Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis ad usum scholarum seraphici ordinis auctore R.P. Claro Vascotti

발행: 1851년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Anaeniani ingressi, in Palatium Pontifieis impio irrumperunt, atque Bonifacium triduo in iisdem aedibus captivum dotinuυ-runt: tamen Anagniae cives pudore suffusi, correptis armis, illam colletitiam manum brevi dissiparunt. et Bonifacium debitae restituerunt libertati. Quem tamen ardens animi dolor paucis diebus ex hac vita subtraxit. In ejus locum suffectus i Benedictus XI ex ordine Dominicatio, autea Nicolaus Cardinalis Episcopus Ostiensis, vir apprime doctus, pius et humilis qui matrem suam nonnisi vili indutam habitu excepit. Is pacem cum Philippo Rege Galliae instauravit. Obiit an. 130 l. Ferunt extinctum veneno ei in scubus propinato Perusiae fa). S. 22. Sedes Ponubeia Apenionem ιransivia. Cum post Benedicti XI obitum ob Cardinalium dissensi nom aliis Gallum, aliis Italum volentibus, Sedes Pontificia und cim mensibus vacasset, Nicolaus Alborunus eam pr Osui Milonem, ut Cardinales Gallum optauius tres ex Gallis ad Po tificatum idoneos nominarcu alii vero unum ex illis tribus eligerent. Electus suit Borirandus De Gotta Archiepiscopus Bu

digalensis Regi malo assectus propter iniurias a Carolo Val:

sio Regis fratro Bertrandi consaliguineis illatas. Cardinalis ΛIbertinus, qui sacile praevidere poterat Bertranduin elocium iri, clam Regi significavit ut Burirandum sibi conciliaret. Phili mpus invitavit Bertrandum ad colloquium, eidemque manifestavit ipsum Summum Pontificem creatum iri, si quibusdam conditionibus annuero vellet. Annuit Bertrandus, et Regis ami-eus saetus est. Erant autem conditiones sequentes: I. Ut plenissimam veniam Philippo concederet eorum, quae contra Bonifacium egerat. 2. Ut consiliariis, et fautoribus. in eadem causa eamdem gratiam largiretur. 3. Ut Cardiualibus Petro edacobo Columnensibus gradum Cardinatatus restitueret. 4. LiBonifacii aeta rescinderet, et ejus memoriam ad nihilum redieeroi 5 Ut doeimas omnium reddituum ecclesiasticorum in Gallia ad rosarciendas impensas in bello contra Flandros facias sibi assignaret. Sextam condictionem Rex suo temporo et loco manifestandam sibi reservavit, eamque ad Ordinis Templariorum abolitionem spectasse creditum est. Rex nunezimisit ad Cardinalem Albertinum et tisex, qui nomon sumpsit Clementis V et Sedem Pontificiam Avonionem transtulit a. 1305 parum suo ingenio, partim ingratiam Philippi Regis, ubi rius successores consederunt, uS

332쪽

que ad annum 1376. Translatio haec ineommoda et mala ψ rima procreavit. Antea Pontifices orbi terrarum leges diei bant, nec legibus unius regis erant obnoxii; antea sua praesentia Italiae factiones comprimebant, in primis Ghibellinorum agros late vastantium, hostilesque passim rapinas, ac taedes exercentium furorem coercebant. Ex quo autem extra Italiam Versabantur, non solum Romani, verum etiam reliqui Eur pae Principes, eorum decreta et censuras parvi pendebant. Quum ditionum Pontificiarum maxima pars in manibus hostium es Set, et misero pessumdata, ex Italia nonnisi tenues percipiebant reditus, vel potius nullos, adeoque damnum inde redundans per taxas ordinarias et extri Ordinarias reparare conabantur, urgentos severissime annat s, expectativas reservationes, provisiones etc. quao amaris populorum quaeretis angam praebuerunti Per hunc porro Pontificum secessum gravissime rerum ecclesiasticarum perturbationes, pessimique abusus inter Clericos, in primis majores . invaluerunt, ita quidem, in non deussoni Ecclesiarum Praesules, qui Papas Roma a sontes imitati, jam residentiae laboriosas onus fastidirent, et extra suas dioeceses ultro, citroque vagarentur, aliisque sa pe negotiis intenti, quam quae sui ossicii essent. Pontiueos Avenione residentes toti a Gallias nugis nutu pendebant, itaquidem, ut Galliae Rex luterdum Paparum Avanionensium i fluxum interpellaret ad alia Europae regna, in primis Germaniam misere perturbanda. Sic teste historia constat, caeso an.

