Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis ad usum scholarum seraphici ordinis auctore R.P. Claro Vascotti

발행: 1851년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

6. Sehisma Anaeleti II. Calixtus II satis conerasti a. 1124, et in eius loeum , potentia Roberti Frangepanis, iii trusus ruit Honorius II, prius Lambertus Episeopus citiensis , in quem post voluntariam erasionem Theobaldi legitime electi omnes Cardinales eonsensum suum dederunt. Mortuo a. 1130 Honorio II a majorit,arte Cardinalium electus est Gregorius Cardinalis S. Angei, Innocantius II dieius; at Cardinales absentes, Romam reversi , hanc electionem absque suo consensu iactam rejecarunt , et apposuerunt Petrum Leonis Cardinalom, qui se Anaeletum II nominavit, eui sere tota Roma pecuniis obstrictae erat. Devinxit sibi quoque Siciliam , cujus ducem Rogerium titulo regio decoravit. Innocentius, ut securitati suae prospi-eeret , in Galliam ad Ludovicum VI proseeius est, ubi Episeoporum conventum egit ad comprobandam suam electionem,

ei rea quam nonnulli Galli dubitabant. Dein cum S. Bernardo in Germaniam venit ad Lotarium It Henriei V suceessorem. qui Pontificem a. 1l33 nomam deduxit, ipse vero a Papa Imperator suit coronatus. Anactetus ad castrum S. Angeli se recepit , ubi mortuus est. Illius saetio adhue Victorεm IV sul stituit , ast suasu S. Bernardi Innoeentio se subjecit. 7. Cone situm Lateranense II Generati X. Extineto schismalo, Innocentius II a. 1139 eelebravit Concilium Lateranense Ii inter oecumenica X, ad quod convenarunt ei rei ter 1000 Episcopi. Haee synodus acta Petri Le nis rescidit, omnesque ordinationes ab ipso saeias in irritum

misit, Petrobusianos et Amaldisias ceu haereticos condemnavit , novosque canones ad restaurandam disciplinam eeclesiasticam edidit, Canones diseiplinares damnant simoniam et Clericorum concubinatum ; prohibent monachis et eanonicis regularibus medicinam exercero, et eausas in foro et ili agere; vetant laicis Ecclesiarum decimas possidere, statuunt ut Tre qua a Mercurii suprema die usque ad diluculum diei Lunao sub poena excommunicationis eustodiatur; interdicunt digladi ιiones sub popna privationis sepulturae ecclesiasticae; ex-oommunieant incendiarios, cavent ut Ecclesiae eathedrales ultra ires menses non vacent sa'. a) Dilio Frisiit; . 7 , Conmilus Hursperg. ad an. 1δs.

