Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis ad usum scholarum seraphici ordinis auctore R.P. Claro Vascotti

발행: 1851년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

cum naturae viribus confundebat, nullam aliam esSe , pra

ter legem Dei , Christi doctrinam et exemplum et peccat

rum remissionem, adeoque mere externam. 2. Bonam volu

latem pendere ab ipso nomine, Deum illi tantum auxilia e terna praebere, quibus voluntas illius ad bonum inclinatur, ita quidem , ut homo propriis naturae viribus non solum bonus et perfectus, verum etiam salvus fieri possit. 3. Internam mentis illustrationem esse quidem ad bonum operandum ut,

lem , non vero nucessariam. 4. Εamdem non esse mere gratuitam, sed secundum humana merita dari, scilicet illis, qui libero arbitrio bene utuntur, et mandata Dei custodiunt. His denique accessero errores minus principales, de juramentis illieitis, et de divitiis baptiratorum abdicandis, utrumque as-

firmante Pelagio lain.

15. Semipelagiani. Haeresim pelagianam viri praestantissimi, uti S. Ilier nrmus, Paulus Orosius, potissimum autem S. Augustinus impugnarunt; ast erant, qui neque S. Augustini doctrinam plene approbabant, neque Pelasti systema ex integro reiic ant. Hisce , qui Pelagii erroribus ex parte solum adhaerebant, Semipelagianorum nomen impositum est. Doctrinam Sancti Augustini erroribus Pelagii oppositam reprobarunt Monachi monasterii Adrumetini in Africa, qui lecta epistola a S. Augustino ad Sixtum Pontificem missa, asseruerunt, doctrina Augustini de gratia liberum hominis arbitrium tolli. S. Augustinus a Valentino Monasterii Praeside hac de re certior lactus, librum composuit de gratia et libero arbitrio ac Valentino misit, in quo cum cuncta nostra opera dona Dei esse demonstrasset, Monachi concluserunt, ob peccatum admissum neminem corripiendum esse, Sed Deum tantum orandum, uti eccatori gratiam largiatur: quam ob rem S. Augustinus a-ium eonscripsit librum de correptione et gratia, ubi claro exposuit peccatorem gratia Dei abuti, ac propterea semper

corripiendum esse.

Etiam in Gallia Monachi Massilienses Ustema S. Augustini Pelagianis oppositum non probabant. Eorum agmen ducebat Ioannes Cassianus Monasterii Massiliensis Abbas, qui scriptis Patrum collationibus errores Semipelagianorum admiscuit. De his S. Augustinus, Prosperi Aquitani, et Hilarii litteris certior factus, duos scripsit libros de Praedestinatione Sanct

suὶ s. Aug. l. de gratia a. 7., de Neealo Orig. e. 24., et L. de haeres. e. 87., vilarius ep. ad Aug.

192쪽

rum, et de perseverantiae dono, quibus Semipelagianos fir nue simul ac peramanter consutavit. Post S. Augustini obitum, urgentibus Prospero et Hilario, Coelestiuus I, Romanus Pontifex, Semipelagianorum audaciam coercuit, et S. Augustini doctrinam adversus eorum calumnias vindicavit , data a. 432 ad Galliae Episcopos epistola. Verum Semipelagianis obedientiam recusantibus, Prosper coepto labori insistens, e rum errores, quos Cassianus collatione id propinaverat, edito contra collatorem libro, resutavit. Novum deinde sementum

Iraebuit litibus Faustus Episcopus Reiensis, qui editis dumus libris de gratia Dei, et libero humanae mentis arbitrio, S. Augustini iactrinam de praedestinatione impusnavit. Caesarius Arelatensis Episcopus non solum duos libros Fausti consutavit, verum etiam a Pontifice Felice IV obtinuit , ut Synodus Arausicana a. 529, ipso Praeside celebraretur, in qua

Semipelagianorum errores condemnati Sunt. Quum vero nonnulli, ob paucitatem Episcoporum, murmurarent, aliam Srn dum copiosiorem Valentiae congregavit, quae sententiae Synodi Arausicanae subseripsit. Utriusque nodi aeta approbavit Bonisaeius II Pontifex ia .