1308 Alberio I Austriaco, Philippum Galliae negem Pontificis auxilium fretum, id potissimum egisse, ut fratri suo C rolo Valesio imperii coronam acquireret η. S. 23. concilium Viennense. Generati XU. Cum Philippus Rex Galliae in conventu a. 130T Pictavii

instituto, coram clemento V, ac Legatis Regum Angliae et Siciliae nianifestasset so velle, ut Omo Equitum Templari rum aboleretur, Bonifacii nomen e cathalogo Pontificum d Ieretur, et ejus ossa exhumarentur, nec non tamquam ha reii eus damnaretur, Clemens V respondit, se hoc non praestiturum absque concilio generali. Anno igitur l311 oecum oleum Concilium Viennae in Delphinatu celebrandum indixit, cui praeter summum Pontificem interfuere Cardinales, et plus quam 300 Episcopi. in prima sessione Clemens assumpto pro

333쪽

stemato versu Psalmorum 110 u In concilio justorum et congregatione: magna opera Domini, exquissia in omnes voluntates ejus,.. v causas ee lebrationis Concilii exposuit, videlicet: haeresum damnationem, ordinis Templariorum abolitionem, subsidium te rae sanctae serendum , denique disciplinae ecclesiasticae r formationem. Damnatae ante omnia Iuere haereses Fraticol Iorum, Dulcinistarum, Beguardorum et Beguinarum. In altera sessione, praesente Philippo Galliarum Rege eum filiis et fratribus, Pontifex sententiam do Ordinis Τemplariorum exti ctione promulgavit, Sacro approbante concilio. Ipsorum bona equitibus S. Joannis Hierosolymitani assignata, exceptis iis, quae in regnis Castellae, Arragoniae Et Lusitaniae sita erant: haec ad sustinendos belli Saracenici sumptus destinata sunt. Quod ad personas attinet, Concilium sanxit, ut exceptis no nullis, quorum cognitionem Summus Pontifex sibi reservavit, ad judicium s)nodorum provincialium remitterentur. Quo sinito, Bonifacii memoria vindicata est, declaratumque, ipsum fuisse Catholicum et legitimum Pontificem. In tertia ac postr ma sessione de subsidio terrae sanctae sermonem habuit Cl mens V, et Episcopi Gallicani decimas ad sexennium concesserunt Philippo regi promittenti, se infra annum in Orientem transfretaturum, quod ab universo concilio approbatum est. Demum variae Constitutiones, fidem et .morum disciplinam spectantes, in hac sInodo editae sunt, quorum plurimae in Ct mentinarum Collectione habentur sa). mi Q- 1

S. 24. Dissidium Ioannis XXII eum Ludoviso Bavaro. Mortuo an. 1314 Clemente V, post duorum annorum Vacationem pontificatus ob Cardinalium dissidia, an. 1316 pi no Cardinalium sussragio electus est Ioannes XXII, antea Jacobus Eusius Caes. Episcopus Ostiensis, qui gravo habuit di sidium eum Ludovico Bavaro. Nimirum mortuo Ilenrico VIIImperatore, post mensium sero 14 interregnum, divisis his riam Principibus, plures Ludovicum Bavarum, quem Ludovicus Severus ex Mathildo Budolphi Habsburgiel filia susceperat, alii Friderieum Austriaeum, Alberti filium, Rudolphi nepotem, anno 1314 Imperatorem designarunt. Itaque certatum est inter utrumque de Germaniae regno, donec Friderico an. 1322 in satali proolio ad Munhldorsium capto, res an. 1325

ita eonvenit, ut Ludovicus esset imperator. Pontilax eidem o jecit, quod nondum eoronatus imperatorem ageret. A st cum

