros de virginibus ad Marcellinam sor

rem. 3. Librum do viduis; 4. Librum de virginitate; 5. Librum do institutionc virginis; 6. Exhortationem ad virginita . tem; I. De lapsu virginis consecratae; 8. De mysteriis; 9. Da Sacramentis libros VI. 10. Libros duos de poenitentia; ll. Libros quinquo de filo ; 12. Libros tros de Spiritu Sancto ;13. Librum do Incarnationis dominicae Sacramento; 14. Fragmentum Ambrosianum ex Τheodoreis desumptum; 15. Epistolas; 46. Libros duos de Oxcessu fratris Satyri; 17. De obitu Theodosii orationem, et hymnos aliquos. Deivariis libris in appendice contentis' gravis oritur suspicio, quod non sint vero Ambrosiani. Inter Scriptores latinos hujus aetatis sydus vero lucidis- mum suit Hieronymus anno circiter 330 in oppido Stridonis, quod in Dalmatiao et Pannoniae confinio olim situm erat, 'ehristianis parentibus natus, vir longo doctissimus, linguarum :graecae, latinae et hebraicae gnarus, qui varia ingressus itinera , Gallias perlustravit, aliquandiu Treviris substitit , hine Aquileiam petiit, et cum Rufino presbytero singulare amicitiae foedus iniit; per Dalmatiam porro, Thraciam, Variasque Asiae provincias prosectus, Antiochiam venit. Quum in solitudino Srriae quatuor annorum spatio vitam anachoro-Diuitiaco by Corali

155쪽

sicam vixisset, et a Paulino Antiochiae Episcopo Presbyterordinatus suisset, an. 382 iter Romam secit, ibique per tres

annos apud Paulam nobilem ac piam matronam commoratus, tantam sibi existimationem comparavit, ut a Damaso Pontifico epistolis conscribendis praesiceretur, et a tota plebe, sacriquo ordinis viris summi haberetur. Verum mortuo Damaso, odium et calumnias Sacerdotum, quorum luxum et Vitia acerbe perstrinxerat, misere expertus, Roma discessit, et in Orientem transfretavit, ubi perlustratis Palestinae sanctis locis, et Aegrptimonasteriis, reliquam deniquo vitam in secessu Bethlemitico, inter continua pietatis, ac poenitentiae, nec non literarum exemcitia peregit. Mortuus anno 420 admodum senex scripta ab eo relicta in tres classes distribui possunt, in biblica, pol mica et historica . Ad biblica pertinent: Liber de situ et nomine locorum hebraicorum; liber quaestionum hebraicarum in Genesim; commentarii, quibus plures libros sacros illustravit. Praeter haec opera S. Hieronymus etiam plerosque libros s eros ex hebraico in latinum sermonem transtulit, eisque sicut et commentariis suis prologos et praelationes addidit. -- Ad polemica spectant: Libri duo de virginitate adversus Iovini num; apologia ad'ersus Iovinianum ad Pamachium; epistola ap Iogetica ad Domnionem; liber adversus Vigilantium, liber adversus Helvidium de porpetua virginitate Mariae, dialogus adve sus Luciferianos ; epistola ad Pamachium adversus haereses Ioatinis; epistola adversus eundem Ioannem; epistola ad Pam chium et Oceanum do erroribus Origenis ; libri tres adversus Rufinum ;iepistola ad Ctesiphontem ; libri tres dialog rum adversus Pelagianos. - Scripta S. Hieron3mi historica sunt: l. Vitae Pauli siremitae, Hilarionis et Malchi monachi; 2. Liber de viris illustribus sivo do scriptoribus ecclesiasticis, in quo de 135 scriptoribus inde a Petro Apostolo,rusquoad ipsum . Hieronymum, notitiae ad eorum vitam et scripta pertinentes asseruntur; 3. Epistolae mullae, quae vel exeg

tici, vel polemici, vel alii argumenti sunt. Aliud Ecclesiae s1dus Aurelius Λugustinus, Tagastae in

