Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis ad usum scholarum seraphici ordinis auctore R.P. Claro Vascotti

발행: 1851년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

coetus separatos usquc ad sic dictae reformationis tempus , saltem clam celebrare perrexerunt. Illorum propago Sunt, qui

dicuntur Fratres Bohcini et Moravi iust.

DE RITIBUS ECCLESIASTICIS, MORIBUS CHRISTIANORUM ET DISCIPLINA ECCLESIASTICA.

S. 1. Ruus aucti. Quod ad cultum Religi mis exteriorem attinet saeculo XIad finem vergento ab omnibus pene Ecclesiis Octidentalibus in Missae sacrificio, religionis tuo lanelionibus sacris ritus

romanus adoptatus. ei linguae latinao usus introductus est ,

ut esset liturgiae uniformitas. S. Gregorius VII datis littoris esseeit, ut Sanctus Arragoniae, es Alphonsus Castellae neges Liturgiam Romanam amplecterentur. Etiam Bratisiao, Bohemorum Duci, missa Legatione honorifica persuasit Gregorius VII, ut repudiato ritu flavonteo , divinuin osicium iu post rum latina lingua a Bohemis celebraretur. Duoad Baptismum in loeum immersionis, testo S. Τ ma Aquinato substituta fuit ablutio. Guido Cardinalis, antea Cisterciensium Abbas , cum Coloniae Agrippinae Apostolici Legati munere fungeretur, an. 1203 non tantum in elevationo sacrae Hostiae intra Missae Sacrificium, sed etiam in Eucharistia aegrotis asserenda tintinnabulorum usum invexit, sanciens, ut populus fidelis, dato eampanae signo, prostratus jaceret. Saeculo XIII in m rem passim abierunt ostensoria et cerei. Alexander III Papa au.'1171 jus canonirandi Sanctos Sedi Appstolieao ita rese Vavit, ut ab eo temporo nulla a lius occurrant canonigatio εnum Episcopalium exempla. Festis diebus praesonii periodo magna in utroque orbo laeta est accessio, institutis passim novis solemnitalitas, qua rum notatu digniores attingam, quae in Occidoniali Ecclesia celebrabantur. Huc oppido reserendum Festum Tlic horteum, seu Corporis Christi. Huic sesto ansam dedisse seriur Iuliana,' Ordinis Cisteretensium in Dioecesi Leodiensi Sanctimonialis, quae servidissimae devotioni aliquando vacans, et extris Se eluti rapia eum in plenilunii orbe atram vidisset maculam eam

divini instar ominis accepit, qua Festi Theophorici im Eccle-

382쪽

sia deseelus significaretur. De qua visione certior factus B hertus Episcopus Leodiensis anno 1247. Festum Theophoriae in tota sua dioecesi celebrandum instituit. Urbanus IV Papa, olim Eeclesiae Leodiensis Archidiaconus, M. 1264 Festi huius solemnitatem ad totam Ecelesiam extendit, edita speciali Bulla. Anno vero 1316. Ioannes XXII Papa Theophoricam processi nem addidit Sio etiam speciale SS. Trinitatis festum hac primum aetato ad universam Ecclesiam propagatum est. Festum Conceptionis B. V. Mariae Sixtus IV pro universa Ecclesia sanxit, addiditque peculiare officium. Accessit denique sestum Visitationis B.V. Mariae anno 1263, promotore S. Bonaventura, quod Urbanus VI Papa a. 1289 ad universam Ecclesiam e tendit. S. Dominicus Rosarium in eam redegit sormam, quam hodie praeseseri, eo indubie fine, ut fidem tot haereticorum,

in primis Albigentium opprobriis labefactatam, hujus devotionis ope animis simplicium eo altius infigeret. Inter sacras aedes B. V. M. honoribus dedicatas, et e liosius frequentatas, potissimum eminet Domus Lauretana , aureti Marchiae Anconitanae urbe medio in templo Cassi drali, ex ligno cedrino , lateribusque coctis extructa, et ma more exterius obducta, in qua B. V. Mariae estimes Thaumatu

