Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis ad usum scholarum seraphici ordinis auctore R.P. Claro Vascotti

발행: 1851년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

attamen irreligio non mulium decrevit. Anno 1841, in ditione

Argovrensi omnia monaSteria abolita et . bona eorum divendita suere ; anno tamen 1843 , agente potissimum Gregorio XVI, regimen politicum et conventus et bona Beligionis restituit. Furibundi Calvinistae veram, Iesu Christi Ecclesiam continuo persequuntur. - Belgio Castolico lues irreligionis per Gallos illata suit, et tales prose essus secit, ut Beligionis

amici Bruxellis in societatem coirent et conjunctis viribus obicem ponere conarentur. Novissimis temporibus etiam San- simoniani in Belgio Catholico Sedem suam fixerunt, quorum unus presbJter Helsem Suspensus, contra mores Clericorum praedicans , nonnullos asseclas ex republicanis et seditiosis nactus est. In Belgio laederato partim Arminiani, partim Sociniani, partim Benedictus SpinoZa sententias antichristianas disseminarunt. Magna autem Inerementa coepit impietas perscripta Gallorum, Germanorum et Anglorum iu . S. 17. In Danta , Suevia, Polonia eι Russis. In Dania et Mevia Beges , qui impietati favebant, et libri antichristiani perplures ad atheismum , materialismum, indisserentismum et deismum perduxerunt. In Polonia jam tempore Voltatrii sparsa suere irreligionis semina , partim per nobiles , qui eruditionis causa in Galliam proficiscebantur, et patrios repetebant lares, et partim per Gallos , qui qua Paedagogi, qua coqui , qua famuli in hac terra desebant. Tardius aucta suit irreligio per arctiorem eum Gallis conjunctionem , et per scripta veneno impietatis reserta. In nussia ipse Petrus Magnus, permittens ut Religio mi icis r praesentationibus in theatro derideretur, irreligioni portam aperuiti Sub Catharina II, , quae cum Voltatrio necessitudinem habuit plures Gallorum in Bussiam iverunt et irreligiosa principia propagarunt. Actualis Bussorum imperator Nicolaus , tyranno haud absimilis , Catholicos in suo imperio 'comm

rantes divexat, eosque ad. amplectendam GraBcorum communionem sollicitat. Anno 1842 i duo Episcopi cum suis gregibus

ner Stat. Eeel. Cathol. in Polonia et nussia, Ephemerides historieo-politicae

422쪽

In Hispaniam iani tempore Caroli III irreligio iremit.

Aranda, Caroli III Administer, non tantum impietati favet, verum etiam Iesultas persequutus est. Sub Iosepho Bonaparte, qui an. 1808 rex Hispaniae creatus est, religioni multa damna illata sunt; nam quemadmodum Napoleon in Italia, ita I sephus Bonapario in Hispania omnia monasteria ei confrate nitales abolevit, bona vero eorum fisco addixit. Ferdinandus VII, recepto anno 1814 throno paterno pristinum statum clesiasticum restituit. Mortuo Ferdinando VII, qui anno 1830 legem salicam sustulit, Hispania bifariam divisa est. Una saeuo Isubellam V, defuncti Ferdinandi filiam, ex Christina natam, reginam proelamavit, alia Carolum Regis fratrem. Ita an. 1833, quo satis cessit Ferdinandus., atrox ortum ost bellum ei vile, quod utramque rempublicam devastavii , et adhuc devastat.1nno 1834 suribunda plebs penγlures monachos in suis asceteriis trucidavii , credens ab eis sontes veneno corruptos, et inde morbum Cholera exortum fuisse. Anno 1835, UM M nasteria sublata, . eorumque bona solvendis publicis debitis d stthata sunL Eodem anno Minister . Mendirabat alia ela ira

aholevit, campanas in tormenta convertit, et Vasa Saera Ve

didii ad tegendas belli intestini expensas ; imo anno 1837 p puli . legati Cori j declararunt, omnia bona Ecclesiae ad n

tionem pertinere, Religionis minuiros civitati ancillari debere, eisque pensiones annuas datum iri. Quam maxime civitatem et Ecelesiam asstici i saevus Dictator Espartem, qui an. l844, uti mortem evitaret,i ad quam quaerebatur, in Angliam fugit. Tam deploranda erat Eeclesiae hispanicae conditio, ut anno