334쪽

Ludovicus litem belli fortuna diremptam uicertae alieni ari,i-

iri fortuna committere nollet, I apa Joannes toto excandescens animo, edita Bulla, excommunicationem ipso facto incurrendam Ludovico intentabat, si vel minimam rei piiblicae administrandae partem attingeret, antequam ipse defitii livam sontentiam tulisset. Ludovicus vicissim ut par pari rependeret, Papam nefandae haereseos contra Christi ci Apostolorum paupertatem accusatum suprema Ecclesiae dignitate excidisse: pr nunciavit. Exacerbatus cum his, tum aliis rebus Ioannes an.

1327 Ludovicum fulmine Apostolico perculii, omnique dignitate ac.regno spoliavit. Is igitur iram animo coquens, et a filii bellinis invitatus, Italiam adiit, in conventu Tridenti anno 1327 celebrato declaravit, Ioannem haereticum desiisso esse Pontificem, Mediolani corona miserream a Guidono Episcopo Aretino sibi imponi curavit, inde Romam cum 4000 Equitum Prosectus sumptis an. 1328 imperii insignibus Ioannem publica sententia haereticum iudicatum, et omni ecclesiastica dignitate submotum, saeculari brachio puniendum tradidit. Imo Suasu Suorum amicorum, potissimum Michaelis Caesenatis Generalis ministri, Guillelmi Oecanii, et Bona gratiae ex ordine minorum, quos Pontifex ob inobedientiam erga Sedem Λp stolicain excommunicaverat, nec non Marsilii Patavini et Ioannis a Ganduno, Petrum Corbarium ex Franciscanorum familia ad Pontificatum evexit, qui Nomen Nicolai V sumpsit. Sed umbratilis hie Pontifex, sortuna Ludovici in deterius vergente, brevi fasces submisit Ioanni, ab eoque tempore Ioannes rempublicam sacram, reluctante licet Ludovico, et Ludovicus im-lerium, repugnante licet Ioanne, administravit. - Mortuo an.

334 Ioanne XXII ad Pontificatum evectus est Benedictus MI, antea Furnarius Cardinalis S. Priscae ordinis Cisteretensis, vir satis probus ac placidus, qui ad pacis consilia animum adi cit, oustante tamen Philippo Valesii Galliarum et Roberti Siciliae Begis auctoritate, reconciliationem a Ludovico quaesitam recusavit. Successor Benedicti XII, qui an. 13 2 sub nomine Clementis VI Summus Ponti sex electus est, instiganto

Rege Galliae, non modo suorum antecesSorum anathemata comsirmavit, sed et conditiones durissimas Ludovico praescripsit, quas tamen resistentibus Germaniae Principibus, non accepta viL - Tandem Germaniae Electores aegre simul serentes, quod Ludovicus suam familiam Brandenburgo ac Tiroli auxerit a. 1346 Imperatorem elegerunt Carolum IV Luxenburgensem , Ioannis Bohemiae regis filium, quam electionem Pontifex Clemens VI confirmavit. Parabat igitur Ludovicus novum bellum absque' dubio aere futurum, nisi anno sequenti haralysi eorreptus in venalione de equo in terram cadens expirasset. Post

335쪽

repentinam Ludoviei mortem imperium quMem a sactione Bais varo Gunthero Schivarremburgico datum est ineuntu an. 1349, eo autem paulo post mortuo, Carolus IV communibus suffragiis agnitus est. Ubi satis cessit Clemens VI, inauguratus est Pontifex Stephanus Aubertus Cardinalis Episcopus ostiensis, electus a. 1352 et sublatus e vivis a. 1362 et Innocentii Vt nomen assumpsit. Eidem eodem anno successit Urbanus V antea Gulielmus Grinsaldus Abbas S. Victoris Massiliensis, o dinis Cluniacensis sa .