ga publicae fidelium venerationi est exposita. De hac domo, quam esse Nazarethanam perhibent, in qua B. V. Maria ab Angelo Gabriele salutata suerit, quamque Angelorum ministerio a. 1291 in Dalmatiam primum, deinde anno 1295 in Italiam et Lauretum translatam fuisse, sama fert, numquam sine veneratione loquitur Ecclesia catholica. Huic additur porro Cella Mariana, vulgo Maria Zeli in Dueatu Styriae, in medio amplissimi templi, quod anno 1363 Ludovicus Hungarorum rex post partam de Amuretho Turcarum Sullano gloriosam victoriam, deleto veteri templo, longe magnificentius extruxit.

Bonifacius VIII Papa an. 1300, edita Bulla, indulgentias

plenarias concessit omnibus et singulis, qui anno quolibet centesimo recurrente SS. Apostolorum Basilcas lustrarent , eo tamen discrimine , ut, si Urbis essent incolae per continuas

30 dies, si vero exteri, per 15 dies fremel saltem de die) praedictas Basilicas visitarenti Hic annus dictus fuit Inmis Sanctus, Annus Iubilaeus, qui ex mento Bonifacii suit imitatio anni jubilaei Haebreorum , et quemadmodum hoc anno in omnia Ηaebreorum mancipia libertatem nanciscebantur, agri et domus prioribus annis venditae, venditoribus reddebantur , et debita quaecumque remittebantur etc., ita etiam Bonifacius annum sanctum instituendo, nihil aliud intendit, quam ut pe eatores vere contriti et consessi, nihil eorum, quae praeserispis erant, omittentes, remissis omnibus delictorum debitis ,

383쪽

plane in integrum restituerentur. Ab initio quidem celebra- Datur, de anno centesimo in centesimum. Ast Clemens VI anni jubilaei terminum ad annum 50, Urbanus VI ad annum 33 et Sixtus IV ad annum 25 restrinxere. celebri quoquo fama totum per orbem Catholicum memoratur Indulgentia B. Mariae Angelorum, vulgo de Portiuncula dicta. Tradit inter alia Bartho maeus de Pisis: anno 1221 S. Franciscum, quum nocte oraret ab Angelo admonitum, ut sacellum B. Mariae Ang Iorum, in Campo Portiunculae prope Assissium situm, quod a Benedictinis gono acceperat, illico inviseret, festinanter praedictam cappellam intrasse, ibique viso majestatis divinae sple dore, ab ipso Christo manifesto sibi apparente enixis precibus impetrasse, ut omnes, qui in hoc sacello sacramentalem consessionem peragerent, Indulgentiam Plenariam lucrarentur.S-ctus Franciseus Perusium prosectus anno 1220 ab Honorio IIIobtinuit, ut auisquis consuetis dispositionibus instruetus die 2 Augusti hoe diacellum visitaverit, indulgentiam plenariam lucretur. Quae indulgentia postmodum ad omnes Ordinis Sancti Francisci Ecclesias a Romanis Pontificibus extensa suit fa . S. 2. Mores christianorum.

Mores Christianorum hujus periodi multiplici Iabe ins

ctos fuisse parum mirabitur , qui in memoriam revocaverit gentium barbararum conversiones acceleratas , ac interdum extortas, occasione expeditionum cruciatorum serociam militarem tale occidentem pervasisse, lanestas controversias inter

