Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis ad usum scholarum seraphici ordinis auctore R.P. Claro Vascotti

발행: 1851년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

stino rigori insisteret in side adhuc debilibus ansam ast d sectionem praeberet, et emendationem persectionemque suorum filiorum expectabat. Hisce ex causis Ecclesia mullum de suo rigore remisii fain. Nutantem autem disciplinam rastaurare laboravit Τheodorus , natione Graecus, ex Monacho Cantu riensis Archiepiscopus, linguae latinae peritus, qui sub exitum saeculi VII librum poenitentialom edidit, graviora peccata a levioribus, notoria a clandestinis sollicite distinxit, singulis tuo peccatorum generibus debitas poenas praescripsit V. g. inu-nium. eleemosynam, psalmorum recitationem etc. ibi. Ast s voritas disciplinae a Theodoro stabilitae et in aliis passim E elesiis inductae haud diu stetit in rigore. Mox quippe in insulis Britannicis novi inventi sunt modi, peccata et poenis lentias redimendi; aliud enim poenae genus pro alio substi-stuebatur , pro jejuniis v. g. genuflexiones aut psalmorum recitationes, pro genustexionibus eleemosynae. Divites poenitentias plerumque redimebant eleemosynis. quae vel reficiendis pauperibus, vel substentandis Clericis et Monachis, vel aedificandis, instaurandis, conservandisque sacris aedisus impe debantur. Qui pecunia carebant, fundos et praedia in peccatorum redemptionem Ecclosiis ac Monasteriis legabant reservato sibi ad vitae dies utili dominio. Heae substitutiones latissimum aperiebant ostium noxio praejudicio : ac si peccandi libertas pretio emi posset. Quo in abusu eastigando , extirpandoque eertatim laborarunt hujus aevi Concilia se . 17. Aeeam publieae poenitentiae obnoxia. Publicae poenitentiae legibus obnoxia suere pectata canonica, v. g. idololaιria, homicidium, moeehia et peccata publico perpetrata, adeoque cum scandalo conjuncta. Caeterum negari non potest, suisse hinc inde delictorum occultorum reos, quilietaris et humilitatis causa publicam poenitentiam sponte smirent, ut tanto essicacius Deo satisfacerent sd . Discrimen etiam fieri eoepit, habita ratione personarum. Clerici enim majores, qui eanoni ea delicta admiserunt, vel in

perpetuo ossicio suo amovebantur vel muneris sui partρ quadam privabantur , interdum ab altiori gradu ad inferiorem dejiciebantur, aut ab Eucharistiae perceptione ad tempus prohibebantur, aut in Monasterium relegabantur, ut ibi in pri-

232쪽

vatae poenitentiae actibus se exemerent iri. Majoribus Clericis poenitentiam seerelo in lom fuisse subeundam, haud obscuro innuunt S. Hieronymus s*, et S. Leo M. idemque probant plura hujus aevi Concilia. Quandoquo Clerici delinqueeses ad 'communionem laseam , imo et peregrinam reducebantur, doquarum tamen poenarum natura ultro, citroque disputari solet. 18. Confessio. Consessionem peccatorum in usu fuisse plurima probant antiquorum testimonia. S. Augustinus μὶ dicite α Non te pudeat id homini confiteri , quod coram uno aut pluribus nominibus committere non erubuisti.n Imo pravam consuetudinem, peceata publice declarandi, et in congregatione de libello recitandi, quae per Campaniam, Samnium et Picenum invaluerat , totis viribus submovero est conatus S. Leo M. Uy. Duficem autem inisse confessionem, nimirum publieam pro peccatis publicae poenitentiae subjectis, et privatam pro aliis ex hujus aevi Doctoribus patet. S. Basilius scribit: κ Ut ubtia corporis nequaquam quibusvis temere hominibus aperiant; sed iis tantummodo, qui rationem, ea curandi teneant, eodem modo etiam peccatorum revelatio fieri debet, apud eos vid licet, qui ea possint curare. v Nihil porro pro consessionis Sacramentalis usu et necessitate proferri potest luculentius, Ge gorii M. testimonio , cultorum peccatorum consessionem , non solum publicis poenitentibus, sed cuilibet in culpa mortuo necessariam agnoscentis, ut ab Eeclesiae pastoribus sinuatur ly . emadmodum vere antiquitus totum publicae poeniten- ias moderamea ab Episcoporum auctoritate dependit, sic etiam Ireccatorum publieae poenitentiae subditorum consessio eoram oei Episeopo edenda erat. Aueto poetatorum numero, preMbrter poenitentiarius institutus fuit, euius erat poenitentium tonsessionem excipere, et poenitentiam publicam dirigere.