Grmorius .XVI Papa supplicationem pre Hispanis in toto orbo eatholico indixerit, concessa , fidelibus indulgentia ple

indelia temporibus. Pombalii Begni administri, etiam in Lusitania Sophistarum doctrinae : invaliterunt. Orta 1820 s ditione eiicivitas, et Ecclesiae coneussae fuere. Hac vix surpressa novi, tumultus enati suntι il829-18331. Populus et Ct

rus favebant Principi Michaeli D. Migueb Ecclesiae protectori; sed frater Petrus m. Petro eo rem perduxit , ut ejus filia

Maria corona redimita fuerit. Petrus anno 1833 declaravit, vacare omnes Episcopatus, ad quos nominaverat rius frater, parochis ademit decimas et premisit pensiones, quas numqua tisolvit, Nonasteria omnia sustulit, eorumque bona ad se adtraxit. Post mortem Petri an. 1834 sequutam incepti regnare ejus filia. sub cujus regimine ii persecuti sunt, qui nolueru ut

423쪽

agnoscere Episcopos a Pontifice non confirmatos. Anno 1843 per concordatum inter Sedem Apostolicam et regiuam initum, ras in melius mutatae fuere sa).19. Media ad irreligionem pro pagandam crassi a. Ad hunc finem assequendum Sophistae et ore et calamo et aliis modiis utebantur. In primis venenum irreligiositatis effundebant oretenus, quavis data occasione, ubi auditores cujuscumque aetatis, sexus et conditionis aderant. Ad pestem impietatis latius propagandam calamum potissimum stringebant, edebant in lucem et vili pretio vendebant libros ludicros, philosophicos, historicos, poeticos, itineraria, drammata, fabulas Romanisses, quibus dogmata Religionis impugnabant, co rimonias et ministros risui exponebant et dirimabant. Opus vero nequissimum, religioni et moralitati quam maxime adversum,

erat Encyclopedia , quae inde ab anno 1750 sub Directioue Voltatrii, Dideroti et Dalemberti, hoe est patriarcharum impietatis typis mandari coepit. Cum in Ephemeridibus praedicarent hujus libri emolumenta, laclum est, ut non solum viri, sed et Meminae uobiliores exemplaria sibi procuraverint. Opus huic haud absimile, eodem sareulo etiam Barolini in Borussia idiomate germanico prodiit M.

20. greanae socitiaras.

In eversionem Altaris et throni tendebant etiam arcanae societates, quae Murariorum , Jacobinorum et Illuminatorum nominibus insignitae totam pervaserunt Europam. Murarii dividebantur in tyrones, sodales et magistros, quorum unus Μ gister magnus vocabatur. Nembra hujus societatis in Gallia nominabantur Iacobini. Clemens XII et Benedictus XIV, edita Bulla, tam societatem ipsam, quam eam ingredientes excon municarunt. In Germania 1776 Societatem Illuminatorum sundavit Adamus Wolfhaupt, juris canonici Ingolstadii professor, cui paulo post Meessit Alphonsus Knigge, nobilis Hannou

ranus. Horum scopus erat evertero religionem et thronum et

regimen patriarchalo introducere. Erant divisi in Ninervales, Presbyteros et Regentes, inter quos praeminebant gradus Magis philosophi ei et Regis supremi Rectoris . Presbyterorum munus

erat in locum religionis revelatae religionem naturalem su sit tuere. Rectores curare debebant, ut monarchica regiminis αὶ Sion ad an. 1841., Hist. polit. Blaeti. Ephem. cathol. ad an . t 842. et cet. bὶ Mein M. E. Diuitigod by Corale

424쪽

forma in democraticam mntaretur. circa annum 1832 nova comparuit societas, cui nomen: Iuvenis Italia, Iuvenis Helvetia, Juvenis Anglia, Iuvenis Germania, quae a prioribus non abludebat. In Germania patriarchae hujus perversae societatis fuerunt Henricus Haine et Carolus Guirgo , qui in suis operibus contra Religionem et regimen politicum deba-

21. Perseeutores Religionis christianae in Iapponis. Imperator Combacundo tres in Christianos movit persecutiones. An 158T a Bonais concitatus desultas ex Iapponia pelli, templa Christianorum dirui, et multos Christi asseclas enecari jussit. Secundae persecutioni ansam praebuit an. 1596 incautus quidam Dux navis Hispanicae, qui regni Iapponici administro dixit, Hispanias regem tot terrarum tractus non minus praedicatorum quam militum opo sibi subjecisse. Tertiao tempestatis causa an. 1612 fuit Dux navis Batavicae , qui Iapponensibus persuasit, Missionarios et Christianos eo tendere, ut nux Hispaniae summa rerum in Iapponia potiatur. Huic procellae finem imposuit Combacundi successor Fedriori.