S. 16. Eorum errores.

Semipelagiani admittebant quidem peccatum ori nate,

eiusque sequelas, et gratiae necessitatem; ast cum sibi explicare non possent, cur Deus gratiam baptismi, conversionis et perseverantiae in bono omnibus hominibus non lamatur , a Catholicis recedebant in sequentibus punctis, docentes: l. II minem suis viribus naturalibus posse initium boni operis, conversionis et poenitentiae sacere. 2. Bona opera naturae viribus producta Deum movere ad gratiam suam hominibus la giendam. 3. Deum velle omnes homines salvos fieri, si ipsi velint, et Christum pro omnibus passum mortuumque suisse, adeoque salutem hominis aeternam non a Dei gratia, sed ab humanae mentis arbitrio pendere. 4. Deum praedestinare ad fidem et ad aeternam salutem eos, quorum bonam volunt tem , bona desideria, bona opera et promptam obedientiam praevidet, reprobare Vero eos, quos praevidet sibi reluctaturos. 5. Deum Erangelii praecones ad eos solum misisse, quos credituros, et in bono perseveraturos praevidit. 6. Findem pedi severantiam non esse donum Dei, sed humanao libertatis ese

193쪽

S. 17. Praedestinatiani. Ex litibus pelagi aliis et semipelagianis eodem temporct sic dicta Praedestinatianorum secta orta est. Cum enim Semi- pelagiani pro persuaso haberent, gratiam et praedestinationem S. Augustini nequaquam posse cum libero hominis arbitrio Stare, sed invehere quandam, sive ad bonum, sive ad malum, necessitatem, idcirco Catholicis assingebant quaedam salsissisma quasi ex Augustini sententiis consectaria. Hi defende

bant. Deum improbos non tantum ad postias aeternas, Verum etiam ad peccatum praedestinasse, ac inevitabili propterea n cessitate bonas aeque, ac malas hominum actiones ab aeterno divinitus determinatas esse; quam ob rem Praedestinatianorum

nomen ipsis inhaesit. Deinde allegari solet ut Praedostinalianus Presbyter quidam Gallus, nomine l.ucius, qui cum aliquandiu Praedestinatianorum errores tuitus esset, denique damnationi sex nrticulorum, quos Faustus Briensis proposuerat, manu sua subscripsit. Ex ejusdem Fausti ad Lucidum epistola etiam liquot, anno circiter 475 duas in causa Praedestinatia norum celebratas fuisse Synodos , primam Arelato, Lugduni

S. 18. Nestoriani. Nestorianorum sectae auctor fuit Nestorius, uatione Μ-rus, qui in schola Theodori Mopsuosteni de mysterio dominicae Incarnationis malo sentientis venenum haereseos imbibit. Primo professus est institutum Monachorum in Monasterio S. Euprepit penes Antiochiam, deinde Antiochonae Ecclesiae Presbyter ordinatus munus concionaloris summa cum laude in hac Ecclesia exercuit, cum sodulus solitudinis cultor esset, si singularem gravitatem et modestiam pracseserret, tacito omnes in admirationem sui traxit. Mortuo Sisinio, Τheodosius II. eum ad EpiscopiiConstantinopoli lani dignitatem promovit. Stati m post suam inaugurationom, cum pro concione dic ret, Theodosio Imperatori suasit, ut legoni serret contra omnes haureticos, ipseque haereticis acre indixit bellum, templumque Arianorum demoliendum euravit. Ast , cum haereticos voliementissimo affligeret, novam ipso prodiit haeresina. Cum enim a. 428 Presb1ter Anastasius, Nestorio valde dilectus, quem Antiochia Constantinopolim secum duxerat; pra dicaret, Mariam non esse vocandam Dei param Θεα sed Christiparam κρισοτοκον , omnesque auditores ad tantam viri