233쪽

PERIODUS TERTIΛINSTITUTIONUM HISTORIAE ECCLESIASTICE

NOUI TESTAMENTI

A CAROLO M. USQUE AD S. GREGORIUM VII.

DE PROPAGATIONE RELIGIONis CHRISTIAN T.

S. Status Imperii Romani. Carolus M. a. 8l4 inoriens aniplissimum imperium ab Ibero in Hispania usque ad Arabonem in Hungaria extensum reliquii filio suo Ludovico Pio , qui Patre prudentia et constantia inferior a. 817 suos filios Lotharium , Pipinum, et Ludovicum in regiminis consortium admisit. Lotharium natu maximum Italiae regem et imperii consortem nuncupavit, Pipinum Aquitaniae regem constituit , et Ludovico Brioariae regnum contulit. Intempestiva haec imperii divisio Ludovico gravissimas molestias creavit. Desuncta enimia. 819 Irmengarda Iudithain Welsi ducis ex Bavarorum stirpe filiam uxorem duxit, ex qua quartum suscepit filium Carolum Calvum. Iuditha instiPvii Ludovicum Pium , ut Carolo filio partem regni sponderet , qua sponsione silii ex primo matrimonio adeo ossensi fuerunt, ut captis armis patrem in campo Argentoratum inter et Basileam sito , qui mendacii eampus dicitur, interciperent, et Iuditham novercam in m nasterium detruderent. Ast comitia Aquisgranensia a. 83lcelebrata tum Ludovico pristinam auctoritatem, tum Iudithaolibertatem restituerunt. Cum a. 833 Ludovicus Pius Aquitaniam Pipino ob eontumaciam et morum insolentiam ademptam Carolo dedisset, reliqui tres filii contra Patrem insu

234쪽

rexerunt, eumque abdicare e gerunt; at rursus armo sequenti in integrum restitutus est ia . Post haec Lothario pleno conciliatus ea lege, ut nihil contra Carolum moliretur, cum Pipinus exeunte a. 838, mortuus esset, ita regnum a. 809 inter filios divisit, ut Lotharius, praeter Italiam, ea, quae ad ortum Mosae, Carolus, quae ad occasum sunt haberet, sola Brioaria Ludovico assignata. Neque ita diu post represso

Ludovico, qui ob iniquam regni partitionem bellum paraverat , obiit Ludovicus Pius a. 840. Quo desuncto , inter filios

eius acerrima de regno orta est contentio. Cum enim iam starius natu maximus omnia ad se trahere , fratresque sibi

subjicere moliretur , Ludovicus et Carolus conjunctis viribus ei restitere, victumque duplici praelio in havo pacis legem

compulere, ut praeter Romam et. Lombardiam , Boioariam et Aquitaniam , reliquum imperii Franciei in tres partes aequales divideretur, optione Loihario relicta. Atque ita ex pa-eto Verodunensi a. 8ὲ3, unum quod fuerat, imperium Francicum in tria regna divisum, Italicum nempe, Franeo aulleum et Germanicum. Lotharius praeter Italiam et Imper loris titulum accepit provincias a mari Germanico usque ad mare Mediterraneum: Ludovico cessit Germania Cisrhenana, Moguntia , Vormatia et Spira ; Carolo Calvo autem obtigit Francia seu provinciae inter mare Britannicum ei Μosam sitae. Cum regno Germanico Italiam et imperium Romanum conjunxit Otho M. a. 960, tenueruntque illud hoc aevo, d leta in Ludovico Insante stirpe Carolingiea, Duces Saxonici et Franconici, atque ex illis anno 1056 Hemficus IV. i , , Imperium vero Orientale, seu Graec Constantinopolitanum , etsi subsisteret adhuc , in dies tamen magis des eit , viribusque tractum ad exitium properavit. Ut enim taceamus domestica circa Religionem idissidia , et improba partium studia, queis civium corda ab invicem abalienabantur, malorum publicorum cumulus, praesertim indo auctus est, quod principes partim essent rePandi incurii, partimeonsilii inopes, partim etiam in thronis suis vacillantes, imperiique limites Arabum seu Saracenorum armis undique im starentur. Tristem Italiae jacturam aliae mox exceperunt calamitates , resque tandem eo devenit, ut anterior Asia et Africa legi Mohamedanas fasces submitterent, Graecorumque imperio eriperentur. A quo tempore eorum vires adeo dehilitatae sunt , ut cruciatis occidentalium expeditionibus opus esset ad qualemcunque sui conservationem μ9.