Hunc anno 1626 interfecit ejus tutor heias, qui usurpato imperio, missionariis libertatem praedicandi Evangelium ademit, et Iapponenses jam conversos vi ad idola perduci iussit. Cum quidam Franciscant ab hispanico Insularum Philippinensium

gubernatore negotiorum causa ad imperatorem missi, et Zelondei propagandae insammati in ipsa Metropoli Meaco verbum Dei praedicare, et ecclesiam extruere coepissent, serus heias

ira incensus tam atram movit in Christi cultores persecuti nem, ut, ea saeviente, perplures extremo afficerentur supplicio. In sola provincia Nagasavi anno 1622 ultra 40 000 ehristianorum martrrium subiere, quos inter memorari merentur Franciseus a S. Maria, et Bartholomaeus Ordinis S. Francisci. Batavi, Hispanis et Lusitanis commercium invidentes, odioque in Religionem catholicam, quam abjecerant, stagra tes, anno l637 aulao Iapponicao litteras a se confictas exhibuere, in quibus de coniuratione contra imperatorem a C tholieis facienda sermo erat. Imperator indignatus eodem anno

edictum dedit, vi cujus Hispanos et Lusitanos a Japponia pepulit, omnibus alienigenis aditum in Iapponiam interdixit,

ei solis Batavis mercimonium exercere concessit, ea conditione

425쪽

ut antequam regnum Iapponiae ingredereutur Crucifixum p dibus eonculcarent, quod et praestiterunt. Ita Ecclesia Catho- .liea Iapponiae an. 1640 penitus extincta est ain. 22. Lites de ritibus Sinensibus. Sine os in suis cubilibus habebant tabulas Maiorum defunctorum cum inscriptione : Sedes hujus aut illius defuncti. Coram quibus certis temporibus se prosternebant, luminaria accendebant, thus adolebant, etc. Eodem honore eruditi prosequebantur Consucium. Hos ritus Iosuitae ceu politicos vel civiles considerabant, ac propterea Christianis quo se conversis concedebant; at alii Missionarii, et potissimum Dominicani

contendebant, eos esse religiosos, ethnicam redolere supersiitionem, ac proinde prohibendas fore. Hanc litem Dominionian. 16 5 Romam detulerunt ad innocentium X qui eam in horum favorem decidit. Verum Iesultae ab Alexandro VIIan. 1656 declarationem impetrarunt, vim decreti Innocentii

onervantem; qua concordia inter missionarios fuit restituta. Anno 1693 Carolus Maigrot, ex congregatione Lagarisiarum, Vicarius Apostolicus in Sinensi provincia Fokien commemoratos ritus , et vocabula Tien scoelumi et Chare-ti s supremus Imperator' utpote quae coelum materiale designarent, adeoque pantheismo faverent, Christianis Siliensibus interdixit. Inn centius XII, praemisso examine hanc sententiam approbavit, et Clemens xl per Carolum Turnonium Iesultis in Sinam misit, qui imperatorem eo perduxerunt, ut Turnonium et D iii inicanos omnes exilio mulctaret, in quo Τurnonius aerumuis consectus periit an. 1711. Quamobrem Clemens XI summopere indignatus a. 1715 Bullam in Sinam misit, qua sub poenarum ecclesiasticarum comminatione Iesultis imperavit, ut talae se tentiae morem εererent, quam Bullam cum Castoranus Episcopi Pechinensis Vicarius generalis ex ordine S. Francisci promulgasset, in vincula conjectus variis calamitatibus per 17 menses assectus est. Tum Pontifex a. 1720 Carolum Ambrosium Mediobardum ad imperatorem misit, qui cum frustra tentasset imperatorem sectere, a Iesultis evocatus suit Bullam modificare, quam tamen modificationem Innocentius XIII a no 1723 rejecit, et Iesultis societatis abolitionem minatus est,