194쪽

temeritatem cohorrescerent, Nestorius non solum dieta illius approbavit, verum etiam brevi post erroris venenum in eo eionibus sparsit, asserens, quod essi eame natum est, tamem esse, Creatorem a creatura nasci non posse, Verbum in Filio Mariae habitasse veluti in quodam templo. Nestorio Eusebius causidicus in Ecelesia publico contradixit, ei populus adeo fuit commotus , ut impetum in Nestorium voluerit facere, Eusebius Episcopus Doryleensis factus libellum scripsit et publici juris laeti, in quo Nestorium consutavit iaὶ.

S. 19. Ieια S. Cyrilli Episeopi Aleaeandrini. eontra Nessorium.

Haeresis Nestorii, praeter alios, insecerat euam quosdam Monachos AEgypti ; quam ob causam S. Crrillus Alexandrianus Patriarcha, datis litteris, et Monachos, et Nestorium ad

bonam frugem revocare Conatus est. Verum scandalo non te

sante, S. rillus Coelestinum I. P. R. per litteras da Nesi rii erroribus certiorem fecit, et de iis quae in ipsum gesserat. Acceptis litteris Coelestinus anno 430 Romae synodum celebravit, in qua excomunicationis et depositionis sententiam in Nestorium tulit, nisi intra decimum a denuntiatione diem palinodiam caneret, eamque Cyrillo misit, ut Sedis Apostoliacae vice executioni mandareti uua auctoritate instruetus S. Cyrillus eodem anno Alexandriae Concilium coegit ex universa AEgypti dioecesi. Inde synodica missa est ad Nestorium cum Coelestini litteris, ac duodecim anathematismis a Cyrillo editis, quibus subscribero debebat Nestorius. Ast tam aberat Nestorius, ut suos retractaret errores, quin potius duodecim anathematismos ediderat, CIrilli capitulis oppositos, in quibus multas evomuit blasphemias ibi. S. 20. Concilium Ephesinum. Generati III. . Νo malum exitiale latius serperet, Theodosius II. Imperator, a. 401 Concilium generale Ephesi celebrandum indixit, et Candidianum Comitem ad illiad. misit, ut ipsius nomine e

teriorem rerum gerendarum ordinem moderaretur. Convene

runt Episeopi 274, si Mario Mercatori fides , iisque praesuli S. Cyrillus, ut Sedis Apostolieae legatus, usque ad adventum Apostolicorum legatorum. Inter primos Ephesum qu

ta saerates i. I. e. 2s., Evagrius l. l. e. S., Theodoret. ep. ad sporad. b) s. Cyrillus in Nestorium l. l. , ejusque epistolae ad monaehas nest. et C lost. P., Harduin. cone. T. l. P

195쪽

que venit Nestorius, cum decem suarum partium Episcopis. Sed eum in itinere adhue esset Ioannes Antiochenus cum Episcopis sui Patriarchatus, et legati Coelestini Papae nondum auuenissent, S nodus die ab Imperatore praefixa inchoari non potuit. Cum vero Ioannes retardaret, Cyrillus postulabat, ut initium fieret, repugnante tamen Nestorio, cui prodesse P terat Ioannis Antiocheni adventus. Comes etiam Candidianus et nonnulli Episcopi parvam moram interlici cupiebant. Hisce non obstantibus , Concilium die 22 Iunii aperiebatur in aede B. V. Mariae. - In Sessione prima , postquam Candidianus Comes indignabundus egressus fuerat, magna multitudo negotiorum mirifica celeritate expedita est. Ter una die accersitus Nestorius, nihil praeter convicia reddidit. Lectum deinde Sumbolum Νicaonum tanquam norma suturae decisionis, audit que porro Cyrilli ad Nestorium epistola una cum anathematismis, et comunibus suffragiis approbata esL Cum vero legie pissent Nestorii seripta blasphemiarum plena , is tandem