αὶ Annal. Bert. a. 830., Theganus a. 42-45. ete. b) Sigebertus Gembl. a. 811., Di tmariis l. s. p. 333., Luitprandus Append. o.I., Otho Frising. l. 6. e. 22., Horosvita de gestis Othonis e. 24.

235쪽

In Oriente eximia quorundam imperatorum munificentia, et Patriai charum sollicitudo fugientes litteras quodammodo remorabantur. Sub imperatore Theophilo , hujusque silio Niehaelo III philosophia cum scientiis , artibusque liberalibus in vitam est revocata, agente potissimum Barda imperii eollega, qui suasu probabilius Photii, quo amicissimo usus est, publicas passim sinotas erexit, viros undique doctos a cersivit, totamque rem litterariam Leoni sapienti, viro liti rarum peritissimo , et postea Thessaloni consi Episcopo m derandam tradidit. Do philosophia Aristotelica , tum adhuc in scholis vigente , non male meruerunt Photius Categoriarum Aristotelis interpres, ut ehasii Psallus, aliique. Initio saeculi X imperator Leo VI, Sapiens vulgo et Philosophus cognomin lus , non tantum ipse Musis litavit, sed etiam aliis earum amorem instillavit. Patris, vestigiis insistens filius Constantinus Porphyrogenitus, pollicitationibus, praemiisque torpentia suorum ingenia ad studia incitavit, vetereum scripta curiose conquisivit, ex iisque excepta fiori, et ad certa capita justo ordine revocari curavit. Fatendum tamen , quod uriptores ipsos sontes non adierint sαὶ. In Aegypto, etsi gravi tuno premeretur servitulis jugo, nonnullos tamen suisse viros doctos, vel probat exemplum Eutyctii, Patriarchas Alexandrini, qui medicinam et Theol giam variis seriptis locupletavit, aliorumque , quos enumeraris nimis longum laret. Multo latiores in litteris progressus secerunt Arabes, quorum ingenia ad mansuetiores et severi

ros Musas transtulit Alma n, Baisionis et Aegypti Princeps sobiit a. 803ὶ. Is enim celebres erexit scholas Bagdadi, Cusae , Baesoreae alii quo locis , insigni munificentia suos ad studia pellexit, copiosas instruxit bibliothecas, optimos Gra

corum libros in Arahicum verti curavit, magnisque stipem diis viros eruditos in aulam suam contraxit. Hinc per plura saecula longa ducitur philosophorum , medicorum , astronomorum, et mathematicorum nrius gentis series. A barbara hae natione littorarum splendor ad omnes prope alios populos transsusus est shi. In meidente melioros litoras liberaliter lavit Carolus M. Is enim , ut ingeniorum barbariem excuteret, undique eonseivit doctos viros, eosdem familiaritate, magnisque stipendiis sibi devinxit, et scholas passim cathiarales ac claustralesta) Joan. Fabri eius. hin Georgius Elmaeinus nisi. Sarae. l. 2. P. 09., Joan. Fabrielus in Biblioth. graee. Vol. 12. p. 250.

236쪽

aperuit. Patris vestigia pressit Ludovicus Pius, et hujus silii Carolus Calvus et Lotharius , qui in Italia in octo culebri ribus civitatibus scholas instituit sαὶ.In Anglia literis et artibus benignior lux effulgere coepit egregiis studiis Alsredi regis, qui repressis Danorum incursionibus et compositis regni turbis , Religioni, justitiae