si Pontifici obedientiam denegarent. Benedictus XIV sub poena

excommunicationis executionem sententiae Innocentianae ursit,

et statuit, ut in posterum missionarii in Sinam mittendi iure

426쪽

jurando prius affirmarent, se velle decreta Pontificum de rilibus Sinensibus observare. 23. Persecutores Religionis ehristianae in Sina. Sub imperatoro YonPisching, gubernator provinciae F Liensis ab apostata quodam Sinensi Christianos variorum ae cusante instigatus , prohibuit suis subditis Religionem Christianam amplecti, Christianis Ecclesias ademit, missionarios relegavit et imperatorem ad similia in toto imperio decernenda induxit. Postea tamen Imperator meliorem induit animum. Rus filius Κiea-Iong, qui a. 1705 in imperio successit, ab initio Christianos non persequebatur ; verum exortis ob Bullam Ct meniis XI dissidiis a. 1708 Christi asseclas et bonis et vita privavit. Emanuel Iosephus , Lusitaniae Rex, missis ad imperatorem donis, Ecclesiae christianae pacem obtinuit. At anno 1770 nova erupit tempestas quam an. 1784 alia sequuta est. In utraque mulli fideles martJrio coronati fuere. Novae persecutioni an. 1805 mappa geographica provinciae Cantonensis terminos iurisdictionis ecclesiasticae continens, ab Ageodato in Europam missa , quam interceptam considerarunt Sinenses ceu conjurationis aocumentum. In hac persequutione nobiles opibus ei dignitatibus spoliati in exilium missi sunt, libri saeri combusti, et transitus ad sacra christiana vetitus. An. 1814 gubernator provinciae Setschven multos Christianos martyrio assecit, quos inter notatu dignissimus est Gabriel Dustosso Episcopus Trabacanus et Vicarius Apostolicus. Anno 1818

persecutio adeo recruduit, ut Christiani magno numero torquerentur, missionarii vero laqueo necarentur. Subsequentibus

annis fl837, 1838, 1839, 18409 novae persecutiones exortae Sunt, in quibus perplures missionarii catholici vitam pro Iesu

Christo dedere ast.

I. 24. Perseeusiones contra Christianos eaeeuatae in India posιeriori. Ecclesia christiana in Tanschauro, Medaurus, Mysura et Carnotica saec. XVIII plurimum decrevit. Ecclesiae Tanschaurensi interitum procuravit quidam indigena conversus, qui idola confringens , Braminorum et celerorum odium in Catholicos adeo concitavit, ut jussu regis omnes Christi fideles vorberi-

οὶ Leitres des Missions etrangeres et cet. Nouueaux memoires des missious da l. Compagnia de Jesu 1711, Annali di Roma 1837-85s., Gargetta di Venezia.

427쪽

asscerentur, careeri manciparentur, porumque Ecclesiae solo aequarentur. In Madaura persecutionibus ansam praebuere lites Cappuccinos inter et Iesuilas exortae. Cappuccini enim detulerunt ad Ponti sceni, Iesultas in baptismo usum salivae et salis, nec non insumationes amittere , baptirandis Deorum aut Indorum nomina imponere, nuptias inter parvulos 6 aut Tannorum permittere, imaginem Dei Pelagiaris, nuptiis praese-eti, multasque coeremonias superstitiosas in conversis indulgere, Deminas infirmitato menstrua laborantes a consessione repellere, Christianis licentiam dare, ut in templis ethnicorum musicam sacerent. Hos mores, sicut plerosque ritus Malabaricos Turnonius a. 1704 Pondiciterio discedens interdixit, cui tamen Jesultae parere noluerunt. Clemens XII anno 1734 concessis quibusdam rebus minoribus, post 25 annos dissidentes ad concordiam reduxit. Cum lites resuscitarentur Benedictus XIV, a. 17M in Bullar u Omnium sollicitudinum n ritus et mores Italabaricos denuo severe interdixit, et Iesultas ad jusjurandum et obedientiam praestandam adegit. Dissidia ista Religioni

christianae multum nocuisse, nemo non videt. In regno Mi-surano Tipusahebus an . 1787 multa millia Christianorum variis suppliciis assecit. Non minus saeviit in aliis provinciis, quas belligerendo eum Anglis a. 1790 invasit. Eodem saeculo etiam in Camotica partim bello Gallos inter Anglos exorto, qui Ponticherium expugnarunt, partim sublatis in Gallia institutis promissionibus, Ecclesia christiana mullum decrevit m .

cAPUT III.