nefarias haereseos eonvictus, a SInodo excomunicatus, omnique gradu ac dignitate depositus suit. Quae sententia Νωstorio statim inlimata et publice astixa est; cives autem Enh sini Episcopos Ecclesia egressos cum facibus et taediis ad diversorium deduxerunt. Verum Nestorius a sententia Srnodali ad Imperatorem appellavit. Interim Ioannes Antiochenus quinto die, quasi ex condicto, cum suis Ephesum adveniens, legalis sibi obviis per Comitem Irenaeum caeterosque, qui cum ipso erant, plagas inserri permisit, indicioque suis in aedibus 43 Episcoporum conciliabulo, depositionis sententiam dixit adversus S., Cyrillum et Memnonem Ephesiorum Episcopum , ut pro deposito Nestorio redderet vices. - Interea Coelestini Papae Legati, Arcadius videlicet, et Proiectus Episcopi, et Philippus Presbyter Ephesum pervenerunt, qui lectis in Secunda et tertia sessione Coelestini litteris, acta Synodi in causa

Nestorii approbarunt. In quarta et quinta sessione Patres Ioannem Antiochenum ter frustra citatum una cum complicibus excommunicarunt. In sessione sexta desinitio fidei a umbolo

Nicaono incipiens lecta , impiumque Theodori Mopsuesteni

Srmbolum damnatum. In sessione denique septima examin tae pluros controversiae privatae, sex porro canones conditi adversus Pelagium et Coelestinum, nee non adversus Nestorium ejusque fautores , damnati etiam Messaliani. - Imperator, a Candidiano fraudibus circumventus, per Ioannem c

nil te in litteras Ephesum misit, quibus Nestorii, Crrilli et Memnonis depositionem.approbavit, Nestorium Candidiano C mili, serissum et Memnonem Iacobo comiti custodiendus tradidit,

ut omnes praecaverentur turbae. Quo facio Synodus commota

196쪽

steras arundine inclusas, per fidelem hominem sub mendiei habitu latentem, ad Imperatorem dedit, quibus stagitabat, ut Crrillus et Memnon libertati restituerentur. Imperator utriu rue partis legatos Chalcedonem venire jussit, quibus auditiseereta Srnodi Ephesinae approbavit , Nestorium depositum Oasim in Lybia exulem misit, eius libros flammis devovit, asseclis conventicula prohibuit, ita factum est, ut Νestoriani ex Imperio Graecorum migrarent, et in Orientis provinciis, praesertim in Persia considerent a .

S. 21. Nesιorianorum reliquiae. Inter eos, qui in Persiam se contulerunt, erat Barsumes unus magistrorum ex schola Edessena a Rabula Episcopo pulsorum, qui a. 435 Episcopus Nisibenus creatus est. Is postquam apud Regem Persarum esseeit, ut catholici regno pellerentur , Nestoriani autem iure civitatis donarentur , suam sectam eo succes,u propagavit, ut Archiepiscopatus Ctesia phontensis et Seleuciensis in manus Nestorianorum venirent.

andem Nisibae scholam erexit, ex qua prodiere illi viri, qui haeresim Nestorii per Syriam, Arabiam, Indiam, Sinam, AEgJlium , et Mesoeotamiam disseminarunt, sedes ibi suas inane diem fixuri ὁὶ.f. 22. Eutyehiani. Nestorio se opposuit Eutrches, Archimandrita Coenobii

Constantinopolitani, ast cum errorem sui adversarii radietius evellere conaretur, ipse in haeresim deteriorem incidit, ras rens , in Incarnatione Filii Dei naturam humanam a divina absorptam, unde fluebat vel Deum passum, vel Christum ar arenter mortuum fuisse, hanc perversam doctrinam sparsit in ibro Tomo dicto, cui se opposuit Eusebius muleensis Episcopus, auctoremque frustra monitum ad Flavianum Consta linopolitanum Praesulem detulit, qui indicta a. 449 Co stantinopoli Synodo , Eu chetem citavit. Verum morbum et senectam praetexens ad nodum venire noluit, tandem post tertiam citationem, turbolentissimis monachis et militum manu stipatus, quos Cb saphius eunuchus illi praebuerat, comparuit. Quum palinodiam canere recusaret, a Patribus suit munere suo privatus et excommunicatus. Eutyches vero a Synodi sententia ad Romanum Pontificem Leonem M. appellavit , qui a Flaviano eortior lactus celeberrimam Constantinopolim misit epi- οὶ narduin. coneil. T. I. bὶ Assemani Biblioth. Orient. T. Ill.

