Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis ad usum scholarum seraphici ordinis auctore R.P. Claro Vascotti

발행: 1851년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

ejus filius, cognomento Sapiens seu Philosophus, in imperio

successit. Is a. 886 Photium e sede Constantinopolitana protinus exturbavit, Stephanum vero fratrem suum Patriarcham designavit. A quo tempore extinctum quidem est lanesium Εcclesiae schisma, ita tamen, ut semina non pauca dissidiorum

Graecos inter et Latinos relinquerentur. 9. Schisma resusciιMur.

Schisma sopitum renovavit Michael Caerularius Patria cha Constantinopolitanus , vir superbus , violentus et Latinis insensissimus , qui scripta a. 1053 suo et Leonis Aeridani , Bulgariae Metropolitae nomine, ad Ioannem Τranensem in Apulia Episcopum epistola , cui mox accessit altera ad Petrum Antiochenum Latinis objecit: 1. quod agima consecrantes cum

a udaeis communicent; 2. quod suffocata comedant; 3. quod barbas radant 4. quod sabbatis jejunent; 5. quod immundorum animalium carnibus vescautur ; 6. quod monachi latini carnes edant; T. quod sImbolo particulam K Filioque a addiderint, et malo sentiant de Spiritu S.; 8. quod mersi nem unicam in baptismo usurpeni; 9. quod quadragesimalitempore Alleluia non canant; 10. quod Clerici coelibatum c Iant, ete. Hanc epistolam Humbortus Cardinalis et Episcopus de Sylva Candida in latinum vertit et Leoni IX Romano Pontifici obtulit, qui Michaelis Caerulari temeritalem, et insuutus in Romanam Ecclesiam procacissimos prolixa , erudita et vehementi epistola redarguit, eique Ecclesiae unitatem impenSo commendavit. Qua perlecta , Michael jussu Constantini Monomachi, cui amicitia Pontificis Romani propter Normannos Apuliam incursantes summis in votis erat, conciliatrices paeis literas ad Leonem IX scripsit, sed ad speciem tantum: quamobrem Leo IX Humbertum Cardinalem et Episcopum Μlvae Candidae linguac graecae peritum , Petrum Archiepiscopum Amalphitatium, et Frideri cum Romanae Ecclesiae Archidiaconum Legatos misit ad Imperatorem Monomachum ei Michaelem Caerularium, cum literis ad utrumque directis , ut paci ecclesiasticae suprema imponeretur manus. Sed cum Michael Patriarcha, fasces submittere nollet, colloquiumque Legatorum vitaret; quin etiam Ecclesiis ad sacra celebranda interdiceret, Legati in templo S. Sophiae ad publicam excommunieationem Patriarchae, suorumque procesSerunt, ipseque etiam Nieolas Pectoratus , monachus Studita palam disputatione convictus et conversus, scriptum contra Latinos librum tradidit flammis, omnesque diris devovit, qui Romanae Ecclesiae Primatum negarent, vel ejus fidem reprehenderent. Diuiligod by Cooste

272쪽

0uibus peractis Legali , ecclesia excesserunt , excussoque pedum pulvere dixerunt: Dominus videat et judicet, et ab Imperatore blande dimissi in Italiam remearunt. Post Legatorum discessum Michael Caerularius conciliabulum celebravit , in quo Legatos et cum iis R. Pontificem excommunicavit. Imo populum ad seditionem excitavit, eoque Imperatorem ad quosdam, quorum opera Legati Pontifieis usi fuerant , Vindictae suae tradendos adegit. Morino a. 1054 Constantino Monomacho successit ejus uxor Theodora , quae dum hus annis imperium administravit. Haec morti proxima , ex Aulicorum consilio Michaelum Stratonium Patricium succe forem designavit, ast eum imperio administrando impar videretur , exorta seditione, in qua Michael Caerularius primas habuit partes , fuit depositus , et in ejus locum Isaac Comnenus imperator electus. Quum autem Michael Caerularius ob suam superbiam et audaciam Imperatori periculosus evaderet, Isaac COmnenus eum in Proconosum, insulam Asiae minoris, exulem misit a. 1058, ubi sequenti anno obstinalias periit. Schisma per eum constatum in dies latius serpsit,

et jam insanabile evasit sa).