S. 25. Magnum selisma Pontiferum seu Oeeidentale. Cum Pontifices Avenione morantos ditiones suas in Italia per praesectos regerent, hi vero cives premerent, arces struerent, aliorum libertati imminerent; Florentinis signum ad libertatem praeserentibus, multae civitates a. 1375 deficiunt. Eo territus Gregorius XI, qui Urbano V successit, hortanto S. catharina Senensi, an. 13IT Bomam rediit, et anno Sequenti 1378 satis cessit. Post ejus mortem laedum ac diuturnum schisma ad annos circiter M Romanam Ecclesiam laceravit. Ium enim do eligendo novo Pontifice mentis haberetur, Clerus, populusque Romanus ad Cardinales concurrunt, eosque rogant, ut Romanum, vel saltem Italum crearent Pontificem. Undecim erant Cardinales Gallici, qui Pontificem o suo gremio volebant; quatuor Italici, quorum unus ex gente Ursina ad Pontificatum maxime aspirabat; sex erant Avenione, et unus negotiorum causa aberat; sed Cardinales in Conclave conoegati, populum tumultuantem veriti, Bartholomaeum Bariensem Archiepiscopum, patria Neopolitanum, Pontificem designarunt, qui Urbani VI nomen assumpsit. Is vero, natura severus et imperiosus, eum mores Cardinalium acerbissimo redarguisset, cardinales Galli praetexto vitandi caloris aestivi, Anagniam, atque hinc in urbem Fundanam aufugerunt, ibique Urbani VI olectionem nullam declararunt, ac nobe tum Comitis Sabandiae consanguineum, Cardinalem Gebbennensem 27 septembris a. 1378 Pontificem crearunt, qui assumpto Clementis VII nomine Avenionem secessit, et suam ibi sedem fixit. Hoe paclo in duas partes scissa est tota respublica christiana , Germania, Anglia, Polonia, totoque Septemtrione pro Urbano, Gallia vero a cardinalibus suae gen-

336쪽

3 23

tis persuasa pro Cloinenle' stantibus cui deinde Castilia' et

Arramnia accesserunt Ipsa etiam Italia primum divisa fuit, usque dum Urbanus praeter expectationem Gallorum res suas estrenue defendens, Clementem Italia excedere coegit. Non possunt tragice satis describere historici infelices et cruentos hujus schismalis eventus. Nil nisi mutua ubique resonabat Urbani et Clementis excommunicatio, depositio, oppugnatio, cassatio Actorum cum suis consectariis teterrimis imo armisque se invicem impetebant. Anno tandem 1 389 mo tuus est inter has turbas Urbanus, paucis admodum ejus mortem sentibus. Post Urbani obitum Cardinales Itali elegerunt Petrum de Thomacelli, gente Neopolitanum, qui in Pontificatu appellatus est Bonifacius IX. Cum schismatis diuturnitas taedium pareret, in ipsa Gallia et provinciis obedientiae Cl mentis Academiae, Theologi, Magnatos, Refies, curiae, docti

denique ac indocti agere coeperunt de mediis tollendi disco diam toti Ecclesiae lanestam. Optimum pene omnibus est vi-Sum, intercedere apud utrumque Pontificem, si sorte impetrari 'possit ut Pontificatu cederent, submitterentque conci-'l io gonerali causam suam. Sed nihil actum suit, utroque Pontifico cedere nolent .

Mortuo an. 1394 Clemente VII duo et viginti Cardinales, non curantes litteras regis, Suspensionem nova electionis enixe urgentis, statim elegerunt Petrum de Luna sub nomine Benedicii XIII, ea lamen conditione, ut paratus esset ad concordiam, per viam cessionis, si opus fuerit. Interim con-'tinuatas sunt in Gallia consultationes de tollendo schismate qua-

sui quo ratione, tergiversantibus ad quaevis conc Ilia Pontificibus, sibi invicem contrariis, Benedicto XIII praecipue summae ambitionis viro, cujus pertinacia exulcerata Ecclesia Gallicana m. 'MI in conventu Parisiensi uiri usque Pontificis auctoritati es obedientiae se subtraxit. Quo iudicio mihlicato Bo-nedictus XIII Caroli VI Galliae rogis jussu an. I 398 Asenio-ine in palatio suo' inclusus est, adhibita soris custodia, ne suo arbitrio recedere posset. Anno 1403 favore Ducis Aureliano sis sug dilapsus' in Catalauniam primo patriam suam, deinde