et scientiis magna felicitate et sagacitate consuluit.Quod ut ex voto consequeretur , non tantum ipse Musis litavit, verum etiam viros eruditos e longinquo accersivit, publica docendi munera ornavit, amplis honoridus et redditibus auxit, triaque collegia Oxoniensia instituit, quae eum ipsa Parisiorum schola mox de primatu contendebant ibi. . . ii Inter Pontifices Romanos promovendae eruditioni adlaboravit Silvester II , antea Gerberius dictus , Auriliacensis prius monachus, deindo Bobiensis Abbas, Othonis In et B berti Francorum regis praeceptor, Archiepiscopus Rhemensis, postea Ravennatensis , demum anno 999 Othonis imperatoris favore in sedem Apostolicam erectus, qui a summa celebratur in mathematicis perilia , ab acerrimis in novis machinis excogitandis ingenio, in perficiendis industria, quae rudibus hujus aevi hominibus sine familiari genio ac daemonis ope fieri posse haud videbantur. Praeclaro illius exemplo muli rum Gallorum , Italorum et Germanorum inmnia ad phil sopbiam , mathesim , medicinam etc. pro temporis modulo excolendam excitabantur se'. In scholis cathedralibus et claustralibus, septem artes liberales dictae tradebantur, videlicet: grammatica, rhetorie

loso ia Latinorum de regula tantum dialectica, i. e. logica, ac disputandi arte absol ebatur, ita quidem , ut in Occidente plerumque philosophia Aristotelica sundamenti loco poneretur,

Staoritae theoremata circa naturam, ortum et finem hujus rerum universitatis disquirerentur, ejusdem regulae utramque in partem disputandi pro norma sumerentur , ac methodus s3llogistica in eommunem scholarum usum abiret. Indo ortus

est disputandi pruritus. Non deerant viri acutiores , potissimum inter Hibemas, qui profundioribus philosophiae recessibus se immergerent. Eorum facile princeps erat Ioannes Erigona Motus, Caroli Calvi familiaris , qui non tantum Aristotelis more , sed etiam proprio marte philosophabatur et primus Theologiam scholasticam cum mystica conjungebat. Ut taceamus Dungatum Scotum et Henricum Antisiodore ein ,

237쪽

monachos perspicacissimos, quorum posterior iam more Ca testi verum indagasse perhibetur fa). 3. Propagatio Religionis Christianae. Eui Belimo Christiana per octo saecula in notioribus Εuropae regionibus dissusa lacrit, non tamen deerant regiones, et armis et missionariis hucusque inaccessae; erant etiam regiones , in quibus christiana Religio per novos incolas ba

baros misero supprossa restauranda erat. E prioribus erant sine dubio extremae Germaniae septemtrionales orae , et regiones

Daniae, Sueciae, Νοrvegiae, finitimarumque insularum , in quas nulli patebant aditus , nisi postquam Carolus M. Sax nes ad incitas redegerat. Primus Evangelii illis in regionibus praeeo fuit Ebbo Rheniensis Archiepiscopus , natione Germanus ac Ludovici Pii olim condiscipulus. Orto siquidem a. 811 post mortem regis Τutiae inter filios illius de jure successi

nis bello, quum eorum unus, nomine Haraldus, paterno regno pulsus anno 814 in Ludovici Pii tutelam confugisset , a ctristiana Religione amplectenda se haud alienum significans, imperator non tantum auxiliatricem illi manum porrexit, v rum etiam legatos illuc misit , qui populares ibi motus sedarent , iisque, consentiente Paschali Papa, addidit Ebbonem Archieniscopum , et Haliuarum Episcopum, quorum labore et studio multi huius plagae Ethnici ad Christum conversi sunt ib). Anno 826 ipse Haraldus, ut promissi sui fidem exsolveret, cum uxore et filiis Moguntiae haptismum suscepit. coeptum ab Ebbono laborem deinde prosequutus est Ansg rius Corbriensis Monachus , qui cum rege Haraldo in D niam prosecius, comite Autherio , christianam Religionem in Tutia praedicavit. Ast defuncto mox socio , anno 830 solus

Sueciae regnum asperrimum visitans, multos ad Christum convertit. Rediens anno sequenti ad suos, lavoro Ludovici Pii ne erecto Episcopatui Hamburgensi Antistes praesectus esta. 835, quocum in illius gratiam etiam Episcopatus Bremensis coaluit. Verum devastato a. 845 per Danos hostiliter in- eurrente Hamburgo, Ansgarius dehinc sedem suam fixit Br mae, ndeque christianae Religioni in maritimis Germaniae regionibus stabiliendae per 40 annos adlaboravit. Saeculo XI enriei Aueupis et Othonis I victoriae missionariis securi rem in Daniam et Sueciam pararunt viam, ita , ut Canutus