Sacerdotium et Imperium, Schisma Pontificum, Orientale Grae- eorum imperium suo fini proximum, ipsaque Ecelasiae cath limo viscera improbis haereticorum machinationibus dilaniata. LuUbrem morum laciem scriptores hujus aevi delinearunt. Gulielmus Tyrius inter alia scribit et a Tales esse praesentis saeculi, et maximo orientalis tractus homines, quorum mores, imo vitiorum monstra, si quis diligentiori stylo lucubraret , potius satyram movere videatur , quam historiam texere. χΛddimus Conradum Urspergensem Abbatem, qui odia, dolos, perfidias, rapinas, depraedationes, incendia et seditiones in Germania ita vulgares suisse scribit, ut nec quis de villa sua posset procedere secure saltem in proximam villam. Tristis-

- Ηuratori T. Il. p. 4., Gregor. VII. ep. 64. L. 4., Card. Bona. Per. Ut g. L. F. e. 11., claud. Fleury Dist. 8. in II. Eee. in Parag. S., Horat. Turaellinus Iesulta uist. domus Lauret. , Ragnoid Annal. Eeel. ad annum 100. T. XIV. p. 14s claud. Fleury. Hist. Εee. T. VIII., cor

384쪽

sititani porro morum in Occidente conditionem etiam canones S)nodorum demonstrant. Sic Concilium Lateraneiiso primum can. 4. I'rincipibus, alii Silii e laicis pi,ssessioni ina ecclesiasticarum usurpationem, vel alienationem sub reatu sacri lirgii prohibuit. Concilium Lateranenso II, ut bellis privatis totum sero Occidentem laerturbantibus repagulum poneret, can. li dele minavit dies, quibus I regu a Sit custodienda, et ean. 15. anathema iis vinculo subjecit eos, qui suadente diabolo clericum et monachum liercusserint. Concilium Latera non se IV consessionem annuam ct Communionem paschalem statuit, quia po nitentiae et Eucharistiae usus passim negligebatur. Nec in Laicis tantum, sed etiam in Clericis et Monachis multiplices vitae, morumque maculae reperiuntur. Eorum rudi talem, avaritiam, ambitionem, incontinentiam et luxum te-iorrimis coloribus depingunt horum temporum monumenta. Sic

I piscopi et Abbates regi hus militiam subministrantes Saecul. X lac XII ut Ivo Carnotensis, et Matthaeus Parisius testantur, milita rom serociam, belliquo corruptelas ex castris retulerunt. Fuisse hunc inde Clericos vanitatis studio ac luxuriae deditos haud obscuro significat S. Bemardus Clare vallensis fa9. Pluralitatem beneficiorum suo novo vigentem Eraviter perstrinxit Petrus Blesensis. Gregorius VII multa saluberrima decreta contra Clericos concubinarios edidit, quae tamen universali essectu caruerunt. Igitur ab eo in primis tempore, quo B mana Ecclesia, ortis Λnti paparum dissidiis in partes scindebatur, universus propemoduin orbis christianus reformationis desiderio flagrabat. Λccessit praeterea, quorumdam eruditorum studia humanitatis tractantium libido, Omnia, quae hucusque sacra reputabantur, mordaci satyra perstringendi. Sed nolumus propterea cum naevis et desectibus hominum opus Dei confundere , aut in maculis Ecclesiae Catholicao montem ita figere, ut venusta illius facies o conspectu nostro penitus evanescat. Praeter tuam enim, quod Ecclesia in multum ad laboraverit, ut vitia crassiora statutis disciplinaribus reprimerentur, etiam praeclarissima firmae fidei, ardentis erga Deum amoris,

et inriclao virtutis exempla in quovis Catholicorum ordine , aetate, sexuque aevi hujus historia nobis exhibet μ).

Petrus Plessensis c. l. in Iob., Paulus Bermieedens. in vita Gregor. Vli., Fabrielus B. L. T. VI.