Perpinianum discessit, remque suis artibus co adduxit, ut Cardinales ae Cives Aventonenses obedientiam illi restituorent. i Νeque Bonifacii IX mors an. 1404 secuta lanesium sellis ma Pontificium ullo modo exstinguere politi t. IIuic enim eodem anno Cosmum Melioratum Cardinalem Bononiensem sub , nomine Innocentii VII virum satis eruditum, et Innocentio post biennium mortuo, sub eonditione cessionis voluntariae stali in Benedicto asserendae, si et ipso pari via sedare tempestatem voluerit, substituerunt Cardinales uali Angelum Corarium; citi.

337쪽

Greetorii XIl nomen inditum est. Is mox post dignitatis suao aditum, datis literis, missis legatis et institutis prosectionibus, alios in eo sensum impellere conabatur, revera sibi cordi e se Ecclesiae Catholicae salutem. Eamdem in hac fabula personam, sed longe callidius sibi imponebat Benedictus. Reipsa

tamen ambo malebant videre Ecclesiam laceratam, suoque capito destitutam, quam cedere imperio. Inter haec certamina

Cardinales utriusque obedientiae, hortantibus Academiis, viris doctis, et potissimum Carolo VI Galliae Rege, in unum Coulegium conjuncti Concilium generale indixere, in quo de abrogando utrique eontendentium Pontificatu ageretur, novoque eligendo Pontifice, qui universae Ecclesiae acceptus esset , . S. 26. Conestium Pisanum. Concilium a Cardinalibus convocatum coaluit a. 1409, et habuit duos fines sibi propositos, nimirum extirpationem schismatis et Ecclesiae reformationem. Convenerunt illuc Cardinales utriusque partis, tres Patriarchae, Alexandrinus, Antiochenus et Hierosolymitanus, Archiepiscopi et Episcopi ultra 180, multi Abbatos, et Theologias Doctores. Consederunt parit Droratores Regum Franciae, Angliae, Lusitaniae, Bohemiae, Siciliae, aliorumque Principum. Praefuit Cardinalis Pictaviensis, utriusquo Collegit Decanus. Post triplicum citationem Gregorii et Benedieti, prima, secunda et tertia sessione ad valvas Ecclesiae lactam, in tertia sessione ambo contumaces declarati sunt, et Pontificatu indigni. In quarta sessione Logati Roberti Regis, missi ad Gregorii partes propugnandas, sequentes dis- ficultates Concilio proposuerunt : 1. Utrum Cardinales, ei, quem ut legitimum Pontificem agnoscebant, ohedientiam subtrahore

potuerint, ante causae cognitionem et sententiam latam3 2. Utrum

Concilium generato convocaro possint 3 3. Utrum Gregorius parere Concilio teneatur , euius pars erant eius adversarii, pars illi subtraxerat obedientiamJ 0ua rations duo Collegia, quorum unum legitimum, alterum illegitimum, in unum coi ventro potuerint, ct alterum alteri jus eligendi Summum Pontificem tribuere λ Insuper petebant, ut Concilium alium in locum transferretur, in quo Gregorius libero Pontificatu cederet, modo idem praestaret Benedictus. Ast, quum Synodus responsionem in alium diem distulisset , insalutatis Patribus abierunt. In sessione quinta duo Antipapae itorum de eonlu-

