Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis ad usum scholarum seraphici ordinis auctore R.P. Claro Vascotti

발행: 1851년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

oi 'Aminades. Nominalium saeile princeps erat Bossollinus, Realium autem Odo, postea Cameracensis Episcopus. Saeeu- Io XII in medium procibant formales, alias formalistae, existimantes, inter Reales et Nominales concordiam laetio iniri

posse, si Universalia nec ad classem rerum, nec nominum , sed sormarum referrentur. Nominalium coryphaeus saeculo XIV suli Gulielmus Occamus, monachus Franciscanus ex Anglia et

Doctor Parisiensis sa .

S. 3. Causae promoιorum studiorum. Inter causas, quae litterarum studium promovebant, sequentes adnumerantur: l. Institutae suere variae Academiae, quibus ineunte saeculo XIII magnificus universitatum titulus inditus suil, eum in una eademque urbe omnes artes liberales ac scientiae traderentur. Primae et celeberrimae universitates erant Bononiensis et Parisiensis. Ex remotissimis regionibus j venes Bononiam' et Parisios se conserebant; aemulatio secit, ut si dia serverent. Discipuli in Patriam reduces, suo tempore magistri facti, domi doeehant, quae Bononiae et Parisiis didicerant. Munus docendi illis tantum concedebatur, qui Usi severa

examina et longa experimenta inter artium liberalium magistros, Vel doctores assumebantur. 2. Circa dimidium saeculi

XIII Ordines Religiosi, veluti Dominicani, Franciscant, Cister- cienses, Collegia instituerunt Parisiis, in quibus Fratres scientiis imbuebantur. Celeberrimum fuit universitatis Collegium Sombonicum, ita ab Auctore suo Roberto Sorbonio nominatum, qui ab ortus lom hoc nomen traxerat, et illud clericis saeeularibus destinaverat. Erat is canonicus Parisiensis, et S. Ludovici IX

Sacellanus, qui obtenta a rege vel eo absente a matre sua

Blanca domo, anno 1250 Collegium pro pauperibus Theologiae

studiosis construero coepit, et a. 1258 persecit. Rus vesti fisinstiterunt plerique Episcopi, qui tales domos pro Clericis suarum Dioecesium erudiendis extruxerunt. 3. Pontifex Ct mons V sub initium saeculi XIV hebraicae, chaldaicae, ar bicae et graecae linguae studium, propagandae fidei causa in Λcademiis tradi iussit. 4. Dantes Aligerius , Franciscus Petrarcha, Florentini, aliique genuinam eloquentiam latinam re-Staurarunt, insignia oeera conscripserunt, et suo exemplo alios ovoque ad classieam literaturam excitarunt. Ex Italia in alias Europae partes litterarum humaniorum et auctorum classic

rum amor fuit propagatus. 5. Capta anno 1453 ab Osmanis Constantinopoli docti Graeci e sua Patria in Italiam aliasque

282쪽

269 provincias Europaeas profugi, Occidentales in Iingua graeea

erudivet unt, in eisque studium auctorum graecorum accend runt. 6. Nicolaus V veterum auctorum graecorum et latinorum

codices collegit, et prima Bibliothecae Vaticanae sundamenta jocii. 7. Summi Principes munificentia et auctoritate ad literas moliores in Occidente restaurandas mullum contulerunt.

Si e Cosmus Mediceus imortuus 1264ὶ litterarum et litteratorum

Moecenas Classicorum antiquorum codices, et vetusta artis reliquias magnis sumptibus collegit, Academiam Platoni in Fl rentiae instituit, scriptaque Platonis Latio donari jussit. Telamab eo ceptam , haud minori industria et labore, pertexebat illius nepos Laurentius imortuus a. 149υ 8. Inventio l1ρ graphiae per Ioannem Gutiemberg a. 1440. s. Denique RR. Pomtifices profectui litteris et scientiis faciendo stimuliun addid