385쪽

S. 3. M acti cariausumi, - cisteretenus. Sanctus Bruno, Rhemensis Ecclesiae Magister et Cancellarius , teste Guiberto Abiaile, mores prorsus improbos Manassis Rhemensis Episcopi, intimo come horrens, cum aliis ruibusdam clericorum nobilibus, urbe deserta, carthusiamiscessit, eremum in rupo altissima, et asperrima Gratianopolitanae dioeceseos sitam, ibique an. 1086, adjuvante S. Η gone, Carthusianorum instituit ordinem, quo nulla alia monachorum foetetas vitam professa est tristiorem magisque austeram. D. Bruno discipulos suos regulae quidem S. Benedieii ab initio adstrinxit, ita tamen, ut severiora postmodum Veterum Aegrpti et uriae Eremitarum statuta addiderit. Bolarente e dem Guiberto, Carthusiani singuli habebant cellulas proprias, in quibus laborabant, dormiebant, et manducabant, a carnibus et vino abstinebant, solo pane et legumine contenti, piscibus

et caseo sestis tantum dieDus usi, vestes hirsutas et sordidas assumebant, ciliciis ad nudum semper vestiebantur, silentium sero nunquam rumpebant, labori manuum et codicum deseriptioni vacabant, omnimodam paupertatem profitebantur. Verissime dixeris, nullam unquam monachorum familiam minus a suis praescriptis degenerasse. Vivento S. Brunone, duo lan-lum monaSleria extiterant, post eius vom mortem ordo tanta incrementa coepit, ut in toto orbe catholico nova Carthusi ensium eoenobia surgerent, nec deessent socminae, quae ordini huic nomen darenti

Cisterciensium auctor sitit Robortus Molismensis coen bii in Burgundia Abbas, qui cum suos ad servandam Sancti Benedicti regulam frustra suisset cohortatus, rei hujus taedio a. 1098 eum 20 sociis melioris mentis Cistertium, In regione uliginosa et nemoro vastissimo propa Divi Manum in dioecesi Cabiflonensi situm, ibidemque annuente Hugone Archiepiscopo Lugdunensi, Ordinem instituit, qui brevi per magnam Εur pae partem propagatus, vitas sanctimonia, sama et dignitate, ipsam Cluniacensium Congregationem longe antecessit. Sancti Benedieti regulae propriisque statutis devincti sunt Cistoclenses. Roberto ad Molismensos suos RomanaeS edis auctoritato revocato, substitulus Albpricus, anno 1100 novi Ordinis eo firmationem a Paschali II impetravit. ordinis hujus saeculo XII praecipuum decus , et alter quodammodo parens fuit S. Bernardus, qui juvenis adhuc 20 sero annorum, cum aliis

30 sociis recipi ad Insuluit hujus societatem petiit, impetravitque, in monasterio tandem Clarevallensi omnium clarissimo, ad dignitatem Abbatis evectus, a quo merito Bernardini dici possunt. Viri huius praeclari conatibus coenobiorum numerus

386쪽

adeo erevit, ut 50 ab Ordine eoudito annis jam 500 Abbatiast numerarentur, earumque numerus sensim ad 2000 ascenderet. Ille ordo solerti industria, seu alitate , parsimonia et Iargis donationibus ingentes sibi divitias comparavit, et vel ideo disciplinae sensim naufragium secti fain.

Labentem multis saeculis Canonicorum disciplinam saeculo XII instaurare constituit S. Norbertus , Banti, Cliviae oppido natus, a. 1082 homo primum aulicus, soli ambitioniac voluptatibus serviens, ast cum sorte animi causa in campo equitans orta cum tonitru tempestate , inter maximos coeli fragores equo excuteretur, ad meliorem frugem subito conversus, et in oppido natali Canonicorum institutum amplexatus. Ex quo tempore Norbertus plures passim provincias peragravit, poenitentiam praedicaturus, morumque emendationem. Lauaunum eum pervenisset, a loci Episcopo adhibitus est, canonieis regularibus reformandis. Sed plerique reformatorem hune detrectarunt adeo, ut peculiaris aliquis locus esset deligendus, in quo ii, qui melioris erant mentis, congregarentur. Hoc igitur haeis a. 1 20 novus canonicorum regularium ordo est conditus in dioecoseos Laudunensis loco Vl- is horrido et solitario, in prato, quod dicitur prvium momsιrvium spro monstro a quo Ordinis sodales postea Praemonstratensium traxere nomen. His praescripta est S. Augustini regula: novis tamen, satque austeris constitutionibus ampliscata. Novus ordo non solum a Calixto II et Honorio II summis Pontifieibus suit eonfirmatus, sed etiam exiguo temporis spatio tale per Germaniam et Galliam propagatus. Ordini huic otiam foeminae nomen dabant, quorum pleraque monasteria deinde