197쪽

stolam, in qua doctrinam de Inearnationis mysterio clare exposuit, et Eutychetis errores conflixit. Pontificem sibi contrarium expertus, opera Chrrsaphii obtinuit, ut iidem Episcopi novam Synodum Eouein anno Constantinopoli celebrarent, qui prioris Concilii senteni iam approbarunt. Eutrches iterato damnatus non quisvii, sed apud Theodosium II. Imperatorem per amicos suos essecit, ut nodus generalis celebraretur αὶ .f. 23. Latrocinium Ephesinum.

Ilaee synodus habita suit Ephesi a. 449 , ad quam comparuerunt 130 Episcopi. Leo Papa, ne Imperatoris voluntati refragari videretur , legatos suos Iulium Episcopum, Benatum Presisterum et Hilarium Diaconum Ephesum misit. Diosc riis Episcopus Alexandrinus, et EutSchetis fautor, consentiento Imperatore, non solum non permisit, ut Legati Leonis epistolam perlegerent, verum etiam Episcopis, qui in Concilio Constantinopolitano Eutrchetem damnaverant, jus suffragandi ademit : ita factum est, ut Eut1ches absolveretur, suisque di- nitatibus resti lueretur, Flavianus vero, Eusebius Doryleensis eponerentur. His primitiis turpior accessit violentia. Ad nutum Dioscori irruerunt in Ecclesiam milites et Monachi, gladiis et sustibus armati, et Episcopos sententiae a Dioscoro latae subscribere coegerunt; renuentes fuerunt depositi et carceri mancipati. Omnium autem indignissime habitus suit S. Fl Vianus , quem Dioscorus et Barsumas calcibus et verberibus ita affecerunt, ut tertio post die dolore plagarum mortuus suerit. Quia more latronum egerunt Srnodus haec dicta fuit latrocinalis, vel latrocinium Ephesinum. Leo Pontifex certior laetus Pseud Synodum damnavit. Mortuo Theodosio lI., Eutychianorum fautore, Leo M. apud Marcianum, qui Pulch

riam Theodosii sororem in.matrimonium duxit, et imperio potitus est, pro alio generali Concilio institit, quo damna latrocinalis Synodi omnia resarcirentur f. I. 24. Conesitam maleedonense. Generati IV. Marcianus, ut desideriis Leonis Pontificis satisfaceret, anno 44l Concilium generale Chalcedono in Thracia celebrandum indixit, ad quod comparuerunt 630 Episcopi, sere omnes ex

aὶ Evagrius l. l. v. g. e. f., Liberatus Breviar. e. 11., ep. Flaviani. bὶ Ilarduinus Cone. T. l. p. 82., Liberatus Brev. e. li., Leonis M.

198쪽

Oriente. Praesidium tenuere Pasehasius et Lucenti EFfe i. Bonifacius et Basilius Presbyteri , Romanae Sedis Legati. In primis Patres acta Synodi latrocinalis irrita et nulla declar