runt promovendo clericos eruditos ad Cardinatatum, aliasque scelesiasticas dignitates su).4. Expeditiones crueiatae in orianism susceptae pro propaganda Religione. Indo a temporibus Constantini M. christiani ex variis imperii romani provinciis ad invisenda loea sacra peregre proficiseebantur in Orientem. Quandiu Arabes Palaestinam Ooc pabant, christianis illas terras lustraro et ineolero licuit, dummodo modieum solverent tributum: ast illis victis a potent. quadam Turcarum tribu, peregrinatio minime vacabat periculo, magis deterior tunc lacta est christianorum in Oriente viventium conditio. Eorum calamitates luctuosis coloribus deping bant , qui ex peregrinatione Hierosolrmitana in Occidentem revertebantur. Itaque de liberandis fratribus et Palaestina ex infidelium manibus eripienda in Europa deliberari coepit. Iam Silvester II Principes Europae excitare est conatus ; at irrito Prorsus conatu. Hujus vestigia pressit S. Gregorius VII; sed impedivit illum, quominus consilium Suum exequeretur, conir

versia eum Henrico IV Imperatoro. Res igitur insecta mansitusque ad Urbanum II illius successorem. Sub hoc Pontifico Petrus Eremita Gallus Dioecesis Ambiorensis , e Palaestina redux , epistolam Simeonis Patriarchae Hierosolymitani ad Papam detulit, in qua Simeon calamitates Christianorum in Palaestina depinxit , et Occidentalium auxilium per Pontificem imploravit. Miserrimum esse statum Christianorum in Oriente Potrus viva voce contestatus est. Urbanus II P trum ad praecipuas aulas Europaeas misit, ut Principes Christianos au suscipiendam in Terram sanetam expeditionem e αὶ Muratori Antiq. tui. Diuiligod by Cooste

283쪽

ritaret. Mentibus Europaeorum hac ratione praeparatis, II banus II a. 1095 Concilium Placentiae celeuravit , ad quod etiam Alexit Comneni Graecorum Imperatoris legati auxilia

petituri venerant. Cum tamen res nondum ex voto succederet,

Urbanus eodem adhuc anno in Galliam prosectus, copiosissimum Claromonte concilium coegit, in quo Christianos ad sacram expeditionem mirifico adhortatus eSt. Quo elassico e citatus Occidens numerosissimos ad eam militiam sudit exercitus. Principes, Proceres, Episcopi, Abbates, Clerici, Monachi r stici, mercatores opifices, ex Italia, Gallia, et Germania hujus belli onus in se susceperunt. Pontifex singulis indulgentiam omnium peccatorum largitus est, et sub interminatione poenarum prohibuit bona ausentium occupare. Bellum hoc dic batur expeditio eruciata , milites vero cruciati, non solum, quod S. Crux ex hostium potestate erat eripienda, sed etiam quod milites crucem rubri coloris dextero humero astixum

deserebant tu . S. 5. Eaepeditio prima. Supremus huius expeditionis Dux fuit Godolaedus Bul-

Itonaeus Lotharingiae Dux, qui iacto militum delectu, aptiores sibi reservavit, et reliquos aliis ducendos commisit. Primum agmen duxit Valterus, Gallus nobilis et inops an. 1096, secundum Petrus Eremita, tertium Gotteschaleus Sacerdos ex partibus Rhenanis. Initia hujus expeditionis fuere turpissima. Heas enim hominum turmae Coloniae, Treviris, Moguntiae etc. Iudaeos infelices trucidarunt, spoliarunt, et ex desperatione ad mortem sibi consciscendam coegerunt, illis tantum veniam dantes , qui christianam fidem, abiurato Iudaismo, profiteri vellent. Iidem Hungariam deinde Bulgariamquo ingressi, cum annona ubique deficiente, rapinis et licentiae militari totos se darent , ab incolis promiseu a caede trucidati sunt , vix evadente Petro Eremita. Ad 15000 etiam Germani periorunt eum Sacerdote Gotteschalco ex iisdem causis. Superstites Bosphorum transierunt et Asiam ingressi sunt. Felicior suit Godolaedus Biillionaeus, virtute et armis clarissimus, qui 70000 peditum et 10000 equitum exercitum per Italiam, Austriam et Hungariam duxit, et Imperatori Alexio Comneno, qui ex metu transitum impedire conabalur, jurato promisit, Principes sacrae militiae Imperatori omnes urbes Turcis eripiendas