238쪽

2 2SM. Daniae rex fab a. 1014-1035ὶ et Euricus Shauthonung,

Sueciae rex anno circiter l008 christo nomen darent. In No vegia a. 935 sub rege Hulione, qui baptismum in Anglia r eeperat , christiana Religio egregie promota, indeque mox in Isiandiam , Groelandiam et Orcadas insulas translata est ia . Dimidio circiter saeculi IX Religio Iesu Christi etiam inter Stavicas nationes in Bulgaria , Moravia et Bohemia si bilem pedem figere coepit. Bulgarorum certe ad Christum eonversio non illico , sed paulatim et per quosdam veluti gradus peracta est. Quum nimirum a. 811 Νicephorum Orientis imperatorem armis edomuissent, Christianis captivis, qui in Bulgariam abducebantur, in , primis Manueli Episcupo co tigit, ut plures Bulgaros Christo lucrarentur. nem christianam mullum promovit Theodorus Κuphara monachus capti M.Tandem dira saeviente fame , inter an. 861 et 864 Bulgarorvinrex Bogoris a Photio Constantinopoli baptizatus , ot ex ba lismo Michael dictus est, stimulum insuper adjiciente imagiano , qua extremus judicii dies praesentabatur. Νec satis, duos quoque fratres, Methodium et Cyrillum, monachos Thessal uicensos toto celeberrimos Orbe ad se venire iussit , qui salutarem Evangelii doetrinam ad totam Bulgarorum gentem et propagarunt, et ita stabiliverunt, ut jain uoti amplius extimpari posse videretur M. Dicunt, Cyrillum ad Dalmatiao et Croatiae incolas proiectum, corum regem Badimirum sacro

sonis abluisse. i 1 i ,

In i magna voravia, ineunte saeculo IX , eatholicam rEligionem non sinet magnis curis et laboribus promovit Urol-ctus, Laureaconsis Episcopus , baptizans eum inultis proceribus regem Mori iram, et intra Hunnoruin et Moravorum confinia quatuor instituens Episcopatus. Hinc commodo explicatur, cur iurisdictionem in Magna Moravia Urololius exercuerit , ritusque ibi latinus primitus viguerit. In hujus dei adglocum suecessiti ritus Sio Graecus, ex quo nati flaus M raviae dux , hostili in Ludovicum Germanorum regem animo Succensus, suadente Suatopluco ex fratre nepoto, qui ad Bulgarorum regem negotiorum causa venerat, a Michasile III., Graecorum imperatore, et patriarcha Constantinopolitano Sacerdotes graeci ritus petiit, duosque obtinuit nobiles missi narios, nimirum Crrillum et Methodium, quorum laboro ac studio non tantum Christiana Beligio profundiores ibi radices egit, verum etiam pluribus locis, in primis Olmulti et Brunae Eeclo iae surrexerunt, ut Liturgia Slavica dominans sa

Evang. p. 480.

239쪽

eta est. Cum autem huic novitati totis sese viribus oppon rent Praesul Salisburgensis, aliique Germaniae Episcopi, Ioannes VIII summus Pontifex, Moravis linguae veniam dedit, ea conditione, ut Evangelium posthacilingua latina praeleg retur , ct in vernacula declararetur in Missae sacrificio sa . i. Eodem sero tempore etiam Bohemi Religionem christianam susceperunt. Reserunt annales Fuldenses , jam anno MI sub Ludovico Germano quatuordecim Bohemiae duces cum suis subditis Christo nomen dedisse. Ad viscera Bohemiae catholica Religio inter annum 880, ct 890, penetravit, praeeunte reliquis Baraivrio Bohemiae Duce, qui in aula Su topluci Moraviae Ducis , suasu S. Methodii baptiratus , indo Calchum Presbyterum secum in Bohemiam adduxit, nec antea conquievit , quam coniux Ludmilla vestigia illius sequo-retur , quin tamen vel ipse , vel illius nepos S. Wincestaus christianam Religionem ea in ditione dominantem reddere potuerint. Plenam demum: victoriam vera ibidem fides retulit sub Boleslao II, qui a. 965 consentiento Episcopo Ratis, nensi, cujus jurisdictioni ab anno 845 Bohemia ad hoc usque tempus paruit , primum Episcopatum Pragae erexit ib). Rutheni, seu nussi, hortante Basilio Graecorum imper tore , iam saeculo IX praecones Evangelii a Patriarcha Ignatio missos receperunt; ast parum solido instructi, ad patriasi nox superstitiones sunt relapsi anno 955. ga vel Elga, quac defuncto marito Igore, impuberis filii loco clavum regiminis tenebat, Baptismum Constantinopoli suscepit, quin tamen sui ditorum animi eius exemplo traherentur. Tandem anno 988Valdemirus I seu Magnus, a conjugo Anna , Basilii II imperatoris Sorore persuasus, Chersone sacro regenerationis I