312쪽

8. Dissidia inlar Friderimn I, et RR. Pontifees saeculo XII. A dimidio saeeuli XII omnis imperatorum cura et sollicitudo eo tendebat, ut Romani Pontincis auctoritas angustiores intra limites coerceretur. Eorum eerte nullus majori virium eontentione, animique constantia in id incubuit, quam Frid vicus I. s Barbarossa LPrinceps quidem litteris bene instructus,soriis et magnanimus sed ad superbiam et vindictam proeli vis. Prima vero Friderici cura haec erat, ut antiqua jura regia in Italiam a Conrado III praedeeessore penitus neglecta recuperaret. Quum enim pleraeque ampliores Italiae urbes, inprimis Mediolanensis excusso Germanorum jugo, totidem eo stituissent respublicas, majoresque imperii vassalli consueta Imperatori servitia detrectarent, Fridericus, superatis a. 1154 Alpibus in Italiam prosectus , veterem rerum ordinem Teu care statuit, tu celeberrimis eomitiis Boncaliensibus. Verum Mediolanensibus reluctantibus, Fridericus ad bellum nondum paratus, urbem hanc proscripsit, indequo Papiam progressus, regni Italiae coronam accepit. Quo peracto, cum exercitu suo Romam versus movens, tristem mox Hadriani IV Papae dissidentiam est expertus. Cognito quippe Friderici regis adventu, Papa de consiliis ejus incertus , derelicta protinus urbe , in arcem Vicinam securitatis causa seeossit, missisque Legatis, Veram ejus mentem exploravit. Cum Fridericus optatam Pomtifici et Ecclesiae Romanae Cardinalibus opem spopondisset, A naidum Brixiensem turbarum incentorem, aliosqua perduelles Romanos magna ipsorum clade compressisset, Papa animum suum ita jam erexit, ut obviam illi procederet Sutrium usque. Fridericus imperii corona redimitus est anno 1155. Post peractam coronationem Hadrianum intor et Frideri cum grave ortum est dissidium. Cum enim Eshylum Lum densem Episcopum ab Apostolorum liminibus redeuntem, Fri-derici militos in Lotharinoa 'Uliassent, vexassent, et etiamnum captivum delinerent, ut marorem ab ipso pecuniae summam emungerent, Hadrianus IV, missis per Legatos literis, ipsum circa tanti scelaris ultionem indormientem, ad sceleratos praedones plectendos , et Episeopum in libertatem asserendum excitare est conatus. Ileae autem literae gravi dissidio oecasionem praebuerunt, propter verba quaedam ambigua, quibus Pontifex Imperatori in memoriam revocabat, quam gratanter S. Romana Ecclesia insigne coronae beneficium ipsi contulerit. Quibus perlectis Fridericus toto excanduit animo, haec Vid lieei verba eo accipiens sensu, ac si imperium Pontilici ipsi

313쪽

deberet , illudquo ceu seuduni a Romana Ecclesia teneret. Bemissis Legatis, imperator literas enco clicas ad omnes subditos seripsit, quibus supremam, et a quovis, Deo inferiore, independentem imperatoris potestatem asserebat. Ad demuliscendum igitur Friderici animum, Hadrianus missis ad illum literis significabat, se beneficii vocabulum pro bene nota aetione accepisse, quod nempe coronando imperatorem adeo praeclaris dolibus instructum, bene egisset. His demum pacatus Fri-dericus, pacem et amicitiam Hadriano Pontifiei reddidit. Anno 1158 Imperator altera vice in Italiam prosectus , Mediolanum obsidione cinxit, et ad deditionem compulit. Deinde quatuor Iurisconsultos scholae Bononiensis ad comitia non- calensia ventro iussit, ut cum praesectis Urbium Lombardi carum majestatica Imperatoris iura discuterent, per eosque hanc iuris publici regulam stabiliendam curavit : Imperatorem esse Orbis Dominum. Quapropter nova ipsum inter et Hadrianum Pontificem lis oria est, aegre dirompta morte Pontisicis , qui salis cessit anno 1159. Sed brevis suit de pace

Begnum inter et Sacerdotium laetitia: quoniam novi mox sparsa suere semina dissidii. Mortuo siquidem Hadriano, cum alii Cardinales instigante Vilhelmo Siculo, notandum Ε. n. Cardinalem et Cancellarium, Imperatori ob legationem sub Hadriano susceptam invisum , sub Alexandri III nomine, alii tres Octavianum Cardinalem, qui Victorem IV se nominavit, Papam elegissent, Fridericus Imperator, ut Victor IV ceu legitimus Papa agnosceretur, anno 1lD0 eonventum 50 Episcoporum Papiae eelebrandum indixit citatis etiam ad hoc tribunal competentibus. Victor comparuit, non item Alexander. Auditis Episcoporum sententiis et relationibus, denique studium placendi Imperatori essecit, ut Victor Pontifex proclamaretur, Alexander ejusque lautores diris