284쪽

redituros, aut jure laudati ab eo recepturos esse, si vicissimille crueigerorum exercitu copias suas jungeret, et neceSs riam annonam praeberet. Quibus peractis , Latini in Asiam profecti a. 1097. Νicaeam expugnarunt et Alexit Iin ratoris nomine occuparunt. Balduinus frater Godolaedi a. 1098 Ede sam Mesopotamiae metropolim coepit , propriumque ibidem condidit principatum. Eodem adhuc anno Antiochia ri riae urbs,

natura et arto munitissima, arctiori obsidione cincta, exhaustisque lamis, morborum ac certaminum aerumnis, denique

expugnata, illiusque dominium Buemundo Apuliae Duci datum est. Anno autem 1099 Godolaedus Bullionaeus, exanitatis immensis laboribus et aerumnis , eum exercitu valde attrito Hierosolymae appropinquans sacrae urbis moenia arcte cinxit, eamque elapsis quinque septimanis assaltu expugnavit. Lucius erat ubique et pavor, terraque madebat copiosissimo utriusque partis Sanguine. Centena sere fratrum millia cecidere, tantaeque superstites cladi vinculis onerati suere. Oesiduo i ter jubila consumpto, Principes communi consensu Godolaedum Bullionaeum Hierosolymao regem elegerunt, qui regis quidem onera subiit, regium tamen iitulum, aureamque e ronam acceptare noluit eo in loco, ubi coeli, terraeque D minus spineam olim coronam gessit. Rus in regno Successores

Balduinus I hactenus Edessae princeps, Balduinus II et Fulco Comes Andegavensis, regnum egregie defenderunt, usque ad annum 11 42, quo Saraceni, helliduce Attobevo Zangio, Balduinum III Hierosolrmae regem ingenti clade assecerunt, u bemque Edessam occuparunt. Hoc praesidio orbata urbs sa eta sine dubio tunc jam corruisset, nisi nova expeditio cruciata ejus interitum aliquandiu retardasset sa=. S. 6. Expeditio secunda. Secundam expeditionem cruciatam indixit Eugenius Ili, cujus conatui pondus adjecit S. Bernardus Clara vallensis Abbas, qui quam plurimos in Gallia et Germania auctoritate et eloquio ad recipiendum Crucis signum permovit. Potentissimi Principes Ludovicus VII Galliae rex, Conradus III Imperator, aliique suscepta crues, cum numerosissimis exercitibus a. 1147 per Constantinopolim in Palaestinam profecti sunt, Emmanuelis Comneni amicitiae confisi. Ast misero perierunt florentissimi exercitus perfidia Graecorum, mixta sarinao calce, morbis, insidiis, cladibus, aliisque aerumnis. Meliori quidem fortuna

285쪽

aliquandiu ad Damaseum usi, ingenti tamen regionis vastitate, inopino Turcarum undique irruentium adventu, se nique christianorum Principum larditate, urbein hanc es,sidione solvero coacti sunt. Imo Imperator et rex usque ad odium et divortium altercati sunt. Λnno itaque 1 149 redierunt inglorii in Europam. Cum Principes, qui in Oriente manserant, mutuis odiis ac contentionibus proprias ipsimet vires debilitarent, Saladivus, sortissimus AEgypti ei Srriae Dominus, Mohammed 1iarum copiarum ductor, inito a. 1187 ad Tiberiadem praelio, Guidonem de Lusignano Hierosolrmae negem subegit ac coepit, aniloque sequenti urbem ipsam Ierusalem in suam potestatem redegit, et incredibili celeritato ac sortuna riam et Pala stinam subjugavit. Quae cum ita pererentur, omnis Christian rum Orientalium spes sita erat in auxilio Principum Eur