vacro fuit ablutus, suoque exemplo brevi Russorum gentem ad sacra christiana pellexit,limo , ut Religio durabilem in sua ditione fruetum ferret, duos Κiovii et Novogrodi Archi piscopatus erexit. Opus a patre coeptum , ad finem perduxit valdem iri filius Iar laus, qui ecclesias et monasteria multa aedificavit, multosque libros ex graeca lingua in Russicam transferri curavit t6. Inter Stavos Poloniam inhabitantes, iam sub Othone M. culturae christianae Religionis latus apertus est campus. Λlliores vero radices Christi fides inter eosdem egit sub Mici-slao Poloniae duce, qui in gratiam uxoris suae DambrovLae, Bolestat Bohemorum Ducis siliae christianae, polrgamiae simul

Cedrenus Zonaras ete.

240쪽

et idololatriae valedicens anno 265 veris sacris initiari voluit, legem quo promulgavit, ut statuta die, nimirum septima Martii , idola per I oloniam delerentur omnia, Omnesque et Singuli sacra christiana ampleeterentur. Quod tanta ab iis alacritate factum, aliis idola confringentibus, aliis in flumen me

gentibus , ut in rei huius memoriam pueri 1'oloni et Silesii

quotannis Dominica Laetare, stramineum simulacrum pervias raptarent, in aquas mergerent, haneque consuetudinem

longa annorum serie retinerent. Primis quidem ab initiis cultus ritu orientali suit celebratus; verum immigrantibus p stea Germanis Evangelii praeconibus, laetum ut in illius Io cum occidentalis Liturgia substitueretur. Episcopatui Posnaniae, qui unicus hactenus fuerat, mox alii accesserunt, veluti Craco vi ensis, Uratistaviensis, Golbergensis , ab anno 1000 Metropoli lac Gnesnensi subditi su . In septentrionali Germania Otho M. non tantum Sorabes, Venedos, aliosque barbaros Albis, Salae, Havelae ac Viadriaccolas sub suavo Christi iugum misit, verum etiam novos Episcopatus orexit, eosquo a. 968 Archiepiscopo Magdebum gensi subjecit. Devicto anno 948 tiaraldo Danorum rege, v rios Episcopatus instituit, eisque Archiepiscopum Hamburgensem praefecit. Neque contentus multos praesules constituisse, amplissimas quoque donationes iisdem fecit, Duces, Marehi nes, Comites illos creavit, adnexo tributa exigendi, monetanique cudendi jure ib).Λd Hungaros et Avaros iam Caroli M. conatibus aliqua saltem penetraverat Religionis Christianae cognitio; attamen adeo parum allis fixa radicibus, ut post imperatoris hujus mortem iterum obliteraretur. Feliciorem cursum inter eosdem habuit noligio saeculo X, cum Duces Turcarum ad Istrum Bulosudes et Gyula vel Grios sacris christianis Constantin poli initiarentur, hicque posterior per missionarios Graecos suam gentem erudiri vellet. Eius silia Sarolla postea in m trimonium collocata est duci Geysae, a qua illo ad christianam Religionem est perductus. Hujus vero animus , etsi ad ethnicismum etiamnum inclinaret, opera tamen Adalberti Pragensis Episcopi in ossicio retinebatur, qui sub finem saeculi Ilungariam ingressus, illius quoque silium Valli baptigavit, et Steps anum nominavit, cui Gisella Henrici II soror in uxorem data fuit. Merito Stephanus Sancti honore auctus, et IIungariae Apostolus dictus est. Is enim coeptam ab avo, et patre telam praetexens, plures in regno IIungariae Episcopatus in

SEARCH

MENU NAVIGATION