I. l. Episcoporum potestas. Saneta Sinodus Tridentina Episcopis omnes personas ecclesiasticas subjecit, cum quoad iunctiones, tum quoad mores, eisque jus attribuit novas parochias exigendi, beneficia uniendi, parochis inhabilibus vicarios substituendi, parochos dissolutos beneficiis privandi, omnes dioecesis suae ecclesias etiam exemplas visitandi, cullum publicum dirigendi, causas ecclesiasticas dedi Apostolicae non reservatas, in prima, ut aiunt, instantia,

ludicandi. A foro episcopali, post dictam sententiam licet ad 'ontificem appellare; si ipse:causam non decidat, provocantis

428쪽

Metropolitani aut hujus Viearium generalem , si autem Metropolita suspectus sit, aut ab ejus quoque Sententia provocatum fuerit, Episcopum proximum aut hujus vicarium generalem ceu novum judicem constituere debet. Si Episcopus talis criminis fuerit accusatus, in quod poena depositionis statuta est, causa nonnisi a totius Ecclesiae Primate decidi potest. Praeterea declaratum, Episcopos in personas et loca exempta ex Sedis Apostolicae delegatione potestatem exercere sal. 2. Conamina Episcoporum potestatem suam ampliandi. Episcopi hac periodo omnem lapidem moverunt, ut potestatem suam ampliarent. Mortuo Carolo VI imperatore a. 174 ad Electoros Francosordii ad Maenum congregatos We est ausArchiepiseopus Trevirensis sermonem habuit do gravaminibus

Curiae Romanae, et Baro Henricus do Spangenberg desiderium pandidit, ut aliquis Germanorum jura Ponti fieis genuina ah iis, quae ipse sibi attribuit, discerneret. Hisce excitatus Nicolaus do Hontheim Arehiepiscopi Trevirensis suffraganeus opus elucubravit , et anno 1763 Francosordii praelo subjecit snhtitulo: α Iustini Febronii iurisconsulti de statu Ecelesiae, et de legitima potestato Romani Pontificis liber singularis ad reuniendos dissidentes in noligione Christianos compositns. η In hoc libro auctor doceti 1. Christum claves toti Ecclesiae dedisse, hujusque esse administros omnes Apostolorum succe fores; 2. Romanum Pontiscem Primatum honoris habere; 3. Primatum non esse necessario R. Ecclesiae alligatum; 4. Prim ius finem esse conservationem unitatis, juraque ad eam conservandam necessaria seu essentialia, reliqua nonnisi accidenιulia

seu adventitia. Auctor media quoque indicavit Pontificis potestatem restringendi. Librum Hontheimi damnavit Clemens XII l, datis ad Archiepiscopos et Episcopos Germaniae litteris. Plures etiam magni nominis viri calamum contra eum strinxerunt , quos inter eminuit Petrus Ballerinus, Presbyter Veronensis edito Veronao an. 1768 libro a de potestato Echlesiae et summorum Pontificinia ac Conciliorum auctoritate v. Auetor diu opus suum tuitus est sub fictis nominibus I heodori a Palude, Huli Iordani, Ioannis a Calore. Febronii abbreviati. Tandemn Weneoslao Archiepiscopo Trevirensi delectus et ad honam frugem reductus, anno 17 8 suam retractationem Romam misit, quae mimi Vl summa laetitia assecit. Huc elim pertinet eonamen tritam Electorum eeclesiasti-

429쪽

eorum et metropolitae Salisburgensis, qui jam an . 1769 triaginta gravamina coiitra Sedem Apostolicam Iosepho II imperatori exhibuerunt, rogantes ut recursus ad Pontificem Romanum prohiberet, et omnes nuntiaturas abrogaret. Hic motus admodum crevit an . 1785, quo Papa, petento Carolo Theodoro Bavariae eleel ore, Monachii novam nuntiaturam erexit, et Episcopum Fris ingensem Salisburgensis su Ilia ganeum eidem subordinavit.