paeorum sast. S. I. Expeditio tertia. Tertiam expeditionem cruciatam, agentibus Gregorio VIII ei Clemento III summis Pontificibus, susceperunt Fridericus Icognomine Anobardus Imperator, Philippus Augustus Franciae, et Bichardus Cor-Leonis Angliae Rex. Vieit quidem Fried rieus perfidiam Isaaci Angeli, Graecorum imperatoris , qui instruelis insidiis Imperatorem intercludere est conatus, Sulianum Iconii, Graecis laedere junctum duplici praelio prosi,

gavit, urbemque Iconiensem expugnavit: ast Seleuciam usque progressus, quum transnatare vellet Saleph , unda torrentis abreptus, miserum naufragium feeit a. 1190. Igitur plerique milites sine certo ordine ac Duce turmatim domum redierunt, caeteri bellum continuarunt, Duce eius silio Friderico Suevo, qui vero eum illis variis aerumnis fractus, annoque sequenti pestilentia consumptus est. Vestigia Friderici Imperatoris p stea legerunt anno 1190 Philippus Franciae et Richardus Angliae rex, qui cum lectissima militum manu itinere maritimo Palaestinam ingressi, nati iam quidem, victo aliquoties boste, retulerunt, annoque 1191 urbem Ptolomaidem ad deditionem coegerunt, sed vel propter hanc ipsam urbem inter so animis alienabantur. Cum enim Leopoldus VI Austriao Dux suum quoque vexillum super turrim hujus urbis sustulisset, BLehardus tanto intumuit fastu, ut illud deturbari et in lutum calcari jusserit. Qua regis arrogantia ossensi Germani, in patriam Suam redierunt, eorumque exemplum etiam Galli cum rege suo Philippo sunt secuti, paucis tantum militibus in eommunis causae defensionem in Oriento relictis. Post corum di-

αὶ Villelae. Tyr. l. 6.

286쪽

scessunt bellum acerrime continuans Richardus Saladiuum aliquoties repressit, ut quasdam Palaestiuae urbes v. g. Jassa in ac Caesaream occupavit. Sed nescio , an invidia, an alia de

causa a Gallis et Italis desertus , lactis an. 1192 cum Sala-ditio trium annorum induciis, reditum suum paravit iu).f. 8. Eapeditio quarta. Post mortem Saladini, agente potissimum Coelestiuo III Papa copiosa crucigerorum agmina sub Henrico VI Imperatore collecta, id in primis egerunt, ut per Constantinopolim in Sotriam proficiscerentur, verum Imperatoro jam anno librin Sicilia mortuo, subito in Germaniam e dierunt. His tamen minime torritus Innocentius IlI novam expeditionem indixit, quae etsi veri nominis erueiata non fuerit, a nonnullis tamen quarta numeratur. Quidam Galliae et Germaniae Proceres , inito cum Venetis laedere, cum exercitu naves conScenderunt in Terram sanctam navigaturi. Veruntamen expeditionis hujus is non erat eventus, ac justa expectatio serebat. Cum eniman. 1195 Isacio Angelo Graecorum Imperatori ab Alexio fratre imperium cum oculis abreptum fuisset, illius filius Alexius fuga clam dilapsus, ad Philippum Suevum Germanorum regem

se contulit, ejusque commendatione ac magnis promissionibus, crucesignatos in societatem adversus Alexium Coninenum adlexit.