interierunt sM. S. 5. Ordo SS. Trinitatis de Redempsiona capιinorum. Ordinem M. Trinitatis de Redemptione captivorum vel

Ordinem Mathurinorum, a sacello Parisiensi S. Mathurino saero sic dictum, sandarunt anno 1198 Ioannes de Malha sacrae saeuitatis Parisiensis Doctor, vitaeque solitariae a teneris ama-

H Guiberi. Abb. l. l. de vii. sua e. l ., chron. Mauriniaeense l. s. Ib. columbi Dira. de Charthus. initiis, Aeta M. mens. April. T. III., Augusti. Sariori . tb Herimanus hist. restaurat., Abbat. S. Martini Pomat. Iaeob de Vitriaeo nisi . oeeident., C. L. Hugonis Annal. Mer. et ean. οM.

Praemonstr.

387쪽

tor, et Felix Valesius celebris eremita. Qui, cum in loco, qui Cervus Frigidus Cersmyy appellatur , in dioecesi Meldensi

triennio vitam solitariam egissent, oste a coelesti, ut sertur, Angeli duos tenentis captivos visione, non jam dubitabant, ab ipso Deo se excitari , ut Romanae Sedis mandatum quant crus exquirerent. Cum pervenissent Romam, Innocentius III Papa ipsis non tantum certam vitae regularis normam, sed etiam candidas vestes, superaddita cruce rubri et caerulei c loris, tradidit novumque ordinem approbavit, cum onere r dimendi captivos Christianos, qui occasione expeditionum cruciatarum, aut belli Saracenici in Hispania in servitutem insidelium inciderant. Qui ordini huic nomen dabant, vi regulae ab Episcopo Parisiensi acceptae a piscibus et carnibus abstinebant, exceptis diebus dominieis. Sed alia mox successit regula in multis mitigata , et anno 1267 a Clemente IV approbata. Dici non potest, qua celeritate ordo Mathurinorum per Galliam, Flandriam, et Hispaniam suerit propagatus so).

S. 6. Ordo Servitarum. Anno 1233 Ordo Servorum B. V. Mariae, vulgo Servitarum, institutus est Florentiae per septem nobiles Viros, quorum facile Princeps erat Bonfilius de Monaidis. Hisce viris regulam S. Augustini cum nigra veste, et oratorium cum altari extra urbis portas an. 1235 assignavit Episcopus Flore linus, data illis insuper mendicandi venia. Ordinem an. 1255 approbavit Alexander IV, eumdemque variis privilegiis postea muniverunt succedentes Romanao Ecclesiae Pontifices. Nobilissimum prae reliquis ac locupletissimum est ordinis hujus Templum sub Annunciatae Virginis memoria Deo saerum , anno 1250 Florentiae extriti coeptum, et frequentibus fidelium

votis, piisque oblationibus celebre. Servitae vitam sat austeram VIvebant, necessarium victum mendicando sibi parabant, et quia continuo laudes B. V. Mariae celebrant, servi B. V. Mariae dicti sunt. Cum sodalitium Servitarum novis in dies membris augesceret, aliud illis domicilium Senis est assignatum ;imo S. Philippus Bennitius a. 1267 , in ordinis Generalem assumptus , plura alia monasteria fundavit, pluresque sodales in Poloniam, Hungariam et in ipsam Indiam misit. Celebriores hujus ordinis viri erant Paulus Sarpius, Historiae Concilii Tridensim scriptor, et Ferrarius rerum antiquarum peritissimus sb .