devoverentur. Tantae tamen auctoritatis non erat conventus

Papiensis , ut Ludovicum VII Galliae, Henricum II Angliae

et Vilhelmum Siciliao Beges , Patriarcham Hierosolymorum atque aliis ad partes Victoris amplectendas adducere potui sei: imo Alexander III nihil de juro suo decedens, Fridericum Imperatorem frustra aliquoties admonitum anathemate serivit, majorisque securitatis causa in Galliam ad Ludovicum VII se recepit an. 1161. Imperator ira incensus an. 1162 urbem Mediolanensem Alexandri III partibus addictam solo aequavit. Mortuo anno 1164 Victori subrogatus suit Paschalis III, antea Guido Creniensis Episcopus, eiusque intrusio in conciliabulo Herbipolitano ab imperatore et 40 Episcopis eonfirmata. Verum opinione citius Friderici in Italia vires coeperunt langueseere,sx quo civitales pleraeque Longobardiae in foedus coierant.

314쪽

et Alexander III Papa a. 1165 Romam reversus, cum Vithelmo Siciliae rege, socias manus iunxerat. Anno igitur 1166 Frbdericiis in Italiam formidabilem duxit exercitum, Romam arcta obsidione cinxit, hacque demum Urbe potitus, Paschalem Illin sedo B. Petri locavit. Sed qui terrorem, incendia et vastitatem circumtulerat, grassante in exercitu ejus pestilentia et majori suorum parte amissa, vix incolumis in Germaniam evasit. Tot malorum auctorem, omnesque fautores ejus, Alexander III anathemate confixit, illumque regno ei imperio privavit. Non ita diu post Mediolanenses Urbem suam magna diligentia instaurarunt: Alexandriam etiam novam civitatem, sic a nomine Pontificis dictam , Cremonenses , Insubres et Placentini aedi sicarunt , ut esset adversus Friderici fautores in Longobardia propugnaculum. Mortuo anno 1170 Paschali III , ab Imperatoris lactione substitutus suit Ioannes Stru- mensis Abbas , qui Calixti III nomen assumpsit , sicque schismati sunesto novum additum sementum. Ipse vero Fridericus, altera in Italiam tentata expeditione , acto cum Medi lanensibus ad Lignanum congressus , amissis, ut serunt, armatorum viginti quinque millibus, in fugam actus ad Papiam se recepit, rebusque suis desperatis, assumpto famuli habitu, noctu abscessit, et vix sospes Alemaniam repetiit. Tot igitur fractus cladibus, et populis omni ex parte rebellantibus, ad pacem et Alexandri obedientiam animum afecit. Et revera Alexandri cum Friderico reconciliatio a. it IT ad dia sectum perducta est Venetiis. Quum prior venisset Ponti- sex laetissimo exceptus populi plausu, missa 24 Iulii ad Imperatorem, qui pridie advenerat, honorifica legatione, o uindeni excommunicationis vinculo solvit. Inde ad Ecclesiam S. Marci deductus Fridericus, pro foribus sedente Papa, insigni animi modestia, se demisit, regiaque deposita chlamide, pedes Pontificis osculatus est, qui eum vestigio manibus suis elevatum ad pacis osculum admisit. Tum progressi simul intro in Ecclesiam ita, ut Imperator Pontificis dexteram sustentaret, quum peractus suisset hymnus gratiarum actionis, et Papa imperatori benedixisset, Veneti Ducis palatium ingressi sunt, sestivum celebraturi convivium. Altera die , cum Pontifex rem divinam peregisset, ei Fridericum Eucharistiae participem fecisset, pacis conditiones jurejurando ab Imperatore confirmatae sunt su=.