Numidia, Patricio patre ethnico, et Monica matre cnristiana anno 354 natus, variis doctrinis, praecipue artis oratoriae imbutus , nec in literis graecis hospes, verum pravis cupiditatibus adolescentulus adhuc ita indulgens , ut concubina uteretur Melania, ex. eaque filium susciperet Adeodalum. Patre suo orbatus, ad flagitiosam Manichaeorum sectam transiit, aliosque viros sibi amicos, uti Alrpium , Honoratum etc. in eum demiseeum abyssum praecipitavit, in numero tamen audito

rum Semper permanens, nec ad electorum ordinem umquam

ascendens. Interea temporis aliis erudiendis operam suam ad-

156쪽

dicens, in primis eloquentiae praecepta tradidit, non solum Carthagine ac Romae, sed etiam Mediolani, ubi magistri r

thoricae munus gessit. Ibi, quum S. Ambrosii orationes sacras gaepe audivisset, Veritates sanctiores, quas illo proposuit, ejusmodi vim coelestem prodiderunt, ut seetae Manichaeorum valedicere secum constitueret. Verum animo adhuc fiuctuans,

ruum in hortulo iaceret sub ficu vitaeque anteacino dolore ractus preces lacrymabundus ad Deum tanderet, providentia divina per singularem gratiam illius conversionem essecit. Audita enim identidem do vicina domo, quasi pueri cantantis voce: tolle, lege; tolle, Iege; statim sese attollens, saerumque evolvendo codicem in divinum incidit Pauli μὰ essatum:

quo attente perlecto, tantam illius vim intimo in cordo sensit, ut a tenebris ereptus, salutarem Christi fidem ac disciplinam amplecteretur, ipseque annum agens trigesimum tertium cum Adeodato sacro de baptismi fonte renasceretur anno 386 Post mortem matris Monicae Augustinus in Africam rever-Sus , trium annorum spatio in fundo paterno literarum studiis ac pietatis exercitiis vacavit. Inde prosectus Hipponem Numidiae urbem, tanta mox sanctitatis laude inclaruit, ut an. 3M unanimi populi consensu a Valerio Episcopo non solum Pr sister huius Ecclesiae ordinaretur, verum etiam in rebus

sacris gubernandis ipsi adjungeretur foetus ct adjutor , demum anno 395 ad Episcopi Hipponensis dignitatam eveher tur. Usque ad mortem an. 430 secutam , invicta constantia pro fide catholica pugnavit contra Donatistas , Pelagianos et

Manichae .

Scripta ejus celebriora sunt: l. Consessionum libri XIII. 2. Retractationum libri duo, quos sub ultimam vitae suae partem composuit; 3. De civitate Dei libri XXII, opus vere egregium, quod cruditam christianae Religionis adversus Ethnicos defensionem complectitur; 4. Liber de catechigandis r dibus ; 5. Do doctrina christiana libri tu, quibus de ratione Scripturam explicandi praecipit, in ultimo autem oratorem sacrum instruit; 6. De Trinitato libri XV.; I. Liber de natura et gratia contra Pelagium; 8. De gratia Christi et de peceato originali libri duo contra Pelagium et Caelestium; 9. Enchbridion ad Laurentium , sivo de fide, spe et charitate liber , summam quamdam doctrinae christianae paucis complectens; 10. Do haeresibus libri V; 11. Scripta nolemica adversus M nichaeos, Donatistas, Pelagianos, Semipelagianos, Arianos, Pr,

scillianistas, Origenianos et alios, quae.fiunt perenne monumen

tum, quanta excelluerit disputandi arte; 12.:Enarrationes. ia

157쪽

omnes Psalmos ; 13. De consensu Evangelistarum Libri 4;14. Sermones sacri et homiliae plurimae. Omnia ejus scripta 10

Tomos in solio implent. Philastrius gentis incertae, veritatis catholicae tuendae ad studiosus, ni oruini Presbytororum adscriptus, omnem pera graret orbem , et contra paganos, Iudaeos ac haereticos, inprimis Arianos dimicaret, magnis eapropter, v riimus pers

cutionibus obnoxius. Mediolani Maxentio urbis Episcopo Ariano imperterrito restitit, Romae autem multos publica et vata disputatione fide eatholica imbuit. Demum n, anno 380 Ecclesiae Brixiensis sacris gubernandis praesuetus , in agro Christi mulio adhue laetiorem secit messem, S. Ambrosio maxime familiaris. Quo tempore ex hac vita discesserit , haud perspicue patet. Beliquit librum de haeresibus. Eidem praeterea tribuitur latina interpretatio epistolae Barnabae , qua Philastrii nomen praesesert in manuscripto Corbriensi. Rufinus Toranus , ortu sorio Aquileiensis, vir Graecarum ae Romanarum literarum peritissimus,uonasticae vitae aliquandiu sediator, qui varia et longiora setit itinera, pra sertim in regiones Orientis; verum inde in Italiam reversus, quum Romae ex graeco in latinum verteret Origenis Apologiam. Uurius libros προώρχt , in gravos cum S. Hieronymo inimielitas incidit , Aquileiae postea Presbrioratus ordine insignitus , et pmpter assiduam Origenis defensionem, Anastasii Pontificis indignationem, ac censuram expertus. Aquileia vero

ab Alarico devastata, in Siciliam prefugit, ibique satis eessit. Rufinus non tantum varios graecorum libros latino reddidit; uti iocomitionum libros X. sub clementis Romani nomino in lucem editos, Apologiam Origenis, hujus libmsaepta libros antiquitatum iudaicarum, et de bello audaico, duos

libros contra Appionem et Eusebii historiam ecclesiasticam sed etiam pmprii imonii monumenta reliquit, inter quae eminent: Expositio uni li ad Laurentium Episcopum, commentaria in plures S. Scripturae libros, et Apologia pro se ad Anam,ium Papam. Paulinus Nolanus patria' Burdigalensis, illustri stemmata. ortus circa an. 353 , oratoria et poetica facultato celeberrimus, qui uxoris aliorumque hortationibus incitatus , Christo nomen' dedit, animumquo ad Seripturae divinae intelligentiam ac sanctioris vitae exercitationem eontulit. Ut autem, quae ad cultum veri Dei pertinent, laetiori cum successu perage rei, in Hispaniam se recepit, abdicatisque omnibus suis bonis , Primum vitam monasticam amploxus , deinde in Pre isterorum ordinem adscriptus est. Quum ibi per quosdam annos sommoratus esset, in Italiam rediit , Romam et N

158쪽

lani venit , hicque Episcopi dignitate ornatus anno circi-ier 409 pietatis et virtutis splendore emicans. Mors ejus resertur ad annum Christi 431. Reliquit nobis S. Paulinus epistolas 41 et poemata d0, in quibus eminent carmina in natalem S. Felicis. Martinus vulgo Turonensis, Sabarias in Pannonia, ethnicis itarentibus natus primum in Constantii et Iuliani exoret tu mi es , anno aetatis 18 baptizatus , qui cum per aliquot adhuc annos stipendia in bello meruisset, relicto militari vitae genero, S. Hilarium Pictaviensem adiit, in Illyrico Arianis rostitit, Mediolani aliquandiu substitit, indo vero injuriis ab Auxentio Ariano sibi illa iis discedere coactus, ad insulam Gallinariam se contulit. Rosciens tamen , S. Hilarium de exilio reductum esse , eum altera vico adiit, et in vicinia oppidi monasterium extrui curavit. Evectus postmodum postulante plebe ad Episcopatum Ecclesiae Turonensis, Omnes iam curas et operas suas in eo fixit , ut sublimi vocationi suae satisfaceret, et christianae Religionis incrementa egregie promoveret. De anno, quo ejus mors contigerit, sententiae scriptorum discrepant. Extat sub nomine S. Martini prosessio Ddei de Trinitate. Iis, quos hactenus recensuimus, nune subjunguntur Scriptores minoris tamas et nominis , vel quorum pauca habemus monumenta. In iis autem locum tenenti Iulius et Liberius

B R. Pontifices, Eusebius Vercellensis, Osius Cordubentis, Zeno Veronensis , Aurelius Carthaginensis , Vigilius Tridentinus , Anastasius Papa, et alii. S. 3. Scriptores saeculi V. graeei. Crrillus Alexandrinus, Theophili nepos, eiusque in Alexandrina sede successor 413ὶ vir doctrina multiplici, et eloquo pro fide catholica invicio nobilis, haereticorum, in primis N Storianorum impugnator acerrimus , Concilii Ephesini Coel stini I. Pontificis nomine praeses. Mortuus est anno 444. Ex ejus scriptis homileticis, exegeticis , dogmaticis et polemicis memorari merentur: l. Tractatus de Trinitate; 2. Novem dialogi de Trinitate et Incarnatione; 3. Plures alii Τraelatus de Incarnatilano contra Nestorium; 4. Deeem libri contra Iulianum Apostatam; 5. Libri 17 de adoratione Dei in spiritu et veritate; 6. Commentarii in Pentateuchum et Evangelium S.

Ioannis.

nesius Pentapolitanus, cultu primum gentilis, philoso phiae Platonicae addictus, Hypatiae coleberrimae, quae philo sophiam docebat Alexandriae, discipulus, nec in politicis per regrinus, deinde ad sacra christiana conversus, et a civibus

159쪽

Piolamaidis Episcopus postulatus anno 4l0, cuius orationes

ei epistolae miram quamdam cogitationum et Sublimium comsiderationum moralium, piariamque veritatem exilibent, et iocos hinc inde acutissimos inspersos habent.

Isidorus Pelusiota, ortu Acgrptius, monasterii Pelusiani monachus , imo Abbas , S. Ioannis ChusoStomi discipulus ,

ejusdemque contra Theophilum Alexandrinum strenuus vindex, vitae austerioris sectator, idemque Presbyter, Theodosio regnante florens , cui moritae sane laudi vertitur , quod S. Scripturas a plerisque neglectas diligentissime versaverit, ha

reticorum conatibus constanter restiterit, pacis et concordiae

studiosissimus suerit. Mortuus post annum 431. - Supersunt auctoris hujus libri V. Epistolarum, quibus innumeri continentur loci communes Τheologiae solide expositi, summaque vitae christianae et spiritualis principia. Theodoretus, patria Antiochenus, a prima pueritia inter solitarios educatus, Curi in Syria Episcopus facius, qui orto inter Ioannem Antiochenum et S. Cyrilluin Alexandrinum dissidio, advorsus duodecim Cyrilli anathematismos scripsit, et cum Ioanne, aliisque Orientalibus in clandestinum consensum abiit, ut adeo in haereseos Nestorianae suspicionem incideret.

Theodoreti scripta sunt: l. Historia ecclesiastica libris X deducta; 2. Liber de sabulis haereticis; 3. Commentarii in plures libros divinos; 4. Liber de curandis Graecorum assectiori us; 5. Orationes de providentia. Palladius, gente Galata, vitae asceticae fautor insignis , et Episcopus Hellenopolitanus scririt: l. Vitam et Historiani S. Ioannis Chusostomi; 2. Historiam Lausiacam , sic dictam a Lauso imperatoris cubiculario, cui librum dedicavit. S. 4. Seripιores latini saeculi V. Scriptores plures , virosque illustres tulit Ecclesia latina, inter quos, ut de Sulpitio Severo, et de Paulo Orosio

alia jam occasione recensitis taceam, sunt:

Aurelius Prudentius Clemens, patria Hispanus, anno circiter 348 Caesaraugustae natus, vir laicus, et in Sacra poesi exercitatissimus, qui plura exaravit scripta vel in SS. Mamtrrum laudes, vel in quotidianae devotionis usum vel denique ad alias Religionis res illustrandas. Huc v. g. resertur l. Drusliber de coronis, in quo SS. Mardrum certamina et victoriae describuntur; 2. Liber de origine peccati. Joannes Cassianus inter annum 350-360 sorio in Thracia natus, a pueritia in quodam monastorio Bethlemitico oducatus , vitaeque solitariae adeo studiosus, ut per plures annos

160쪽

eremum Sc7sicam , ol monasteria in montanis Nitriensibus perlustraret, et cum SS. Patribus crebra de rebus asceticis colloquia misceret. Inde Constantinopolim prosectus , a S. Joanne Chrysostomo praeceptore suo, in ordinem Diaconorum adscriptus est. Anno 403 suscepta ad Innocentium I. legatione,

ut sui praeceptoris expulsionem illi significaret, ad dignitatem Presbyteri evectus est; verum capta per Alaricum Roma, anno circiter 410 in Gallias transiit , ubi extructis duobus monasteriis vitam monasticam insignitor promovit. Mortuus eSi inter annum 435-448. - Εrat oppido ex illis , qui saeculo Vplacita Semipelagiana passim commendarent ut propagarent. - Multa extant Cassiani scripta tum ascetica, tum polemi ea, e quibus potiorem attentionem merentur: l. Libri XII. de institutis coenobiorum; et 2. Collationes patrum in SeΤthica er

Marius Mercator, homo laicus , literarum graccarum et latinarum valdo peritus, S. Λugustino familiaris, qui an. 419 Theodosio commonitorium obtulit, contra Coelestium librum Subnotationum adversus Iulianum Pelagianum Ephesini Coneilii tempore scripsit, Nestorii sermones et epistolas nonnullas , Theodori Mopsuesteni fragmenta, S. Cyrilli Apologetica ad-Versus Orientiales et Theodore tum , nec non varia ex libris ejusdem Theodori cxcerpta ex Graeco in Latinum transiniit. Hilarius Arelatensis, patria Gallus, splendore natalium conspicuus , ingenio et eloquentia clarissimus, in coenobio primum Lirinensi sub S. Honorato monachus, deinde ad Epi- Scopatum Arelaiensem promotus, in praedicatione verbi Dei indefessus, erga pauperes et captivos beneficentissimus. Obiit a. 449. Rus opera sunt: l. Vita S. Honorati Arelatensis Episcopi; 2. Homilia pro totius anni sesii vitatibus; 3. Expositios3mboli; 4. Epistolarum ingens numerus; 5. Nonnulla etiam

carmina.

S. Leo I. seu Magnus , patria Bomanus , vir insignibus naturae et ingenii dotibus praedi ius, ac propterea ad summi Pontificis dignitatem evectus a. 440, qui Vicariatum Ecclesiae Romanae in Ill1rico strenue ursit, litem de limitibus dioee sium et jurium Metropoliticorum, inter Episcopos Arelate sem et Viennensem agitatam, decidit, ab imperatore Vale liniano III. legem obtinuit, quan totam Ecclesiam Gallicanam

Sedis Romanae jurisdictioni subjecit, Manichaeos , habita a. 443

Romae Synodo, urbe exterminavit , adversus Pelagianos decertavit, haeresim Eutychianam, missa ad Flavianum dogmatica epistola, oppugnavit, residuosque Priscillianistas in Hispania grassantes contrivit, datis ad Turribium Asturicensem Episcopum literis. Nec Ecclesiae tantum, verum etiam rei

SEARCH

MENU NAVIGATION