388쪽

7. Origo ordinum Mendieantium Verum hos, cum forma et numero, lum juribus et privilegiis , longissime superarunt Ordines mendicantes tempore hoc institui coepti, quos summa sane Ecclesiae necessitas ex- poseere svidebatur. Cum enim veteres monachorum familiae vel propter rerum assiuentiam turpi sensim pigritia ac mollitieta merent, multi porro Clericorum saecularium, teste Claudio Fleuo avaritiae, luxui et lasciviae lotos se darent, et Arnabdus a Brixia, Valdenses, aliaequo sectae haereticae istis lemporibus exortae, paupertatem voluntariam impense commendarent, et sacri ordinis vitia ex divitiis nata aceri, e castigarent, summae necessitatis visum est, ut etiam ex parte Ecclesiae Catholicae conderentur Instituta virorum, qui morum austeritate, opum contemptu, vitaeque sanctimonia obtrectatorum aculeos retunderent, ne pollicitationibus ullis, aut minis ab obsequio Sedi Romanae debito evellerentur. Hi fuere natales Ordinum mendicantium, quorum numerus brevi temporis Spatio adeo crevit, ut Gregorius X eosdem in Concilio Lugdonensi a. 1274 ad quatuor redegerit, Dominicanorum scilicet, Franciscanorum, Carmelitarum, et Augustinianorum Eremita

8. Dominieani.

Ordinem Praedicatorum landavit S. Dominicus, an. 1170 ex illustri Gumanorum stirpo Calarogae in Hispania natus, vir valde pius, humilis, facundus, et inter Canonici s regul res Oxomensis Ecclesiasi coaptatus, qui tantum rapiebatur Religionis fervore, ut primum cum suo Episcopo Didaeo, deinde eum aliis sociis in Gallias proficisceretur, et Albigensibus lia reticis convertendis suas operas impenderet. Quo in munere cum plures annos incredibili domus Dei relo Dominicus i sumpsisset, novis additis sociis, Praedicatorum ordinem instituit, qui habendis ad populum do Religione sermonibus, et haeresibus extinguendis maximo inserviret, primumque OMNnis coenobium Tolosae ad S. Romanis condidit anno 215. Omdinem lubentissime approbavit Innocentius III, oblata , ut perhibent, coelesti visione Basili o Lateranensis ruinam minitantis, quae subjectis S. Dominici, et S. Francisci humeris Sustentabatur ; eumdemque eonfirmavit Honorius III, an. 1216; eum S. Dominicus approbatam ab Ecclesia regulam, quae nomen

389쪽

a D. Augustino habebat, tommnicato eum suis consilio, et gisset. Post quadriennium ab Ordinis confirmatione S. Dominicus in primo generali Capitulo Bonomae celebrato suis omnium honorum abdicationem praescripsit. Ordinis huius viri appellabantur Dominicani ab auctore suo, Fratres Praedic lores, quod praedicando Evangelio in primis vacarent, et etiam Fratres Majores in antithesi cum Fratribus Minoribus Saneti Francisci. Mortuo a. 1221 Bononiae S. Dominico , Ordo ab illo conditus sub B. Iordano totius familiae post illum gen rati Ministro in dies magis virescebat, ita sane, ut non Solum in Gallia, Italia, Germania, et Bohemia, sed etiam in Anglia, Hibernia , Dania , aliisque Europao regnis stabilem sedem

S. 9. Franeueant.

Franciscanorum auctor fuit S. Franciscus anno 1182 Assisii in Umbria natus, mercatoris filius, vir a teneris iam valde liberalis, ae beneficus, rerum terrenarum plano incurius, pietatis. humilitatis, et austerilatis erga seipsum studiosissimus , qui verba Christi ibi praecipientis r a Nolite possidere aurum,

neque argentum, neque pecuniam in Eonis vestris: non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque Virga aloetori suo ita infixit, ut abjectis quantocrus pallio, ealceis,

aculo ac pera, unicaque servata tunica coloris cineracei, quam lane constrinxit, Italiae oppida et pagos praedicando peragraret, mendicando vietum suum quaereret, leprosos peramanter lavoret, eorumque ulcera oscularetur. Neque deerant paupe

rimao vilao eandidati, qui sancto viro , Ordinem instituere meditanti, totos se dirigend n committerent, novamque Re Iam ab illo concinnatam libenter ampleeterentur. Primus edus Begulam approbavit Innocentius III an. 1210 sod tamen dumtaxat vivae vocis oraculo, ut dieitur. Novennio post id scripto praestitit Honorius IlI; hoe pacto prima jocta sunt fundamentaeeleberrimi ordinis Sorvhici, eui qui nomen dabant, hos Fra ciscus nominari voluit Fratres Minores, ab ipso vero landatore Francis ni dicii fuere. Ordo hic s. Francisci primus est. Pra ter hunc surgebant et duo alii eiusdem ordines. Secundus nempe Sanctimonialium, qnao Damianitas primum audiebant ab Ecclesia S. Damiani, quam ipsis assignavit S. Franciscus, deinde Clarissae a S. Clara, nobili origine Assistate, novique ordinis Fundatrice, cui Seraphicus Patriarcha anno 1224, p culiarem regulam tradidit. Regulam hanc confirmavit Innoce

390쪽

lius IV antis 1246. Tertium denique ordinem instituit, seu potius Semivirdinem, quo viris Meminisque, cui Regulam ab ipso hunc in finem seriptam intra privatos quidem parietes

servarent, a conviviis, compotationibus, ludis, choreis, mal dictis ac litibus abstinerent, bona opera pro parte virili exemcerent, et modesto eo oris cultu, habituque uterentur, attamen In saeculo manerent, nec solemni voto se alligarent. Hanc

regulam Honorius III et Gregorius IX ore approbarunt, et Ni us IV seripto confirmavit anno 1289. Sem ordinis huius sodales vulgo dicti sunt Tertiam, Fratres de Poenitensia, Fr Des da Mem sust. I. 10. Carmeluae. Ordinis Carmolitarum, seu Fratrum B. V. Mariae de monte Carmelo dimidio sere saeculi XII parens suit quidam Berihol-dus Sace os, e Calabria oriundus, qui cum aliis peregrin toribus piis in montem Carmelum devotionis causa proinclusquum in extrema iugi parte, ubi Prophetae Eliae spelunca sp etatur, antiqui monasterii bellorum adversitatibus destructi et ab incolis deserti reliquias invenisset, porro illud vallo cinxit, exu ueloque sacello, humile sibi domicilium, suisque intus d

legit vitam acturus ad normam veterum Anaehoretarum. Succre t identidem novi coloni, atque ita vitae illud genus ad plures est propagatum, quod qui sequebantur, his anno

cireiter 1209 Albertus Hierosolymitanus Patriarcha , petente Brocaeso Bertholdi successore, stabilem vivendi legem dictavit, seu regulam 16 articulis di stam, vi cujus Carmelitis enitumae preces , rigidissimum jejunium , perpetua ab esu carnium abstinentia, solitudo, silentium, fuga otii ete. incul- eantur. Regulam ab Alberto editam a. 1226 approbavit Hon rius III , annoque 1230 confirmavit Gregoriiis IX. Propter hostiles Saracenorum incursus Ordinis huius sodales an. 1238

alibi gentium domicilia quaerebant, ab initio migrantes in insulam CIprum, deinde in Siciliam, demum in Angliam, Gal-

Iiam, aliasaue Europae provincias. Cum lamen institutum e conveniret, Innocentius IV

a. 1246 austeritalis aliquid detraxit Hy.

SEARCH

MENU NAVIGATION