Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis ad usum scholarum seraphici ordinis auctore R.P. Claro Vascotti

발행: 1851년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

sensum impetrare studuit. Pontifex quidem doctrinam Latinorum approbavit, nihilominus ad evitandas dissensiones, siquidem

non omnia creditu necessaria in symbolo expressa esse debent,

et ne s3mbolum nimis mutationibus esset obnoxium , illud absque additione recitari permisit in provinciis suburbicariis. Imo, si Photio fides est , symbolum sine traditione tabulae argenteae praesentibus Francorum legatis insculpi et in Ecclesia K Petri collocari curavit. Tandem sub Nicolao I symbolum eum additione in tota Ecclesia latina recitari consuevit sa).6. Status Theologiae. Apud Graecos, Sacrae Scripturae interpretes seduli erant in sententiis Patrum compilandis, et ad marginem sacri textus scribendis , unde prodierunt sic dictae Catenae , seu Sacrae Seripturae interpretationes ex antiquis Patrum operibus haustae. Interpretum graecorum facile princeps fuit hae periodo Photius, qui licet rem suam majori eruditione tractaret, boni tamen interpretis ossiciis haud satisfecit. Saeculo X Oecumenteus Triecensis commentarium in Actus et epistolas Apost lorum scripsit , in quo sensum literalem breviter exposuit.

Saeculo XI Nicetas, Heracleensis in Thracia Metropoliis Catenam in librum Iobi edidit. Apud Latinos major interpretum numerus reperitur, quia studio Caroli M. multorum ingenia ad Sacrae Scripturae lectionem et interpretationem excitata suere. Celebriores ex illis sunt Christianus D mihmarus, Bertharius, Babanus Maurus, Valafridus Strabo, Hincmarus Rhemensis, Ilaymo, Paschasius Badbertus et plures alii. Qualis viguerit hac aetate dogmata saera proponendi ratio, paucis explicari potest. Graeei adhaerebant Ioanni Damasceno , Latini Augustino, neque deerant, qui Gregorii M. Bedae Venerabilis et Rabani Mauri praeceptis presso pede insisterent. Pauci tantum erant saec. Ixet X Doctores, et inter hos Ioannes Erigena Scotus, qui philosophia uterentur, sicque latissimas Theologiae scholasticaesores aperirent. Qui morum praecepta tradiderunt , sentemtias Patrum, aut Scripturae expositiones morales congemerunt, aut scriptis sermonibus vitia hac aetate grassantia perstrinxerunt , aut editis libris poenitentialibus prima Casuisticaelandamenta posuere. Denique Theologia m7stica inter Graecos, praesertim monachos jam pridem magno in pretio habita, etiam

so Patav. de theolog. desui. t. s. l. T. de Trinit., Viennens. ehronte. I. goorg. valeh. nisi . eontrov. Graeeor. ei I,atin. de proeess. spirit. s.

262쪽

apud Latinos a saeculo IX invaluit, posteaquam Ludovici Pii jussu seripta Diousii Areopagitae Latio donata suerant fast.

DE HAERESIBUS ET SCHISMATIBUS.

S. 1. Donomachi. Vidimus saeculo VIII triumphantes sub Irone Imperatrice imagines , earumque cullum per decreta Concilii Nicaeni II in Oriente stabilitum. Sub imperio Nicephori, qui deposita aerelegata irene thronum conscenderat, iterum respirabant Ic nomachi, ita tamen , ut nec imagines everterentur, nec in earum cultores ullae decernerentur poenae. Sub hujus in imperio successore lilichaele Curopalate , imaginum patrono , iconoduli paco et tranquillitate gaudebant. Triste vero sacris imaginibus earumque cultoribus bellum intulit Leo A Fnus, qui petiit a Nicephoro Patriarcha Constantinopolitano monstrari sibi cultum imaginum in scriptis Apostolorum et Patrum primae antiquitatis. Patriarcha vero et Catholici reposuerunt et traditionem non scriptam susscere I non esse r

tractanda semel in Concilio Oecumenico definita. Deinceps addidit Imperator colloquium aliud inter partes dissidentes in palatio suo, in quo Abbas Theodorus Studita aliique monachian faciem dixerunt Principi, non in palatio , sed in Ecclesia esse de fide agendum. Quam dicendi audaciam non alio modotum coercuit Imperator, quam dimittendo eos in monasteria, et prohibendo , ne multas disputationes moverent de sacris imaginibus. Cum vero lilium et rixarum necdum esset modus ullus aut finis, Leo, edito a. 815 decreto sacras imagines tolli, et Patriarcham Nicephorum decreto huic subscribere nolle ' tem, exulein deportari iussit, intruso eius in locum Theodoto Cassiterra, imaginum hoste. Sub hujus praesidio Constantin poli mox habitum est conciliabulum, in quo, rejecta Vnodo Nicaena II, Pseud Concilium Constantini Copronymi approbatum, omnisque sacrarum imaginum cultus prohibitus est Vi hujus conclusi sacrae imagines sunt sublatae. Cum viri servidiores, potissimum monachi, duce Theodoro Sludita, omnes Imperatoris editio obtemperantes , et ipsum Prineipem tanquam Christi abnegatores et Apostatas accusarent, partim suere exilio mulctati, partim carceri mancipali, ipso Theodoro

non excepto. αὶ Fabrieli Biblioth. graee. Vol. 3. p. 727., Rieh. Simon misi. erit. 4e panneipal. comm . N. T. t. 25., BouuS. Hist. Acad. Paris. t. . p. 18s.

263쪽

Post trueulentam Leonis Armeni inortena Michael Balbusan. 828 proclamatus imperator , etsi imaginem nullam ipso coluerit principatus tamen exordio iconudulos clemonter habuit , ab exilio eosdem revocavit, et captivos in libertatem asseruit. Imo suas eos opiniones sequi permisit , dummodo nullas imagines in regia urbe erigerent , et silentium servarent. Cum autem Catholici coram ipso imperatore yro sanctarum imaginum restitutione sortiter perorarent, MichaeI Balbus in iracundiam eonversus, rursus Episcopos et Abbates in exilium amandavit. Acrior contra sacras imagines, earumquaeultores Patre suo fuit Theophilus, qui sacras imagines non

tantum coli, sed et pingi prohibuit, ei jam pictas deleri iussit , mandatisque suis inobedientes exilio, carcere, supeliciis excruciavit, de monachis praesertim praecipiens, ne civitates ingrederentur, neve ruri uspiam conspicerentur, mullos cath licos , potissimum pictores, monachos et Episcopos in carceres

detrudi iubens. Mortuo Theophilo, Michael Ill olus filius ei

Theodora coniux Augusti proclamati sunt. Cum tamen Michahi vix quartum aetatis annum ageret, imperii gubernacula provisorie capessebat Theodora, sub cuius auspiciis, ipso Senatu et aulae primariis adjuvantibus , an. 842 Synodus constantinopoli congregata, decreta Concilii Nicaeni II confirmata, ic nomachi damnati, consessor Methodius , exauctorato Ioanne Lemnomanta, regiae urbis Patriarcha salutatus, sacrae autem imagines restitutae. Imo in perennem rei hujus memoriam Orthodoxias festum institutum est, singulis annis prima Dominiea Quadragesimae renoVandum Iu . - S. 2. oeeidentalium in causa smaginum gesta. In Occidente Claudius Taurinensis Episcopus an. 823 non tantum imagines ipsas, sed figuras omnes Dominicae Cru- eis ex Ecclesiis disjecit et conculcavit, scriptis etiam ad sui defensionem Iibris, quorum fragmenta hodie adhuc supersunt. Ipsius errores Paschalis I Papa, Theodemirus Λhbas, Joannes Aurelianensis Episcopus et Dungulus Diaconus impugnarunt, atque consutarunt. Etiam in Franco-Gallia quaedam circa sacras imagines gesta suere. Cum uilina Michael Balbus, missa ad Ludovi- cum Pium honorifica legatione, eiusque amicitiam et ossicia apud Romanum Pontificem rogaret, eique prosessionem fidei vaIde mitigatam circa imagines mitteret, Ludovicus Pius petita Eugenii II venia, an. 824 Galliae Episcopos Parisiis convocavit , ut causam imaginum collatis suffragiis dirimerent. In

αὶ Theophanes , Zonara , Cedrenus, Miehael monaehus in vita Theod. Slud., Theodorus Stud. epp. 2. 86., Baronius ad a. 818. ele.

264쪽

hoc decrotum est: Imagines sanctorum non esse stulta praesumptione confringendas, et ad injurias Sanctorum abolendas, et ponitus despiciendas, nec assertione superstitiosa colendas , aut adorandas; sed potius, juxta veram Religionem, memoriae et amoris causa, ob recordationem eorum, quorum im

gines , habendas. Huius collationis acta Romam ad Eugenium II misit Ludovicus Pius, ejusque examini subjecit. Quaosuerit Pontiscis ea de re sententia memoriae proditum non

S. 3. Paulleiani in Oriente. Ineunto saeculo IX in Oriente grassata est secta Palilis DIanorum a Paulo quodam eo phaeo sic dicta , qui dimidio circiter saeculi VII in Armenia errores Manichaeis affines sparsit, et plures suo veneno inlaciti Anno 674, imperante Constantino Pogonato, magni inter eos nominis suit Constantinus, gente Armenus, qui cum sectae huic novam sormam, novum- quo robur indidisset, jussu imperatoris ultimum supplicium subiit, lapidibus obrutus. Cum vero nihilominus secta profundiores in dies radices ageret, graeci imperatores nihil non moliebantur, ut eam landitus delerent. Et quamvis Paulicianian. 802-8li sub Nicephoro Logotheta laetioribus satis Duerentur, Michael tamen Curopalatos et Leo Armeniis imperatores, cum Viderent, variis et indignis modis ab iisdem Christianos infestari , missis in omnes imperii ditiones literis , o omnes sectae principes necari jusserunt. Edicti huius executione Pauliciani in tantam rabiem acti sunt, ut trucidatis iudicibus imperialibus in Saracenorum provincias diffugerent, vicinosque Graecos iteratis vicibus infestarent. Quum vero pristinas postmodum sedes repeterent, majori in eos severitate insurgens Theodora Augusta militum duces in Armeniam misit, qui edita ingenti Paulicianorum strago , bona eorumdem diripuerunt. At superstites ex illis, inito cum Saracenis tunc potentissimis foedere, ad tantum pervenerunt robur, ut Armeniam in sua potestate tenerent, propriumque sibi Principem eonstituerent. Neque his jam eontenti, per alias quoque prinvincias sectae suae homines miserunt, vicinosque Bulgares et Chararos suis erroribus insecerunt. Indo in alias postm dum Europae partes pestis haec se diffudit. Pauliciani supremum Deum a mundi conditore distinguebant; asserebant Christum Dominum corpore coelesti instructum

265쪽

γssum, nee Vere mortuum suisse; Vetus Testamentum utpota a Demiurgo conditum respuebant. Novum quidem admittebant, attamen loea de Trinitate et persona Christi, de Baptismo et saera Coena allegorice interpretabantur; Sacerdotes omnes , aedes saeras, cruces, imagines et caeremonias vilipendebant , nac B. V. Mariae cultum exhibebant m . 4. Haereses saeeuli X et XI. Saeculo X ad finem vergente plures surrexere viri lanatici, toti eo adnisi, ut rudem plebeculam, suis illusionibus ae somniis deciperent. Eorum unus suit Leuthardus in Catalaunia natus, homo lasmae plebis, qui anno circiter 997 imagi-ns per somnium oblata ita delusus est, ut non dubitaverit numine se esse amatum, et ad incredibilia patranda destinatum. Is proinde, derelicta uxore, Ecclesiam Ingressus, ut suas ibi preces persolveret, essigiem Christi in cruce pendentis contudit, hocque faciens, fremente populi multitudine , divinas revelationis obtentu contexit. A quo tempore stulta loquacitate doctrinae suae virus effudit, inter alia docens: nec veterum Prophetarum oraculis fidem esse habendam, nec ullas clericis decimas dandas. Quum credulam multitudinem in errorem induxisset , a Gabrino Episcopo Catalaunico erroris convi-etus, et ita ad incitas redactus est, ut vitae pertaesus in puteum so praecipitaverit. Haereticis etiam passim adnumerantur plures Presbyteri et Laiei dioecesis Vicentinae, qui an. 939 quaedam S. Scrimturae Ioca , Deo oculos aures et manus tribuentia adeo erasse et ad literam interpretabantur , ut tacito sibi persuaderent , Deum corpore humano vestitum , regis instar . aureo sedere solio , esseque angelis pennigeris veluti ministris suis cinctum , dicti eapropior Antropomorphilae. Alii sabulabantur, Archangelum Michaelem seria secunda Missam in coelo celebrare, vel melius esse, iro ad Eeclesiam S. Mi-ehaelis, vel Missam S. Michaelis audire seria secunda, quam alia die. Quam eorum insaniam prolixo sermone de Quadragesima consutavit Botherius Voronensis Episcopus sιὶ.5. meretiei Aurelianenses. Non ita diu post in variis oecidentalis Franciae urbibus grassabantur ejusdem sursuris sanatici, qui recentiorum Ma-

αὶ Petrus Sieulus Hist. de ortu Manteh., Georg. cedrenus Comp. hiat. l. 2 , Photius l. l. eont. Manieb , Zonaras. hὶ Glaber Radulph. hist. l. s. e. ll. in Duehesne t. o. p. 22. In meherii Spieites. t. l.

266쪽

nichaeorum nomine vulgo veniunt. Aiunt, venisse an. 1017 ex Italia foeminam haereseos veneno iniectam, eamque passim in Gallis, maxime' vero apud Aurelianos, seduxisse non tantum viros rudes et illiteratos, sed etiam eruditos ex Clem, inter

Τuos Praecipui nominantur Heriberius et Lissus Presbyteri et

anonici S. Crucis, nec non Stephanus, olim reginae Constam tiae consessarius. Serpsit quidem aliquandiu in oceulto e rum haeresis, donec tandem publicam in lucem protracta est, per subornatum quemdam hominem, ac simulantem, velle se eorum partibus accedere , Arelastum nomine , nobilem Normannum , sui ipsorum sacris in.speciem initiatus, cum lola societate subito captus a Rege noberio, omnia eorum arcana publice coram nego , et s1nodo Aurelianensi eum in finem

convocata manifestavit, sicque proceres sectae coegit ad apertam consessionem errorum suorum, quos videbant esse pr

ditos. In perseverantes animadversum est supplicio ignis , in quo tredecim numero, in primis tres illi Heribertus, Lissus et Stephanus perierunt, eademque poena sumpta est de aliis Tolosae, Toleti, locisque aliis, quin tamen lanosia haeresis prorsus extingui potuerit. Superstites manserunt quaedam e rum hominum reliquiae , ex iisque postea propullulasse Albigenses, a probabilitate non abhorret. Docebant autem, testo Glabero Badulpho, deliramenta esse, quiduuid in veteri ac novo Testamento de trina , unaque Deitate legitur, coelum pariter ac terram, ut conspiciuntur, ab que auctore seni per extitisse, bona opera Christianorum esso inutilia, et voluptatum sapita nullum piaculum mereri, Christum de Virgine Maria non esse natum, nec pro hominibus

passum, nec Vere in sepulchro positum, nec a mortuis resu rexisse, in baptismo nullam esse ablutionem peccatorum, Sacramenta Corporis et Sanguinis Christi non esse in consecratione Saeerdolis, Sanctorum invocationem esse sup rssuam, et

a legitimis conjugiis, carniumque usu abstinendum. Λddunt praeterea, vitam horum hominum fuisse stagitiosissimam eorumque conventus vere gnosticos sui. s. 5. Sehisma inter Graeeos et Latinos seu Orientale. Quemadmodum Graecorum fastum jam pridem titillavit sedes Imperii Romani Roma Byzantium translata, quae dein Constantinopolis dicta est, Graeciao vicina urbs; ita etiam

majores illis animos addidit Imperii divisio in Orientem et

Q Aera cone. Aurel. in Dueberii Spieilog. t. l. p. 604., Glaber Ba dulphus l. 1. hiat. e. 8. Chronieon Petri vivi.

267쪽

Occidentem. Ita factum , ut Patriarchae Constantiuopolitani auctoritatem Romani Pontificis ambirent, sperantes fore, ut a suis imperatoribus contra Romanos tuerentur. Etsi vero id a melioribus Imperatoribus nunquam impetrarunt, impetrarunt tamen ab haereticis illis Leone Isauro, Leone Armeno, aliisque;

quorum iconomachiae cum Romani Pontisces contradicerent, Patriarchao Constantinopolitani ea occasione strenue in rem suam abusi sunt. Nunquam tamen res in apertum schisma eruperat , donec Pholius ingentis ambitionis homo latam illi ianuam panderit. Res ita lare narratur. Quum Bardas Michaelis III avunculus et primarius regni administer , cum nuru propria palam in conSuetudine matrimonii conviveret, Ignatius Patriarcha Constant inbpolitanus illum saepius admonitum , ut ab incestuoso commercio desisteret , a sacra Eucharistiae synaxi palam repulit. His accesserat, quod eum Michael imperator suasu Bardae Ignatio mandasset , ut matrem Τheodoram invitam attonderet, monasterioque includeret, id praestare recusaverit: quocirca Bardas Ignatium apud Imperatorem Maiestatis reum postulavit, simulque in insulam Tereb3nthum deportaro secit, intruso ejus in locum Pholio viro adhuc laico, quem intra sex dies contra Canonum praescriptum Gregorius Syracusanus Episcopus ab Imatio ob crimina depositus inauguravit a. 858. Interim non deerant Varii co- natus contra electionem et ordinationem Photii. Episcopi et

Clerici, qui stabant a partibus Ignatii, in AEde S. Irenes Pli

itum excommunicarunt, iisque par pari reddiderunt Photiani. Cum igitur animi ultro citroque suctuarent, Photius ad Nicolaum I R. P. Oratores misit, qui ordinarias illi communi nis litteras traderent, eidemque significarent: Ignatium senio

et morbo consectum abdicasso ; so vero electum Omnium Me

tropolitanorum, totiusque Cleri suffragiis, Patriarchalis throni fastigium invitum ascendisse. Auditis Photii Legatis, lectisque ejus literis, Nicolaus duos Episcopos Rodoalduin et Zachariam Constantinopolim misit, qui acta in causa Ignatii et Photii investigarent , certioremque ejus rei notitiam ad se perferrent. Ast illi malo impleverunt Pontificis voluntatem. Muneribus quippe delinili, et minis concussi, Photii causam

se tuituros promiserunt. Is autem undique iam se securum Putans, Synodum Constantinopolim congregari curavit ab Imperatore a. 861, in qua consentientibus Romanae Sedis Legatis, auditisque salsis testibus, qui muneribus erant redempti, gnatius praesens, nulla aequitatis et veritatis habita ratione, damnatus sacrisque vostibus exutus est. Nondum tamen Bardae odiis et Photii invidia factum satis. Damnatum Ignatium Sa-

268쪽

rationem suam ipse in Basilica Apostolorum publice ex imbone legerit. Ingraveseente autem periculo, Ignatius mancipii veste indutus , quo lacilius custodes salleret, in tenebris evasit, variaque pererravit loca deserta. Tandem Imperator et Bardas ira in mansuetudinem versa, potestalem illi secere, ad mon sterium redeundi suum, ac ibi quiete degendi. Haec dum gererentur Nicolaus I certiora edoctus, indicta a. 863 Romae synodo, Legatos suos anathemate percutit; I'hotium vero intrusum, et illegitime Ordinatum sede dejecit. Τantum vero abest, ut Photius hoc fulmine territus fuerit, ut potius coacto a. 867 Constantinopoli conciliabulo ,Vin quo confixit mille Episcopos praesentes suisse, sententiam excommunicationis iii

Nicolaum retorserit , ipsumquB et omnes cum eo communicantes anathematizaverit. Quo peracto, encyclicas ad Patria

chas et Episcopos Orientis litoras dedit, variis Latinorum criminationibus scatentes , quod videlicet Sabbatis jejunarent,

ruod primani Quadragesimae septimanam a reliquo jejunioiscerperiles laeticiniis et caseo uterentur. Sacerdotibus continentiae jugum imponerent, symbolum Constantinopolitanum cum particula filioque canerent et c. Verum brevi alia rerum facies inducta est. Cum enim a. 867 Michael Ilia perator conjuralorum insidiis caesus suisset, Basilius Macedo, non obstante natalium vilitate ad dignitatem Caesaris Evectus, statim Pholium e sede deturbavit, relegavitque ad monasterium, Ignatium ero, missa triremi praetoria, ex insula Constantinopolim h

norifice reduci iussit, et sedi suae restituit. I. T. Concilium Constantinopolitanum IV Generale VIII.

Ut turbatus Ecclesiae status componeretur , cooperantibus Basilio Imperatore et Hadriano II Pontifice a. 859 Concilium Oecumenicum VIII Constantinopoli coivit, ad quod Papa Le alos suos, Stephanum et Donatum Episcopos, ct Ma rinum Diaeonum misit , una cum litoris ad Imperatorem et Ignatium directis, addito Libello, cui subscribere deberent universi Episcopi,Sacerdotes, Clerici, et Monachi antequam ad consossum admitterentur. Die quinta Octobris ejusdem anni s1 nodo initium est daliam, sedentibus primo loco Romanae Sedis Legalis, secundum occupante Ignatio Patriarcha Constantinopolitano, temitumque Patriarcharum Orientalium Vicarii. Praesentes quoque erant illustrissimi Patricii, quos imperator adesse jusserat, ut Concilii ordinem moderarentur. In prima sessione admissi sunt12 Episeoti, qui Ignatii partibus addicii luo justitia certaverunt.

Lectus deinde est sermo Imperatoris, aliaque scripta recitata.

269쪽

In secunda, tertia et quarta jubentibus Sedis Apostolieae L uatis, literae Basilii et Ignatii ad Nicolaum I et Hadrianum II et responsoriae Hadriani II ad Ignatiiim sunt recensitae ;decem Episcopi, plures Presbyteri , Diaconi et Subdiaconi ,

Photii partibus addicti, cum veniam a su nodo et poenitentiam petiissent, et Libello Roma allato subscripsissent, in integrum sunt restituti; qui vero subscribere noluerunt, a Srnodo soras proiecti sunt. in sessione quinia Photius coram sJnodo constitutus , cum ad interrogata nihil prorsus responderet, et assectato silentio immotus maneret, a synodo dimissus est, et ad poenitentiam agendam infligatus. Sessioni sextae intersuit Basilius imperator, qui pro concione dicens Photianos ad poenitentiam est hortatus. Ubi dicendi finem iacit imperator, septem adhuc dierum induciae schismaticis datae sunt. In sessione septima intromissi sunt Photius, Gregorius, olim SP racusanus Episcopus , et alii Pholianarum partium Episcopi, qui cum libello Roma misso subscribere nollent, anathemate percussi sunt. In sessione octava , iubente imperatore, omnia Pholii scripta contra Nicolaum Papam et Ignatium in ignem sunt conjecta, et anathematismi in Iconomaehos et Photium repetiti. In sessione nona salsis testibus, qui contra Ignatium testimonium dixerant, poena canonica est injuncta, cujus moderandae potestatem Ignatio Srnodus fecit. Denique in sessione decima , praesentibus Basilio, ejusquo Filio Constantino , item Ludovici imperatoris et Italorum regis Legatis habita , lecti et confirmati sunt 27 canones a Patribus conditi. Promulgata est definitio fidei, in qua omnibus haeresibus, quae

hucusque emerserant, anathemate percussis , Photii damnatio confirmata , lectaque imperatoris gratiarum actio , cum adhortalione gravissima tum ad Episcopos , tum ad Laicos. Dein acta singulorum subscriptionibus munita , totiusque concilii nomine duae epistolao encyclicae ad Episcopos, et universos

fideles scriptae sunt. Additae quoque literae Basilii Augusti et Ignatii Patriarchae ad Hadrianum Papam, quibus dispensationes ab eo petebantur , ejusque poterit , canonum Severitatem moderandi, agnoscebatur 'V. S. 8. Sehisma sopiιur. Photius post septem annos in exilio actos, nova excogitata fraude , ut in animnm Basilii imperatoris se insinuaret.

αὶ Leo Adatius de eonsensu utriusq. Eeel. I. I.e. 4.T., Fabrielus bibi graee. 5. f., Photius ep. f., Nieolaus ep. l. 2. 1. 7., Zonaras Annal. t. a. p. 16 ., Photius ep. eneyel ., Hardiun, cone. t. F., Mansi t. 6. Ole.

270쪽

Nimirum in membrana antiquitatem praeseserente Perobscurum Basilii imperatoris genus a magno Tyridate Armeniae rege deduxit, Priusque genealogiam sexcentis sabulis adornarit. Membranam per Theophanem Bibliotheeae regiae praesectum Basilio obtulit, quasi fortuito in Bibliotheca inventam, quod

acuit curiositatem imparatoris, qui. obscurum suum genus erumbescebat. Cum vero Theophanes laudasset Photium ianquam unicum , qui enIgma solvere posset, non tantum Photius sui tab exilio revocatus, sed etiam saevitas ipsi data in aula fui ctiones sacras peragendL Deliincto a. 878 .atio, Imperator Photium in sede Constantinopolitana honorifice collocavit, sia praetextu pacis ot unitatis ecclesiasticae restituendae. Ioannes VIII Papa Basilii imperatoris, Photiique lueris permonis hanc iniur nigationem probavit, addita conditione , ut coram Paulo Λnc nitano, et Eugenio Ostiensi Episcopis, Romanao Sedis Legatis , in nodo celebranda errorum suorum. Photius veniam peteret, gratia illi concessa in exemplum non adduceretur , et Bulgaria Ecclesiae Romanae restitueretur. Verum conditiones has implere nolens Photius a. 879 in celeberrima S. Sophiae Ecclesia Pseudo-srnoduin habuit, in qua 380 Episcopi ipsius devoti partibus adsuere , cum orientali vi Patriarcharum Vicariis et Romanae Sedis. Legatis. Ipse Imperator cumsiliis adesse non est dedignatus. Praesuti nodo Pholius, quamvis ejus causa ageretur. Non est itaque mirum, quod ei ipso a fria alibus tamquam legitimus Patriarcha agnitus, et acta sub Hadriano II contra irum in frnodis prioribus abolita, et

omites illum agnoscero nolentes excommunicati sucrint. De Pr

cessione Spiritus S. in hoc conciliabulo actum non fuit, quia Pholius metuebat, no Romanao Sodis Legati , totam Sino, dum in irritum mitterent. Sexta demum post sInodum, Lebd mado ab Episcopia Photianis in aureo palatii triclinis . consegregatis symbolum Nicaeno-Constantinopolitanum recitatum est sine particula a Filioque n rursusque prohihilumno firm-bolo huic quidpiam adiiciatur. Quum rerum in Photiana, synodo gestarum seriem didicisset Ioannes VIII post reditum Logatorum, stati iii Acta omnia rescidit, Photium denuo exco- municavit, utque idem saceret Constantinopoli, Marinum L gatum in Oriontem misit. Is vero munus sibi concreditum. adeo intrepide est execatus, ut Imperator gentium jure et Leg tionis pontificiae majestato viὼata, illum in. carcerem conjecerit , atque integro mense in carcere captivum detinuerit. Joannis VIII in Pontificatis successores Hadrianus III et Stephanus VI, a Basilio imperatore licet sollicitati, ut cum Photio communicarent, cumdem tamen somper ut ab Ecclesia damnatum sunt execrati. Post mortem Basilii imperviris, Leo

SEARCH

MENU NAVIGATION