315쪽

S. 9. Conestium Lateranense III Generati XI. Inita Venetiis cum Fridorico pace, Alemnder III generale Concilium 300 Episcoporum in Lateranensi Basilica egitan. 1179, quod inter Lateranensia III, et inter Oecumenica undecimum numeratur. Ipsi praesuli Alexander III, qui tria praecipua capita Patribus congregatis proposuit, nempe : l. de mediis vitandi deinceps diseordiam in electiono summi Pontificis , et de sehismaticorum damnatione; 2. de damnationo Valdensium et Albigantium ; 3. denique de restauratione disciplinae ecclesiasticae. Primum quod attinet, canone primo patres statuerunt, ut ille Romanus Pontifex habeatur, in quem duae partes Cardinalium conspiraverint; canone autem secundo irritas declararunt Antipaparum electiones. Secundum quod attinet discussionis punctum , Synodus canono 28 damnavit Valdenses et Albigenses, omnesquo eorum saviores ; Principes vero et populos catholieos ad bella contra eos concitavit, pr positis indulgentiis, et poenitentiarum relaxationibus. Demum ut regnanti morum eorruptelao salubris medela asserretur, cadem 'modus praecepit: 1. Ut Ecelesias nimiis proeurationum impensis non graventur et 2. Ut Episcopus, si aliquem sine certo titulo ordinaverit, tamdiu necessaria ei subministret donec beneficium ecclesiasticum obtinuerit; 3. Ut beneficia ecclesiastica non promittantur, antequam vaeent; 4. Ut monachi non recipiantur pretio ad monasteria, nec peculium habeant; 5. Ut Cieriet aa saecularia tribunalia causas non agant; 6. Ut Clericus duo vel plura beneficia non possideat; I. Ut Laici Ecclesias gravibus exactionibus non premant ;8. Ut usurarii manifesti non admittantur ad communionem Altaris, nec ad christianam sepulturam, noc eorum oblationem quisquam aceipiat. Ex toto 27 Concilii Lateranensis III canones numerantur sust. 10. Dissidium S. Thomae cantuaris is eum serieo II Angliae rege. Henricus II Angliae rex more reliquorum Principum Europaeorum jus investiturae exercebat, et variis modis E clesiae libertatem in discrimen vocabat. Acerrimus iurium ecclosiasticorum vindex fuit Thomas Bahet, Cantuariensis primum Ecclesiae Archidiaconus, postea regni cancellarius, demum agenie Henrico rege, Cantuariensis Episcopus electus

316쪽

a. 1162, qui mox regis iracundiam in se concitavit. Praecipuae causae erant, quod invito Rege Cancellarii munere se a dicaverit, quod iniustam tributi prohibuerit exactionum, quod ravatu consuetudinem, qua rex Episcoporum electiones dis- erri curabat , ut vacantium Eeclesiarum fructibus diutius frueretur, vehementer improbaverit, quod denique jurisdicti nem eriminalem in Clericos tribunali regio subducere sit e natus. Indo postmodum acerrima orta est disputatio in genere de juribus ei consuetudinibus regni Angliae, quas violari et restringi nolebat Henricus. Convocatis igitur a. 1164 Claradunam omnium ordinum Comitiis, rex interrogavit Episcopos

num consuetudines regni Anglicani hactenus vigentes observare vellent, nec ne3 Cumque ore Primatis sui respondissent, velle se, sed salvo honore Dei, salvoque ordine suo, irritatus plane ex eorum conventu discessit. Tandem in secundiis comitiis , plerique Episcopi metuentos, imo ipse Thomas , etsi

diu reluctatus, consenserunt. Is domum reversus, et a ministris quibusdam domesticis acerrime reprehensus, quasi fidem catholicam abnegasset, tantum inde concepit dolorem, ut seipsuma Sacrisicii oblatione suspenderet, sibique severam poenitemtiam imponeret , donec absolutionem peccati sui acciperet a Papa Alexandro III, qui tune in Gallia morabatur. Quod resciens Papa, poenitenti solatia ingessit, ejusqua culpam excusavit. His et aliis exarcebatus Rex , eodem adhuc anno Episcopos Νorthantonem convocavit, ex quorum sententia Archipraesul Τhomas damnatus, omniumque honorum mobilium ipsius eou- fiscatio decreta est. Cum vero is a judicio supremae Curiae ad Romani Pontificis tribunal appellasset, rex illum periurii ac perduellionis accusavit, eique licentiam denegavit, regno egrediendi. Eo tamen non obstante Thomas, mutata veste, ad regem Galliae Ludovicum VII eo usit, qui ipsum benigne ac honorifice suscepit ; quamvis Rex Angliae postulasset, ne ipsum in regno suo pateretur. Papa ab Angliae Regis Oratoribus interpellatus , Thomam ab alio , quam a se , minime judicandum respondit: neque justum esse, ut in Angliam mitteretur, inter inimieos judicandus. Cum interea Thomas Senonas pervenisset, causam eoram Summo Pontifice peroraturus, Alexander non tantum patarno illum sinu excepit, verum etiam Ecclesiae Romanae auxilium illi promisit et tu minasterio Pontiniacensi hospitium assignavit. Itaque rex An siae furora percitus, Cantuariensis Ecclesiae et omnium clericorum Archipraesuli adhaerentium proventus inferri jussit, et omnes ipsorum cognatos regno exturbavit, iuramento prius adstrictos ut Pontiniaei degentem convenirent, suaeque calamitatis sp ctaculo cruciarent. Alino 1170 institutum est in Gallia semi-Diuitir Cooste

317쪽

liare colloquium inter Henricum negem et Archiepiscopum

Cantuariensem, in praesentia multorum Procerum utriusque gentis, duorumque Sedis Apostolicao Legatorum. Rex pacem et securitatem ipsi et co-exulibus restituit, Ecclesiaeque Cantuariensis possessiones se redditurum promisit , quin tamen consuetudinum , quas ardore tam pertinaci defenderat , ulla mentio fieret. Τhomas in Angliam reversus excommunicavit omnes illos Episcopos quorum aliquae partes fuerant in coronatione Henrici junioris. Episcopi excommunicati, aliique proceres persuaserunt Regi, ut serio injungeret Τhomao alia

solutionem excoinmunicatorum. Illo autem prorsus abnuente, Rex absens Vehementer accensus, in haec verba erupisse dicitur e tot se habere secum homines, gratia et beneficiis cum latos, neminem tamen eorum esse, qui ipsum de uno Sacem dote, regnum suum ita perturhante, vindicaret. His regis verbis

confisi, quatuor impii satellites, ipsum primo in palatio Arehiepiscopali probris ac conviciis aggressi, tandem in ipsa Ecclesia Cantuariensi gladiis impetentes, flexis genibus orantem,

impavidum,suamque animam Deo commendantem nefanda caedo mactarunt. Divulgato mox tam horrendo lacinore, ΙIenricus

acri concussus dolore per tres dies jejunabat, solitarius s debat, nullam regendae reipublicae partem attingebat, missisque Legatis Papae significabat, revera insontem se osse a caede Thomae Cantuariensis. Papa ipsi iniunxit, ut jurejurando Suam innocentiam testificaretur, cruciatam expeditionem contra i fideles se subiturum sponderet, Appellationes ad Sedem Apostolicam permitteret, deiuniis, eleemosvnis, aliisque pietatis operibus vacaret, habituque poenitentia prae soribus Ecclesiae Veniam peteret. Ipse vero Τhomas Cantuariensis ab Alexandro III Pontifico ritu solemni in Sanctorum Marurum album

est relatus idibus Martii a. 1173 ast.

L 11. Dissidia inter Sueerdosium eι Imperium sub Coelestino III R. P. Alexandri III in Pontificatu successores Lucius IlI, mortuus 1185, Urbanus III mortuus 1187, et Gregorius VIII intra breve regiminis tempus perpetuis cum urbe Roma et Frid derico I imperatore litibus erant impliciti. Aula nomana tiamebat, ne corona Siciliae cum imperio Germanico conjung retur; ex quo Henricus VI, Friderici filius, Constantiam, Bogerii I

318쪽

Sicilias Regis filiam posthumam, paeta eum Vilbelmo Siciliae

Rege pace, uxorem duxerat. regorii VIII in Sede Λpostolica successor Clemens III parum oppido gessit, quod memoratu dignum sit. Mortuus a. 1191. Masorem agendi vim exercuit Coelestinus III, eodem adhue anno Pontifex electus. Cum enim Henricus VI Rex, motibus Germaniae compositis, Italiam adiisset a. 1191 partim, ut coronam imperii a Pontia fice acciperet, partim ut sibi regni Siciliae, Apuliae, Calabriaequo possessiones post mortem Vithelmi iuro uxoris vi dicaret, Coelestinus III Pontifex ab initio coronam ei imponere recusabat. Civibus autem romanis sua apud Coelestinum ossicia se interposituros promitientibus sub conditione, si Tusculum urbem turbolentam ipsis tradiderit, rex hanc conditionem I, benter acceptavit. Ab hoc temporis momento Papa ΙΙenricum, ejusque uxorem Constantiam eoronavit, cum jurium ecclesia-Sticorum conservationem, et patrimonii S. Petri restitutionem integram jurasset. Peracto inaugurationis ritu, Henricus Co testino Pontifici Tusculum cossit, et Papa Civibus Roma sillud tradidit, per quos deinde imis a landamentis dirutum est min. Idem Coelestinus grave habuit dissidium eum Leopoldo

Λustriae Marchione et Henrico VI imperatore, in causa BD chardi Regis Angliae. Cum nimirum Bichardus, vulgo Corae nis cognominatus, in suo ab expeditione Hierosolrmitana reditu tempestate in Istriae oram desectus, a Leopoldo Austriae Ma chione captus, Viennae in carcerem conjectus, et postea Ile rico VI traditus suisset, qui captivum diutius anno in vinculis detinuit; Papa Coelestinus, in primis Eteonorae Reginae matris et Praesulum Normanniae preeibus excitatus, Leopol dum anathemate percutit, ac imperatori ejusque ditionibus censuras ecclesiasticas etiam comminatus est, nisi Principem cruciatum quantocyus liberum dimittereti Verum Richardus miserae o ptivitatis vinculis solutus non est , nisi soluto gravi argenti pondere. Cum tamen haec pactio non sine vi et coactione fuisset

inita, Bichardus brevi post reditum in Angliam tempore, missis Romam Legatis, injuriam sibi illatam amare questus, Sedis Apostolicae patrocinium enixe imploravit. Coelestinus ambos Pri cipes ad pretii restitutionem est exhortatus, ast nihil profecit M. Idem Pontifex otiam rem habuit cum Philippo Augusto Galliae Rege in causa divortii. Cum enim Philippus post obbtum Ιsabellae , Ingeburgem Canuti Danorum Regis sororem matrimonio sibi copulasset, eam formosam licet, omnique culpa

l. e., Petrus Blesa.

bin Matth. Paris

319쪽

earentem, mox lamen ita fastidiebat, ut de matrimonii huius solutione serio cogitaret. Is igitur Episci rum, Proeerun quo regni sui, praeside Archiepiscopo Rhemensi, Compondii co gregatorum suilaagia hac de re exquisivit. iamsanguinitate quorumdam testimoniis probata, conventus praeeunte Archiepiscopo Rhemensi, si inuique Sedis Apostolicae Legato, divomitum decrevit, Ingeburge licet repugnanis. Cum vero Canulus Daniae Rex de injuria sorori illaia apud coelestinum III graviter expostulasset, Papa legatos in Galliam misit, qui causam eoεnoscerent ac judicarent. Illi Concilium Parisiis ad musaotimus examen celebravere, quod vero, obstante Regis praepotentia omni prorsus fructu caruit. Quod iniquo admodum animo serens Pontifex, scriptis ad Michaelem Senonensem A chiepiscopum literis, non solum amare coquestus est, sed etiam Concilii sentontiam rescidit. Nihilominus tamen Rex eodem adhuc anno Mariam Agnetem, Ducis Moravorum filiam duxit, Ingeburge repudiata Pontificis tutelam imploraule, qui autem senis et viribus Dactus, causam hanc non amplius urgebat ia .

S. 12. Innoeentius Iu Coolostini III in Pontificatu successor suli Innocentius III, antea Lotharius, Comitis Signiae filius, vir magni animi, vivo

Religionis xelo accensus, liheralibus, sacrisquo studiis insigniter excultus, acerrimus jurium et honorum Ecclesiae Romanae vindex, qui Narchiam integram, Ducalum Spoletanum, comitatum Assisti, Montem Bellum, aliasque civitates et arces, a Patrimonio S. Petri avulsas recuperavit, salubres leges contra venalitatem suorum ossicialium tulit, variasque causas propria auctoritato cognovit, atque diremit. In causa repudii ipse Idomburgi savit adversus Philippum Augustum, Galli auregem, scriptis pluribus literis, ut cum ad ossicium revocaret. Ast Rege eodoro nescio, Papa ad ulteriora progerasus, Ca dinalem Legatum in Galliam misit, qui coaeto Viennae Λll brogum Archiepiscoporum conventu, totam Regis ditionum interdicto subiecit. Tum lugubri ictu porculsus nox tandem resipuit , ingeDurgem thoro, ac trouo restituens. Tum domum

Iunoeontius III regnum Galliae interdicti vinculis solvitiidem Pontifex Alphonin Regi Legionensi, qui filiam Λlphonsi Castellao r Μ, non obstante canonico impedimento, thalami sociam delegerat, non solum matrimonii usum prohibuit , sed reluctante rege , etiam subditos illius interdicto

320쪽

subiecit, Leoni Armenoruni Regi coronam ac vexillum saneti Petri misit. Bulgaros ad Romanae Ecclesiae obedientiain revocavit , missa ad Joannitium eorumdem Regem Legatione.

Λlphonsum IX Castellae Regem bellum adversus Saracenos nioditantem ad sua cogitata perficienda excitavit , simulque Hispaniae Episcopis praecepit, ut censuras distringerent iii illos Reges, qui initam violarent pacem, quam diu rex bello Saracenico esset occupatus inst. S. 13. Simulius Innocentii III eum Ioanne

Angliae Rege, sine terra nuncupato. Cum mortuo a. 1205 Iluiliberio Arellioni scopo Cantuarien sis Cathedra viduaretur, monachi elegerunt Benaidum, unum de suis Archiepiscopum, cumque impetrandae confirmationis causa Bomam miserunt, sa tamen conditione, nμ itineris sui causam cuiquam pandoret. is voro Aligilao regno vix egressus roin totam divulgavit. Quam viri levitatem monachi Cantuariense adeo molesto tutorunt, ut alium, quum ipso Rox expetierat, Joannein Grei, Vigorniensem hucusquo Episcopum eligerent, unde gravissimae ortae sunt dissensiones.Cum enim alii ex ipsis oliam monacliis Renaldo, alii Joaiuli suffragarentur, Innocentius III Papa utruntque rejecit, oi 15 monachos, communi celerorum suffragio di lectos Romam ventro jussit, qui ipso praesente digniorem oligerant. Electus autem fuit hac occasione

Stephanus de Langinon , gente quidem Anglus, ast Lutetiae Parisiorum eduratus, et ob idipsum Rogi valde invisus, quem

Papa Romae Archiepiscopum consecravit. His non Parum exacerbatus Rex, datis ad Inti enitum litoris querelarum plenis inter alia significavit: Langi honi eleetioncm senumquam rati-babiturum, nec iuri renuntiaturum, quod negos a multis retroaunis exercuissunt; monachos insuper Ox illo monasterio dispulit, redactisque ad fiscum eorum bonis, in exilium misit. Quae cum ita essoni, Papa Londinensi, Elieusi ae Vigorniensi Episcopis in mandatis dedit, ut negem saniorem ad mentem revocarent, et si obsequi monitis nollet, censuras reclesiasti- eas adhiberent. Minis ejusmodi oo magis accensus nex significavit : si Angliae regno sacra interdicerent, omnes Episciγpos ei Clericos se expulsurum, atque Romanos, quoquot in regno morareulur, mutilaturum naso et oculis. Episcopi nihilominus impetrata perseeorunt, regnum Angliae interdicto subjicientes, seque ipsos extra regnum Regis ira subduxerunt. Bionnio

SEARCH

MENU NAVIGATION