338쪽

maeia aceusantur. In sessione sexta, septima et octava deputati sunt a singulis nationibus Commissarii, qui testes audirent, et instrumenta examinarent litigantium causam spectantia. Se

sione ipsa octava declaratum est, cardinales utriusque obedientiao iuro potuisse unionem inire et Concilium generale congregare ad pacem Ecclesiae procurandam. In sessionibus proxime sequentibus continuata est testium auditio, et insummentorum lectio. In sessione decima quinta, a suggestu lecta suit sententia depositionis in Gregorium XII et Benedicium XIII lata, omnes Christiani vinculo obedientiae soluti, et sub poena excommunicationis ipso iacto incurrendat prohibitum eorum alicui auxilium vel favorem praestare. In sessione d cima sexta, Cardinales solemniter promiserunt, si quis eorum Pontifex electus fuerit, eum Coneilium continuaturum, donec ab eo lacla sit debita et sussiciens Ecelesiae reformatio in eapite et in membris. Demum in sessione decima nona, post solemnem Missam in 'essi in Conclave Cardinales unanimi eonsensiono Petrum de Candia ordinis FF. MΜ. Archiepiscopum Mediolanensem , et Cardinalem Presbyterum Summum Pontiscem elegerunt, qui sibi Alexandri V nomen ad- seivit. In sessione vigesima, vigesima prima, et vigesima secunda lecta sunt decreta synodaha, quibus omnes dispensationes super matrimoniis aliisque casibus forum conscientia sp ctantibus per Benedictum et Gremrium concessari omnes item collationes, provisiones et translationes dignitatum ei benoficiorum, omnesque Clericorum ordinationes per eosdem laetae confirmabantur, dummodo canonice nec in aetrimentum uni nis factae essent. Quod vero attinet reformationem Papa ne electus eamdem prorogabat ad alterius usque concilii Oeeumenici, ad triennium indieti colebrationem , eam interserens

causam, quod multi Praesules jam discessissent H.

Quum Gre orius xII et Benedicius XIII Concilii Pisaniauetoritatem vilipenderent, et muneris iunctionibus non desi terent , sehisma non sublatum, sed auctum est. Benedictus

Perpiniani, Gregorius propo Aquileiam Episcoporum come tum megis, in quo uterque acta cincilii Pisani condemnaviti Alexander V prudens, et magni animi vir, Romam Ladistat

Regis Neapolitani, qui pro Gregorio XIII stabat , praesidiis

Oeeupatam, nunquam pervenit, sed deeimo post suam electionem mense Bononiae obiit. Ei sexdoeta cardinalium suffra-

339쪽

giis suricius est Ludovici Andegavensis , Siciliae Regis commendatione Balthasar Cossa Neapolitanus, Prestri ter Cardinalis ei Bononiae Legatus, hir quidem in temporalibus magnus, in spiritualibus omnino nullus, atque ineptus, qui in Pontificatu Ioannis XXIII nomen assumpsit. Mortuo an. 1410 imperatore Buperto, huius successor Sigismundus partes Gregorii, qui motu Venelorum C elam secessit, Ladistat Regis Neapolitani clientelae se permittens, deseruit, et Joannem ceu Pontificem agnovit. Ladislaus autem ex conditionibus pacis a. 1412 cum e dem iottae, Gregorium XII regno suo expulit, unde ille Ariminum se recepit, cujus possessores, domini de Malalesta Ioannem repudiabant su)... ' M. Concilium constantienM. Ad extirpandum schisma, errores Viclesi et IIussi damnandos, et reformationem Ecclesiae in capite et membris pedificiendam , urgente potissimum Sigismundo imperatore, Io nes XXIII anno 1414 Concilium generale Constantiae celebra dum indixit. Convenerunt illuc , praeter Ioannem XXIII et Sigismundum imperatorem, Cardinales 22, Patriarchae titul

res 3, Archiepiseopi 20, Episcopi 192, et ingens alu,rum Pra

latorum , Abbatum , Generalium ac Doctorum numerus. In prima sessione Synodi ministri et Ossietates sunt electi. Tempore inieri primam et alteram sessionem medio, praetor S,