runt, et praepotentem Dioscorum ob admissa crimina munere suo deposuerunt, quem Marcianus Imperator in Paphlagoniam relegavit, deinde legerunt Symbolum Nicaen Constantinop litanum, litteras Cyrilli, et epistolam Leonis M. ad Flavianum, nodo acclamaulere Petrus per os Leonis locutus est; Apostoli ita docuerunt; anathema ei, qui non crediti s Quibus peractis Patres contra Eutychianos , vel Monophysitas solemniter decreverunt : α Christum Dominum duas habuisse naturas, dia vinam et humanam in una divina persona, sine proprietatum permixtione. Item Synodus seorsim adegit ad anathema diarendum Nestorio et Eutycheti illos Episcopos, quorum fideserat suspecta, nimirum Theodoretum Cyrensem et Ibam Edes- senum, quod etiam praestiterunL Acta hujus Synodi, excepto canone 28, quo Episcopo Constantinopolitano secundus locus in hierarchia Ecclesiae asserebatur, approbavit Leo M. Pomlisex. Marcianus vero Imperator gravissimas poenas statuit iueos, qui haeresim Eutrebetis propagarent sa).

S. 25. Evtyehianorum poti concilium turbae. iii Eutriniani seu monophysitae post Concilium variis in i eis turbas excitarunt, conclamantes in Concilio Chalcedonensi doctrinam Catholieam damnatam suisse. Si e Monachi Palamstinae, quibus favebat Eudoxia Theodosii II. vidua tunc Hi rosolrmis degens , Iuvenalem Episcopum Hierosolrmitanum .sidem catholicam eiurare nolentem deposuerunt, ejusque in sedem Theodosium suae lactionis duceni intruserunti Aliam seditionem excitarunt Alexandriae, duetoro Τimotheo Alum monacho, qui armis et vi aperta sedem oecupabat episcopalem, deturbato inde Proterio, et intra Baptistorium consesso. Is quidem Imperatoris Leonis mandato postea in exilium mi sus est, substituto in ejus locum Τimotheo Solosaciolo, verum a Basilisco tyranno Alexandriani est revocatus in Ecclesiae, fideique summam perniciem. Post hujus moriem Monophystiae Petrum uregum Episcopum erearunt, Catholici vero Tlinotheum Iolaciolunt elegerunt. Zeno Imperator Petrum Monum ex lare jussit. Timotheo desuneis a. 482 orthodoxi Ioannem T lata successorem dederunt, qui eum Zenoni Imperatori displiceret , et Acacio Patriarchae Constantinopolitano invisus esset, sedem Petro Mono cedere est coactus ; ita plerumque illa

199쪽

sactio praevaluerit, cui vel Imperator, vel potens aliFis ths..

nister . patrocinabatur. Per Syriam Eutychetis errores sparsit Barsumas Abbas, inter cujus discipulos eminebat quidam Samuel , in vicinia Armenia eadem provincia lanctus. Iisdem temporibus gravissimam seditionem excitavit Antiochiae Petrus aphaeus seu Fullo adversus ejusdem Ecclesiae Antistitem Marimum, cuius ille sedem invasit. Declamavit continuo contra Synodum Chalcedonensem, tantoque Eelo errori de una in Christo natura inhaesit, ut celeberrimo rasagio: κ Sanctus Deus, Sanctus Fortis, Sanctus Immortalis, η addiderit, α mi crucifixus est pro nobis. γ Quae formula cum significaret, Deum in re

eem actum fuisse, ejus defensores dicti sunt Theopassitae fa).

Diseordiis finem impositurus Zeno Imperator, suadente, imo dictanto Acacio Episcopo Constantinopolitano, a. 482 decretum unionis proposuit, ε Γλον dictum a greca voce

γνοις, unitas , in quod Catholici perinde ae Monophysitae

consentirent. In hoc edicto Imperator commendat fidem, quae in Conciliis Nicaeno, Constantinopolitano et Ephesino confidimata suerat, reprobat duodecim anathematismos S. Cyrilli, Nestorium et EutJchetem condemnat, Synodum tamen Chaleedonensem, fideique definitionem in eo editam, nec non epistolam Leonis M. ad Flavianum silentio premit. Huic pacis formulae subscripserunt quidam Monophystiarum proceres, uti Petrus Monus, Patriarcha Alexandrinus, Petrus Fullo, Patriarcha Antiochenus, et Acacius Praesul Constantinopolitanus: ast eam reiecerunt cum servidiores Catholici aegerrimo serentes, quod nulla Synodi Chalcedonensis et epistolae Lemnis M. facta suerit mentio, tum crassiores Eutychiani, quia

Concilium Chalcedonense aperte non damnabatur. Hi a ceteris, qui Henoticon subscripserant, se disiunxerunt, Acephalorum propterea nomen sortiti, et in alias deinde sectas divisi. Interim Zeno et Acacius Henoticum suum etiam vi adhibita omnibus in Oriente obtrudere conabantur. Quo audito Romanus Pontifex Felix II., missis Constantinopolim legatis, postulavit ut Chalcedonensis concilii auctoritas restitueretur, Petrus Mogos deponeretur et ab Acacio anathematigaretur, Ioannes

vero Talaia, qui cum pluribus aliis Romam confugerat, sedi

suae restitueretur. Quae cum Pontifex impetrare non posset,

Aeaeium in Concilio a. 484 Romas habito exeommunicavit, qui ut par pari redderet nomen Pontificis e dyptiehis expun-

i ca) Evagrius l. 2. et S. H. E. e. 5. 8. 20.

200쪽

HL Mortuo Zenoni anno 491 successit Anastasius , qui deinpositis Catholicis, sedes episeopales Monophrsitis contulit, tri-sagium Fullonis publice decantari iussit, et Concilium. Chaleedonense damnavit; quare hopulus talem concitavit seditionem, ut statuae Imperatoris de icerentur et de alio. Imperatore eligendo ageretur. Periit Anastasius fulmine tactus in suo palatio anno 518. Post illum ad solium Imperiale evectus est Iustinus I., qui abrogato Zenonis edicto, Concilium Chalcedonense approbavit, Episcopos ab exilio revocatos sedibus suis restituit,

et orientalis Ecclesiae cum Romana communionem redintegrasevit. Sub huius Imperio, quidam Monachi Scythae Constant,nopoli coram Romanae Segis Legalis defendebant, diei debere ru Unum de Τrini late passum et crucifixum, η hancque i quendi formulam necessariam esse ad evertendas Nestorian rum versutias. Cum Legati iisdem resisterent, scripserunt ad Hormisdam Pontificem, qui illam sormulam tanquam novam et minus necessariam reiecit. Scythis Monachis se quoque

opposuere Monachi Acaetae α ιαμαὶ, insomnisὶ , qui cum

Nestorianismum renovarent a Ioanne II. Papa sacrorum Gmmunione fuerint exclusi. Ceterum Scrtharum propositio cum a Conditio Constantinopolitano II, tum a S. Fulgentio Ruspensi

ruit approbata ia .

S. 27. Melae eae Eutyehianismo ortae. Ex Eutychianismo sequentes sectaa ortae sunt: 1. Corrupticolarum, qui duce Severo Monacho, et Antiocheno Μωnopbysitarum Episcopo deposito, docebant Christi corpus imdigentiis, doloribus et eorruptioni obnoxium fuisse; 2. Incorruplicolarum seu Phantasiastarum, qui Iulianum Halicarnassensem Sequuti, contrariam tuebantur sententiam, et Cbrisis corpus immaginarium adscribebant; 3. Agnoetarum ο Ποδις, inscitia , qui post Themistium Diaconum Alexandrinum asserebant, Christum in quibusdam ignorantia laborasse ; 4. Tritheistarum,

qui principiis Ioannis Philipponi Philosophi Alexandrini inha

renies , tres singulares divinas naturas statuebant. Ne lola Monophysitarum secta hisee intestinis scissionibus, et imperatorum persecutionibus interiret, Iacobus, Monachus Syrus, postea Episcopus Edissenus , per 37 annos sub veste mendici, unde Syriaee Zantalus, Arabiae Baradaeus cognominatus suit, ad omnes Moncmhrsitarum coetus profectus est, Episeopos, Preqbyteros et Diaconos ubiquo ordinavit, diverse sentientes ad mutuam saltem pacem promovit , novamque hierarehiam

SEARCH

MENU NAVIGATION