Hi igitur, derelicta Iadora, ubi ex eondicio convenerant, ulterius provecti, pluribus urbibus ad deditionem continuisis , tandem Constantinopolim delati, dissipatis ao direptis Graec rum triremibus, urbem hanc oppugnarunt, coeperunt ac incen derunt. Dum haec gerebantur, Alexius Comnenus throni usu pator iuga Debellum hetiit an. 4203. Ita Isaeiug Angelus caecus, iterato cum Alexio filio imperii gubernacula capessivit. Verum sequenti anno, tum ambo isti nec inter se concordes essent, et Graecos profusione offenderent, Alexius quidam Dueas, cognomento Mursiphlus, captum fraude Alexium, imperio et vita exuit: pater Isacius re cognita moritur.Tam atroci facinore irritati occidentales foederati Constantinopolim denuo expugnarunt an. 1204, eoactoquo terga dare Mursiphlo, primum ex Latinorum genere Orientis Imperatorem crearunt Balduinum Flandrias Comitem, et Thomam Morosint nobilem Venetum Patriarcham elegerunt. Constantinopoli a Latinis capta, Graecorum imperium in partes laceratum est, Theodoro Lascari, Alexit Comneni genero, diceae , alioque ejusdem lamiliae Principe Trapezunti sedem

287쪽

suam stabiliente. Anno vero 126l Michael Paleologus Nieoae residens, Constantinopolim impetu coepit, fugatoque Balduino IIImperatore, Latinorum imperium in Oriente landitus evertit saὶ. S. 9. Expeditio quinta. Honorius III, Innocentii III successor, Legatos et literas

in Galliam et Germaniam misit, ut Principes ad expeditionem cruciatam suscipiendam promoveret. Et reapso Andreas IIIIungariae rex , eui Leopolitus Austriae Dux , Ludovicus I Bavariae , aliique Germaniae Episcopi ac Comites so junx runt, exercitum primo ad insulam Cyprum, deinde Ptolomaiadem appulit, ac Sullanum Saphaddin, ejusque filium Cora dinum propitio Marte repressit. Cognitis vero crucesignat rum odiis atque dissidiis, Andreas post aliquot menses Europam repetiit. Reliqui Proceres , videlicet Ioannes Briennus Rex Hierosolymorum, Patriarcha, Dux Leopoldus, aliique vagati Aegrptum an. 1219 Damiatam, munitissimam urbem, incredibili virium contentione expugnarunt, sed dum in Aegypti interiora penetrarent, Nilo in ipsorum castra immisso , pacis conditiones a barbaris accipere, et quae e perant, reddere sunt coacti an. 1221.10. Eaepeditis seria.

Honorii III in Pontificatu successor Gregorius IX Principes oecidentales in primis Fridericum It imperatorem, qui jam a. 1215 solemni jurejurando spoponderat eum valido milite in Terram sanctam se profecturum, literis sat humanis ad sextam cruciatam suscipiendam excitavit. Et erat sane tempus, ut Fridericus tandem voti sui fidem exsolveret. Anno igitur 1225 numerosus exercitus Brundusium conssuxit, qui tamen aestu et pestifera tuo fractus, gradum suum sistere coactus esL Cum Fridericus gravem morbum causaretur, Gregorius IX morbum sielitium ratus an. 1227 Imperatorem proficisci cunctantem anathemate notavit. Tandem an. 1228, invito Papa, in viam se dedit, partim excommunicationis metu , partim

etiam, quod cum Τolanta, Ioannis Brienni filia, regnum Hierosolymitanum dolis loco aeceperat, sicque duplici excommunicatione se implicavit, primum quod tamdiu prosectus non est, deinde quod proseetus est, nondum impetrata Pontificia absolutione. Quum in Palaestinam pervenisset, militum chri-

288쪽

stianorum animos a se alienissimos expertus in hostem ire non potuit. Quamobrem an. 1229 inducias decem annorum cum