1ismundum imperatorem, constantiam pervenerunt Petrus de Iliaco Cardinalis Cameracensis, et deputati cresorii XIII et Benedicti XIII, totumque Concilium divisum est in nationes, Gallieam, Germani eam, Italicam et Anglicam, quibus postea uispanica i accessi L Quatuor nationibus in palatio Apostolieoeongregatis, Antiochenus Patriarcha Ioannem XXII conellii

nomine supplex rogavit, ut Pontificatu cederet. In secunda sessione Pontifex iuratim promisit, se Pontificatui renunci turum, si hac occasione Ecclesiae unio procurari possiti Ast, quum in sequenti congregatione novi electio Pontificis proponeretur, Ioannus XXIII ro occulte communicata eum Frid rico Austriae Duce, i concilio se furtim surripuit, et Sehasr sim aufugit, oppidum Friderim subjectum, ne Pontificatu se abdicare cogeretur. Quae res in Concilio audita Patrum an, mos admodum perturbavit, sed eos consterna ius Sigismundus erexit. Eodem tempore Joannes Gerson Regis Galliae et P. risiensiqi Universitatis in Synodo Legatus, pro coneione dicens, Concilii Gei ratis auctoritatem supra Papam asseruit. In tertia

340쪽

sessioite ad isnodum confirmandam articuli sequentos consimulati sunt: I. Srnodum fuisse, et esse rite ac juste Constantiam convocatam; 2. Per recessum Ioannis , caeterorumque Praelatorum nullatenus esse dissolutam; 3. Non prius esse dissolvendam , quam ablato schismate , unio et pax universae

Ecclesiae reddita fuerit; 4. Nec esse transferendam ad alium locum, nisi ex causa rationabili, et ab ipso Concilio deliberanda et concludenda. In quarta sessione sequens decretum

promulgatum esti Quod ipsa is nodus in Spiritu Sancto legitime congregata, generale Concilium iaciens , Ecclesiam catholicam militantem repraesentans, potestatem a Christo immediale habet , cui quilibet cuiuscumque status, vel dignitatis etiamsi Papalis existat, obedire tenetur in his, quae pertinent ad fidem, et extirpationem schismatis, et reformationem g neralem Ecclesiae Dei in capite et in membris. In quinta sessione eadem constitutio s3nodali desinitione confirmata est. In sexta sessione decreta est ad Ioannem Pontificem Legatio Cardinalium, Episcoporum, Abbatum et Doctorum, qui reditum Constantiam illi suaderent, vel inlimarunt publicationem Bullae, in qua declararetur se non amplius esse Papam. Asteum ex eius reSponso pateret, neutrum illi arridere, S)nodus decrevit, legibus soro in eum procedendum. In septima sessione citatio in Ioannem XXIII publicata est ad novem dies, infra quos rediret Constantiam et in Concilio cum suis compareret, de fuga, aliisque criminibus responsurus, dato ei salvo conductu. Qua occasione Ioannes prius in castrum Launsenburg , deinde Friburgum se contulit. Eadem in sessione Hieronrmi a Praga causa ventilata est. Iu octava sessione Ioa

nis Vicies articuli 45 damnati sunt, eiusque libri igni addicti. Tempore inter VIII et IX sessionem medio Ioannes XXIII Friburgi intereeptus et in custodiam traditus est. In sessionibus nona , decima, et undecima, Ioannes ab ossicio suspenditur, eique lata sententia nuntiatur. In duodecima sessione lecta est exauctorationis sententia in Ioannem XXIII lata. Quo peracto, Joannes in arcem Gottliben abductus, Geidet burgae primum, deinde Manhemii custoditus est ab I lectore Palatino. In se sione decima tertia decretum editum est de communione sub una sperie a laicis, iisque jejuniis sumenda, contra Bohemos IIussitas. In sessione decima quarta Gregorius XII per Carolum Malatesta Pontificatui sponte renuntiavit, et no deesset proe mium facto: voluntario, primus ei in Collegio Cardinalium assignatus est Iocus,'et pingue munus Legati Apostoliet in Ma thia Anconitana. In sessione decima quinta damnata est Viclesiana haeresis, cuius assertor convictus Ioannes IIuss , et brachio saeculari traditus, et rogo est addictus. Hac eadem sessione

SEARCH

MENU NAVIGATION