Tunc Archiepiscopi Moguntinus, Trevirensis, Coloniensis, et Hieronrmus Collo redo Archiepiscopus Salisburgensis do jurisdictionis suac restrictione apud imperatorem conquerentes, eius auxilium implorarunt. Imperator non soli im suum auxilium pollicitus est, verum etiam eis commendavit, ut jura sua contra

Sedem Pontificiam vindiearent. Patrocinio imperatoris sussulli supradicti quatuor Archiepiscopi a. 1786 ad conventum Emps ensem An comitatu Nassavi aes legatos suos miserunt , qui propositionibus a se consectis iliarum complexus Punctatio Empsiensis vocari consuevit J, innixi, principio : Episcopos immediate a Christo illimitatam ligandi et solvendi potestatem accepisse, Statuerunt, recursum ad Sedem Apostolicam prohibendum , dispensationes ab Episcopo ordinario concedendas, decreta pontificia sine Episcopi consensu nee promulganda ,

nec observanda, exempliorios monasteriorum abolendas, nuntiaturas penitus abrogandas csso. Λrchiepiscopi has propositi nes miserunt ad imperatorem, qui eis rescripsit, antequam

executioni dentur, consen Sum suffraganeorum, exemptorum,

nec non principum , in quorum territoriis sunt Dioecescs, n cessarium esse. cum Episcopi suffraganei postulatum consensum denegarent, et Archiepiscopus Trevirensis recederet , totum negotium effectu carnit. Nihilominus Josephus II Monasteri rum exemptiones sustulit, Nuntio Apostolico Viennae residenti, omnem actum jurisdictionis ecclesiasticao interdixit, et praecepti, ut Episcopi suarum ditionum juribus suis independenter utantur. 6. S. 3. Faeuliares ouinquennales. Romani Pontifiees, ut Episcopis de sua iurisdictione comminata conquerentibus aliquo modo satisfacerent, inde saeculo XVII facultates quinquennales eisdem concedebant. Omnibus Episcopis enmmunes erant sequentesi . lacultas ab haeresi absolvendi; 2. Saeros Ordines extra tempus statum. et nunservatis interstitiis conserendi ; 3. Dispensandi in quibusdam

H Pius et ejus Pontifieatus, Planh Hist. Relig.

430쪽

impedimentis matrimonii, in irregularitate ex delicto oceulio, in votis simplicibus, in esu carnis, ovorum et lactici morum, praecipue tempore Quadragesimae; 4. clericis suis indulgendi, ut libros prohibitos legant, in casu necessitatis bis Missameelebrent, viaticum ubi ab haereticis Vel infidelibus prosanatioli menda esset, clam et sine luminaribus ad aegrotos deserant, vestibus saeeularibus induantur, et si propter legitimum impedimentum Breviarium recitare non possent, Bosarium vel alias orationes recitenti Quia post singula quinquennia Episcopi has facultates a Seda Apostolica impetrare debebant, quinquenneses dictae sunt ia . S. 4. Patriare a Latini. Petente Ioanne V, Lusitaniae rege, Clemens XI a. 1716Arehiepiscopatum Ulyssiponensem in Archiepiscopatus Orientalem et Occidentalem divisit, et posteriorem ad Patriarchatus

gradum evexit, eique tres Lusitaniae Archiepiscopatus, ill1ssiponensem Orientalem, Braccarensem et Eburianum subordinavit, o contra Patriarchatus Aquileiensis sublatus esti Huic abolendo ansam dedero collisiones inter regimen Venetianum et Austriaeum de Patriarcha Aquileiensi. Quoniam hic sedem suam in ditione Venetiana habebat, ejus autem Dioecesis etiam in territorium Austriacum extendebatur, conventum fuerat, ut alternis vicibus, modo ex clero Venetiano, modo ex clero Austriam eligeretur. Ad hanc conventionem eludendam Patriarchae Venetiani sere semper coadjutorem e subditis Rei- Publicae Venetianao assumebant. Quamobrem imperatrix Maria Theresia an. 174s apud Pontificem conquesta est, et Benedictus XIV, obtempto tum Reipublicae, tum Imperatoris consensu anno 1751 Patriarchatum in duos Archiepiscopatus divisit, quorum alter Utinensis Venetianam, alter Goritiensis Austria- eam partem Patriarchalus comprehenderet, et respublica V

neta Ius haberet nominandi Archiepiscopum Utinensem, Domus vero Austriam Archiepiscopum Goritiensem s*. S. 5. IueBruas Romani Pontilaeis. De Romani Ponti seis auctoritata duae hae periodo inter Theologos vigebant sententiae ; alii incircumscriptam ei Couciliis Oecumenicis superiorem tuebantur, alii contrarium S luebant. In concilio Tridentino nihil propositum, docisum nihil fuit, in quod non antea Pontifex a Legatis suis consultus co

Venet.

SEARCH

MENU NAVIGATION