Sullano Aegypti Mele Camelo pepigit, hac conditione, ut Sullanus urbem sanctam cum terris adjacentibus restituat, Sar cenis vero magnum ejusdem urbis templum remaneat. Quo peracto , Fridericus solemni pompa Ierosolymam ingressus , sua sibi manu coronam imposuit, alque re elo in Palaestina Gubernatore Arnoldo Bavariae Duce, itinere maritimo Europam repetiit. Verum incolae Chorosanae s vulgo charia imi a Mogolis pulsi, instigante AegJpti Suliano Salech, anno 1244

Ierosolrmam expugnarunt , Turcas , Christianos et audaeos promiscue trucidarunt, templa spoliarunt, et sepulchrum d minteum landitus everterunt ia . S. 11. Expeditio septima. Expeditionem septimam suscepit S. Ludovicus IX Galliarum rex, quum ex gravi morbo convaluisset, crucis insignea Parisiensi Episcopo accipiens, sacroque bello se devo ens. Ad annum usquo 1248 regii voti executionem domesticorum ne otiorum necessitas retardavit. His vero rite compositis, P risiis discessit cum conjuge Margaretha, tribusqua fratribus, ac numeroso nobilium comitatu, regni procuratione matri Bla cae relicta. Cum autumnum et Memem in Cr pro insula consumpsisset, cum sua denique classe in Aegrpium feliciter dolatus, Damiatam circa Peniumsten anni 1249 occupat: Hine mense Novembri movens, satis rem prospere gerit, Cairum petiturus: sed pestifera lue in castris orta, exercitus illius ab hostibus undique circumventus, ac caesus, ipseque cum duobus fratribus in Saracenorum captivitatem adductus est 5 Aprilis an. 1250, quam restitutione Damialae, soluto pro reliquis captivis ingenti irim, ac decennali armistitio redemit. Rex t men in illis oris mansit , donec cognita morte matris , anno 1254 in Galliam rediit. Verum voti sui religionem necdum exsolvisse sibi visus, anno 1269 cum tribus filiis et majori-hus copiis recta in Africam transmisit, Tunicium expugnaturus, ut inde in Terram sanctam transiret. At in portu Tunetano ipsum et exercitum pestilentia assiavit an. 1270. Carolus eius frater , B ex Siciliae in auxilium veniens, barbaros quidem aliquoties repressit, urbisque oppugnationem ursit; ast ingruente jam hremis asperitate, et annonae penuria , pacem cum Principe Tunetano invitus inivit. Nec feliciorem succes-

289쪽

sunt habuit expeditio Εduardi Λngliae Regis filii, qui an. 1272 cum Sullano Aegypti, inducias pepigit sub hac conditione. ut

ambae partes belligerantes loca jam occupata retinerent. Tandem expugnata an. 1291 per Aegypti Sullanum Ptolomaido , totum regitum Latinorum in Oriente corruit, nec ulli amplius in mentem venit, tot, tantisque impendiis orientalis belli sortunam tentare la .

S. 12. Causae sinistri eventus expeditionum cruciatarum. Expeditiones cruciatae felicem exitum non habuere sequentes ob causas : 1. Exercitus immensi, tumultuarie collecti , disciplinae militaris adeo erant ignari , ut omnibus in locis mali ordinis vestigia alte imprimerent. 2. De necessario commeatu nuuaquam prospectum erat, ad suturum adveuientium usum, unde plerumque rapto erat vivendum, vel si sat alimoniae non reperiebatur, multis intereundum. 3. Duces plerumque hostium et viarum erant ignari. Nesciebant etiam plurimi , quem in proficiscendo cursum tenerent. Ex ipso jam - itinere lassi, in eum descendebant locum, in quo integris viribus suisset praeliandum. 4. Propter nimiam locorum distantiam non poterant mox iacturas resarcire. 5. Perfidi Graeci vel invidia correpti vel factis Latinorum lacessiti, vel timentes ne sub eorum jugum mitterentur, sarinae calcem admiscuerunt,