CAPUT VII.

DE RITIBus ECCLESIASTIcIs , MORIBUS CHRISTIANORUM ET DISCIPLINA ECCLESIAE.

l. Ruus sacri.

De singulis ritibus sermonem instituero longum nimis so-ret ; ideo pauca tantum monebimus. In primis Reliquiarum cultus mirifice auctus est ab eo tempore, quo nullae amplius Ecclesiarum consecrationes sino reliquiis fiehant, heaeque su-ler altaria poni coeperunt.Iam enim in illis reperiendis mirabi-iliter sagaces erant Christiant, in iisdem ex Oriento asserendis longe diligentissimi. Haec reliquiarum asservatio et Ven ratio , quum in communem semel Christianorum praxim abiisset, etiam devotae peregrinationes ad loca sacra, ubi Christi, B. V. Mariae, Apostolorum, si Sanctorum reliquiae erant reconditae, Dequentiores factae sunt. Saeculo .IX Sanctorum veneratio tanta jam ubivis coepit incrementa , ut sibi quisque coetus, imo homo in parti eularibus indigentiis Patronum sibi adscisceret, et apud Deum

leprecatorem , novique continuo crearentur Sancti, quorum n) Baron. Annal. ad a. 10II., Leo Miatius l. 1. e. 14. Duilirso by Cooste

273쪽

res gestae ac virtutes panegyricis passim sermonibus et hi graphiis celebrabantur. Sanctorum honoribus dictae sunt etiam Missae, et super eorum reliquias jurejuranda purgatoria hinc inde jurata: In honorem B. V. Mariae postmeridiana Sabbati pars eelebrata, ossicium parvum de B. V. Maria stabilitum , et Corona Mariana , quindecim decades complectens , quae vulgo Bosarium audit, introducta est. Sabbatum quoquo Marianum confirmavit Urbanus II in Concilio Claramoniano

2. Festa.

Instituti sunt etiam apud Latinos dies sesti , in quibus

eminent: Festum omnium Sanctorum a Ludovico Pio, suasu

Gregorii IV Pontificis , in Francia introductum , et Festum S. Michaelis seu omnium Angelorum inter Orientales et It los iam pridem vulgare, praesenti tamen periodo in Occidente magis propagatum. His porro accessit Commemoratio Omnium fidelium defunctorum, ansam praebente Odilone celebe rimo Cluniacensium Abbate. Ante hoc quidem tempus jam usitatum erat, ut vel privatae familiae pro suis defunctis , vel particulares Ecclesiae pro membris sui coetus, vel den, lue monacbi pro confratribus et benedictoribus defunctis , orto in Purgatorio detentis, eertis diebus preces et sacrificia peragerent. Ast ab Odilonis tempore stato aliquo dic omnium generatim defunctorum Commemoratio fieri, precesque Pro omnibus illis effundi ac sacrificia peragi coeperunt. Cum quie fie , reserenio Claudio Fleury , eremita aliquis Siculus ad Odionem Cluniacensem nuntium perferri curasset, divinitus sibi esse manifestatum, piis Cluniaeensium monachorum suffragiis defunctorum animas ex Purgatorio liberari , S. Abbatis animus lanis misericordiae assectu est instaminatus, ut sicut dio trimo mensis Novembris omnium Sanctorum Solemnitas agoalur, ita sequenti die in Psalmis, eleemosynis et Missarum solemniis, omnium in Christo quieseentium memoriam in sua Congregatione celebrari jusserit a. 998. Quem ritum annuum postliminio adprobarunt Romani Pontifices, et ad totam Εcclesiam extenderunt. - Quoad attinet ritum, ut dicitur, C noni rationis seu relationis intor Sanctos, notandum est, illum m diversa temporum ratione suisso varium. Nam etsi primis Ecclesiae temporibus populi plerumque suffragiis crearentur Saneli, accedento Episcoporum et Metropolitarum consenSu, totum tamon negotium mox ad synodum est devolutum, Iegb

274쪽

busque occlesiasticis cautum, ne quis Sancius haberetur, nisi qui in concilio provinciali hoc honoro dignus pronuntiatus sueri . Verum saeculo X Romani Pontifices hoc ius cum aliis causis majoribus Sedi Apostolicao reservarunt, hisque initiis Canoniratio Sanctorum solemnis nata est. Sic Joannes XV Papa anno 993 Uldaricum Ecclesiae Augustanae Episcopum, coacto Romae concilio , solemni ritu in Athum Sanctorum

S. 3. Mores chrimianorum. Foedissimam morum faciem teterrimis coloribus delineant Periodi hujus monumenta sive publica, sive privata. Quanta fuerit saee. IX ac X in primis in Occidente, desolationis abominatio, quanta in omni Christianorum ordino impudentia ,

quamve protervus omnium honestatis legum contemptus, amaro eontestantur synodorum ac scriptorum ecclesiasticorum quaerelae de late dominante hypocrisi, de Cieri avaritia, simonia et concubinatu, de periurio, homicidio , magia, de tota d

nique subordinatione hierarebica eversa. In concilio Mogu tino sa. 8889 jam sermo est de multis sceleribus , per con-eessionem mulierum in una cum Clericis domo habitantium commissis. Concilium Pataviense sa. 850ὶ Episcopis convivia sumptuosa, spectacula ridicula, et moriones prohibuit. Quam delirae tune viguerint de incantationibus opiniones, ex Hinc-maro Bhemensi et Rabano Mauro satis est compertum. Tristissimam morum in Italia eonditionem calamo liberrimo describit Ratherius Veronensis Episcopus, omniumque malorum sontem in canonum contemptu se invenire scribens. Neque meliores erant mores in Oriente, ubi Iconoctastae sacras imagines delebant, turbas excitabant, crudeliter Catholicos tractabant.

Huc spectat horribilis Imperatoris Michaelis III impietas, qui

ut de reliqua ejus vitae licentia nil dicamus, cum suis com-tatoribus , sacris vestibus indutus, per urbis Constantinop litanae plateas solemnes Christianorum ritus, ipsumque te ribilo Missae sacrificium prostituebat. Haec Photius Patria cha tollerabat, inde nequissimus homo impio imperatore deterior fuisse probatur. Imo adulatione eo processit Photius , ut Principes deiunctos tali honore indignos canoniraret, otiasta institueret. Hunc honorem exhibuit Constantino defuncto

Basilii Macedonis imperatoris filio , ut desolato Patri serret

ri Mahilton de re diploniati ea p. 537., nonoratus Augustodun. l. S., Mabillon Aet. SS. Ord. ianed. saee. VI. P. I. pag. 58 ., Petrus Damianivit. S. Odit.

275쪽

solatium. Haec lamen non ita intelligenda sunt, ac si Eccle sia Christi tota hae aetate nullos plane pietatis ae virtutis fructus tulisseti Erant sane in omni Catholicorum ordine plures, qui non tantum quoad salutis scientiam supra aevum suum 1aperent, verum etiam sanctitati doctrinae, morum sanctitate eorrespoiaerent E multis indicasse sussiciat S. Huldari cuin Augustauum, odilonem Cluniacensem, Eduardum Britanniae otStephanum Hungariae regem, innumerosque alios, singularis pietatis et eharitalis merito, fideique catholicae propagandae telo illustres. 4. Monaehi. Monachi saeculi IX et X inter continuas bellorum tu has et Normannorum depraedationes, a regulae observantia recessere. Instaurandae igitur diseiplinae regulari in Ordine Benedicti no collapsae strenuam manum admovit Benedictus Anianensis, qui fovente Ludovico Pio, non tantum varia monasteria obivit, obeundoque et vitia correxit, ac D. Benedicii genuinam regulam inculcavit, verum etiam in synodo Aqui-sgranensi a. 817 indicta , ad quam conssuxere totius Galliae et Germaniae Abbates, articulos numero M ex regulis dive forum Patrum collectos stabilivit, secundum quos S. Benedicii filii suam componerent vivendi rationem. Dici vix potest, quam uheres disciplinae fructus brevi tulerit haec regularum concordantia. Verum et huic instituto sua defuit stabilitas,. ut quum optimates non raro aperta vi invaderent monasteria , ibique cum uxoribus, prolibus ac militibus sua domicilia si- gerent , regularis disciplinae rigor in dies minueretur, et post unius saeculi intervallum S. Benedicti regula sere in oblivi nem adduceretur. Itaque alter prodiit ordinis reformator S. Odocoenobii Cluniaeensis in Burgundia monachus. Is enim a. 9 27 mortuo S. Bemone , ejusdem monasterii Abbas designatus , non tantum omni conatu suos ad regulam S. Benedicti revocavit , sed etiam propriis illos statutis obstrinxit, suaque auctoritate allecit, ut pleraque monasteria in Gallia, Germania, Italia, Britannia et Hispania, Cluniacensium disciplinam amplecterentur, et in unam cum illis congregationem coalescerent. Huius exemplo excitatus Sancius Bomualdus Ravennaten- Sis , monasterii Classensis Abhas, magnumque ordinis Benedictini lumen, a. 1018 cum paucis Husdem mentis Datrihus in Apenninos montes secessit, ibique in campo ualduli inter altissi inos Etruriae colles sito, quinque cellas et Oratorium suis impensis erexit , novumque instituit sub s. Benedicii Regula ordinem peculiaribus statutis obstrictum , qui a loco

276쪽

primariae eremi Camaldulensis est dicius. Ordinis hujus viri pro nigra Benedictinorum veste album habitum cum eiusdem eoloris scapulari gerebant, barbam promittebant, soli habitabant , edebantque in cellis, quatuor anni temporibus jejunio

consecratis pane tantum , aqua et sale vesce tur , exceptis diebus Dominicis , toto anni tempore a carnibus abstinebant. Ordo tardius divisus est in duo membra Coenobitarum, et Eremitarum. Paulo post Ioannes Gualberius, gente Florentinus novam Benedictinorum Congregationem instituit iuvalle Umbrosa Camaldulum inter et Florentiam sita, eidemque praesuit Abbas. Qui huic Congregationi nomen dabant ,

vitam suam in multis ad exemplum Camaldulensium componebant , precibus , rerum coelestium meditationi, manuum labori, aliisque duris exercitiis vacabant, nec rerum assiuentia emolliebantur. Ita factum est, ut Ordo Benedictinorum in plures pedetentim surculos discerperetur so . S. 5. canoniecInstitutum Canonicorum secundum regulam Chrodegangi

in dies magis est dilatatum, et in pluribus synodis, veluti: Arelatensi, Rhemensi, et Moguntina ita confirmatum, ut plurimos ubivis lautores ac promotores invenerit. Ludovicus Pius in omnibus suis ditionibus Canonicos ordinavit, et am- Ilissimis redditibus auxit, addito praeierea Canonicarum, quaeueque ignorabantur, instituto. Pro utrisque in concilio Aquis- ganensi a. 817 celebrato, jussu Ludovici Augusti nova regula, ex illa Chrodegangi ut plurimum desumpta, qua omnes , sive Canonici, sive Canonicae deinceps dirigantur, condita, publieae legis , vi munita , et executioni mandata Diti Vi Lujus regulae 145 capitibus comprehensae Canonici sobrietati, justitiae ac pietati studere, nullas res profanas curare, Episcopo obedire, tempus lectioni, precibus, ossiciisque divinis impendere,

communi resectorio ac dormitorio uti tenebantur. Haec lamen

Canonicorum disciplina iam dimidio saeculi X in quibusdam

Ecelosiis Cathedralibus frigescere , muliumque relaxari compit. Erant enim, qui testo Trithemta abjecta pristinae conve sationis norma, Canonici esse desinerent, reliciaque vita communi ac regula Aquisgranensi, reditus in portiones determinatas distribuerent , in privatis aedibus viverent, et separa-

277쪽

um ab Episcopis corpus ossormarent. Ne igitur vetus Cano tricorum disciplina penitus pessumdaretur, varia hinc inde saeta sunt reformationis lentamina. Sic Nicolaus II et Alexandor II in isnodis Romanis a. 1059 et 1063 sanciverunt: ut Canonici juxta Ecclesias , quibus ordinati sunt , simul manducent et dormiant, et ad vitam communem revertantur. Sed persectam peculii abdicationem ipsis non imperaverant Pontifices illi , suaserant dumtaxat. Ivo autem Carnotensis, Praepositus Canonicorum Ecclesiae S. Quintini , eos etiam ad omnimodam peculii et patrimonii abdicationem revocavit, haneque disciplinam in aliis quoque Galliarum Ecclesiis promovit.

Inde vero factum , ut aliqui vitam communem reassumpSerint, attamen sine regula viverent; alii vero vitae communi etiam votum paupertatis adjecerint. Hinc orta est distinctio Canonicorum sciscularium et regustarium, qui posteriores ob

instituti sui similitudinem cum Augustiniano vivendi modo , inter Clericos Ecclesias Hipponensis olim inducto, etiam C nonici regulares S. Augustini Upellabantur so . S. 6. Disciplina eeelesia3ιica. Quoad disciplinam Ecclesiae poenitentialem attinet, Concilium Moguntinum a. S47 ean. 21-31 omnes veteris Ecclesiae canones certum poenitentiae tempus praestituentes renovavit. In Francia Occidentali juxta capitula Hinemari Rhemensis et Isaaci Lingonensis pro quolibet delicto publico legitima Poenitentia et quidem publice peragenda fuit. Ex

doereio Concilii Vormatiensis a. 868 habiti can. 30 majorum criminum rei toto anni tempore, exceptis dominicis, festisque diebus, ad solis oecasum usque ieiunare, et gravioris adhuc delicti , v. g. parricidii labe notati, usque ad viino exitum jejunare tenebantur , etsi peracta trium annorum poenitentia

in communionem Ecclesiae restituerentur. Ex ipsa adeo poenitentiae relaxatione seu indulgentia manifestum est, quam parum ejus rigor fuerit mitigatus. Vel enim peccatori conc debatur , ut consueta poenitentiae exercitia cum aliis aeque austeris commutaret, vel ad sacrorum communionem citius admittebatur, ea tamen conditione, ut aliam postea duris poenitentiae operibus vacaret. Caeterum negari nequit, novis ea-nonicas poenas redimendi modis citius, sertusve disciplinae

αὶ Mabillon Annal. ord. Bened. t. 2. p. 428.; Thomassini Diseipi.

M. Vet. et Nov. D. I. l. d. e. 42., Trithemius chron. ad an . s74. , Muratori Antiquit. Ital. t. 5., Concit .noman. a. 1059. et 1061., Sigebertus Gemblae. de seripi. eo leS. e. 167.

278쪽

poenitentialis haud parum fuisse incisos. Ita divitibus imp nebantur mulctae pecuniariae, pauperibus autem jejunia, psalmorum recitationes, Missae auditio. His praeterea accedebant devolae peregrinationes ad loca sancta , et oblationes. Denique hic non praetereundum , Episcoporum jus indulgentias largiendi etiam praesenti periodo adhuc viguisse, ei ab ipsis passim conciliis agnitum suisse. Subinde etiam fiebat, ut poenitentes Romam ab Episcopis mitterentur, vel sponte criminum rei ad limina Apostolorum proficiscerentur, indulgentiam

petituri fain.

279쪽

INSTITUTIONUM HISΤORIE ECCLESIASTICI

NOVI TESTAMENTIA S. GREGORIO VII. USQUE AD LUTI ERUM

DE PROPAGATIONE RELIGIONIA CHRISTIANAR.

S. 1. Sistus civilis uιriusque imperii. Mortuo anno 1024 sine liberis S. Henrico cermaniae re gnum ad Franconiae Duces devolutum, in primis sub Henrico IV gravioribus de investitura contentionibus suit exercitum , atque motibus intestinis turbatum , quibus durantibus viri ruidam Principes scilicet Scaligeri Veronae , Galeacaei Me-iolani, Estenses Ferrariae, et Gonragae Mantuae dominatum oecuparunt, et ita Italia pene tota ab Imperio Germanico est avulsa. Mortuo anno 1224 Conrado IV Friderici II stio, ortum est Interregnum, quo durante non tantum de jure su cessionis multiplex contentio erat; sed etiam libera passim rapinarum licentia, caedes et strages impune per Hirabantur. Et quamvis Rodulphus Habsburgicus , anno 1273 Imperator designatus, totus in eo fuerit, ut res Germaniae turbatas componeret, omnia tamen mox iterum in prius abiere. Νam sub Alborto Austriaeo, nodulphi filio, Helvetii mutuae defensionis foedus pepigerunt anno 1307 , sub Sigismundo Imperatore Hussitae per tredecim annos totam Germaniam vastarunt, sub Friderico IV intestinis motibus, et Hungarorum in Austriainoxcursionibus haud parum exagitata fuit Germania. Quoad imperium orientale attinet, quamvis perplura saecula mullorum hostium insultu misere suerit jactatum, ali Diuiligod by Cooste

280쪽

inen Turcarunt priinressus per milites cruci seros suerunt de- tardati. Ast, ortis Graecos inter et Latinos mutuis inimieitiis, eum Galli et Veneti, a. 1204 Balduinum Flandriae comitem primum ex Latinorum genere Imperatorem Constantinopoli. crearent, Imperium Graceorum in partes est laceratum. 1- perium Latinorum post annos 58 a Michaele Palaeologo eversum est. Tandem Othomani, duce Mohamede II, Constantinopolim expugnarunt , et christianum Graecorum imperium landitus

deleverunt anno Christi 1453 vi.

S. 2. Status litterarum.

Non obstantibus politicis vicissitudinibus , et bellorum ei vilium procellis, complures imperantes, in primis lamiliae

Comnenae, et Antistites regiae urbis literas foverunt. Eruditissimi commentarii Eustachii Thessalonicensis in Homerum et Dion3sium satis probant, meliora ingenia elegantioribus literis et antiquitatibus diligentem operam navasse. Excelluere plures etiam in Historia, ut Ioannes Zonaras, Nicetas Acomin tus, Nicephorus Gregoras etc. Philosophi hujus aevi Graeci castra Aristotelis sequebantur, exceptis viris pietatis, qui philosophiae platonicae operam navabanti Inter Scriptores Srri longo celeberrimus est Gregorius Abulpharaius, theologus , historiographus , et philosophus. Huic addendus est auctor Historiae Saracenorum Gregorius Elmacinus , gente Arabs , saeeulo XIII forens. Ei denique taceamus nomina poetarum,

oratorum et criticorum.

In Occidente hac periodo scientiae et litterae floruerunt. In plerisque sebolis septem artes liberales etiamnum tradebantur , methodo plane mutata. Cum enim Dialecti , cujus ambitu etiam Metaphysica, vel hujus saltem pars continebatur, multo acrius, quam antea, urgeretur, multoque argutius tradebatur; Philosophi onme tempus Iogicis et mei aptissicis quaestionibus terebant, atque variis litibus ansam praebebant. Νulli tamen pugnatiores erant, rixandique cupidiores, quam illi dialecti ei, qui totam suam sapientiam ad illam controvorsam de sic dictis Universalibus quaestionem reducebant. Primum quaerebatur, num ea, quae universalia appella tur , pertinent ad ordinem ipsarum rerum , an vero nomina

sint, ingenio duntaxat excogitata. Primum arridebat iis, qui Platonem sequebantur, postremum placebat discipulis Arist telis atque Porphyrii, ei propter hanc dissensionem illi superiores dieii sunt Reades et Realiuae, posteriores vero Meatis

soὶ .vatth. Paris. p. 777., Aeneas Silvius e. 48. ete ., Annal. Tureis

SEARCH

MENU NAVIGATION