veneno sontes et annonam corruperunt, sparsos trucidarunt,

in loca deserta asperitatibus plena, ut aestu, fame et siti int rirant, eos deduxerunt. 6. Duces exercituum aeque, ac Latinorum in Oriente Principes, proprii commodi studiosi nullum praepotens regnum condiderunt, sed terras Occupatas in plures minores comitatus ac principatus ab invicem iii dependentes diviserunt, et vel propterea varia in studia scissi, unitis viribus ad communem finem adniti non potuerunt. 7. Calido climati non assueti, variisque adversitatibus satigati, saepi sime a morbis eontagiosis correpti magno numero perierunt. 'S. 13. Expeditionum cruciatarum et clus. Expeditiones erueiatae tam malos quam honos olfectus pro utraque republica protulerunt. Ad mala Ecclesiae ex eis enata, pertinet superstitio salsis reliquiis ac sabulosis narrationibus aucta et nutrita; disciplina clericorum cum saecularium tum regularium per absentiam Episcoporum et Abba-

M Joanville vie de S. Louis p. 7l. seqq. , Filleam de la Cha ire Hist. do SLeonis., Monaehus Paduanus p. 625., Marinus Sanulus i. g. p. tu. c. I .

290쪽

lum, et per horum reditum magis laxata et enervata; disciplina poenitentialis antiqua oblivioni uadita. Itala quae excruciatis expeditionibus in rempublicam civilem manarunt, iii eo potissimum consistunt, quod Occidens pluribus hominum millionibus, et magna pecuniarum vi privatus fuerit, ut nil dicam de civitatis fulcris neglectis. Longe autem majora suere hona expeditionibus cruciatis producta. Inter homines, qui in eis perierunt, ingens erat multitudo perditorum omnis

generis, nobilium rapacium, et turbulentorum clericorum, ac monaehorum perversorum, scortornm, plebeiorum ac rusticorum abiecti animi , et sua sorte male contentorum. His emedio sublatis, quantum morum honestati et publicae saluti consultum fuerit, nemo est, qui non intelligat. Proceres ac nobiles universim tunc tomporis tranquillitatem et securitatem publieam bellis suis privatis et depraedationibus peregrinatorum, morcatorum, civium Passim turbabant, nec a re hus , sufficienti potentia carentibus coerceri poterant. Quum plurimi eorum in Oriente mortui fuissent, lauda vacantia aci r es redierunt , bella cessarunt , alque ita regum potentia init aucta. Conditio servilis partim cessavii , partim tolerabilior multo reddita est, tum quod rustici, sumta cruce, tanquam Ecclesiae milites libertate donarentur, tum quod alii postea, sub eodem jugo gementes, seditionem minarentur, nisi quant Ius manumitterentur. Occidentales visitando Graeciam , Asiam ei Aegyptum, vetusta illa culturae, commercii, opificiorum, artiumque domi cflia, ubi nondum tempus edax omnes ingenii ac industriae fructus assumpserat, et cum Graecis cultioribus conversando, sphaeram suarum cognitionum auxerunt, et mores politiores induerunt. Ad asservandas reliquias, quas nobiles e locis sacris demum asserebant, in fundis sacella extruxerunt, hacque ratione ruri multae ecclesiae parochiales exortae sunt. Commercio per expeditiones cruciatas internationes christianas , et inter Orientem ac occidentem exorto , novarum rerum , natura aut arte productarum cognitio , desiderium earum parandarum studium , ac proin civium industria, mercatura , navigatio , atque ex his omnibus prodiens opulentia et cultura mirum in modum aucta est. Plura nova instituta salubria v. g. municipalitates , et Ordines equestres per Europam efflorescebant, novi mores, plantae et animantia extera, novaque artis opera etc. impo labantur. Europa perpetuo, magisque exercitato milite donata, et complures scientiae v. g. classica litteratura , historia et geographia novis aecessionibus auctae sunt. Denique quomodoros sΘ haberent nobiscum , nisi majores nostri arma Turcarum suspendissent3 Haberemus inter nos Religionem dominan-Diuiliaso by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION